PIUS PP. X
EPISTOLA
- QUA PONTIFEX LAETATUR DE CLERICORUM COLLEGIO
- B. ALBERTI MAGNI FRIBURGI IN HELVETIA EXTRUCTO ET PERFECTO*
- VENERABILI FRATRI
- AUGUSTINO EPISCOPO S. GALLI
Venerabilis Frater, salutem et Apostolicam benedictionem.
Novum Beati Alberti Magni collegium, sodalitatis a S. Pio V curis, extructum perfectumque Friburgi esse, magna consolatione animi accepimus. Auctus enim aetate hac nostra est disciplinarum omnium cultus et prolata vis: nemoque propterea rectus aestimator temporum oportere non intelligat institutionem adolescentium foveri quotidie magis, ac novis praesidiis fulciri. Id quidem, si ad omnium ordinum consociationis humanae commodum accurare necesse est, at maiore certe enitendum est studio pro sacri incremento ordinis. Quam ob rem tibi collegisque in Episcopatu tuis, de profectu religioso populi ac de amplificando catholici nominis decore valde sollicitis, itemque laudatae Sodalitati gratulamur, quod nova istis pateat incumbentibus in studia clericis domus ad omnem recentioris humanitatis sanaeque doctrinae progressionem informata. Nec minus gratum est, invitari ad celebrandas Athenaei scholas non vestrarum modo dioecesum iuvenes, sed etiam exterarum; id quod, in Helvetiis plane pulchreque congruit cum tradita a maioribus consuetudine hospitii, cum christianaeque libertatis sensu, unde eorum, qui rem publicam civitatemque administrant, instructi animi sunt. Est autem memoratu heic iucundum, voluisse Nos theologiae in collegio studia a sodalibus Dominicanis tradi, qui honestissimas scientiae, imprimis sacrae, consecuti laudes, securitatem iniiciunt magisterii, habentque domesticum in theologia lumen divum Thomam Aquinatem, quem non principem solum, sed scholarum sacrarum ducem magistrumque et Leo XIII Decessor iussit esse, et Nos, cum uberrimi certitudine emolumenti, confirmavimus. Nullum ad haec dubium esse potest, cordi futurum tibi laudatisque Pastoribus doctrinarum tam bene sollicitis, simul pietati enutriendae adolescentium sedulam dare operam, quippe non prodest in sacro clero sine pietate scientia ; prodest autem, et nullam reperit meliorem sui ad lucrandas animas artem, si comitem habeat religionem.
Testem benevolentiae Nostrae, divinorumque munerum auspicem Apostolicam benedictionem tibi, Episcopis Helvetiae singulis ac Pianae sodalitati peramanter in Domino impertimus.
Datum Romae apud S. Petrum, die VI Februarii a. MCMVI, Pontificatus Nostri tertio.
PIUS PP. X
- AAS, vol. XXXIX (1906), pp. 74-75.