Notitia historica (PL 087)

E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Notitia historica
Saeculo VIII

editio: Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 87


Notitia historica (Auctor incertus), J. P. Migne

Notitia historica

I. (1139B)Adeodatus, natione Romanus, ex monachis, de patre Jobiniano [ B., Joviniano] sedit annos quatuor, menses duos, dies quinque [ B., 7, m. 2, d. 17]. Tantae magnitudinis [ B., in tanta magnit.] fuit mitissimus ac benignissimus, ut omnem hominem a majori usque ad minimum libenter susciperet, peregrinis compassionem exhibuit [exhiberet], ut etiam unusquisque quod postulavit, sine dubio impetravit [impetrare]. Sed et rogam omnibus ampliavit. Hujus temporibus Mezzetius [ B., Mezentius], qui erat in Sicilia cum exercitu Orientali, intartizavit [ B., tyrannizavit], et arripuit regnum. Et [Tunc] perrexit exercitus Italiae per partes Istriae, alii per partes Campaniae, nec non et alii per partes Sardiniae et Africae. Pari modo venerunt per [in] Siciliam in civitatem Syracus. et Deo auxiliante interemptus est, nec dicendus Mezzetius ( Vid. Baron., ad ann. Domini 668). Et multi ex judicibus ejus (1139C)truncati, perducti sunt Constantinopolim simul et caput ejusdem Intartae. Postmodum venientes Saraceni in Siciliam, obtinuerunt praedictam civitatem, et multam occisionem fecerunt in populo, qui in castra, seu montana, confugerant. Similiter et praedam nimiam fecerunt, et aes quod ibidem a civitate Romana delatum fuerat, (1140B)secum tollentes, Alexandriam reversi sunt [in populo vix paucis evadentibus, qui per munitissima castra confugerant, et juga montium. Auferentes quoque praedam nimiam, et omnem illum ornatum aeris, ac diversarum specierum, quem Constantinus a Romà navigio detulerat, secum asportantes].

II. Hic ecclesiam beati Petri, quae est via Portuensi juxta campum Meruli, ut decuit, restauravit atque dedicavit. Sed et in monasterio sancti Erasmi situm in Caelio monte, in quo concrevisse [ B., convenisse] visus est praedictus sanctissimus vir, multa nova aedificia augmentavit, sed et casalia conquisivit [et multa ibi praedia conquisivit], et in vita sua abbatem vel congregationem ibidem instituit. Post cujus transitum tantae pluviae, et tonitrua fuerunt, quales nullas aetas hominum meminit esse, ut etiam homines, et pecudes de fulgure interirent. Et nisi (1140C)per litanias quae quotidie fiebant Dominus esset propitiatus, non potuissent homines triturare, vel in horreis frumenta recondere. In tantum enim crevere haec mala, ut ex ipsis pluviis denuo legumina renascerentur, et ad maturitatem devenirent, pro quo capti homines mirabantur. Fecit autem ordinationem unam per mensem (1141A)Decembris, presbyteros XIV, diaconos duos, episcopos per diversa loca quadraginta sex [ B., 43]. Qui etiam sepultus est ad beatum Petrum apostolum sub die VI Kalendas Julias, et cessavit (1142A)episcopatus menses quatuor, dies quindecim [ B., sex].

A tempore ordinationis sancti Gregorii papae usque huc, sunt anni nonaginta quinque, menses quinque, dies quatuordecim.