Jump to content

Novae condendae

Checked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Novae condendae
1893

editio: Acta Santae Sedis
fons: ASS, vol. XXV (1892-1893), p. 459-474.
LITTERAE SS. D. N. LEONIS PAPAE XIII
AD ALOISIUM DE CANOSSA EPISCOPUM VERONEN.
ET AD CETEROS EPISCOPOS VENETAE PROVINCIAE —
DE NOVA LEGE CONDENDA, QUAE IUBET PRAEMITTERE
MATRIMONIO CIVILEM NUPTIARUM RITUM*


Dilecte Fili, ac Venerabiles Fratres
Salutem et Apostolicam benedictionem.

Novae condendae legis propositum, qua Catholici in Italia civilem nuptiarum ritum christiano matrimonio praemittere iubeantur, vestram pastoralem vigilantiam iure merito excivit; vosque idcirco prudenti consilio, antequam quidquam hac super re deliberaveritis, ad hanc Apostolicam Sedem, ad quam propter potiorem principalitatem necesse semper fuit omnem convenire Ecclesiam, vosmet convertistis. Nos ob supremum, quo fungimur, munus, incolumitati Christiani gregis continenter intenti, inter gravissimas atque continuas, quibus distinentur, curas, necessitatem Sanctum characterem Matrimonio Christiano ab divino eius institutore impressum tuendi, idemtidem inculcare nequaquam omisimus: praesertim quum in ipso et familiarum sanctitas, et animorum pax, et recta prolis institutio, ac demum humanae societatis salus in primis innitatur. — Speciatim vero in nostris encyclicis uteris « Arcanum divinae sapientiae » quoad potuimus, diligenter atque copiose catholicam doctrinam hac super re exprofesso ostendimus. Simul et in memoriam revocare curavimus, quam multa ad perficiendam et sartam tectam servandam christiani coniugii dignitatem ab Ecclesia subinde peracta fuerint, quaeque insuper officia, quoad ipsam, civili potestati iure tribui et concedi possint.

Si quotquot verba nostra vel audierunt, vel legerunt bonae voluntatis homines fuissent, aut etiam innocenter decepti, iure speravissemus fore, ut cognita veritas eorum mentes illuminans, sin minus ad iniurias per arbitrarios actus in Catholicorum coniugiis moderandis ab civili potestate Ecclesiae illatas protinus reparandas, saltem ad graviora probra avertenda, eos impellerei. Verum adeo obstinalam in quibusdam se prodit quidquid christianum est aversandi vesana voluntas, ac pessimum incoeptum opus prosequendi humanam videlicet societatem prorsus, ut aiunt, laicam, i. e. a Christo Domino extorrem, efficiendi, eamque praeclarissima christianae Redemptionis muneribus orbandi; ut potius quam illata damna affatim manifesta reparare studeant, graviora novae legis condendae proposito, iam omnibus apprime comperto, inferre minentur.

Singula hac super re per Nos iam alias exhibita documenta, quoniam adhuc ob vestros ac Fidelium oculos versantur, hic repetere supervacaneum arbitramur. At vero rursus declarare inopportunum non est, civilem potestatem, civiles coniugii effectus statuere ac disponere quidem posse; sed quod ipsum Matrimonium proxime spectat, Ecclesiae sanciendum relinqui oportere: profiteatur eadem laica potestas verum ac legitimum Matrimonium esse, quod a Christo Iesu institutum fuit, et ab Ecclesia reapse proponitur; indeque ad effectus, qui ex civium coniugiis in civili consortio consequuntur, sive denegandos, sive concedendos procedat. Dogma enim christianae Fidei est, Christianorum coniugium ad Sacramenti dignitatem a D. N. I. C. evectum fuisse. Nec vero huiusmodi dignitas, ut quaedam exterior ac simplex qualitas coniugali contractui superaddita habenda est; sed vero est eidem penitus essentialis; propterea enim idem contractus divino instituto Sacramentum esse coepit. Supervacua igitur esset distinctio inter coniugalem ipsum contractum et Sacramentum; quasi vero inter Christianos legitimus contractus nuptialis fieri possit, quin sit Sacramentum. Ex quo consequitur ut quum Sacramentorum administratio ad Ecclesiam unice spectet, omnem civilis potestatis arbitrarium actum in christianis coniugiis moderandis, praeter quam in civilibus eorum effectibus constituendis, sacrilegam alieni iuris usurpationem esse.

Iam vero lex, quae civilem nuptiarum ritum Matrimonio, quod coram Ecclesia initur, praemitti iuberet, ipsum profecto coniugalem contractum spectaret, non vero civiles tantummodo illius effectus; ac proinde civilis potestas in ipsam Sacramenti administrationem sese ingereret. Quaevis alia potestas praeter illam ad quam huiusmodi administratio spectat, de conditionibus ad matrimonium rite ineundum necessariis; vel utrum sponsi sint necne habiles et apti ad nuptias; tum denique de ceteris rerum adiunctis, ex quibus perficitur, ut matrimonium ipsum honeste ac sancte celebretur, iudicium ferre nec potest, nec debet. — Neque vero oggerere quidquam iuvat, civilem potestatem ea lege, qua civilem ritum praemitti iubet, Sacramentum ab Ecclesia ad ministratum nequaquam attingere; quod quidem illa neque abnegai, neque agnoscit, sponsorum lubito relinquens, post civilem ritum matrimonium etiam, si velint, religiosum celebrare. Reipsa enim ista lex ecclesiasticum, id est verum, matrimonium poena afficeret, illud quodammodo illicitum declarans, si quando eidem civilis ritus neutiquam antecedat; nisi forte actus per se licitus atque honestus puniri velit. Poenis quidem, quas excogitata lex comminatur, quasque semel sancita, et a civibus neglecta infligeret, profecto coniugium iuxta Ecclesiae leges initum haudquaquam irritum redderet: naturale enim ac divinum ius agitur, cui nulla unquam mundana potestas praevalere potest; omnibus tamenadminiculi suteretur, ut illud tamquam nullu m atque irritum haberetur, utque officia praepediret, et effectus, qui exinde consequuntur, quoad posset, frustraretur. Quod equidem, si cui satis compertum forte non esset, evidens illico fieret memoria repetenti recens, iniustum ac sacrilegum consilium quoad militum coniugia susceptum quibus uti, postquam nuptias inierint, separatio coniugalis indicitur; sic, antequam easdem ineant, nuptiae interdicuntur. Atque ita ad veterem efferamque barbariem, quae homines iure ab ipsa natura indito orbare audebat, et cui convellendae tantopere adlaboravit Ecclesia, regressi fuisse videmur; hoc uno discrimine, quod tum mancipia, nunc vero milites, aliosque civium coetus, propria eos libertate expoliando, atque in mancipiorum conditionem redigendo, legitima coniugia inire vetantur. Atqui nequaquam haec sola iniuria est, quae Ecclesiae per propositam legem infertur; est enim et altera aeque gravissima. — Cuique apprime compertum est, Christum Dominum non id solum, quod ad fidem, sed etiam quod ad mor um honestatem pertinet, Ecclesiae suae decernendum ac disponendum commisisse. Ecclesia enim ab Eo instituta fuit, ut omnibus hominibus, in aeterna salute capessenda, certa dux esset, atque infallibilis: et quoniam ut quivis salvus sit, recta Fides non sufficit, sed insuper opus est iuxta eamdem fidem agere; idcirco ad ipsam Ecclesiam de morali lege ac moribus, haud aliter ac de Fidei sanctae deposito, iudicium ferre omnino spectat. Iam vero internoscere ac iudicare, utrum in quibusdam rerum adiunctis coniugium inire, an vero potius ab eo abstinere conveniat, res est, quae ad moralem legem, morumque honestatem proxime spectat. Virginitas quidem nuptiis per se praestantior est, ac summopere laude digni sunt, qui illud vitae institutum, divinitus inspirati, amplectuntur; sed hoc perfectae continentiae munus haud omnibus conceditur; tum vero iuxta Apostoli effatum - Melius est nubere, quam uri - (I Cor. VII 9). Item aliquando humanae naturae malitia, vel fragilitate contingere potest, ut inhonestae consuetudines inter duos diversi sexus homines adeo iam inveteraverint, ut sine alterutrius iniuria damnove, aut forte etiam sine utriusque amittendae salutis aeternae periculo, Matrimonium omitti non possit. Attamen ut in eodem rite ineundo quaevis infamia, aut discordiae in familiis evitentur, interdum maxima celeritate, atque occultissime omnia peragere oportebit; ad opportunius interim tempus dilata atque reiecta, si quando fieri poterit, initi Matrimonii publicatione.

Hae nimirum, aliaeque his consimiles aequissimae animadversiones civilem Italiae Dominatum fugiunt; qui omnia sive cuiusvis familiae, sive quorumlibet civium propria iura ad se avocare atque absorbere contendens, omnia aeque, speciosa quidem sibi consulendi causa, pessumdaret: et reipsa, quamvis imprudenter, apprime sibi consuleret. Illius autem civilis Regiminis, quod divinam quamlibet atque christianam legem studiose negligerei, parvi refert peccata sive initis, sive continuatis illicitis coitibus,multiplicari; quamquam et ipsamet humana ratio, et christiana Fides, atque historia evidenter ostendant, morum corruptelam enervare, inficere, consumere hominu m societates. Tanta autem est horum recentium Legislatorum obcoecatio, atque adeo implacabile odium, ut vel ipsa morte imminente, quando hominis anima tremendo Dei iudicio se brevi stitura est, eius Ministro manus quodammodo colligare audeant, eidem Ministerii sui, quod est conciliationis, pacis et salutis, exercitium interdicentes, nisi forte iniquis quibusdam conditionibus impositis, quae saepenumero, si reipsa adamussim observarentur, animam illam aeternae ruinae certo exponerent.

Ecclesia, quidquid terrena quaevis potestas aliquando forte constituat, ab officio sibi divinitus attributo nunquam deficiet; neque permittere unquam poterit, ut animae pretioso Iesu Christi sanguine redemptae, quarum ipsi inexorabilis ratio reddenda est, aeternum pereant.

Nec enim vero civili Regimini, si eamdem Ecclesiam ex libertate frui sinat, quae salutari illius Ministerio omnino convenit, quidquam timendum est. Si quando namque occulta coniugia, seu ut vocant - Matrimonia a conscientia - celebrari, quamvis aegre, permittat, id nonnisi gravissima urgente necessitate accidit, quum suprema id ipsum salvandi animas lex expostulet.

At vero eadem Ecclesia quasdam conditiones servandas statuit, ut huiusmodi casus perquam raro contingant: remedia praescripsit, ne quod detrimentum sive sponsi, sive eorum futura proles exinde patiantur; omniaque ad alia quaelibet incommoda praepedienda opportune disposuit. Ceterum ea et legibus latis, et in sua praxi, hanc necessitatem quandoque contingere apprime deplorat, atque omni studio curat, ut Matrimonia semper, quoad fieri potest, palam ac sollemniter peragantur. Quod ut amplissime demonstretur, vel una sufficit Benedicti XLV illustris praecessoris nostri Constitutio Satis vobis; qui inibi postquam ea exposuerit, quae a conciliis et Romanis Pontificibus, quoad publicam Nuptiarum sollemnitatem sapienter constituta sunt, atque incommoda recensuerit, quae ex illius neglectu proveniunt, aliquam utique exceptionem raro admodum faciendam consentit, sed ad Episcopos sermonem convertens — « Parem quoque, ait, imo fortasse maiorem vigilantiam necesse est a Vobis adhiberi, ne post remissas denunciationes, celebretur Matrimonium coram Parocho, vel alio Sacerdote ab ipso Parocho, vel a Vobis deputato, praesentibus duobus, vel tribus testibus confidentibus, ne ulla celebrationis notitia, vel rumor oriantur. Id enim ut ad praescriptum sacrorum Canonum licite fieri possit, non satis est obvia quaevis et vulgaris causa, sed gravis, urgens et urgentissima requiritur... Vestri pastoralis officii partes versari debent in sedulo investiganda legitima et urgente causa dispensationis, ne Matrimonia occulte celebrata luctuosos habeant exitus, quos intimo cordis moerore recensuimus ».

Quae cum ita sint, iure cuique sciscitari fas est, quaenam iusta causa civili Regimini suppetere possit praecipiendi, ut civilis nuptiarum ritus praemittatur? Quum enim Matrimonium coram Ecclesia celebratum, iuxta eiusdem Ecclesiae praecepta, publicum esse debeat, id profecto civile Regimen latere non potest; et illud quidem legibus recens latis, iam satis (imo etiam ultra modum) civilibus nuptiarum effectibus, qui procul dubio ad ipsum unice spectant, profecto consuluit. Cur igitur nunc, nec ipsomet, ut vocant, civili matrimonio contentum, hoc insuper praemitti iuberet ? Num forsan ut matrimonia, admodum rara, quae a conscientia nuncupantur, quaeque eadem Ecclesia nonnisi urgentissimis causis impulsa concedere solet, opportune impediat ? Sed lex quae natura sua ad commune bonum ordinatur, aegre prorsus inutili cura circa singulares, eosque rarissimos casus distinentur ; quorum causa metuendum non est, ne publica pax atque tranquillitas, quae quidem politicae auctoritatis proximus finis est, aliquando turbetur : cumque eadem lex sit quaedam iuxta rectam rationem ordinatio, ea impedire nunquam posset, quominus in hisce eventibus id peragatur, quod et optima morum regula, et animarum aeterna Salus omnino exigit. Etsi vero ipsamet huius legis, quae intentatur, indoles, quo tandem illa spectet, per se ipsa haud satis ostenderet; a quonam eadem lex inspiretur ac promoveatur inspicere satis esset. Neque enim est arcanum mysterium, sed res omnibus plane manifesta, Sectam, quam Massonicam vocant, hanc novam Ecclesiae inferendam iniuriam iamdudum excogitasse: nunc vero ut id assequatur, suos asseclas hanc ipsam eidem infligere iubet. — Huius quidem nefariae Sectae consilia semper et ubique eadem sunt, Deo nimirum atque Ecclesiae infesta; eiusque parvi aut nihili refert, haud equidem dicimus civium animas aeternum perire ; sed universam humanam Societatem in dies magis deficere ac tandem praecipitari ; ipsamque adeo decantatam libertatem omnino obrui atque opprimi, dummodo simul cum illa compendiatur et opprimatur Ecclesia, atque in populis christianus sensus debilitetur ac pedetemtim extinguatur.

Profecto iam aliud non est, quam amara ironia, libertas in ore eorum, qui pro suo ingenio ius moderari audent, quod quivis hominum sibi ab ipsa natura inditum possidet, et cuius exercitium ipsam civilis Societatis constitutionem praecedit ; quum huius proxima elementa singulae civium familiae sint ; quae quidem coniugali vinculo efformantur et constituuntur. Gravior autem, quae hominum conscientiis infertur, vis proditur, cum haec ipsa lex catholicae nationi vel invita e imponitur, quae insii tutis ac disciplinae a maioribus transmissis firmiter inhaerens, et catholicae unitatis centro, singulari Dei beneficio, omnium proxima , certa ac sacra animi sui sensa fidemque per istam legem vehementius laesa esse praesentia Nec vero adiicere quidquam iuvat, per civile Regimen cuique civium libertatem relinqui, Matrimonium, si placeat, etiam coram Ecclesia deinceps celebrandi ; par enim hac ratione libertas haud se Ecclesiae sistendi linqueretur, inducta hoc ipso facto nefaria opinione, solo ritu civili legitimum iniri coniugium, cum id reipsa, si quis ea utatur, aliud non sit, quam abominandus concubitus. Praeterea si quando Ecclesia iustis de causis matrimonio eos iungere nolit, nequeat, qui civili ritu peracto, utcumque copulati sunt, iidem tum vel caelibes permanere, ad quem vitae statum suscipiendum nec propria voluntate trahuntur, nec divinitus vocantur; vel in illicito atque infami concubinatu degere vitam profecto adigerentur. Neque vero sponsorum tantummodo, sed et testium libertati vis infertur; quae quidem vis eo odiosior est, quo hi ex amicis ac familiaribus, quales urgente necessitate deligi solent, in vilissimos delatores, atque amicitiae proditores per istam legem vi, ac minis, ni deferant, propositis, converterentur. Summa demum reputanda esset tyrannides in sacros Ministros exercita, qui non aliam ob causam vexati plecterentur, quam quod proprio officio in muneribus, quae ad ecclesiasticam auctoritatem absolutissime spectant, exercendis, et quidem ob sanctissimas honestatis servandae, atque aeternae animarum salutis curandae rationes, perfuncti essent; id est quia iuxta rectam conscientiam suo iidem officio satisfecissent.

Quasi vero communi libertati parva esset offensio, quae ex certis huius legis praescriptionibus exoritur, eamdem severissimis etiam intentatis poenis Legislatores augere student. Quae quidem severitas partium studiosam atque hostilem se prodit cum ab eo civili Dominatu exeiitur, qui in ceteris suis legibus, iuxta morum ac temporum rationem, mitem se facilemque iactat. Ipsemet enimvero, qui poenas gravissimis facinoribus debitas vel abolet, vel mitigat, idem manus ut catholicos tantummodo ac sacerdotes, opprimat, qui quidem conscientiae vocem auscultantes, Iesu Christo eiusque Ecclesiae morem gerunt, saeviendo premere non veretur. Quod vero ad Parochos attinet, affectata Legislatorum ignorantia, vel aperta sibi ipsis contradictio neminem latere potest : qui dum Parochorum inopiam commiserari simulant, multa sive iam statuta, sive brevi statuenda proferunt, iactant, enuntiunt, quibus affatim per se provisum fore aiunt, ut illorum vitae conditio melior reddatur : Parochos ipsis gravissimis interim mulctis, quas iidem fortasse nunquam solvere poterunt, subiiciendos deliberant.

En itaque paucis verbis iudicium, super novae huiusmodi condendae legis, de qua hic per Nos agitur, proposito omnino ferendum. Hoc siquidem Ecclesiae iura sibi usurpat : salutarem illius actionem compedit et vincula, maximo animarum detrimento, magis magisque constringit : iustam aequamque laedit civium et Catholicorum libertatem : illegitimas consuetudines promovet et sancit, novis demum scandalis, ac moralis ordinis perturbationibus latam viam pandit; animarum insuper pacem turbat acriusque reddit Ecclesiam inter et Civile Regimen dissidium; dissidium, inquam, quod rerum ordini a Deo Creatore constituto prorsus oppositum; quod omnes honesti cives iure merito improbant atque deplorant, et cuius profecto vera causa nunquam Ecclesia fuit.

Vos igitur, Venerabiles Fratres, qui periculum iam animadvertistis, nunc vero verbis hisce nostris confirmati, nostrae et vestram vocem, ut gregem pastorali curae vestrae commissum, quaenam sit vera huius legis indoles edoceatis, opportune adiicite; quinam praeterea scopus, quo eiusdem auctores spectant, quamque gravia damna, eadem lex, si quando sancita esset, afferret; ne Fideles fucata luce, qua hi eam simulate exhibent, sibi mentis oculos perstringi, neque fallacibus sophismatibus, quibus eamdem sustentare adnitantur, se decipi sinant. Animum iisdem Fidelibus addite, ut omnibus, quibus adhuc uti sibi licet, adminiculis, questus suos, familiarem tranquillitatem decusque protuendi iure officioque, potissima naturae suae dignitate atque honestate, ac demum prestantissima suae Fidei veritate atque excellentia dictatos, quo altius fas est elevent. Palam profiteantur se quamvis ad reddendum Caesari quod Caesaris est, utique parati sint : nunquam tamen passuros esse, ut quod Dei est, Deo auferatur; et si ut boni cives in terrestri patria se gerere cupiunt, multo magis coelestem Patriam, quo ut sint Sanctorum cives advocantur, se expetere.

Vestro autem Clero, qui publica fortiaque zeli et virtutis testimonia populo praebet, vivacioris exhortationis et charitatis verba proferte, ut in hac colluctatione Christo dignos se exhibeant, qui pro mundi salute se ipsum in Cruce immolavit, ipsosque ad tam praeclarum munus fungendum vocavit, atque in hoc adeo excellenti opere perficiendo sibi Socios adlegit. Prudenter quidem se gerant, ut inutiles conflictus evitent : sed pari virtute se praeditos prodant, ut et Dei gloriam, et Ecclesiae dignitatem, et animarum salutem celeris rebus omnibus anteponant. Quando procella vehementius saevit ac furit, tum Nauclerus vigilantiam alacritatemque congeminet oportet ; atque hoc adamussim, tempus est, qui ii, qui in Sacro Ministerio consortes sunt, cum Apostolo dicere debeant. - « Ego autem libentissime impendam, et superimpendar ipse pro animabus vestris ».

Cuius rei obtinendae gratia Deum, ut super vos omnes, dilecte Fili, ac venerabiles Fratres, munera sua copiosissime effundat, obsecrantes, Apostolicam Benedictionem toto ex corde vobis impertimus.

Ex Aedibus Vaticanis, die VIII Februarii Anno MDCCCXCIII.


LEO PAPA XIII


  • AAS, vol. XXV (1892-1893), p. 459-474.