Jump to content

Notitia utriusque Vasconiae/Liber primus/Praefatio

Unchecked
E Wikisource


LIBER PRIMVS.

Præfatio summam operis continens.

VASCONVM nomen celebre olim in Hispania citeriore fuit. Hi bello & militia clari cum Annibalem expugnatâ Sagunto victorem in Italiam sequuti fuissent, & sub eius signis diu adversus Romanos strenuè militassent; interiecto tempore contra eundem, & Carthaginenses utriusque Hispania Imperio inhiantes unà cum reliquis citerioris populis Romanos sibi societate & amicitia coniunxerunt: in quâ ipsi deinceps constantissimè perstiterunt, cum aliae passim gentes mutato confilio à fide discederent, Romanosque eatenus armis & maleficiis lacesserent, quoad ab ipsis vincerentur. Gothis postea in Romanorum locum succedentibus, & universa provincia ab iis occupata, & velut sub iugum missa, ipsi nihilominus libertatem suam egregiè propugnarunt: Suos verò fines ita tutati sunt, ut etiam illatis ultrò bellis in proximas Autrigonum, Caristorum, Vardulorum, & Aquitanorum sedes proferrent. Sarracenos denique Hispaniam cum innumerabilibus copiis ingressos, & fusis proelio Gothis undequaque grassantes non modo sustinuerunt: sed etiam eosdem bello adorti Ducibus hinc Regibus Pompelonensibus, hinc Aragoniae Principibus, ita continuis proeliis & multiplicatis stragibus per quadringentos circiter annos fregere, ut soli unà cum Cantabris atque Asturibus, qui eadem sub Regibus Legionensibus alia ex parte praestabant, liberatae Hispaniae authores dici possint. Huius gentis res domi forisque gestas exponere cum difficile sit, eo quòd nulla extent de illis conscripta vetera monumenta, summa tamen aliqua tradenda est, tum congestis iis quae apud peregrinos Authores de eadem sparsa leguntur, cum descriptis Principum in ea familiarum stemmatibus, quatenus ea vel ex publicis tabulariis, aut ex privatis optimatum aliquot scriniis eruere licuit.