Jump to content

Nova impendet

Checked
E Wikisource

 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Nova impendet
2 mensis Octobris 1931

editio: Acta Apostolicae Sedis
fons: AAS 1931 p. 393

PIUS PP. XI

LITTERAE ENCYCLICAE

NOVA IMPENDET

AD VENERABILES FRATRES PATRIARCHAS, PRIMATES, ARCHIEPISCOPOS, EPISCOPOS ALIOSQUE LOCORUM ORDINARIOS, PACEM ET COMMUNIONEM CUM APOSTOLICA SEDE HABENTES: DE ASPERRIMO REI OECONOMICAE DISCRIMINE, DE LAMENTABILI APUD MULTOS OPERUM VACATIONE DEQUE INCRESCENTI APPARATUS MILITARIS STUDIO.

VENERABILES FRATRES SALUTEM ET APOSTOLICAM BENEDICTIONEM


Nova impendet in concreditum Nobis gregem iamque premit calamitas, acrius quidem tenuiorem partem angens, quam Nos peculiari caritate complectimur, pueritiam nempe, proletariam plebem, opifices eosque omnes, qui rei familiaris copia non affluunt. De gravissimis loquimur angustiis reique oeconomicae discrimine, quae populos afficiunt quaeque in regionibus omnibus ad formidolosam compellunt multos atque increbrescentem ab operibus vacationem. Etenim videre est ad inertiam coactum atque adeo ad extremam usque indigentiam, una cum subole cuiusque sua, paene infinitum honestorum artificum numerum, qui nihil magis discupiunt quam ut honorate sibi panem comparare queant, quem cotidie a caelesti Patre, ex divino mandato, comprecantur.

Tangunt equidem animum Nostrum eorum gemitus, Nosque eadem miseratione eommotos illum iubent iterare questura, ex amantissimo Divini Magistri Corde coram hominum concursu fame languentium prolatum: « Misereor super turbam » (1).

At vehementior commiseratio Nostra illam spectat puerorum multitudinem, qui panem complorantes « dum non erat qui frangeret eis » (2) tristissimarum rerum condicionum onus innocenter ferunt, ac miseria squalentes, suae insitam aetati deflorescere iucunditatem conspiciunt ac nativum sentiunt in tenellis labiis risum languescere atque emori, quibus inseius ipsorum animus circumfundi egoptat.

Cum vero hiems iam appetat, eius procul dubio consecuturae sunt comites, molestiae scilicet, aerumnae, inopia, quas tenuioribus ac miseris frigida ferunt tempora: ae timendum praeterea est ne, quod supra deprecati sumus ab operibus vacationis ulcus usque adhuc ingravescat, ut non provisa inopum familiarum penuria, eas — quod Deus avertat — ad irritationem adducat. Haec omnia trepidans perpendit communis Patris animus; ideoque, quemadmodum Decessores Nostri, aie praesertim proximus Decessor Noster p. r. Benedictus XV, vocem attollentes Nostram, eos omnes enixe adhortamur, quos penes fides viget ac christiana caritas; quae nimirum invitatio Nostra eo intendit ut omnes ad piam quamdam moveat amoris ferendaeque opis contentionem. Sacra eiusmodi contentio et corporis necessitatibus prospiciet et animos profecto eriget, fidem eorum excitans ac roborans eaque depellens e mentibus funestissima consilia, quae male suadens egestas ingerere solet. Invidiarum simultatumque igniculos, quae seiungunt inter se cives, valide compescet, easque vigere iubebit concordiae earitatisque flammas, quae nobile alunt ac promovent paeis prosperitatisque vinculum, quibus quidem singuli Civitatesque fruantur.

Ad hanc igitur pietatis caritatisque contentionem, quae pro certo se devovendi studium in pauperum commodum prae se fert, omnes advocamus caelestis unius Patris filios, innumeros eiusdem familiae soeios ideoque omnes in Christo fratres, cum prosperitatis ac solacii, tum aerumnae ac doloris itidem participes. Ad hanc dicimus pientissimam contentionem adhortamur omnes tamquam ad sacrum officium quod peculiari illa innititur evangelicae doctrinae norma, praecepto scilicet caritatis, quod Christus Dominus suum praedicavit primum et maximum mandatum ac ceterorum praescriptorum omnium quasi summam atque compendiariam legem. Quod quidem mandatum proximus Decessor Noster desideratissimus, saeviente tunc temporis fere ubique bello grassantibusque simultatibus, iterum atque iterum tantopere commendavit, suumque veluti insigne fecit totius pontificatus.

Nos itaque ad suavissimum istiusmodi praeceptum, non modo tamquam ad supremum officium, in quo universa continetur christiana lex, sed ad nobilissimum etiam propositum atque institutum commonemus omnes, eosque potissimum, qui humanitatis ardore fervent et evangelicae perfectionis. At multis instare verbis idque impensius urgere supervacaneum putamus, cum omnibus exploratum sit hanc tantummodo animorum liberalitatem atque magnitudinem, hoc solummodo christianae virtutis studium aemulationemque — eorum videlicet qui, pro facultate cuiusque sua, fratrum saluti actuosissime se dedant, imprimisque tenuium infantium ac pauperiorum necessitatibus — gravissima aliquando posse nostrae huius aetatis incommoda instanter concorditerque evincere.

Iamvero, cum asperrimum, qued lamentamur, malorum discrimen hinc acriorem consequatur populorum rivalitatem, illinc vero ingentia gignat publici aerarii dispendia; atque adeo cum non postrema sit duplicis huius perniciei caussa nimium illud in apparatu militari ac bellicis instrumentis praemoliendis acrius in dies certamen, Nos quidem temperare Nobis non possumus quin providam hac de re Nostram (3) eiusdemque Decessoris Nostri (4) admonitionem iteremus dolentes admodum quod usque adhuc non in usum. eadem feliciter dedueta sit; vosque item, venerabiles fratres, vehementer adhortem.ur ut aptiore, quo poteritis, modo, sacris nimirum conci.onibus habendis edendisque vulgo seriptis mentes collustretis omnium eorumque animos ad tuti.ores humanae rationis ehristianaeque legis normas conformetis.

Atque iam Nobis spes bona arridet fore ut apud unumquemque vestrum et corrogata confluat a fidelibus stips in indigentium auxilium, et a vobis itidem iisdem relevandis impendatur. Quodsi in nonnullis dioecesibus opportunius videatur id munus vel Metropolitae concredere vel quibusdam caritatis Institutis, vestrae profecto dignis fidei probataeque efficacitatis, liberum vobis esto, pro prudenti eonsilio, id exsequi.

Cum vero usque adhue vos adhortati simus ut mentem hane Nostram. idoneis scriptionibus coneionibusque aperiendo, rem pro viribus provehatis, placet praeterea fideles vestros Nos primum in visceri.bus Christi commonefacere ut invitationi huic vestrae ac Nostrae largiter generoseque respondentes, id, quod vos, Encyclicas has Litteras i.nterpretantes, ipsorum animis suasuri eritis, ad usum continenter deducant.

Attamen, quandoquidem omnes, vel nobilissimi, hominum nisus non opitulante Deo impares evadunt, ad bonorum omnium Largitorem instantes admoveamus preces ut, pro summa miseratione sua, quam primum feliciora iubeat emergere tempora; ab eoque, esurientium quoque nomine, divina illa a Iesu Christo data prece efliagitemus: «Panem nostrum quotidianum da nobis hodie ». Reminiscantur omnes quod humani generis Redemptor ad incitamentum ac solacium nostrum pollicitus est, se scilicet quod fecerimus « uni ex his fratribus minimis » sibi factum autumaturum (5) neque divinam illam obliviscantur repromissionem, qua ipse asseveravit curam se eam, quam parvulis suo amore dueti impensuri fuerimus, sibimet ipsi praestitam existimaturum (6).

Festum denique, quod hodie Ecclesia concelebrat, dulcissima illa lesu Christi verba in memoriam redigit Nostram, quibus Encyclicas has Litteras hortationesque Nostras conchldimus; postquam videlicet Servator noster, secundum illud S. Toannis Chrysostomi, in puerilium animorum tutelam veluti inexpugnabilia extulit propugnacula, hanc nobis edidit sententiam: a Videte ne contemnatis unum ex his pusillis: dico enim vobis, quia Angeli eorum in caelis semper vident faciem Patris mei, qui in caelis est » (7). Hi profecto Angeli quae in puerorum et indigentium adiumentum volenti generosoque animo feceritis, haec terrarum caelorumque Domino offerent, ab eoque uberrima iis omnibus impetrabunt munera, quibus sanetissima huiusmodi caussa eordi erit. Adventantibus praeterea Iesu Christi Regis sollemnibus, cuius regnum et pacem iam ab Mito Pontificatu ominati ae comprecati sumus, omnino Nobis opportunum videtur ut in sacris aedibus per id tempus publicae habeantur in triduum supplicationes, per quas quidem a: miserieordiarum Domino consilia implorentur ac munera paeis. Quorum in auspicium munerum vobis, venerabiles fratres, iisque singulis universis, qui paternae respondebunt admonitioni Nostrae; apostolieam benedictionem peramanter impertimus.

Datum Romae apud Sanctum Petrum, die II mensis Octobris, in festa Sanctorum Angelorum Custodum, anno MDCCCCXXXI, Pontificatus Nostri decimo.

PIUS PP. XI

(1) MARC., Vlll, 2.

(2) IER., Thren, IV, 4.

(3) Alloc. die 24 dec. 1930 habita; Litt. Aut. « Con vivo piacere», 7 apr. 1922.

(4) Adhortatio « Dès le début », 1 aug. 1917.

(5) MATTH., XXV, 40.

(6) MATTH., XVIII, 5.

(7) MATTH., XVIII, 10.