Jump to content

Notitia ex libro II Rectractationum

Checked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Notitia ex libro II Retractationum
(ed. Migne) XLII
Saeculo V

editio: Migne 1841
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 43


Notitia ex libro II Rectractationum

Notitia ex libro II Rectractationum (Augustinus Hipponensis), JP Migne

Notitia ex libro II Rectractationum

Librum etiam scripsi grandem, satis, quantum esistono, diligenter ad ipsos Donatistas, post Collationem quam cum episcopis eorum habuimus, ne ab eis seducerentur ulterius. Ubi risponde etiam quibusdam vanitatibus eorum, quae ad nos pervenire potuerunt, quas victi, ubi poterant et quomodo poterant, jactitabant; praeter illa quae dixi de gestis Collationis, unde quid actum sit, breviter nosceretur. Multo autem brevius id egi in quadam ad eosdem rursus epistola. Sed quia in concilio Numidiae, omnibus qui ibi eramus hoc fieri placuit, non est in epistolis meis. Sic quippe incipit: Silvanus senex, Valentinus, Innocentius, Maximinus, Optatus, Augustinus, Donatus, et caeteri episcopi de concilio Certensi ad Donatistas. Hic liber sic incipit: Quid adhuc, Donatistae, seducimini.