Notitia utriusque Vasconiae/Liber primus/Caput XII
CAPUT XII.
[recensere]Iidem Marineus & Garibaius, universam olim Hispaniam non alia quam Vasconum seu Cantabrorum, ut ipsi vocant, linguâ locutam fuisse existimant: quorum authoritati magnum pondus accedit iudicium summi viri Iosephi Scaligeri idem sentientis diatribâ de hodiernis Francorum linguis. In eadem fuere opinione Paul. Merul. lib. 2. Cosm. parte 2. cap. 8. & Mariana lib. i. cap. 5. historiae Hispanica, cuius verba quia elegantia & tanto authore digna sunt (si illud excipias, quod eam linguam barbaram, cultumque abhorrentem esse pronunciat, & quod Cantabros vocat quos Vascones dicere debuerat) non puto taedio fore lectori, si hîc referantur. Soli, inquit, Cantabri linguam hactenus retinuerunt rudem & barbaram, cultum abhorrentem multumque à reliquis omnibus discrepantem & totius olim Hispaniæ communem (sic fertur) & antiquissimam priusquam eam provinciam Romanorum arma sermoque penetrassent. Gens enim agresti rudique ingenio, quae plantarum instar translata, tamen terrae bonitate mitigatur & montanis inaccessa locis, externi imperii iugum, vel admisit penitus numquam, vel excussit quam primum, atque cum antiqua libertate veterem gentis atque communem Provinciae sermonem conservatum fuisse fide non caret.
HANC tamen sententiam evertere conatus est, Morales lib. 9. cap. 3. collectis ex Plinio & aliis, quibusdam vocabulis Hispanicis, ut putat, quae in hodiernâ Vasconum linguâ, desiderari ait. Sed etsi concederemus Morali omnia illa vocabula pura puta Hispanica existere, an hoc tanti esset, ut ideò plures in eâ provinciâ linguas toto genere discrepantes admittere nos cogeret? An non etiam in aliis linguis hoc usuvenit, ut longâ temporis intercapedine mutentur voces aliquae atque loquendi modi? De Latina equidem testantur Polybii, Varronis, Quintiliani & A. Gellii verba quae sequuntur. Polybius lib. 4. Histor. Primùm igitur foedus inter utrumque populum initum est, statim post ejectum urbe Regium nomen L. Iunio Bruto & M. Valerio Consulibus, sub quibus etiam Iovi Capitolino templum dicatum duodetriginta annis ante primam Xerxis in Graeciam transfretationem quod quanto diligentius fieri potuit interpretati sumus, tanta enim facta est mutatio Romanae linguae ab ea tempestate in hodiernum diem, ut etiam qui antiquitatis peritissimi sunt, pleraque nonnisi difficulter intelligant. Varro lib. 4. de lingua Lat. Quae ideò sunt obscura, quod neque omnis impositio verborum extat, quod vetustas quaedam delevit, nec quae extat sine mendo omnis imposita, nec quae rectè impofita cuncta manet, multa enim verba literis commutatis sunt interpolata, neque omnis origo est nostrae linguae è vernaculeis verbeis multa verba aliud nunc ostendunt, aliud ante significabant, ut hostis, nam tunc eo verbo dicebant poregrinum qui suis legibus uteretur, nunc dicunt eum quem tunc dicebant perduellem & c. deinde sic, vetustas non pauca depravat, multa tollit, & paulò pòst, quoniam verborum novorum & veterum discordia omnis in consuetudine communi, &c. Quintilian. lib. 9. cap. 3. Orator. Instit. Itaque si antiquum sermonem nostro comparemus penè iam quidquid loquimur figura est, Phavorinus philosophus apud A. Gellium lib. 1. cap. 10. adolescentem quemdam carpit quod plerasque voces nimis priscas & ignotissimas in quotidianis communibusque sermonibus expromeret. Sextus Coecilius Juriscons. apud eumdem lib 20. cap. 10. Longa aetas, inquit, verba, atque mores veteres obliteravit. Haec nisi fallor satis demonstrant quibus olim mutationibus lingua Latina obnoxia fuerit: De Gallicâ quoque atque Teutonicâ idem judicabit quisquis formulam foederis, inter Ludovicum & Carolum Reges Ludovici Pii Imperatoris filios, anno 842 percussi, quae apud Nitardum utrâque linguâ extat, cum hodiernis Gallicis atque Teutonicis contulerit. Contra verò, quod argumentum habet Morales quamobrem voces illas à se congestas è vetere & germanâ Hispanorum linguâ eruras pronuntiet potius, quàm ex novâ hac & adscititiâ quae, quia à Romanâ manavit, Romanensis dicitur, cum illam quidem Plinii aetate obsolevisse, hanc autem in universâ Hispaniâ, quae Romanis parebat, invaluisse certum sit & indubitatum? Hoc sanè constat, Plinium in locis à Morale laudatis plerasque voces pro Hispanicis agnoscere, quas Latina esse originisne ipse quidem Morales negaverit, huiusmodi sunt, quae sequuntur cuniculus pro genere leporis, cuius nominis ratio inde petitur à Varrone dere rustica cap. 12. quod sub terra cuniculos ipse facere soleat ubi lateat in agris, sal puga pro genere formicae venenatae in Baetica quae vox à Latina sol puga vel solifuga (utroque enim modo eam effert Plinius lib. 22. cap. 25. lib. 29. cap. 4. & alibi) leviter immutata est, dicta est autem solipuga vel solipunga, teste Festo, quod acrior concitatiorque fit fervore solis, cavaticae cochleae quaedam in Insulis Balearibus, ideò sic dictae, quod non prorepunt è cavis terrae, vel quod in speluncis nascuntur, ut innuit idem Plinius lib. 8. cap. 39 . et lib. 3. cap. 26, aves tardae, genus anserum, quas Graeci otidas appellant, viriles genus torquis quibus viri utebantur, strigiles pro parvulis massis auri quae in superficie masssae aut ramenti eminebant, formacei parietis genus ex terra quoniam in forma circumdatis utrinque duabus tabulis inferciuntur veriùs, quam insternuntur, ut loquitur idem Plinius lib. 35. cap.14. Par ratio est vocis aspalathus, cuius usum etiam in Oriente viguisse, author est ipsemet Plinius lib. 25. cap . 13. Iam ad voces Buteo, vepiones, granum, cusculium, quod attinet ; nequaquam verum est eas inter Hispanas à Plinio annumerari. Eius verba cap. 49. lib 10. sic habent: Venere in Italiam Bebriacensibus bellis civilibus trans Padum & novae aves (ita enim adhuc vocantur) turdorum specie paulum infra columbas magnitudine sapore gratae: Baleares insulae nobiliorem etiam supradicto Porphyrionem mittunt, Ibi & Buteo accipitrum generis in honore mensarum est: item vipiones, sic enim vocant minorem gruem, quo loco vocabulum ibi non ad Baleares insulas, sed ad Italiam referendum videtur, at verbum vocant pro nominativo habet subintellectam vocem homines, ut docent grammatici, non autem Baleares, ut voluit Morales. Idem de grano & cusculio dicendum est in hoc loco Plinij lib. 16. cap. 8, vbi de robore loquutus, hæc adiungit, omnes tamen has eius dotes Ilex solo prouocat cocco, granum hoc primoque ceu scapus fruticis paruæ aquifoliae Ilicis, cusculium vocant &c. Accedit eò, quod, vt monet Fabius lib. 8. cap. 2 , fallunt saepe verba, vel regionibus quibusdam familiaria vel artium propria : huius generis sunt inter ea quæ Morales firmandæ suæ sententiæ adduxit Celia genus potionis ex frumento apud Numantinos, teste Floro lib. 2. cap . 18. palacra seu palacrana & baluces, quibus metallici Hispani designabant massas quasdam auri , quæ in puteis reperiebantur denas excedentes libras, vt testatur Plinius lib. 33. cap. 4, Strigiles pro massis auri parvulis , quæ in aurifodinis occurrebant , & Cocolobis pro genere vitis, apud eumdem authorem lib. 33. cap. 3. & lib. 14. cap. 2 , Cùm enim iampridem aurifodinæ in vniuersâ Hispaniâ evanuerint , vites autem atque vineæ , aut nullæ prorsus, aut admodum raræ olim in Vasconia fuerint (vt ex Strabone discimus) ac etiam nunc paucissimæ existant in iis partibus , vbi lingua Vasconica viget , iniquum videtur, tum aurariarum , cum vitium nomina , hoc seculo, ab eâ linguâ exigere. Quod autem etiam nomen Cetra Hispanicum facit Morales , nullo certo Authore in hoc illum niti arbitror, licet verum sit, Cetrâ maximè in bello Hispanos veteres vsos fuisse, quod tamen vlterioris Hispaniæ populis potius, quam citerioris in more fuisse, videor mihi colligere ex hoc Cæfaris loco lib. 1. de bello civili : Erant, ut supra demonstratum est, legiones Afranij III. Petrei II. præterea scutati citerioris provincia & cetratae ulterioris Hispaniae cohortes circiter lxxx equitum vtriusque prouinciæ circiter v. millia. Cæterùm neque vsquequaque verum est, omnia vocabula, quæ pro Hispanicis tradunt veteres Authores, hodiernae Vasconum linguae deesse : suppetunt enim adhuc nonnulla ea scilicet quae ex antiquissimâ & propriâ huius gentis lingua procedunt, non autem ex hac adventitiâ & novâ, quam squammam Latini sermonis & rubiginem trivialium barbarismorum vocat Sidonius, Julius verò Scaliger praesatione x. abortum Latinae linguae. Talia sunt lancea pro genere teli, quod nomen Hispanicum esse, author est Varro apud A. Gellium lib. 15. cap. 30: gurdus, quam vocem pro pingui & crasso usurpant hodie Vascones, dureta apud Sueton. in Augusto pro ligneo solio quod hodierni Vascones interiecta vocali A daureta, vel taureta vocant, sunt enim d & t cognatae literae apud eos: gesum denique (quod missilis iaculi à Vasconibus gesi vel gesi dicti nomen est) Gallis à quibusdam Authoribus antehac tributum, Hispanis adiudicant Isaacus Casaubon. in 3. lib. Strabon. & Mart. Delrius comment. in Senecae Hyppolitum. Nunc illud, quod poenè praeterieram, minimè relinquendum est, illa quae de Rustico Termestino ex Tacito, de Corsica & de Portio Latrone, ex Seneca adducit Morales, eius sententiam (quâ veterem Hispanorum linguam diversam esse ab hodiernâ Vasconicâ probare nititur) nullatenus juvare, ut ipsorummet Authorum verbis perlectis facilè quivis judicaverit, quae ideò hîc referre operae pretium duximus: & de Termestino quidem sic Tacitus lib. 4. Annalium. Iisdem Consulibus facinus atrox, in citeriore Hispaniâ, admissum à quodam agreste nationis Termestinae. Is Praetorem provinciae L. Pisonem pace incuriosum, ex improvifo in itinere adortus, uno vulnere in mortem adfecit. Et paulò pòst de eodem Termestino. Et repertus, inquit, cùm tormentis edere conscios adigeretur voce magna, Sermone Patrio, frustra se intrrogari clamitavit, adsisterent socij, adspectarent, nullam vim tantam doloris fore, ut veritatem eliceret et c. De Corsica autem hæc profert Seneca consolat.ad Heluiam: transierunt dein Ligures in eam, transierunt & Hispani, quod ex similitudine ritus apparet, eadem enim tegumenta capitum, idem genus calceamenti quod Cantabris est, et verba quædam: nam totus sermo conversatione Græcorum Ligurumue à patrio descivit: at de Porcio Latrone, sic Seneca lib. 2. controvers. 4. (mendosè enim in editionibus vulgatis librorum Ambrosij Moralis citatur ad hoc controu. 13. lib. 3:) fuit autem Messala eruditissimi ingenij in omnis quidem studiorum partis, Latini utique observator diligentissimus. Idem itaque cum audisset Latronem declamantem dixit suâ linguâ disertus est, ingenium illi concessit, sermonem objecit. Hæc Taciti & Senecæ verba arguunt quidem fuisse propriam Hispanis & fortè etiam Cantabris seu linguam, seu dialectum, non tamen probant eam hodiernæ Vasconum linguæ dissimilem extitisse: sed de dialecto intelligendos esse hos Authores potius quàm de linguâ, hinc elicitur, quod Latronem non aliâ quam Latinâ linguâ Romæ declamasse facilè apparet: ita ut, quemadmodum olim Pollio apud Fabium in Livio Patavinitatem deprehendit, sic Messala in Latrone Hispanismum observasse videatur. Mela denique lib. 3. cap. 1. dum Cantabrorum populorum atque amnium nomina Latino ore concipere nequit, ( quod ipsum nihilominus postea, non difficili labore, præstitum est à Ptolemeo lib. 2. cap. 6. Geographiæ,) asperam & rudem nominum aliquot propriorum naturam notat potius, quàm peculiare loquendi genus illi genti assignet.