Jump to content

Novum Testamentum (Codex Amiatinus)/Evangelium secundum Mattheum

Checked
E Wikisource

ex Codice Amiatino

Evangelium secundum Mattheum
Hieronymus Latine vertit, c. saeculo V AD
saec. I AD
 Capitula lectionum secundum Mattheum Praefatio in Evangelium secundum Marcum 
I | II | III | IV | V | VI | VII | VIII | IX | X | XI | XII | XIII | XIV | XV | XVI | XVII | XVIII | XIX | XX | XXI | XXII | XXIII | XXIV | XXV | XXVI | XXVII | XXVIII


EVANGELIUM SECUNDUM MATTHEUM.


I.

1 (1, 3.)Liber generationis Iesu Christi filii David filii Abraham. 2Abraham genuit Isaac, Isaac autem genuit Iacob, Iacob autem genuit Iudam et fratres eius. 3Iudas autem genuit Phares et Zarad de Thamar, Phares autem genuit Esrom, Esrom autem genuit Aram, 4Aram autem genuit Aminadab, Aminadab autem genuit Naasson, Naasson autem genuit Salmon, 5Salmon autem genuit Booz de Racab, Booz genuit Obeth ex Ruth, Obeth autem genuit Iesse, Iesse autem genuit David regem. 6David autem rex genuit Salomonem ex ea quae fuit Uriae, 7Salomon autem genuit Roboam, Roboam autem genuit Abiam, Abia autem genuit Asa, 8Asa autem genuit Iosaphat, Iosaphat autem genuit Ioram, Ioram autem genuit Oziam, 9Ozias autem genuit Ioatham, Ioatham autem genuit Achaz, Achaz autem genuit Ezechiam, 10Ezechias autem genuit Manassem, Manasses autem genuit Amon, Amon autem genuit Iosiam, 11Iosias autem genuit Iechoniam et fratres eius in transmigrationem Babylonis. 12Et post transmigrationem Babylonis Iechonias genuit Salathiel, Salathiel autem genuit Zorobabel, 13Zorobabel autem genuit Abiud, Abiud autem genuit Eliachim, Eliachim autem genuit Azor, 14Azor autem genuit Saddoc, Saddoc autem genuit Achim, Achim autem genuit Eliud, 15Eliud autem genuit Eleazar, Eleazar autem genuit Matthan, Matthan autem genuit Iacob, 16Iacob autem genuit Ioseph virum Mariae, de qua natus est Iesus qui vocatur Christus. 17 (2, 10.)Omnes ergo generationes ab Abraham usque ad David generationes quattuordecim, et a David usque transmigrationem Babylonis generationes · quattuordecim, et a transmigratione Babylonis usque ad Christum generationes quattuordecim. 18Christi autem generatio sic erat (3, 5.)Cum esset desponsata mater eius Maria Ioseph, ante quam convenirent inventa est in utero habens de spiritu sancto. 19 (4, 10.)Ioseph autem vir eius, cum esset iustus et nollet eam traducere, voluit occulte dimittere eam. 20Haec autem eo cogitante, ecce angelus domini in somnis paruit ei ducens Ioseph filii David, noli timere accipere Mariam coniugem tuam: quod enim in ea natum est, de spiritu sancto est. 21Pariet autem filium, et vocabis nomen eius Iesum: ipse enim salvum faciet populum suum a peccatis eorum. 22Hoc autem totum factum est ut adimpleretur id quod dictum est a domino per prophetam dicentem 23Ecce virgo in utero habebit et pariet filium, et vocabunt nomen eius Emmanuhel, quod est interpretatum Nobiscum deus. 24Exsurgens autem Ioseph a somno fecit sicut praecepit ei angelus domini, et accepit coniugem suam. 25Et non cognoscebat eam donec peperit filium suum primogenitum, et vocavit nomen eius Iesum.


II.


1Cum ergo natus esset Iesus in Bethleem Iudeae in diebus Herodis regis, ecce magi ab oriente venerunt Hierosolymam 2dicentes Ubi est qui natus est rex Iudaeorum? Vidimus enim stellam eius in oriente, et venimus adorare eum. 3Audiens autem Herodes rex turbatus est, et omnis Hierosolyma cum illo. 4Et congregans omnes principes sacerdotum et scribas populi, sciscitabatur ab eis ubi Christus nasceretur. 5 (5, 7.)At illi dixerunt ei In Bethleem Iudeae. Sic enim scriptum est per prophetam 6Et tu Bethleem terra Iuda, nequaquam minima es in principibus Iuda: ex te enim exiet dux qui reget populum meum Israhel. 7 (6, 10.)Tunc Herodes clam vocatis magis diligenter didicit ab eis tempus stellae quae apparuit eis, 8et mittens illos in Bethleem dixit Ite et interrogate diligenter de puero; et cum inveneritis, renuntiate mihi, ut et ego veniens adorem eum. 9Qui cum audissent regem, abierunt. Et ecce stella, quam viderant in oriente, antecedebat eos usque dum veniens staret supra ubi erat puer. 10Videntes autem stellam gavisi sunt gaudio magno valde, 11et intrantes domum invenerunt puerum cum Maria matre eius, et procidentes adoraverunt eum, et apertis thesauris suis obtulerunt ei munera, aurum tus et murram. 12Et responso accepto in somnis ne redirent ad Herodem, per aliam viam reversi sunt in regionem suam. 13Qui cum recessissent, ecce angelus domini apparuit in somnio Ioseph dicens Surge et accipe puerum et matrem eius et fuge in Aegyptum, et esto ibi usque dum dicam tibi: futurum est enim ut Herodes quaerat puerum ad perdendum eum. 14Qui consurgens accepit puerum et matrem eius nocte et recessit in Aegyptum, 15et erat ibi usque ad obitum Herodis; ut adimpleretur quod dictum est a domino per prophetam dicentem Ex Aegypto vocavi filium meum. 16Tunc Herodes videns quoniam inlusus esset a magis iratus est valde, et mittens occidit ommes pueros qui erant in Bethleem et in ommibus finibus eius, a bimatu et infra, secundum tempus quod exquisierat a magis. 17Tunc adimpletum est quod dictum est per Hieremiam prophetam dicentem 18Vox in Rama audita est, ploratus et ululatus multus: Rachel plorans filios suos, et noluit consolari, quia non sunt. 19Defuncto autem Herode, ecce apparuit angelus domini in somnis Ioseph in Aegypto 20dicens Surge et accipe puerum et matrem eius et vade in terram Israhel: defuncti sunt enim qui quaerebant animam pueri. · 21Qui surgens accepit puerum et matrem eius et venit in terram Israhel. 22Audiens autem quia Archelaus regnaret in Iudaea pro Herode patre suo, timuit illuc ire, et admonitus in somnis secessit in partes Galilaeae. 23Et veniens habitavit in civitate quae vocatur Nazareth; ut adimpleretur quod dictum est per prophetas quoniam Nazareus vocabitur.


III.


1 (7, 3.)In diebus autem illis venit Iohannes baptista praedicans in deserto 2Iudaeae et dicens Paenitentiam agite: adpropinquavit enim regnum caelorum. 3 (8, 4.)Hic est enim qui dictus est per Esaiam prophetam dicentem Vox clamantis in deserto Parate viam domini, rectas facite semitas eius. 4 (9, 6.)Ipse autem Iohannes habebat vestimentum de pilis camelorum et zonam pelliciam circa lumbos eius; esca autem eius erat lucustae et mel silvestre. 5Tunc exiebat ad eum Hierosolyma et omnis Iudaea et omnis regio circum Iordanen, 6et baptizabantur in Iordane ab eo confitentes peccata sua. 7 (10, 5.)Videns autem multos Pharisaeorum et Sadducaeorum venientes ad baptismum suum dixit eis Progenies viperarum, quis demonstravit vobis fugere a futura ira? 8Facite ergo fructum dignum paenitentiae, 9et ne velitis dicere intra vos Patrem habemus Abraham: dico enim vobis quoniam potest deus de lapidibus istis suscitare filios Abraham. 10Tam enim securis ad radicem arborum posita est; omnis ergo arbor quae non facit fructum bonum excidetur et in ignem mittetur. 11 (11, 1.)Ego quidem vos baptizo in aqua in paenitentiam; qui autem post me venturus est, fortior me est, cuius non sum dignus calciamenta portare: ipse vos baptizavit in spiritu sancto et igni. 12 (12, 5.)Cuius ventilabrum in manu sua, et permundavit aream suam, et congregabit triticum suum in horreum, paleas autem comburet igni inextinguibili. 13 (13, 40.)Tunc venit Iesus a Galilaea in Iordanen ad Iohannem ut baptizaretur ab eo. 14Iohannes autem prohibebat eum dicens Ego a te debeo baptizari, et tu venis ad me? 15Respondens autem Iesus dixit ei Sine modo: sic enim decet nos implere omnem iustitiam. Tunc dimisit eum. 16 (14, 1.)Baptizatus autem confestim · ascendit de aqua, et ecce aperti sunt ei caeli, et vidit spiritum dei descendentem sicut columbam venientem super se. 17Et ecce vox de caelis dicens Hic est filius meus dilectus, in quo mihi complacui.


IV.


1 (15, 2.)Tunc Iesus ductus est in desertum ab spiritu ut temtaretur a diabolo. 2 (16, 5.)Et cum ieiunasset quadraginta diebus et quadraginta noctibus, postea esuriit. 3Et accedens temtator dixit ei Si filius dei es, dic ut lapides isti panes fiant. 4Qui respondens dixit Scriptum est Non in pane solo vivit homo, sed in omni verbo quod procedit de ore dei. Tunc assumsit eum diabolus in sanctam civitatem, et statuit cum supra pinnaculum templi, 6et dixit ei Si filius dei es, mitte te deorsum: scriptum est enim quia angelis suis mandavit de te, et in manibus tollent te, ne forte offendas ad lapidem pedem tuum. 7Ait illi Iesus Rursum scriptum est Non temtabis dominum deum tuum. 8Iterum assumit cum diabolus in montem excelsum valde, et ostendit ei omnia regna mundi et gloriam eorum, 9et dixit illi Haec tibi omnia dabo, si cadens adoraveris me. 10Tune dicit ei Iesus Vade satanas: scriptum est Dominum deum tuum adorabis et illi soli servies. 11 (17, 6.)Tunc reliquit eum diabolus, et ecce angeli accesserunt et ministrabant ei. 12 (18, 4.)Cum autem audisset quod Iohannes traditus esset, secessit in Galilacam, 13 (19, 7.)et relicta civitate Nazareth venit et habitavit in Capharnaum maritimam in finibus Zabulon et Nepthalim; 14ut impleretur quod dictum est per Esaiam prophetam 15Terra Zabulon et Nepthalim, via maris trans Iordanen, Galilaeae gentium, 16populus qui sedebat in tenebris lumen vidit magnum, et sedentibus in regione et umbra mortis, lux orta est eis. 17 (20, 6.)Exinde coepit Iesus praedicare et dicere Paenitentiam agite: adpropinquavit enim regnum caelorum. 18Ambulans autem iuxta mare Galilaeae vidit duos fratres, Simonem qui vocatur Petrus et Andream fratrem eius, · mittentes rete · in mare; erant enim piscatores. 19 (21, 2.)Et ait illis Venite post me, et faciam vos fieri piscatores hominum. 20At illi continuo relictis retibus secuti sunt eum. 21 (22, 2.)Et procedens inde vidit alios duos fratres, Iacobum Zebedaei et Iohannem fratrem eius, in navi cum Zebedaeo patre eorum reficientes retia sua, et vocavit eos. 22Illi autem statim relictis retibus et patre secuti sunt eum. 23 (23, 4.)Et circumibat Iesus totam Galilaeam, docens in synagogis eorum et praedicans evangelium regni et sanans omnem languorem et omnem infirmitatem in populo. 24Et abiit opinio eius in totam Syriam, et obtulerunt ei omnes male habentes, variis languoribus et tormentis comprehensos, et qui daemonia habebant, et lunaticos et paralyticos, et curavit eos. 25Et secutae sunt eum turbae multae de Galilaea et Decapolim et Hierosolymis et de Iudaea et de trans Iordanen.


V.


1 (24, 10.)Videns autem turbas ascendit in montem; et cum sedisset, accesserunt ad eum discipuli eius. 2 (25, 5.)Et aperiens os suum docebat eos dicens 3Beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum caelorum. 4 (26, 10.)Beati mites, quoniam ipsi possidebunt terram. 5 (27, 5.)Beati qui lugent, quoniam ipsi consolabuntur. 6 (28, 5.)Beati qui esuriunt et sitiunt iustitiam, quoniam ipsi saturabuntur. 7 (29, 10.)Beati misericordes, quoniam ipsi misericordiam consequentur. 8Beati mundo corde, quoniam ipsi deum videbunt. 9Beati pacifici, quoniam ipsi filii dei vocabuntur. 10Beati qui persecutionem patiuntur propter iustitiam, quoniam ipsorum est regnum caelorum. 11 (30, 5.)Beati estis cum maledixerint vobis et persecuti vos fuerint et dixerint omne malum adversum vos mentientes propter me: 12gaudete et exultate, quoniam merces vestra copiosa est in caelis; sic enim persecuti sunt prophetas qui fuerunt ante vos. 13 (31, 2.)Vos estis sal terrae: quod si sal evanuerit, in quo sallietur? ad nihilum valet ultra nisi ut mittatur foras et conculcetur ab hominibus. 14 (32, 2.)Vos estis lux mundi. Non potest civitas abscondi supra montem posita; 15neque accendunt lucernam et ponunt eam sub modio, sed super candelabrum, ut luceat omnibus qui in domo sunt. 16Sic luceat lux vestra coram hominibus, ut videant vestra bona opera et glorificent patrem vestrum qui in caelis est. 17 (33, 10.)Nolite putare quoniam veni solvere legem aut prophetas: non veni solvere sed adimplere. 18 (34, 5.)Amen quippe dico vobis, donec transeat caelum et terra, iota unum aut unus apex non praeteribit a lege, donec omnia fiunt. 19 18 (35, 10.)Qui ergo solverit unum de mandatis istis minimis et docuerit sic homines, minimus vocabitur in regno caelorum; qui autem fecerit et docuerit, hic magnus vocabitur in regno caelorum. 20Dico enim vobis quia nisi abundaverit iustitia vestra plus quam scribarum et Pharisaeorum, non intrabitis in regnum caelorum. 21Audistis quia dictum est antiquis Non occides: qui autem occiderit, reus erit iudicio. 22Ego autem dico vobis quia omnis qui irascitur fratri suo, reus erit iudicio: qui autem dixerit fratri suo racha, reus erit concilio: qui autem dixerit fatue, reus erit gehennae ignis. 23Si ergo offeres munus tuum ad altare, et ibi recordatus fueris quia frater tuus habet aliquid adversum te, 24relinque ibi munus tuum ad altare, et vade prius reconciliare fratri tuo, et tunc veniens offers munus tuum. 25 (36, 5.)Esto consentiens adversario tuo cito dum es in via cum eo, ne forte tradat te adversarius iudici, et iudex tradat te ministro et in carcerem mittaris. 26Amen dico tibi, non exies inde donec reddas novissimum quadrantem. 27 (37, 10.)Audistis quia dictum est antiquis Non moechaveris. 28Ego autem dico vobis quoniam omnis qui viderit mulierem ad concupiscendum eam, iam moechatus est eam in corde suo. 29Quod si oculus tuus dexter scandalizat te, erue eum et proice abs te: expedit enim tibi ut pereat unum membrorum tuorum quam totum corpus tuum mittatur in gehennam. 30Et si dextera manus tua scandalizat te, abscide eam et proice abs te: expedit enim tibi ut pereat unum membrorum tuorum quam totum corpus tuum eat in gehennam. 31Dictum est autem Quicumque dimiserit uxorem suam, det illi libellum repudii. 32Ego autem dico vobis quia omnis qui dimiserit uxorem suam, excepta fornicationis causa, facit eam moechari, et qui dimissam duxerit adulterat. 33Iterum audistis quia dictum est antiquis Non peierabis, reddes autem domino iuramenta tua. 34Ego autem dico vobis non iurare omnino, neque per caelum, quia thronus dei est, 35neque per terram, quia scabellum est pedum eius, neque per Hierosolymam, quia civitas est magni regis; 36neque per caput tuum iuraveris, quia non potes unum capillum album facere aut nigrum. 37Sit autem sermo vester est est, non non: quod autem his abundantius est, a malo est. 38Audistis quia dictum est Oculum pro oculo et dentem pro dente. 39Ego autem dico vobis non resistere malo: (38, 5.)sed si quis te percusserit in dextera maxilla tua, praebe illi et alteram. 40Et illi qui vult tecum iudicio contendere et tunicam tuam tollere, · remitte et pallium. 41 (39, 10.)Et quicumque te angariaberit mille passus, vade cum illo alia duo. 42Qui petit a te, da ei, et volenti mutuari a te ne avertaris. 43 (40, 5.)Audistis quia dictum est Diliges proximum tuum, et odio habebis inimicum tuum. 44Ego autem dico vobis Diligite inimicos vestros, benefacite his qui oderunt vos, et orate pro persequentibus et calumniantibus vos; 45ut sitis filii patris vestri qui in caelis est, qui solem suum oriri facit super bonos et malos, et pluit super iustos et iniustos. 46 (41, 5.)Si enim diligatis eos qui vos diligunt, quam mercedem habebitis? Nonne et publicani hoc faciunt? 47Et si salutaveritis fratres vestros tantum, quid amplius facitis? Nonne ethnici hoc faciunt? 48Estote ergo vos perfecti, sicut et pater vester caelestis perfectus est.


VI.


1 (42, 10.)Attendite ne iustitiam vestram faciatis coram hominibus, ut videamini ab eis: alioquin mercedem non habebitis apud patrem vestrum qui in caelis est. 2Cum ergo facies elemosynam, noli tuba canere ante te, sicut hypocritae faciunt in synagogis et in vicis, ut honorificentur ab hominibus. Amen dico vobis, receperunt mercedem suam. 3Te autem faciente elemosynam ne sciat sinistra tua quid faciat dextera tua, 4ut sit elemosyna tua in abscondito: et pater tuus qui videt in abscondito reddet tibi 5Et cum oratis, non eritis sicut hypocritae, qui amant in synagogis et in angulis platearum stantes orare, ut videantur ab hominibus. Amen dico vobis, receperunt mercedem suam. 6Tu autem cum orabis, intra in cubiculum tuum, et clauso ostio tuo ora patrem tuum in abscondito: et pater tuus qui videt in abscondito reddet tibi. 7 (43, 5.)Orantes autem nolite multum loqui sicut ethnici; putant enim quia in multiloquio suo exaudiantur. 8Nolite ergo assimilari eis: scit enim pater vester quibus opus sit vobis ante quam petatis eum. 9Sic ergo vos orabitis Pater noster qui es in caelis, sanctificetur nomen tuum, 10adveniat regnum tuum, fiat voluntas tua sicut in caelo et in terra, 11panem nostrum supersubstantialem da nobis hodie, 12et dimitte nobis debita nostra sicut et nos dimittimus debitoribus nostris, 13et ne inducas nos in temtationem, sed libera nos a malo. 14 (44, 6.)Si enim dimiseritis hominibus peccata eorum, dimittet et vobis pater vester caelestis delicta vestra; 15si autem non dimiseritis hominibus, nec pater vester dimittet peccata vestra. 16 (45, 10.)Cum autem ieiunatis, nolite fieri sicut hypocritae tristes; exterminant enim facies suas ut pareant hominibus ieiunantes. Amen dico vobis quia receperunt mercedem suam. 17Tu autem cum ieiunas, unge caput tuum et faciem tuam lava, 18ne videaris hominibus ieiunans sed patri tuo qui est in abscondito: et pater tuus qui videt in abscondito reddet tibi. 19Nolite thesaurizare vobis thesauros in terra, ubi erugo et tinea demolitur, ubi fures effodiunt et furantur; 20 (46, 5.)thesaurizate autem vobis thesauros in caelo, ubi neque erugo neque tinea demolitur, et ubi fures non effodiunt nec furantur. 21Ubi enim est thesaurus tuus, ibi est et cor tuum. 22 (47, 5.)Lucerna corporis est oculus. Si fuerit oculus tuus simplex, totum corpus tuum lucidum erit; 23si autem oculus tuus nequam fuerit, totum corpus tuum tenebrosum erit. Si ergo lumen quod in te est tenebrae sunt, tenebrae quantae erunt. 24 (48, 5.)Nemo potest duobus dominis servire: aut enim unum odio habebit et alterum diliget, aut unum sustinebit et alterum contemnet. Non potestis deo servire et mamonae. 19 (49, 5.)Ideo dico vobis, ne solliciti sitis animae vestrae quid manducetis, neque corpori vestro quid induamini. Nonne anima plus est quam esca, et corpus plus est quam vestimentum? 26Respicite volatilia caeli, quoniam non serunt neque metunt neque congregant in horrea, et pater vester caelestis pascit illa: nonne vos magis plures estis illis? 27Quis autem vestrum cogitans potest adicere ad staturam suam cubitum unum? 28Et de vestimento quid solliciti estis? Considerate lilia agri quomodo crescunt; non laborant neque nent: 29dico autem vobis quoniam nec Salomon in omni gloria sua coopertus est sicut unum ex istis. 30Si autem faenum agri, quod hodie est et cras in clibanum mittitur, dcus sic vestit, quanto magis vos, minimae fidei? 31Nolite ergo solliciti esse dicentes Quid manducabimus aut quid bibemus aut quo operiemur? 32Haec enim omnia gentes inquirunt: scit enim pater vester quia his omnibus indigetis. 33Quaerite autem primum regnum et iustitiam eius: et omnia haec adicientur vobis. 34Nolite ergo esse solliciti in crastinum: crastinus enim dies sollicitus erit sibi ipse. Sufficit diei malitia sua.

VII.

1 (30, 2.)Nolite iudicare, ut non iudicemini: 2in quo enim iudicio iudicaveritis iudicabimini, et in qua mensura mensi fueritis metietur vobis. 3 (54, 5.)Quid autem vides festucam in oculo fratris tui, et trabem in oculo tuo non vides? 4Aut quomodo dicis fratri tuo Sine eiciam festucam de oculo tuo, et ecce trabes est in oculo tuo? 5Hypocrita, eice primum trabem de oculo tuo, et tunc videbis eicere festucam de oculo fratris tui. 6 (52, 40.)Nolite dare sanctum canibus, neque mittatis margaritas vestras ante porcos, ne forte conculcent eas pedibus suis et conversi disrumpant vos. 7 (53, 5.)Petite, et dabitur vobis: quaerite, et invenietis: pulsate, et aperietur vobis. Omnis enim qui petit accipit, et qui quaerit invenit, et pulsanti aperietur. 9Aut quis est ex vobis homo, quem si petierit filius suus panem, numquid lapidem porriget ei? 10Aut si piscem petet, numquid serpentem porriget ei? 11Si ergo vos, cum sitis mali, nostis bona dare filiis vestris, quanto magis pater vester qui in caelis est dabit bona petentibus se. 12 (54, 5.)Omnia ergo quaecumque vultis ut faciant vobis homines, et vos facite eis: haec est enim lex et prophetae. 13 (55, 5.)Intrate per angustam portam: quia lata porta et spatiosa via quae ducit ad perditionem, et multi sunt qui intrant per eam. 14Quam angusta porta et arta via quae ducit ad vitam, et pauci sunt qui inveniunt eam. 15 (56, 10.)Attendite a falsis prophetis, qui veniunt ad vos in vestimentis ovium, intrinsecus autem sunt lupi rapaces: 16a fructibus eorum cognoscetis eos. (57, 5.)Numquid colligunt de spinis uvas, aut de tribolis ficus? 17 (58, 5.)Sic omnis arbor bona fructus bonos facit, mala autem arbor fructus malos facit. 18Non potest arbor bona fructus malos facere, neque arbor mala fructus bonos facere. 19Omnis arbor quae non facit fructum bonum exciditur et in ignem mittitur. 20Igitur ex fructibus eorum cognoscetis eos. 21 (59, 3.)Non omnis qui dicit mihi Domine domine, intrabit in regnum caelorum; sed qui facit voluntatem patris mei qui in caelis est, ipse intrabit in regnum caelorum. 22 (60, 5.)Multi dicent mihi in illa die Domine domine, nonne in nomine tuo prophetavimus, et in nomine tuo daemonia · eiecimus, et in nomine tuo virtutes multas fecimus? 23Et tunc confitebor illis quia numquam novi vos: discedite a me, qui operamini iniquitatem. 24 (60, 5.)Omnis ergo qui audit verba mea haec et facit ea assimilabitur viro sapienti, qui aedificavit domum suam supra petram: 25et descendit pluvia et venerunt flumina et flaverunt venti et inruerunt in domum illam, et non cecidit; fundata enim erat supra petram. 26Et omnis qui audit verba mea haec et non facit ea similis erit viro stulto, qui aedificavit domum suam supra harenam: 27et descendit pluvia et venerunt flumina et flaverunt venti et inruerunt in domum illam, et cecidit; et fuit ruina eius magna. 28 (62, 2.)Et factum est cum consummasset Iesus verba haec, ammirabantur turbae super doctrinam eius: 29erat enim docens eos sicut potestatem habens, non sicut scribae eorum et Pharisaei.

VIII.


1 (63, 2.)Cum autem descendisset de monte, secutae sunt eum turbae multae. 2Et ecce leprosus veniens adorabat eum dicens Domine, si vis, potes me mundare. 3 Et extendens manum tetigit eum Iesus dicens Volo, mundare. Et confestim mundata est lepra eius. 4Et ait illi Iesus Vide nemini dixeris, sed vade ostende te sacerdoti, et offer munus quod praecepit Moses, in testimonium illis. 5 (64, 3.)Cum autem introisset Capharnaum, accessit ad eum centurio rogans eum 6et dicens Domine, puer meus iacet in domo paralyticus et male torquetur. 7Ait illi Iesus Ego veniam et curabo eum. 8Et respondens centurio ait Domine, non sum dignus ut intres sub tectum meum: sed tantum dic verbo, et sanabitur puer meus. 9Nam et ego homo sum sub potestate, habens sub me milites, et dico huic Vade, et vadit, et alio Veni, et venit, et servo meo Fac hoc, et facit. 10Audiens autem Iesus miratus est et sequentibus se dixit Amen dico vobis, non inveni tantam fidem in Israhel. 11 (65, 5.)Dico autem vobis quod multi ab oriente et occidente venient et recumbent cum Abraham et Isaac et Iacob in regno caelorum; 12filii autem regni eicientur in tenebras exteriores: ibi erit fletus et stridor dentium. 13 (66, 5.)Et dixit Iesus centurioni Vade, et sicut credidisti fiat tibi. Et sanatus est puer in hora illa. 14 (67, 2.)Et cum venisset Iesus in domum Petri, vidit socrum eius iacentem et febricitantem: 15et tetigit manum eius, et dimisit eam febris, et surrexit et ministrabat eis. 16Vespere autem facto optulerunt ei multos daemonia habentes: et eiciebat Spiritus verbo, et omnes male habentes curavit; 17ut adimpleretur quod dictum est per Esaiam prophetam dicentem Ipse infirmitates nostras accepit et egrotationes portavit. 18Videns autem Iesus turbas multas circum se, iussit ire trans fretum. 19 (68, 5.)Et accedens unus scriba ait illi Magister, sequar te quocumque ieris. 20Et dicit ei Iesus Vulpes foveas habent et volucres caeli nidos: filius autem hominis non habet ubi caput reclinet. 21Alius autem de discipulis eius ait illi Domine, permitte me primum ire et sepelire patrem meum. 22Iesus autem ait illi Sequere me, et dimitte mortuos sepelire mortuos suos. 23 (69, 2.)Et ascendente eo in naviculam secuti sunt eum discipuli eius. 24Et ecce motus magnus factus est in mari, ita ut navicula operiretur fluctibus; ipse vero dormiebat. 25Et accesserunt et suscitaverunt eum dicentes Domine salva nos, perimus. 26Et dicit eis Quid timidi estis, modicae fidei? Tunc surgens increpavit vento et mari, et facta est tranquillitas magna. 27Porro homines mirati sunt dicentes Qualis est hic, quia et venti et mare oboediunt ei? 28Et cum venisset trans fretum in regionem Gerasenorum, occurrerunt ei duo habentes daemonia de monumentis exeuntes, saevi nimis, ita ut nemo posset transire per viam illam. 29Et ecce clamaverunt dicentes Quid nobis et tibi, filii dei? Venisti huc ante tempus torquere nos? 30Erat autem non longe ab illis grex porcorum multorum pascens. 31Daemones autem rogabant eum dicentes Si eicis nos, mitte nos in gregem porcorum. 32Et ait illis Ite. At illi exeuntes abierunt in porcos, et ecce impetu abiit totus grex per praeceps in mare, et mortui sunt in aquis. 33Pastores autem fugerunt, et venientes in civitatem nuntiaverunt omnia et de his qui daemonia habuerant. 34Et ecce · tota civitas exiit obviam Iesu, et viso eo rogabant ut transiret a finibus eorum.
IX.


1 (70, 1.)Et ascendens in naviculam transfretavit, et venit in civitatem suam. 2Et ecce offerebant ei paralyticum jacentem in lecto: et videns Iesus fidem illorum dixit paralytico Confide filii, remittuntur tibi peccata tua. 3Et ecce quidam de scribis dixerunt intra se Hic blasphemat. 4Et cum vidisset Iesus cogitationes eorum, dixit Ut quid cogitatis mala in cordibus vestris? 5Quid est facilius, dicere Dimittuntur tibi peccata, aut dicere Surge et ambula? 6Ut sciatis autem quoniam filius hominis habet potestatem in terra dimittendi peccata, tunc ait paralytico Surge, tolle lectum tuum et vade in domum tuam. 7Et surrexit et abiit in domum suam. 8Videntes autem turbae timuerunt et glorificaverunt deum qui dedit potestatem talem hominibus. 9 (71, 2.)Et cum transiret inde Iesus, vidit hominem sedentem in teloneo, Mattheum nomine, et ait illi Sequere me. Et surgens secutus est eum. 10 (72, 2.)Et factum est discumbente eo in domo, ecce multi publicani et peccatores venientes discumbebant cum Iesu et discipulis eius. 11Et videntes Pharisaei dicebant discipulis eius Quare cum publicanis et peccatoribus manducat magister vester? 12 (73, 2.)At Iesus audiens ait Non est opus valentibus medico sed male habentibus. 13Euntes autem discite quid est Misericordiam volo et non sacrificium. Non enim veni vocare iustos sed peccatores. 14Tunc accesserunt ad eum discipuli Iohannis dicentes Quare nos et Pharisaei ieiunamus frequenter, discipuli autem tui non ieiunant? 15Et ait illis Iesus Numquid possunt filii sponsi lugere quamdiu cum illis est sponsus? Venient autem dies cum auferetur ab eis sponsus, et tunc ieiunabunt. 16Nemo autem inmittit commissuram panni rudis in vestimentum vetus: tollit enim plenitudinem eius a vestimento, et peior scissura fit. 17Neque mittunt vinum novum in utres veteres: alioquin rumpuntur utres, et vinum effunditur et utres pereunt; sed vinum novum in utres novos mittunt, et ambo conservantur. 18 (74, 2.)Haec illo loquente ad eos, ecce princeps unus accessit et adorabat eum dicens Filia mea modo defuncta est: sed veni inpone manum super eam, et vivet. 19Ei surgens Iesus sequebatur eum et discipuli eius. 20Et ecce mulier quae sanguinis fluxum patiebatur duodecim annis accessit retro et tetigit fimbriam vestimenti eius: 21dicebat enim intra se Si tetigero tantum vestimentum eius, salva ero. 22At Iesus conversus et videns eam dixit Confide filia, fides tua te salvam fecit. Et salva facta est mulier ex illa hora. 23Et cum venisset Iesus in domum principis et vidisset tibicines et turbam tumultuantem, dicebat 24Recedite: non est enim mortua puella sed dormit. Et deridebant eum. 25Et cum eiecta esset turba, intravit et tenuit manum eius, et surrexit puella. 26Et exiit fama haec in universam terram illam. 27 (75, 10.)Et transeunte inde Iesu secuti sunt eum duo caeci clamantes et dicentes Miserere nostri, filii David. 28Cum autem venisset domum, accesserunt ad eum caeci: et dicit eis Iesus Creditis quia possum hoc facere vobis? Dicunt ei Utique, domine. 29Tunc tetigit oculos eorum dicens Secundum fidem vestram fiat vobis. 30Et aperti sunt oculi illorum: et comminatus est illis Iesus dicens Videte ne quis sciat. 31Illi autem exeuntes diffamaverunt eum in tota terra illa. 32Egressis autem illis ecce optulerunt ei hominem mutum, daemonium habentem. 33Et eiecto daemone locutus est mutus, et miratae sunt turbae dicentes Numquam apparuit sic in Israhel. 34Pharisaei autem dicebant In principe daemoniorum eicit daemones. 35 (76, 2.)Et circumibat Iesus civitates omnes et castella, docens in synagogis eorum et praedicans evangelium regni et curans omnem languorem et omnem infirmitatem. 36 (77, 6.)Videns autem turbas misertus est eis, quia erant vexati et iacentes sicut oves non habentes pastorem. 37 (78, 5.)Tunc dicit discipulis suis Messis quidem multa, operarii autem pauci: 38rogate ergo dominum messis ut eiciat operarios in messem suam.

X.

1 (79, 2.)Et convocatis duodecim discipulis suis, dedit illis potestatem spirituum inmundorum, ut eicerent eos et curarent omnem languorem et omnem infirmitatem. 2 (80, 2.)Duodecim autem apostolorum nomina sunt haec. Primus Simon qui dicitur Petrus et Andreas frater eius, 3Iacobus Zebedaei et Iohannes frater eius, Philippus et Bartholomaeus, Thomas et Mattheus publicanus, et Iacobus Alphei et Thaddaeus, 4Simon Cananaeus et Iudas Scariotes, qui et tradidit eum. 5 (81, 10.)Hos duodecim misit Iesus praecipiens eis et dicens In viam gentium ne abieritis, et in civitates Samaritanorum ne intraveritis, 6sed potius ite ad oves quae perierunt domus Israhel. 7 (82, 2.)Euntes autem praedicate dicentes quia adpropinquavit regnum caelorum. 8Infirmos curate, mortuos suscitate, leprosos mundate, daemones eicite: gratis accepistis, gratis date. 9Nolite possidere aurum neque argentum neque pecuniam in zonis vestris, 10non peram in via neque duas tunicas neque calciamenta neque virgam: dignus enim est operarius cibo suo. 11 (83, 2.)In quamcumque civitatem aut castellum intraveritis, interrogate quis in eam dignus sit: et ibi manete donec exeatis. 12 (84, 5.)Intrantes autem in domum salutate eam: 13et si quidem fuerit domus digna, veniat pax vestra super eam; si autem non fuerit digna, pax vestra ad vos revertatur. 14 (85, 2.)Et quicumque non receperit vos neque audierit sermones vestros, exeuntes foras de domo vel de civitate excutite pulverem de pedibus vestris in testimonium eorum. 15Amen dico vobis, tolerabilius erit terrae Sodomorum et Gomorraeorum in die iudicii quam illi civitati. 16 (86, 5.)Ecce ego mitto vos sicut oves in medio luporum: estote ergo prudentes sicut serpentes, et simplices sicut columbae. 17 (87, 4.)Cavete autem ab hominibus: tradent enim vos in conciliis, et in synagogis suis flagellabunt vos, 18et ad praesides et ad reges ducimini propter me, in testimonium illis et gentibus. 19 (88, 2.)Cum autem tradent vos, nolite cogitare quomodo aut quid loquamini: dabitur enim vobis in illa hora quid loquamini. 20Non enim vos estis qui loquimini, sed spiritus patris vestri qui loquitur in vobis. 21Tradet autem frater fratrem in mortem, et pater filium, et insurgent filii in parentes et morte eos afficient. 22Et eritis odio omnibus propter nomen meum: qui autem perseveraverit în finem, hic salvus erit. 23 (89, 10.)Cum autem persequentur vos in civitate ista, fugite in aliam. Amen enim dico vobis, non consummabitis civitates Israhel donec veniat filius hominis. 24 (90, 3.)Non est discipulus super magistrum, nec servus super dominum suum: 25sufficit discipulo ut sit sicut magister eius, et servus sicut dominus eius. (91, 10.)Si patrem familias Beelzebub vocaverunt, quanto magis domesticos eius? 26Ne ergo timueritis eos. (92, 2.)Nihil enim opertum quod non revelabitur, et occultum quod non sciatur. 27 (93, 5.)Quod dico vobis in tenebris, dicite in lumine; et quod in aure auditis, praedicate super tecta. 28Et nolite timere eos qui occidunt corpus, animam autem non possunt occidere: sed potius eum timete qui potest et animam et corpus perdere in gehennam. 29Nonne duo passeres asse veniunt? Et unus ex illis non cadet super terram sine patre vestro. 30Vestri autem et capilli capitis omnes numerati sunt. 31Nolite ergo timere: multis passeribus meliores estis vos. 32Omnis ergo qui · confitebitur me coram hominibus, confitebor et ego eum coram patre meo qui est in caelis. 33 (94, 2.)Qui autem negaverit me coram hominibus, negabo et ego eum coram patre meo qui est in caelis. 34 (95, 5.)Nolite arbitrari quia venerim mittere pacem in terram: non veni pacem mittere sed gladium. 35Veni enim separare hominem adversus patrem suum, et filiam adversus matrem suam, et nurum adversus socrum suam, 36et inimici hominis domestici eius. 37 (96, 5.)Qui amat patrem et matrem plus quam me non est me dignus, et qui amat filium aut filiam super me non est me dignus, 38et qui non accipit crucem suam et sequitur me non est me dignus. 39 (97, 3.)Qui invenit animam suam perdet illam, et qui perdiderit animam suam propter me inveniet eam. 40 (98, 1.)Qui recipit vos me recipit, et qui me recipit recipit eum qui me misit. 41 (99, 10.)Qui recipit prophetam in nomine prophetae mercedem prophetae accipiet, et qui recipit iustum in nomine iusti mercedem iusti accipiet. 42 (100, 5.)Et quicumque potum dederit uni ex minimis istis calicem aquae frigidae tantum in nomine discipuli, amen dico vobis, non perdet mercedem suam.

XI.

1 (101, 10.)Et factum est cum consummasset Iesus praecipiens duodecim discipulis suis, transiit inde ut doceret et praedicaret in civitatibus eorum. 2 (102, 5.)Iohannes autem cum audisset in vinculis opera Christi, mittens duos de discipulis suis 3ait illi Tu es qui venturus es, an alium expectamus? 4Et respondens · ait illis Euntes renuutiate Iohanni quae audistis et vidistis: 5caeci vident, claudi ambulant, leprosi mundantur, surdi audiunt, mortui resurgunt, pauperes evangelizantur, 6et beatus est qui non fuerit scandalizatus in me. 7Illis autem abeuntibus coepit Iesus dicere ad turbas de Iohanne Quid existis in desertum videre? harundinem vento agitatam? 8Sed quid existis videre? hominem mollibus vestitum? Ecce qui mollibus vestiuntur in domibus regum sunt. 9Sed quid existis videre? prophetam? Etiam dico vobis, et plus quam prophetam. 10 (103, 2.)Hic enim est de quo scriptum est Ecce ego mitto angelum meum ante faciem tuam, qui praeparabit viam tuam ante te. 11 (104, 5.)Amen dico vobis, non surrexit inter natos mulierum maior Iohanne baptista; qui autem minor est in regno caelorum maior est illo. 12 (105, 5.)A diebus autem Iohannis baptistae usque nunc regnum caelorum vim patitur, et violenti rapiunt illud. 13 (106, 10.)Omnes enim prophetae et lex usque ad Iohannen prophetaverunt: 14si vultis recipere, ipse est Helias qui venturus est. 15Qui habet aures audiendi audiat. 16 (107, 5.)Cui autem similem aestimabo generationem istam? Similis est pueris sedentibus in foro, qui clamantes coaequalibus 17dicunt Cecinimus vobis et non saltastis, lamentavimus et non planxistis. 18Venit enim Iohannes neque manducans neque bibens, et dicunt Daemonium habet. 19Venit filius hominis manducans et bibens, et dicunt Ecce homo vorax et potator vini, publicanorum et peccatorum amicus. Et iustificata est sapientia a filiis suis. 20 (108, 5.)Tunc coepit exprobrare civitatibus in quibus factae sunt plurimae virtutes eius, quia non egissent paenitentiam. 21Vae tibi Chorazain, vae tibi Bethsaida, quia si in Tyro et Sidone factae essent virtutes quae factae sunt in vobis, olim in cilicio et cinere paenitentiam egissent. 22Verum tamen dico vobis, Tyro et Sidoni remissius erit in die iudicii quam vobis. 23Et tu Capharnaum, numquid usque in caelum exaltaberis? Usque in infernum descendes, (109, 10.)quia si in Sodomis factae fuissent virtutes quae factae sunt in te, forte mansissent usque in hunc diem. 24Verum tamen dico vobis quia terrae Sodomorum remissius erit in die iudicii quam tibi. 25 (110, 5.)In illo tempore respondens Iesus dixit Confiteor tibi pater, domine caeli et terrae, quia abscondisti haec a sapientibus et prudentibus, et revelasti ea parvulis. 26Ita pater, quoniam sic fuit placitum ante te. 27 (111, 3.)Omnia mihi tradita sunt a patre meo, (112, 3.)et nemo novit filium nisi pater, neque patrem quis novit nisi filius et cui voluerit filius revelare. 28 (113, 10.)Venite ad me omnes qui laboratis et onerati estis, et ego reficiam vos. 29Tollite iugum meum super vos, et discite a me quia mitis sum et humilis corde, et invenietis requiem animabus vestris. 30Iugum enim meum suave est, et onus meum leve est.

XII.

1 (114, 2.)In illo tempore abiit Iesus sabbato per sata: discipuli autem eius esurientes coeperunt vellere spicas et manducare. 2Pharisaei autem videntes dixerunt ei Ecce discipuli tui faciunt quod non licet eis facere sabbatis. 3At ille dixit eis Non legistis quid fecerit David, quando esuriit, et qui cum eo erant? 4quomodo intravit in domum dei et panes propositionis comedit, quos non licebat ei edere neque his qui cum eo erant, nisi solis sacerdotibus? 5 (115, 10.)Aut non legistis in lege quia sabbatis sacerdotes in templo sabbatum violant et sine crimine sunt? 6Dico autem vobis quia templo maior est hic. 7Si autem sciretis quid est Misericordiam volo et non sacrificium, numquam condemnassetis innocentes. 8Dominus est enim filius hominis etiam sabbati. 9 (116, 2.)Et cum inde transisset, venit in synagogam eorum. 10Et ecce homo manum habens aridam: et interrogabant eum dicentes Si licet sabbatis curare? ut accusarent eum. 11Ipse autem dixit illis Quis erit ex vobis homo qui habeat ovem unam, et si ceciderit haec sabbatis in foveam, nonne tenebit et levabit eam? 12Quanto magis mehor est homo ove: itaque licet sabbatis bene facere. 13Tunc ait homini Extende manum tuam. Et extendit, et restituta est sanitati sicut altera. 14 (117, 4.)Exeuntes autem Pharisaei consilium faciebant adversus eum, quomodo eum perderent. 15 (118, 10.)Iesus autem sciens secessit inde, et secuti sunt eum multi, et curavit eos omnes, 16et praecepit eis ne manifestum eum facerente; 17ut adimpleretur quod dictum est per Esaiam prophetam dicentem 18Ecce puer meus quem elegi, dilectus meus in quo bene placuit animae meae: ponam spiritum meum super eum, et iudicium gentibus nuntiabit. 19Non contendet neque clamabit, neque audiet aliquis in plateis vocem eius; 20harundinem quassatam non confringet et linum fumigans non extinguet, donec eiciat ad victoriam iudicium: 21et in nomine eius gentes sperabunt. 22 (119, 5.)Tunc oblatus est ei daemonium habens caecus et mutus, et curavit eum ita ut loqueretur et videret. 23 (120, 7.)Et stupebant omnes turbae et dicebant Numquid hic est filius David? 24 (121, 2.)Pharisaei autem audientes dixerunt Hic non eicit daemones nisi in Beelzebub principem daemonum. 25 (122, 2.)Iesus autem sciens cogitationes eorum dixit eis Omne regnum divisum contra se desolabitur, et omnis civitas vel domus divisa contra se non stabit. 26Et si satanas satanan eicit, adversus se divisus est: quomodo ergo stabit regnum eius? 27Et si ego in Beelzebub eicio daemones: filii vestri in quo eiciunt? Ideo ipsi iudices erunt vestri. 28Si autem ego in spiritu dei eicio daemones, igitur pervenit in vos regnum dei. 29Aut quomodo potest quisquam intrare in domum fortis et vasa eius diripere, nisi prius alligaverit fortem? et tunc domum illius diripiat. 30 Qui non est mecum contra me est, et qui non congregat mecum spargit. 31 (123, 2.)Ideo dico vobis Omne peccatum et blasphemia remittetur hominibus, spiritus autem blasphemiae non remittetur. 32Et quicumque dixerit verbum contra filium hominis, remittetur ei; qui autem dixerit contra spiritum sanctum, non remittetur ei neque in hoc saeculo neque in futuro. 33 (124, 10.)Aut facite arborem bonam et fructum eius bonum, aut facite arborem malam et fructum eius malum: siquidem ex fructu arbor agnoscitur. 34Progenies viperarum, quomodo potestis bona loqui cum sitis mali? Ex abundantia enim cordis os loquitur. 35 (125, 5.)Bonus homo de bono thesauro profert bona, et malus homo de malo thesauro profert mala. 36 (126, 10.)Dico autem vobis quoniam omne verbum otiosum quod locuti fuerint homines, reddent rationem de eo in die iudicii. 37Ex verbis enim tuis iustificaberis, et ex verbis tuis condemnaberis. 38 (127, 5.)Tunc responderunt ei quidam de scribis et Pharisaeis dicentes Magister, volumus a te signum videre. 39 (128, 5.)Qui respondens ait illis Generatio mala et adultera signum quaerit, et signum non dabitur ei nisi signum Ionae prophetae. 40Sicut enim fuit Ionas in ventre coeti tribus diebus et tribus noctibus, sic erit filius hominis in corde terrae tribus diebus et tribus noctibus. 41Viri Ninevitae surgent in iudicio cum generatione ista et condemnabunt eam, quia paenitentiam egerunt in praedicatione Ionae, et ecce plus quam Iona hic. 42Regina austri surget in iudicio cum generatione ista et condemnabit eam, quia venit a finibus terrae audire sapientiam Salomonis, et ecce plus quam Salomon hic. 43 (129, 5.)Cum autem inmundus spiritus exierit ab homine, ambulat per loca arida quaerens requiem, et non invenit: 44tunc dicit Revertar in domum meam unde exivi: et veniens invenit vacantem, scopis mundatam et ornatam: 45tunc vadit et assumit septem alios spiritus secum nequiores se, et intrantes habitant ibi: et fiunt novissima hominis illius peiora prioribus. Sic erit et generationi huic pessimae. 46Adhuc eo loquente ad turbas, ecce mater eius et fratres stabant foris quaerentes loqui ei. 47Dixit autem ei quidam Ecce mater tua et fratres tui foris stant quaerentes te. 48At ille respondens dicenti sibi ait Quae est mater mea, et qui sunt fratres mei? 49Et extendens manum in discipulos dixit Ecce mater mea et fratres mei. 50Quicumque enim fecerit voluntatem patris mei qui in caelis est, ipse meus et frater et soror et mater est.

XIII.

1 (131, 2.)In illo die exiens Iesus de domo sedebat secus mare. 2Et congregatae sunt ad eum turbae multae, ita ut in naviculam ascendens sederet, et omnis turba stabat in litore. 3Et locutus est eis multa in parabolis, dicens Ecce exiit qui seminat seminare. 4Et dum seminat, quaedam ceciderunt secus viam, et venerunt volucres et comederunt ea. 5Alia autem ceciderunt in petrosa, ubi non habebat terram multam; et continuo exorta sunt, quia non habebant altitudinem terrae: 6sole autem orto aestuaverunt, et quia non habebant radicem aruerunt. 7Alia autem ceciderunt in spinas, et creverunt spinae et suffocaverunt ea. 8Alia vero ceciderunt in terram bonam, et dabant fructum aliud centesimum, aliud sexagesimum, aliud tricesimum. 9Qui habet aures audiendi, audiat. 10Et accedentes discipuli dixerunt ei Quare in parabolis loqueris? 11Qui respondens ait illis Quia vobis datum est nosse mysteria regni caelorum, illis autem non est datum. 12 (132, 5.)Qui enim habet, dabitur ei et abundabit; qui autem non habet, et quod habet auferetur ab eo. 13 (133, 1.)Ideo in parabolis loquor eis, quia videntes non vident et audientes non audient neque intellegunt; 14ut adimpleatur eis. prophetia Esaiae dicens Auditu audictis, et non intellegetis; et videntes videbitis, et non videbitis. 15Incrassatum est enim cor populi huius, et auribus graviter audierunt, et oculos suos cluserunt, ne quando oculis videant et auribus audiant et corde intellegant et convertantur, et sanem eos. 16 (134, 5.)Vestri autem beati oculi quia vident, et aures vestrae quia audiunt. 17Amen quippe dico vobis quia multi prophetae et iusti cupierunt videre quae videtis, et non viderunt, et audire quae auditis, et non audierunt. 18 (133, 2.)Vos ergo audite parabolam seminantis. 19Omnis qui audit verbum regni et non intellegit, venit malus et rapit quod seminatum est in corde eius: hic est qui secus viam seminatus est. 20Qui autem supra petrosa seminatus est, hic est qui verbum audit et continuo cum gaudio accipit illud, 21 non habet autem in se radicem, sed est temporalis: facta autem tribulatione et persecutione propter verbum continuo scandalizatur. 22Qui autem est seminatus in spinis, hic est qui verbum audit, et sollicitudo saeculi istius et fallacia divitiarum suffocat verbum, et sine fructu efficitur. 23Qui vero in terra bona seminatus est, hic est qui audit verbum et intellegit, et fructum affert, et facit aliud quidem centum, aliud autem sexaginta, porro aliud triginta. 24 (136, 10.)Aliam parabolam proposuit illis dicens Simile factum est regnum caelorum homini qui seminavit bonum semen in agro suo. 25Cum autem dormirent homines, venit inimicus eius et superseminavit zizania in medio tritici et abiit. 26Cum autem crevisset herba et fructum fecisset, tunc apparuerunt et zizania. 27Accedentes autem servi patris familias dixerunt ei Domine, nonne bonum semen seminasti in agro tuo? unde ergo habet zizania? 28Et ait illis Inimicus homo hoc fecit. Servi autem dixerunt ei Vis, imus et colligimus ea? 29Et ait Non, ne forte colligentes zizania eradicetis simul et triticum cum eis. 30Sinite utraque crescere usque ad messem, et in tempore messis dicam messoribus Colligite primum zizania et alligate ea fasciculos ad comburendum, triticum autem congregate in horreum meum. 31 (137, 2.)Aliam parabolam proposuit eis dicens Simile est regnum caelorum grano sinapis, quod accipiens homo seminavit in agro suo: 32quod minimum quidem est omnibus seminibus; cum autem creverit, maius est omnibus holeribus et fit arbor, ita ut volucres caeli veniant et habitent in ramis eius. 33 (138, 5.)Aliam parabolam locutus est eis dicens Simile est regnum caelorum fermento, quod acceptum mulier abscondit in farinae salis tribus, donec fermentatum est totum. 34 (139, 6.)Haec omnia locutus est Iesus in parabolis ad turbas, et sine parabolis non loquebatur eis; 35ut adimpleretur quod dictum erat per prophetam dicentem Aperiam in parabolis os meum, eructabo abscondita a constitutione mundi. 36 (140, 10.)Tunc dimissis turbis venit in domum, et accesserunt ad eum discipuli eius dicentes Dissere nobis parabolam zizaniorum agri. 37Qui respondens ait Qui seminat bonum semen est filius hominis, 38ager autem est mundus, bonum vero semen hi sunt filii regni; zizania autem filii sunt quam, 39inimicus autem qui seminavit ea est diabolus; messis vero consummatio saeculi est, messores autem angeli sunt. 40Sicut ergo colliguntur zizania et igni comburuntur, sic erit in consummatione saeculi. 41Mittet filius hominis angelos suos, et colligent de regno eius omnia scandala et eos qui faciunt iniquitatem, 42et mittent eos in caminum ignis: ibi erit fletus et stridor dentium. 43Tunc iusti fulgebunt sicut sol in regno patris sui. Qui habet aures audiat. 44Simile est regnum caelorum thesauro abscondito in agro, quem qui invenit homo abscondit, et prae gaudio illius vadit et vendit universa quae habet, et emit agrum illum. 45Iterum simile est regnum caelorum homini negotiatori quaerenti bonas margaritas, 46inventa autem una pretiosa margarita abiit et vendidit omnia quae habuit, et emit eam. 47Iterum simile est regnum caelorum sagenae missae in mare ex omni genere piscium congreganti, 48quam cura impleta esset educentes et secus litus sedentes elegerunt bonos in vasa, malos autem foras miserunt. 49Sic erit in consummatione saeculi: exibunt angeli et separabunt malos de medio iustorum, 50et mittent eos in caminum ignis: ibi erit fletus et stridor dentium. 51Intellexistis haec omnia? Dicunt ei Etiam. 52Ait illis Ideo omnis scriba doctus in regno caelorum similis est homini patri familias, qui profert de thesauro suo nova et vetera. 53Et factum est cum consummasset Iesus parabolas istas, transiit inde. 54 (141, 1.)Et veniens in patriam suam docebat eos in synagogis eorum, ita ut mirarentur et dicerent Unde huic sapientia haec et virtus ? 55Nonne hic est fabri filius? Nonne mater eius dicitur Maria, et frater eius Iacobus et Ioseph et Simon et Iudas? 56Et sorores eius nonne omnes apud nos sunt? Unde ergo huic omnia ista? 57Et scandalizabantur in eo. (142, 1.)Iesus autem dixit eis Non est propheta sine honore nisi in patria sua et in domo sua. 58Et non fecit ibi virtutes multas propter incredulitatem illorum.

XIV.
1 (143, 2.)In illo tempore audiit Herodes tetrarcha famam Iesu, 2et ait pueris suis Hic est Iohannes baptista: ipse surrexit a mortuis, et ideo virtutes operantur in eo. 3 (144, 2.)Herodes enim tenuit Iohannem et alligavit eum et posuit in carcerem propter Herodiadem uxorem fratris sui. 4Dicebat enim illi Iohannes Non licet tibi habere eam. 5Et volens illum occidere timuit populum, quia sicut prophetam eura habebant. 6 (145, 6.)Die autem natalis Herodis saltavit filia Herodiadis in medio et placuit Herodi; 7unde cum iuramento pollicitus est ei dare quodcumque postulasset ab eo. 8At illa praemonita a matre sua Da mihi, inquit, hic in disco caput Iohannis baptistae. 9Et contristatus est rex; propter iuramentum autem et eos qui pariter recumbebant iussit dari, 10misitque et decollavit Iohannem in carcere. 11Et allatum est caput eius in disco et datum est puellae, et tulit matri suae. 12Et accedentes discipuli eius tulerunt corpus et sepelierunt illud, et venientes nuntiaverunt Iesu. 13 (146, 3.)Quod cum audisset Iesus, secessit inde in navicula in locum desertum seorsum; et cum audissent turbae, secutae sunt eum pedestres de civitatibus. 14Et exiens vidit turbam multam, et misertus est eius et curavit languidos eorum. 15 (147, 4.)Vespere autem facto accesserunt ad eum discipuli eius dicentes Desertus est locus, et hora iam praeteriit: dimitte turbas, ut euntes in castella emant sibi escas. 16Iesus autem dixit eis Non habent necesse ire: date illis vos manducare. 17Responderunt ei Non habemus hic nisi quinque panes et duos pisces. 18Qui ait eis Afferte illos mihi huc. 19Et cum iussisset turbam discumbere supra faenum, acceptis quinque panibus et duobus piscibus aspiciens in caelum benedixit, et fregit et dedit discipulis panes, discipuli autem turbis. 20Et manducaverunt omnes et saturati sunt. Et tulerunt reliquias, duodecim cophinos fragmentorum plenos. 21Manducantium autem fuit numerus quinque milia virorum, exceptis mulieribus et parvulis. 22 (149, 2.)Et statim iussit discipulos ascendere in navicula et praecedere eum trans fretum, donec dimitteret turbas. 23 (149, 2.)Et dimissa turba ascendit in montem solus orare. (150, 4.)Vespere autem facto solus erat ibi. 24Navicula autem in medio mari iactabatur fluctibus: erat enim contrarius ventus. 25Quarta autem vigilia noctis venit ad eos ambulans supra mare. 26Et videntes eum supra mare ambulantem turbati sunt, dicentes quia phantasma est, et prae timore clamaverunt. 27Statimque Iesus locutus est eis dicens Habete fiduciam: ego sum, nolite timere. 28 (151, 10.)Respondens autem Petrus dixit Domine, si tu es, iube me venire ad te super aquas. 29At ipse ait Veni. Et descendens Petrus de navicula ambulabat super aquam ut veniret ad Iesum. 30Videns vero ventum validum timuit, et cum coepisset mergeri, clamavit dicens Domine, salvum me fac. 31Et continuo Iesus extendens manum apprehendit eum, et ait illi Modicae fidei, quare dubitasti? 32 (152, 6.)Et cum ascendissent in naviculam, cessavit ventus. 33Qui autem in navicula erant venerunt et adoraverunt eum dicentes Vere filius dei es. 34 (153, 2.)Et cum transfretassent, venerunt in terram Gennesar. 35Et cum cognovissent eum viri loci illius, miserunt in universam regionem illam, et optulerunt ei omnes male habentes, 36et rogabant eum ut vel fimbriam vestimenti eius tangerent: et quicumque tetigerunt salvi facti sunt.
XV.

1 (154, 6.)Tunc accesserunt ad eum ab Hierosolymis scribae et Pharisaei dicentes 2Quare discipuli tui transgrediuntur traditionem seniorum? non enim lavant manus suas cum panem manducant. 3Ipse autem respondens ait illis Quare et vos transgredimini mandatum dei propter traditionem vestram? Nam deus dixit 4Honora patrem tuum et matrem, et Qui male dixerit patri vel matri, morte moriatur. 5Vos autem dicitis Quicumque dixerit patri vel matri Munus quodcumque est ex me tibi proderit, 6et non honorificavit patrem suum aut matrem: et irritum fecistis · mandatum dei propter traditionem vestram. 7Hypocritae, bene prophetavit de vobis Esaias dicens 8Populus hic labiis me honorat, cor autem eorum longe est a me: 9sine causa autem colunt me docentes doctrinas et mandata hominum. 10Et convocatis ad se turbis dixit eis Audite et intellegite. 11Non quod intrat in os coinquinat hominem; sed quod procedit ex ore, hoc coinquinat hominem. 12 (155, 10.)Tunc accedentes discipuli eius dixerunt ei Scis quia Pharisaei audito verbo scandalizati sunt? 13At ille respondens ait Omnis plantatio quam non plantavit pater meus caelestis eradicabitur. 14 (156, 5.)Sinite illos: caeci sunt duces caecorum. Caecus autem si caeco ducatum praestet, ambo in foveam cadunt. 15 (157, 6.)Respondens autem Petrus dixit ei Edissere nobis parabolam istam. 16At ille dixit Adhuc et vos sine intellectu estis? 17Non intellegitis quia omne quod in os intrat in ventrem vadit et in secessu emittitur? 18Quae autem procedunt de ore de corde exeunt, et ea coinquinant hominem. 19De corde enim exeunt cogitationes malae, homicidia, adulteria, fornicationes, furta, falsa testimonia, blasphemiae. 20Haec sunt quae coinquinant hominem; non lotis autem manibus manducare non coinquinat hominem. 21Et egressus inde Iesus secessit in partes Tyri et Sidonis. 22Et ecce mulier Chananaea a finibus illis egressa clamavit dicens Miserere mei, domine filii David: filia mea male a daemonio vexatur. 23Qui non respondit ei verbum. Et accedentes discipuli eius rogabant eum dicentes Dimitte eam, quia clamat post nos. 24 (158, 5.)Ipse autem respondens ait Non sum missus nisi ad oves quae perierunt domus Israhel. 25 (159, 6.)At illa venit et adoravit eum dicens Domine, adiuva me. 26Qui respondens ait Non est bonum sumere panem filiorum et mittere canibus. 27At illa dixit Etiam, domine: nam et catelli edunt de micis quae cadunt de mensa dominorum suorum. 28Tunc respondens Iesus ait illi O mulier, magna est fides tua: fiat tibi sicut vis. Et sanata est filia illius ex illa hora. 29 (160, 6.)Et cum transisset inde Iesus, venit secus mare Galilaeae, et ascendens in montem sedebat ibi. 30Et accesserunt ad eum turbae multae, habentes secum mutos clodos caecos debiles et alios multos, et proiecerunt eos ad pedes eius, et curavit eos, 31ita ut turbae mirarentur videntes mutos loquentes, clodos ambulantes, caecos videntes, et magnificabant deum Israhel. 32Iesus autem convocatis discipulis suis dixit Misereor turbae, quia triduo iam perseverant mecum et non habent quod manducent: et dimittere eos ieiunos nolo, ne deficiant in via. 33Et dicunt ei discipuli Unde ergo nobis in deserto panes tantos ut saturemus turbam tantam? 34Et ait illis Iesus Quot panes habetis? At illi dixerunt Septem, et paucos pisciculos. 35Et praecepit turbae ut discumberet super terram. 36Et accipiens septem panes et pisces et gratias agens fregit et dedit discipulis suis, et discipuli dederunt populo. 37Et comederunt onmes et saturati sunt. Et quod superfuit de fragmentis tulerunt, septem sportas plenas. 38Erant autem qui manducaverant quattuor milia hominum extra parvulos et mulieres. 39Et dimissa turba ascendit in naviculam, et venit in fines Magedan.

XVI.

1 (161, 4.)Et accesserunt ad eum Pharisaei et Sadducaei temtantes, et rogaverunt eum ut signum de caelo ostenderet eis. 2 (162, 5.)At ille respondens ait eis Facto vespere dicitis Serenum erit, rubicundum est enim caelum: 3et mane Hodie tempestas, rutilat enim triste caelum. 4 (163, 6.)Faciem ergo caeli diiudicare nostis, signa autem temporum non potestis. Generatio mala et adultera signum quaerit, et signum non dabitur ei nisi signum Ionae. Et relictis illis abiit. 5Et cum venissent discipuli eius trans fretum, obliti sunt panes accipere. 6 (164, 2.)Qui dixit illis Intuemini et cavete a fermento Pharisaeorum et Sadducaeorum. 7 (165, 6.)At illi cogitabant inter se dicentes quia panes non accepimus. 8Sciens autem Iesus dixit Quid cogitatis inter vos, modicae fidei, quia panes non habetis? 9Nondum intellegitis, neque recordamini quinque panum quinque milia hominum, et quot cophinos sumsistis? 10Neque septem panum · quattuor milia hominum, et quot sportas sumsistis? 11Quare non intellegitis quia non de pane dixi vobis Cavete a fermento Pharisaeorum et Sadducaeorum? 12Tunc intellexerunt quia non dixerit cavendum a fermento panum sed a doctrina Pharisaeorum et Sadducaeorum. 13 (166, 1.)Venit autem Iesus in partes Caesareae Philippi, et interrogabat discipulos suos dicens Quem dicunt homines esse filium hominis? 14At illi dixerunt Alii Iohannen baptistam, alii autem Heliam, alii vero Hieremiam aut unum ex prophetis. 15Dicit illis Vos autem quem me esse dicitis? 16Respondens Simon Petrus dixit Tu es Christus filius dei vivi. 17 (167, 10.)Respondens autem Iesus dixit Beatus es, Simon Bar Iona, quia caro et sanguis non revelavit tibi, sed pater meus qui in caelis est. 18Et ego dico tibi quia tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo ecclesiam meam, et portae inferi non praevalebunt adversum eam. 19Et tibi dabo claves regni caelorum: et quodcumque ligaveris super terram, erit ligatum in caelis; et quodcumque solveris super terram, erit solutum in caelis. 20 (168, 2.)Tunc praecepit discipulis suis ut nemini dicerent quia ipse esset Iesus Christus. 21Exinde coepit Iesus ostendere discipulis suis quia oporteret eum ire Hierosolymam et multa pati a senioribus et scribis et principibus sacerdotum et occidi et tertia die resurgere. 22 (169, 6.)Et adsumens eum Petrus coepit increpare illum dicens Absit a te, domine: non erit tibi hoc. 23Qui conversus dixit Petro Vade post me, satana: scandalum es mihi, quia non sapis ea quae dei sunt sed ea quae hominum. 24 (170, 2.)Tunc Iesus dixit discipulis suis Si quis vult post me venire, abneget semet ipsum et tollat crucem suam et sequatur me. 25Qui enim voluerit animam suam salvam facere, perdet eam; qui autem perdiderit animam suam propter me, inveniet eam. 26Quid enim prodest homini si mundum universum lucretur, animae vero suae detrimentum patiatur? Aut quam dabit homo commutationem pro anima sua? 27 (171, 10.)Filius enim hominis venturus est in gloria patris sui cum angelis suis, et tunc reddet unicuique secundum opus eius. 28 (172, 2.)Amen dico vobis, sunt quidam de hic stantibus qui non gustabunt mortem donec videant filium hominis venientem in regno suo.

XVII.

1Et post dies sex adsumsit Iesus Petrum et Iacobum et Iohannem fratrem eius, et ducit illos in montem excelsum seorsum: 2et transfiguratus est ante eos, et resplenduit facies eius sicut sol, vestimenta autem eius facta sunt alba sicut nix. 3Et ecce apparuit illis Moses et Helias cum eo loquentes. 4Respondens autem Petrus dixit ad Iesum Domine, bonum est nos hic esse: si vis, faciamus hic tria tabernacula, tibi unum et Mosi unum et Heliae unum. 5Adhuc eo loquente, ecce nubis lucida obumbravit eos, et ecce vox de nube dicens Hic est filius meus dilectus, in quo mihi bene complacuit: ipsum audite. 6Et audientes discipuli ceciderunt in faciem suam et timuerunt valde. 7Et accessit Iesus et tetigit eos dixitque eis Surgite et nolite timere. 8Levantes autem oculos suos neminem viderunt nisi solum Iesum. 9Et descendentibus illis de monte praecepit Iesus dicens Nemini dixeritis visionem donec filius hominis a mortuis resurgat. 10 (173, 6.)Et interrogaverunt eum discipuli dicentes Quid ergo scribae dicunt quod Heliam oporteat primum venire? 11At ille respondens ait Helias quidem venturus est et restituet omnia: 12dico autem vobis quia Helias iam venit, et non cognoverunt eum, sed fecerunt in eo quaecumque voluerunt. Sic et filius hominis passurus est ab eis. 13Tunc intellexerunt discipuli quia de Iohanne baptista dixisset. 14 (174, 2.)Et cum venisset ad turbam, accessit ad eum homo genibus provolutis ante eum 15dicens Domine, miserere filii mei, quia lunaticus est et male patitur: nam saepe cadit in ignem et crebro in aquam. 16Et optuli eum discipulis tuis, et non potuerunt curare eum. 17Respondens Iesus ait generatio incredula et perversa, quo usque ero vobiscum? usque quo patiar vos? Afferte huc illum ad me. 18Et increpavit eum Iesus, et exiit ab eo daemonium, et curatus est puer ex illa hora. 19 (175, 5.)Tunc accesserunt discipuli ad Iesum secreto et dixerunt Quare nos non potuimus eicere illum? 20Dicit illis Propter incredulitatem vestram. Amen quippe dico vobis, si habueritis fidem sicut granum sinapis, dicetis monti huic Transi hinc, et transibit, et nihil inpossibile erit vobis. 21Hoc autem genus non eicitur nisi per orationem et ieiunium. 22 (176, 2.)Conversantibus autem eis in Galilaea, dixit illis Iesus Filius hominis tradendus est in manus hominum, 23et occident eum, et tertio die resurget. Et contristati sunt vehementer. 24 (177, 10.)Et cum venissent Capharnaum, accesserunt qui didragma accipiebant ad Petrum et dixerunt Magister vester non solvit didragma? 25Ait Etiam. Et cum intrasset domum, praevenit eum Iesus dicens Quid tibi videtur, Simon? reges terrae a quibus accipiunt tributum vel censum? a filiis suis, an ab alienis? 26Et ille dixit Ab alienis. Dixit illi Iesus Ergo liberi sunt filii. 27Ut autem non scandalizemus eos, vade ad mare et mitte hamum, et eum piscem qui primus ascenderit tolle, et aperto ore eius invenies staterem: illum sumens da eis pro me et te.

XVIII.

1 (178, 2.)In illa hora accesserunt discipuii ad Iesum dicentes Quis putas maior est in regno caelorum? 2Et advocans Iesus parvulum statuit eum in medio eorum 3et dixit Amen dico vobis, nisi conversi fueritis et efficiamini sicut parvuli, non intrabitis in regno caelorum. 4Quicumque ergo humiliaverit se sicut parvulus iste, hic est maior in regno caelorum: 5et qui susceperit unum parvulum talem in nomine meo, me suscipit: 6 (179, 2.)qui autem scandalizaverit unum de pusillis istis qui in me credunt, expedit ei ut suspendatur mola asinaria in collo eius et demergatur in profundum maris. 7Vae mundo ab scandalis. Necesse est enim ut veniant scandala, verum tamen vae homini per quem scandalum venit. 8 (180, 6.)Si autem manus tua vel pes tuus scandalizat te, abscide eum et proice abs te: bonum tibi est ad vitam ingredi debilem vel clodum, quam duas manus vel duos pedes habentem mitti in ignem aeternum. 9Et si oculus tuus scandalizat te, erue eum et proice abs te: bonum tibi est uno oculo in vitam intrare, quam duos oculos habentem mitti in gehennam ignis. 10 (181, 10.)Videte ne contemnatis unum ex his pusillis: dico enim vobis quia angeli eorum in caelis semper vident faciem patris mei qui in caelis est. 11Venit enim filius hominis salvare quod perierat. 12 (182, 5.)Quid vobis videtur? si fuerint alicui centum oves et erraverit una ex eis, nonne relinquet nonaginta novem in montibus et vadit quaerere eam quae erravit? 13Et si contigerit ut inveniat eam, amen dico vobis quia gaudebit super ea magis quam super nonaginta novem quae non erraverunt. 14Sic non est voluntas ante patrem vestrum qui in caelis est ut pereat unus de pusillis istis. 15 (183, 5.)Si autem peccaverit in te frater tuus, vade et corripe eum inter te et ipsum solum: si te audierit, lucratus eris fratrem tuum: 16 (184, 10.)si autem non te audierit, adhibe tecum adhuc unum vel duos, ut in ore duorum testium vel trium stet omne verbum. 17Quod si non audierit eos, dic ecclesiae: si autem et ecclesiam non audierit, sit tibi sicut ethnicus et publicanus. 18 (185, 7.) Amen dico vobis, quaecumque alligaveritis super terram, erunt ligata et in caelo; et quaecumque solveritis super terram, erunt soluta et in caelo. 19 (186, 10.)Iterum dico vobis quia si duo ex vobis consenserint super terram de omni re, · quaecumque petierint, fiet illis a patre meo qui in caelis est: 20ubi enim sunt duo vel tres congregati in nomine meo, ibi sum in medio eorum. 21 (187, 5.)Tunc accedens Petrus ad eum dixit Domine, quoties peccabit in me frater meus et dimittam ei? usque septies? 22Dicit illi Iesus Non dico tibi usque septies, sed usque septuagies septies. 23 (188, 10.)Ideo adsimilatum est regnum caelorum homini regi qui voluit rationem ponere cum servis suis. 24Et cum coepisset rationem ponere, oblatus est ei unus qui debebat decem milia talenta. 25Cum autem non haberet unde redderet, iussit eum dominus venundari et uxorem eius et filios et omnia quae habebat, et reddi debitum. 26Procedens autem servus ille orabat eum dicens Patientiam habe in me, et omnia reddam tibi. 27Misertus autem dominus servi illius dimisit eum, et debitum dimisit ei. 28Egressus autem servus ille invenit unum de conservis suis qui debebat ei centum denarios, et tenens suffocabat eum dicens Redde quod debes. 29Et procidens conservus eius rogabat eum dicens Patientiam habe in me, et omnia reddam tibi. 30Ille autem noluit, sed abiit et misit eum in carcerem donec redderet debitum. 31Videntes autem conservi eius quae fiebant contristati sunt valde, et venerunt et narraverunt domino suo omnia quae facta erant. 32Tunc vocavit illum dominus suus et ait illi Serve nequam, omne debitum dimisi tibi, quoniam rogasti me: 33non ergo oportuit et te misereri conservi tui, sicut et ego tui misertus sum? 34Et iratus dominus eius tradidit eum tortoribus, quoad usque redderet universum debitum. 35Sic et pater meus caelestis faciet vobis, si non remiseritis unusquisque fratri suo de cordibus vestris.

XIX.

1 (189, 6.)Et factum est cum consummasset Iesus sermones istos, migravit · a Galilaea et venit in fines Iudaeae trans Iordanen, 2et secutae sunt eum turbae multae, et curavit eos ibi. 3Et accesserunt ad eum Pharisaei temtantes eum et dicentes Si licet homini dimittere uxorem suam quacumque ex causa? 4Qui respondens ait eis Non legistis quia qui fecit ab initio masculum et feminam fecit eos, 5et dixit Propter hoc dimittit homo patrem et matrem et adherebit uxori suae, et erunt duo in carne una. 6Itaque iam non sunt duo sed una caro. Quod ergo deus coniunxit, homo non separet. 7Dicunt illi Quid ergo Moses mandavit dari libellum repudii et dimittere? 8Ait illis Quoniam Moses ad duritiam cordis vestri permisit vobis dimittere uxores vestras: ab initio autem non sic fuit. 9 (190, 2.)Dico autem vobis quia quicumque dimiserit uxorem suam nisi ob fornicationem et aliam duxerit, moechatur, et qui dimissam duxerit, moechatur. 10 (191, 10.)Dicunt ei discipuli eius Si ita est causa homini cum muliere, non expedit nubere. 11Qui dixit Non omnes capiunt verbum istud, sed quibus datum est. 12Sunt enim eunuchi qui de matris utero sic nati sunt, et sunt eunuchi qui facti sunt ab hominibus, et sunt eunuchi qui se ipsos castraverunt propter regnum caelorum. Qui potest capere capiat. 13 (192, 2.)Tunc oblati sunt ei parvuli ut manus eis imponeret et oraret; discipuli autem increpabant eos. 14Iesus vero ait eis Sinite parvulos, et nolite eos prohibere ad me venire: talium est enim regnum caelorum. 14Et cum imposuisset eis manus, abiit inde. 16 (193, 2.)Et ecce unus accedens ait illi Magister bone, quid boni faciam ut habeam vitam aeternam? 17Qui dixit ei Quid me interrogas de bono? unus est bonus deus: si autem vis ad vitam ingredi, serva mandata. 18Dicit illi Quae? Iesus autem dixit Non homicidium facies, non adulterabis, non facies furtum, non falsum testimonium dices, 19honora patrem et matrem, et diliges proximum tuum sicut te ipsum. 20Dicit illi adulescens Omnia haec custodivi: quid adhuc mihi deest? 21 (194, 2.)Ait illi Iesus Si vis perfectus esse, vade vende quae habes et da pauperibus, et habebis thesaurum in caelo, et veni sequere me. 22 (193, 2.)Cum audisset autem adolescens verbum, abiit tristis: erat enim habens multas possessiones. 23Iesus autem dixit discipulis suis Amen dico vobis quia dives difficile intrabit in regno caelorum. 24Et iterum dico vobis, facilius est camelum per foramen acus transire quam divitem intrare in regnum caelorum. 25Auditis autem his discipuli mirabantur · dicentes Quis ergo poterit salvus esse? 26Aspiciens autem Iesus dixit illis Apud homines hoc inpossibile est, apud deum autem omnia possibilia sunt. 27Tunc respondens Petrus dixit ei Ecce nos reliquimus omnia et secuti sumus te: quid ergo erit nobis? 28 (196, 10.)Iesus autem dixit illis Amen dico vobis quod vos qui secuti estis me, in regeneratione, cum sederit filius hominis in sede maiestatis suae, (197, 5.)sedebitis et vos super sedes duodecim iudicantes duodecim tribus Israhel. 29 (198, 2.)Et omnis qui reliquit domum vel fratres aut sorores aut patrem aut matrem aut uxorem aut filios aut agros propter nomen meum, centuplum accipiet et vitam aeternam possidebit. 30 (199, 2.)Multi autem erunt primi novissimi, et novissimi primi.

XX.
1 (200, 10.)Simile est enim regnum caelorum homini patri familias, qui exiit primo mane conducere operarios in vineam suam. 2Conventione autem facta cum operariis ex denario diurno misit eos in vineam. 3Et egressus circa horam tertiam vidit alios stantes in foro otiosos, 4et illis dixit Ite et vos in vineam meam, et quod iustum fuerit dabo vobis. 5Illi autem abierunt. Iterum autem exiit circa sextam et nonam horam, et fecit similiter. 6Circa undecimam vero exiit et invenit alios stantes, et dicit illis Quid hic statis tota die otiosi? 7Dicunt ei Quia nemo nos conduxit. Dicit illis Ite et vos in vineam. 8Cum sero autem factum esset, dicit dominus vineae procuratori suo Voca operarios et redde illis mercedem, incipiens a novissimis usque ad primos. 9Cum venissent ergo qui circa undecimam horam venerant, acceperunt singulos denarios. 10Venientes autem et primi arbitrati sunt quod plus essent accepturi: acceperunt autem et ipsi singulos denarios. 11Et accipientes murmurabant adversus patrem familias 12dicentes Hi novissimi una hora fecerunt, et pares illos nobis fecisti qui portavimus pondus diei et aestus. 13At ille respondens uni eorum dixit Amice, non facio tibi iniuriam: nonne ex denario convenisti mecum? 14Tolle quod tuum est et vade: volo autem et huic novissimo dare sicut et tibi. 15Aut non licet mihi quod volo facere? An oculus tuus nequam est quia ego bonus sum? 16Sic erunt novissimi primi, et primi novissimi: multi sunt enim vocati, pauci autem electi. 17 (201, 2.)Et ascendens Iesus Hierosolymis assumsit duodecim discipulos secreto et ait illis 18Ecce ascendimus Hierosolymam, et filius hominis tradetur principibus sacerdotum et scribis, et condemnabunt eum morte, 19et tradent eum gentibus ad deludeudum et flagellandum et crucifigendum, et tertia die resurget. 20 (202, 6.)Tunc accessit ad eum mater filiorum Zebedaei cum filiis suis adorans et petens aliquid ab eo. 21Qui dixit ei Quid vis? Ait illi Dic ut sedeant hi duo filii mei unus ad dexteram tuam et unus ad sinistram in regno tuo. 22Respondens autem Iesus dixit Nescitis quid petatis. Potestis bibere calicem quem ego bibiturus sum? Dicunt Possumus. 23Ait illis Calicem quidem meum bibetis; sedere autem ad dexteram meam et sinistram non est meum dare vobis, sed quibus paratum est a patre meo. 24 (203, 2.)Et audientes decem indignati sunt de duobus fratribus. 25Iesus autem vocavit eos ad se et ait Scitis quia principes gentium dominantur eorum, et qui maiores sunt potestatem exercent in eos. 26Non ita erit inter vos, sed quicumque voluerit inter vos maior fieri, sit vester minister, 27et qui voluerit inter vos primus esse, erit vester servus: 28 (204, 4.)sicut filius hominis non venit ministrari, sed ministrare et dare animam suam redemtionem pro multis. 29 (205, 2.)Et egredientibus illis ab Hiericho secuta est eum turba multa. 30Et ecce duo caeci sedentes secus viam audierunt quia Iesus transiret, et clamaverunt dicentes Domine, miserere nostri, filii David. 31Turba autem increpabat eos ut tacerent. At illi magis clamabant dicentes Domine, miserere nostri, filii David. 32Et stetit Iesus et vocavit eos, et ait Quid vultis ut faciam vobis? 33Dicunt illi Domine, ut aperiantur oculi nostri. 34Misertus autem eorum Iesus tetigit oculos eorum: et confestim viderunt et secuti sunt eum.
XXI.
1 (206, 2.)Et cum appropinquassent Hierosolymis et venissent Bethfage ad montem oliveti, tunc Iesus misit duos discipulos 2dicens eis Ite in castellum quod contra vos est, et statim invenietis asinam alligatam et pullum cum ea: solvite et adducite mihi. 3Et si quis vobis aliquid dixerit, dicite quia dominus his opus habet, et confestim dimittet eos. 4 (207, 7.)Hoc autem factum est ut impleretur quod dictum est per prophetam dicentem 5Dicite filiae Sion Ecce rex tuus venit tibi mansuetus et sedens super asinam et pullum · filium subiugalis. 6 (208, 2.)Euntes autem discipuli fecerunt sicut praecepit illis Iesus, 7et adduxerunt asinam et pullum, et inposuerunt super eis vestimenta sua, et eum desuper sedere fecerunt. 8Plurima autem turba straverunt vestimenta sua in via, alii autem caedebant ramos de arboribus et sternebant in via; 9 (209, 1.)turbae autem quae praecedebant et quae sequebantur clamabant dicentes Osanna filio David, benedictus qui venturus est in nomine domini, osanna in altissimis. 10 (210, 10.)Et cum intrasset Hierosolymam, commota est universa civitas dicens Quis est hic? 11Populus autem dicebat Hic est Iesus propheta a Nazareth Galilaeae. 12 (211, 1.)Et intravit Iesus in templum dei, et eiciebat omnes vendentes et ementes in templo, et mensas nummulariorum et cathedras vendentium columbas evertit, 13et dicit eis Scriptum est Domus mea domus orationis vocabitur: vos autera fecistis illam speluncam latronum. 14 (212, 10.)Et accesserunt ad eum caeci et claudi in templo, et sanavit eos. 15 (213, 5.)Videntes autem principes sacerdotum et scribae mirabilia quae fecit, et pueros clamantes in templo et dicentes Osanna filio David, indignati sunt 16et dixerunt ei Audis quid isti dicant? Iesus autem dicit eis Utique: numquam legistis quia ex ore infantium et lactentium perfecisti laudem? 17 (214, 6.)Et relictis illis abiit foras extra civitatem in Bethaniam, ibique mansit. 18Mane autem revertens in civitatem esuriit, 19et videns fici arborem unam secus viam venit ad eam, et nihil invenit in ea nisi folia tantum. Et ait illi Numquam ex te fructus nascatur in sempiternum. Et arefacta est continuo ficulnea. 20Et videntes discipuli mirati sunt dicentes Quomodo continuo aruit? 21 (215, 6.)Respondens autem Iesus ait eis Amen dico vobis, si habueritis fidem et non haesitaveritis, non solum de ficulnea facietis, sed et si monti huic dixeritis Tolle et iacta te in mare, fiet: 22 (216, 4.)et omnia quaecumque petieritis in oratione credentes accipietis. 23 (217, 2.)Et cum venisset in templum, accesserunt ad eum docentem principes sacerdotum et seniores populi dicentes In qua potestate haec facis? et quis tibi dedit hanc potestatem? 24Respondens Iesus dixit illis Interrogabo vos et ego unum sermonem, quem si dixeritis mihi, et ego vobis dicam in qua potestate haec facio. 25Baptismum Iohannis unde erat? e caelo an ex hominibus? At illi cogitabant inter se dicentes 26Si dixerimus E caelo, dicet nobis Quare ergo non credidistis illi? si autem dixerimus Ex hominibus, timemus turbam: omnes enim habent Iohannen sicut prophetam. 27Et respondentes Iesu dixerunt Nescimus. Ait illis et ipse Nec ego dico vobis in qua potestate haec faciam. 28 (218, 10.)Quid autem vobis videtur? Homo habebat duos filios, et accedens ad primum dixit Filii, vade hodie operare in vinea mea. 29Ille autem respondens ait Nolo; postea autem paenitentia motus abiit. 30Accedens autem ad alterum dixit similiter. At ille respondens ait Eo, domine; et non ibit. 31Quis ex duobus fecit voluntatem patris? Dicunt Novissimus. Dicit illis Iesus Amen dico vobis quia publicani et meretrices praecedent vos in regno dei. 32Venit enim ad vos Iohannes in via iustitiae, et non credidistis ei: publicani autem et meretrices crediderunt ei, vos autem videntes nec paenitentiam habuistis postea ut crederetis ei. 33 (219, 2.)Aliam parabolam audite. Homo erat pater familias qui plantavit vineam, et saepe circumdedit ei et fodit in ea torculam et aedificavit turrem, et locavit eam agricolis, et peregre profectus est. 34Cum autem tempus fructuum appropinquasset, misit servos suos ad agricolas ut acciperent fructus eius. 35Et agricolae adprehensis servis eius alium · caeciderunt, alium occiderunt, alium vero lapidaverunt. 36Iterum misit alios servos plures prioribus, et fecerunt illis similiter. 37Novissime autem misit ad eos filium suum dicens Verebuntur filium meum. 38Agricolae autem videntes filium dixerunt intra se Hic est heres: venite occidamus eum, et habebimus hereditatem eius. 39Et apprehensum eum eiecerunt extra vineam et occiderunt. 40Cum ergo venerit dominus vineae, quid faciet agricolis illis? 41Aiunt illi Malos male perdet, et vineam locabit aliis agricolis, qui reddant ei fructum temporibus suis. 42Dicit illis Iesus Numquam legistis in scripturis Lapidem quem reprobaverunt aedificantes, hic factus est in caput anguli; a domino factum est istud, et est mirabile in oculis nostris? 43Ideo dico vobis quia auferetur a vobis regnum dei et dabitur genti facienti fructus eius. 44Et qui ceciderit super lapidem istum confringetur: super quem vero ceciderit, conteret eum. 45 (220, 1.)Et cum audissent principes sacerdotum et Pharisaei parabolas eius, cognoverunt quod de ipsis diceret: 46et quaerentes eum tenere timuerunt turbas, quoniam sicut prophetam eum habebant.
XXII.

1 (221, 5.)Et respondens Iesus dixit iterum in parabolis eis, dicens, 2Simile factum est regnum caelorum homini regi qui fecit nuptias filio suo. 3Et misit servos suos vocare invitatos ad nuptias, et nolebant venire. 4Iterum misit alios servos dicens Dicite invitatis Ecce prandium meum paravi, tauri mei et altilia occisa et omnia parata: venite ad nuptias. 5Illi autem neglexerunt, et abierunt alius in villam suam, alius vero ad negotiationem suam. 6Reliqui vero tenuerunt servos eius et contumelia adfectos occiderunt. 7Rex autem cum audisset iratus est, et missis exercitibus suis perdidit homicidas illos, et civitatem illorum succendit. 8Tunc ait servis suis Nuptiae quidem paratae sunt, sed qui invitati erant non fuerunt digni. 9Ite ergo ad exitus viarum, et quoscumque inveneritis vocate ad nuptias. 10Et egressi servi eius in vias congregaverunt omnes quos invenerunt, malos et bonos, et impletae sunt nuptiae discumbentium. 11 (222, 10.)Intravit autem rex ut videret discumbentes, et vidit ibi hominem non vestitum veste nuptiali, 12et ait illi Amice, quomodo huc intrasti non habens vestem nuptialem? At ille obmutuit. 13Tunc dixit rex ministris Ligatis pedibus eius et manibus mittite eum in · tenebras exteriores: ibi erit fletus et stridor dentium. 14Multi autem sunt vocati, pauci vero electi. 15 (223, 2.)Tunc abeuntes Pharisaei consiHum inierunt ut caperent eum in sermone. 16Et mittunt ei discipulos suos cum Herodianis dicentes Magister, scimus quia verax es et viam dei in veritate doces, et non est tibi cura de aliquo: non enim respicis personam hominum: 17dic ergo nobis quid tibi videatur, licet censum dari Caesari an non? 18Cognita autem Iesus nequitia eorum ait Quid me temtatis, hypocritae? 19Ostendite mihi nomisma census. At ilh optulerunt ei denarium. 20Et ait illis Iesus Cuius est imago haec et suprascriptio? 21Dicunt ei Caesaris. Tunc ait illis Reddite ergo quae sunt Caesaris Caesari, et quae sunt dei deo. 22Et audientes mirati sunt, et relicto eo abierunt. 23In illo die accesserunt ad eum Sadducaei, qui dicunt non esse resurrectionem, et interrogaverunt eum 24dicentes Magister, Moses dixit Si quis mortuus fuerit non habens filium, ut ducat frater eius uxorem illius et suscitet semen fratri suo. 25Erant autem apud nos septem fratres: et primus uxore ducta defunctus est, et non habens semen reliquit uxorem suam fratri suo. 26Similiter secundus et tertius, usque ad septimum. 27Novissime autem omnium et mulier defuncta est. 28In resurrectione ergo cuius erit de septem uxor? omnes enim habuerunt eam. 29Respondens autem Iesus ait illis Erratis, nescientes scripturas neque virtutem dei. 30In resurrectione enim neque nubent neque nubentur, sed sunt sicut angeli dei in caelo. 31De resurrectione autem mortuorum non legistis quod dictum est a deo dicente vobis 32Ego sum deus Abraham et deus Isaac et deus Iacob? Non est deus mortuorum sed viventium. 33Et audientes turbae mirabantur in doctrina eius. 34 (224, 6.)Pharisaei autem audientes quod silentium inposuisset Sadducaeis, convenerunt in unum, 35et interrogavit eum unus ex eis legis doctor temtans eum 36Magister, quod est mandatum magnum in lege? 37Ait illi Iesus Diliges dominum deum tuum ex toto corde tuo et ex tota anima tua et in tota mente tua. 38Hoc est enim maximum et primum mandatum. 39Secundum autem simile est huic Diliges proximum tuum sicut te ipsum. 40In his duobus mandatis universa lex pendet et prophetae. 41 (225, 2.)Congregatis autem Pharisaeis interrogavit eos Iesus 42dicens Quid vobis videtur de Christo? Cuius filius est? Dicunt ei David. 43Ait illis Quomodo ergo David in spiritu vocat eum dominum dicens 44Dixit dominus domino meo Sede a dextris meis donec ponam inimicos tuos scabillum pedum tuorum? 45Si ergo David vocat eum dominum, quomodo filius eius est? 46 (226, 2.)Et nemo poterat respondere ei verbum, neque ausus fuit quisquam ex illa die eum amplius interrogare.

XXIII.

1 (227, 10.)Tunc Iesus locutus est ad turbas et ad discipulos suos 2dicens Super cathedram Mosi sederunt scribae et Pharisaei: 3omnia ergo quaecumque dixerint vobis servate et facite; secundum opera vero eorum nolite facere: dicunt enim et non faciunt. 4 (228, 5.)Alligant autem onera gravia et inportabilia et inponunt in umeros hominum, digito autem suo nolunt ea movere. 5 (229, 2.)Omnia vero opera sua faciunt ut videantur ab hominibus: dilatant enim philacteria sua et magnificant fimbrias: 6amant enim primos recubitus in caenis et primas cathedras in synagogis 7et salutationes in foro et vocari ab hominibus rabbi. 8 (230,10.) Vos autem nolite vocari rabbi: unus enim est magister vester, omnes autem vos fratres estis. 9Et patrem nolite vocare vobis super terram: unus enim est pater vester qui in caelis est. 10Nec vocemini magistri, quia magister vester unus est Christus. 11 (231, 5.)Qui maior est vestrum, erit minister vester: 12qui autem se exaltaverit humiliabitur, et qui se humiliaverit exaltabitur. 13 (232, 5.)Vae autem vobis, scribae et Pharisaei hypocritae, quia clauditis regnum caelorum ante homines: vos enim non intratis, nec introeuntes sinitis intrare. 15 (233, 10.)Vae vobis, scribae et Pharisaei hypocritae, quia circuitis mare et aridam ut faciatis unum proselytum, et cum fuerit factus, facitis eum filium gehennae duplo quam vos. 16Vae vobis, duces caeci qui dicitis Quicumque iuraverit per templum, nihil est; qui autem iuraverit in aurum templi, debet. 17Stulti et caeci, quid enim maius est, aurum an templum quod sanctificat aurum? 18Et quicumque iuraverit in altare, nihil est; · qui autem iuraverit in dono quod est super illud, debet. 19Caeci, quid enim maius est, donum an altare quod sanctificat donum? 20Qui ergo iurat in altare, iurat in eo et in omnibus quae super illud sunt: 21et qui iuraverit in templo, iurat in illo et in eo qui inhabitat in ipso: 22et qui iurat in caelo, iurat in throno dei et in eo qui sedet super eum. 23 (234, 5.)Vae vobis, scribae et Pharisaei hypocritae, quia decimatis mentam et anethum et cyminum, et reliquistis quae graviora sunt legis, iudicium et misericordiam et fidem: haec oportuit facere et illa non omittere. 24Duces caeci, excolantes culicem, camelum autem gluttientes. 25 (236, 5.)Vae vobis, scribae et Pharisaei hypocritae, quia mundatis quod deforis est calicis et parapsidis, intus autem pleni sunt rapina et inmunditia. 26Pharisee caece, munda prius quod intus est calicis et parapsidis, ut fiat et id quod deforis est mundum. 27 (237, 5.)Vae vobis scribae et Pharisaei hypocritae, quia similes estis sepulchris dealbatis, quae aforis parent hominibus speciosa, intus vero plena sunt ossibus mortuorum et omni spurcitia. 28Sic et vos aforis quidem paretis hominibus iusti, intus autem pleni estis hypocrisi et iniquitate. 29 (238, 5.)Vae vobis, scribae et Pharisaei hypocritae, qui aedificatis sepulchra prophetarum et ornatis monumenta iustorum, 30et dicitis Si fuissemus in diebus patrum nostrorum, non essemus socii eorum in sanguine prophetarum. 31Itaque testimonio estis vobismet ipsis quia filii estis eorum qui prophetas occiderunt. 32 (239, 10.)Et vos implete mensuram patrum vestrorum. 33Serpentes genimina viperarum, quomodo fugietis a iudicio gehennae? 34 (240, 5.)Ideo ecce ego mitto ad vos prophetas et sapientes et scribas, ex illis occidetis et crucifigetis, et ex eis flagellabitis in synagogis vestris et persequimini de civitate in civitatem, 35ut veniat super vos omnis sanguis iustus qui effusus est super terram, a sanguine Abel iusti usque ad sanguinem Zachariae filii Barachiae, quem occidistis inter templum et altare. 36Amen dico vobis, venient haec omnia super generationem istam. 37 (241, 5.)Hierusalem Hierusalem, quae occidis prophetas et lapidas eos qui ad te missi sunt, quoties volui congregare filios tuos, quemadmodum gallina congregat pullos suos sub alas, et noluisti. 38Ecce relinquitur vobis domus vestra deserta. 39Dico enim vobis, non me videbitis amodo donec dicatis Benedictus qui venit in nomine domini.

XXIV.

1 (242, 2.)Et egressus Jesus de templo ibat, et accesserunt discipuli eius ut ostenderent ei aedificationes templi. 2Ipse autem respondens dixit eis Videtis haec omnia? Amen dico vobis, non relinquetur hic lapis super lapidem qui non destruatur. 3 (243, 2.)Sedente autem eo super montem oliveti accesserunt ad eum discipuli secreto dicentes Dic nobis quando haec erunt, et quod signum adventus tui et consummationis saeculi? 4Et respondens Jesus dixit eis Videte ne quis vos seducat. 5Multi enim venient in nomine meo dicentes Ego sum Christus, et multos seducent. 6Audituri enim estis proelia et opiniones proeliorum: videte ne turbemini; oportet enim haec fieri, sed nondum est finis. 7Consurget enim gens in gentem et regnum in regnum, et erunt pestilentiae et fames et terrae motus per loca. 8Haec autem omnia initia sunt dolorum. 9 (244, 4.)Tunc tradent vos in tribulatione et occident vos, et eritis odio omnibus gentibus propter nomen meum. 10 (245, 10.)Et tunc scandalizabuntur multi et invicem tradent et odio habebunt invicem. 11Et multi pseudoprophetae surgent et seducent multos. 12 Et quoniam abundabit iniquitas, refrigescet caritas multorum. 13Qui autem perseveraverit usque in finem, hic salvus erit. 14 (246, 6.)Et praedicabitur hoc evangelium regni in universo orbe in testimonium omnibus gentibus, et tunc veniet consummatio. 15 (248, 2.)Cum ergo videritis abominationem desolationis, quae dicta est a Danihele propheta, stantem in loco sancto: qui legit intellegat: 16 (248, 2.)tunc qui in Iudaea sunt fugiant ad montes, 17et qui in tecto non descendat tollere aliquid de domo sua, 18et qui in agro non revertatur tollere tunicam suam. 19 (249, 2.)Vae autem praegnatibus et nutrientibus in illis diebus. 20 (250, 6.)Orate autem ut non fiat fuga vestra hieme vel sabbato: 21 (251, 2.)erit enim tribulatio magna, qualis non fuit ab initio mundi usque modo neque fiet; 22 (252, 6.)et nisi breviati fuissent dies illi, non fieret salva omnis caro: sed propter electos breviabuntur dies illi. 23 (253, 2.)Tunc si quis vobis dixerit Ecce hic Christus aut illic: nolite credere. 24 (254, 6.)Surgent enim pseudochristi et pseudoprophetae, et dabunt signa magna et prodigia, ita ut in errorem inducantur, si fieri potest, etiam electi. 25Ecce praedixi vobis. 26 (255, 5.)Si ergo dixerint vobis Ecce in deserto est, nolite exire: Ecce in penetralibus, nolite credere. 27 (256, 5.)Sicut enim fulgur exit ab oriente et paret usque in occidentem, ita erit et adventus filii hominis. 28 (257, 5.)Ubicumque fuerit corpus, illuc congregabuntur aquilae. 29 (258, 2.)Statim autem post tribulationem dierum illorum sol obscurabitur, et luna non dabit lumen suum, et stellae cadent de caelo, et virtutes caelorum commovebuntur: 30et tunc parebit signum filii hominis in caelo, (259, 2.)et tunc plangent omnes tribus terrae, et videbunt filium hominis venientem in nubibus caeli cum virtute multa et maiestate. 31Et mittet angelos suos cum tuba et voce magna, et congregabunt electos eius a quattuor ventis a summis caelorum usque ad terminos eorum. 32Ab arbore autem fici discite parabolam. Cum iam ramos eius tener fuerit et folia nata, scitis quia prope est aestas: 33ita et vos cum videritis haec omnia, scitote quia prope est in ianuis. 34Amen dico vobis quia non praeteribit haec generatio donec omnia haec fiant. 35Caelum et terra transibunt, verba vero mea non praeteribunt. 36 (260, 6.)De die autem illa et hora nemo scit, neque angeli caelorum, nisi pater solus. 37 (261, 5.)Sicut autem in diebus Noe, ita erit et adventus filii hominis. 38Sicut enim erant in diebus ante diluvium comedentes et bibentes, nubentes et nuptum tradentes, usque ad eum diem quo intravit in arcam Noe, 39et non cognoverunt donec venit diluvium et tulit omnes, ita erit et adventus filii hominis. 40 (262, 5.)Tunc duo erunt in agro: unus adsumetur, et unus relinquetur; 41duae molentes in mola: una adsumetur, et una relinquetur. 42 (263, 6.)Vigilate ergo, quia nescitis qua hora dominus vester venturus sit. 43 (264, 2.)Illud autem scitote, quoniam si sciret pater familias qua hora fur venturus esset, vigilaret utique et non sineret perfodiri domum suam. 44Ideo et vos estote parati, quia qua nescitis hora filius hominis venturus est. 45 (265, 5.)Quis putas est fidelis servus et prudens, quem constituit dominus suus supra familiam suam, ut det illis cibum in tempore? 46 (266, 5.)Beatus ille servus quem cum venerit · dominus invenerit sic facientem. 47Amen dico vobis quoniam super omnia bona sua constituet eum. 48 (267, 5.)Si autem dixerit malus servus ille in corde suo Moram facit dominus meus venire, 49et coeperit percutere conservos suos, manducet autem et bibat cum ebriis: 50veniet dominus servi illius in die qua non sperat et hora qua ignorat, 51et dividet eum, partemque eius ponet cum hypocritis: illic erit fletus et stridor dentium.

XXV.

1 (268, 10.)Tunc simile erit regnum caelorum decem virginibus, quae accipientes lampades suas exierunt obviam sponso et sponsae. 2Quinque autem ex eis erant fatuae, et quinque prudentes: 3sed quinque fatuae acceptis lampadibus non sumserunt oleum secum, 4prudentes vero acceperunt oleum in vasis suis cum lampadibus. 5Moram autem faciente sponso dormitaverunt omnes et dormierunt. 6Media autem nocte clamor factus est Ecce sponsus venit, exite obviam ei. 7Tunc surrexerunt omnes virgines illae et ornaverunt lampades suas. 8Fatuae autem sapientibus dixerunt Date nobis de oleo vestro, quia lampades nostrae extinguntur. 9Responderunt prudentes dicentes Ne forte non sufficiat nobis et vobis, ite potius ad vendentes et emite vobis. 10Dum autem irent emere, venit sponsus, et quae paratae erant intraverunt cum eo ad nuptias, et clausa est ianua. 11Novissime veniunt et reliquae virgines dicentes Domine domine, aperi nobis. 12At ille respondens ait Amen dico vobis, nescio vos. 13Vigilate itaque, quia nescitis diem neque horam. 14 (269, 2.)Sicut enim homo peregre proficiscens vocavit servos suos et tradidit illis bona sua, 15 (270, 5.)et uni dedit quinque talenta, alii autem duo, alii vero unum, unicuique secundum propriam virtutem, et profectus est statim. 16Abiit autem qui quinque talenta acceperat, et operatus est in eis et lucratus est alia quinque. 17Similiter qui duo acceperat lucratus est alia duo. 18Qui autem unum acceperat, abiens fodit in terra· et abscondit pecuniam domini sui. 19Post multum vero temporis venit dominus servorum illorum et posuit rationem cum eis. 20Et accedens qui quinque talenta acceperat optulit alia quinque talenta, dicens Domine, quinque talenta mihi tradidisti, et ecce alia quinque superlucratus sum. 21Ait illi dominus eius Euge bone serve et fidelis, quia super pauca fuisti fidelis, super multa te constituam: intra in gaudium domini tui. 22Accessit autem et qui duo talenta acceperat et ait Domine, duo talenta tradidisti mihi, ecce alia duo lucratus sum. 23Ait illi dominus eius Euge bone serve et fidelis, quia super pauca fuisti fidelis, supra multa te constituam: intra in gaudium domini tui. 24Accedens autem et qui unum talentum acceperat ait Domine, scio quia homo durus es, et metis ubi non seminasti, et congregas ubi non sparsisti: 25et timens abii et abscondi talentum tuum in terra: ecce habes quod tuum est. 26Respondens autem dominus eius dixit ei Serve male et piger, sciebas quia meto ubi non semino, et congrego ubi non sparsi? 27oportuit ergo te mittere pecuniam meam nummulariis, et veniens ego recepissem utique quod meum est cum usura. 28Tollite itaque ab eo talentum, et date ei qui habet decem talenta. 29 (271, 2.)Omni enim habenti dabitur et abundabit; ei autem qui non habet, et quod videtur habere auferetur ab eo. 30 (272, 5.)Et inutilem servum eicite in tenebras exteriores: illic erit fletus et stridor dentium. 31 (273, 10.)Cum autem venerit filius hominis in maiestate sua, et omnes angeli cum eo, tunc sedebit super sedem maiestatis suae, 32et congregabuntur ante eum omnes gentes, et separabit eos ab invicem sicut pastor segregat oves ab haedis, 33et statuet oves quidem a dextris suis, haedos autem a sinistris. 34Tunc dicet rex his qui a dextris eius erunt Venite benedicti patris mei, possidete paratum vobis regnum a constitutione mundi. 35Esurivi enim et dedistis mihi manducare, sitivi et dedistis mihi bibere, hospes eram et collexistis me, 36nudus et operuistis me, infirmus et visitastis me, in carcere et venistis ad me. 37Tunc respondebunt ei iusti dicentes Domine, quando te vidimus esurientem et pavimus, sitientem et dedimus tibi potum? 38Quando autem te vidimus hospitem et colleximus te, aut nudum et cooperuimis? 39Aut quando te vidimus infirmum et in carcere, et venimus ad te? 40Et respondens rex dicet illis Amen dico vobis, quamdiu fecistis uni de bis fratribus meis minimis, mihi fecistis. 41Tunc dicet et his qui · a sinistris erunt Discedite a me maledicti in ignem aeternum qui praeparatus est, diabolo et angelis eius. 42Esurivi enim et non dedistis mihi manducare, sitivi et non dedistis mihi potum, 43hospes eram et non collexistis me, nudus et non operuistis me, infirmus et in carcere et non visitastis me. 44Tunc respondebunt et ipsi dicentes Domine, quando te vidimus esurientem aut sitientem aut hospitem aut nudum aut infirmum vel in carcere, et non ministravimus tibi? 45Tunc respondebit illis dicens Amen dico vobis, quamdiu non fecistis uni de minoribus his, nec mihi fecistis. 46Et ibunt hi in supplicium aeternum, iusti autem in vitam aeternam.

XXVI.

1 (274, 1.)Et factum est cum consummasset Iesus sermones hos omnes, dixit discipulis suis 2Scitis quia post biduum pascha fiet, et filius hominis tradetur ut crucifigatur. 3 (275, 6.)Tunc congregati sunt principes sacerdotum et seniores populi in atrium principis sacerdotum qui dicebatur Caiaphas, 4et consilium fecerunt ut Iesum dolo tenerent et occiderent. 5Dicebant autem Non in die festo, ne forte tumultus fieret in populo. 6 (276, 1.)Cum autem esset Iesus in Bethania in domo Simonis leprosi, 7accessit ad eum mulier habens alabastrum ungenti pretiosi, et effudit super caput ipsius recumbentis. 8Videntes autem discipuli indignati sunt dicentes Ut quid perditio haec? 9Potuit enim istud venundari multo et dari pauperibus. 10Sciens autem Iesus ait illis Quid molesti estis mulieri? opus bonum operata est in me. 11Nam semper pauperes habetis vobiscum, me autem non semper habetis. 12 (277, 4.)Mittens enim haec ungentum hoc in corpus meum ad sepeliendum me fecit. 13Amen dico vobis, ubicumque praedicatum fuerit hoc evangelium in toto mundo, dicetur et quod haec fecit in memoriam eius. 14 (278, 2.)Tunc abiit unus de duodecim, qui dicebatur Iudas Scariot, ad principes sacerdotum 15et ait illis Quid vultis mihi dare, et ego vobis eum tradam? At illi constituerunt ei triginta argenteos. 16Et exinde quaerebat oportunitatem ut eum traderet. 17Prima autem azymorum accesserunt discipuli ad Iesum dicentes Ubi vis paremus tibi comedere pascha? 18At Iesus dixit Ite in civitatem ad quendam et dicite ei Magister dicit Tempus meum prope est, apud te facio pascha cum discipulis meis. 19Et fecerunt discipuli sicut constituit illis Iesus, et paraverunt pascha. 20Vespere autem facto discumbebat cum duodecim discipulis, 21 (279, 4.)et edentibus illis dixit Amen dico vobis quia unus vestrum me traditurus est. 22 (280, 1.)Et contristati valde coeperunt singuli dicere Numquid ego sum, domine? 23 (281, 2.)At ipse respondens ait Qui intingit mecum manum · in parapside, hic me tradet. 24Filius quidem hominis vadit sicut scriptum est de illo; (282, 6.)vae autem homini illi per quem filius hominis traditur: bonum erat ei si natus non fuisset homo ille. 25 (283, 10.)Respondens autem Iudas, qui tradidit eum, dixit Numquid ego sum, rabbi? ait illi Tu dixisti. 26 (284, 1.)Cenantibus autem eis accepit Iesus panem et benedixit ac fregit deditque discipulis suis et ait Accipite et comedite: hoc est corpus meum. 27 (285, 2.)Et accipiens calicem gratias egit et dedit illis dicens Bibite ex hoc omnes: 28hic est enim sanguis meus novi testamenti, qui pro multis effunditur in remissionem peccatorum. 29Dico autem vobis, non bibam a modo de hoc genimine vitis usque in diem cum illum bibam vobiscum novum in regno patris mei. 30 (286, 6.)Et hymno dicto exierunt in montem oliveti. 31 (287, 4.)Tunc dicit illis Iesus Omnes vos scandalum patiemini in me in ista nocte: (288, 6.)scriptum est enim Percutiam pastorem, et dispargentur oves gregis. 32Postquam autem resurrexero, praecedam vos in Galilaeam. 33 (289, 4.)Respondens autem Petrus ait illi Etsi omnes scandalizati fuerint in te, ego numquam scandalizabor. 34Ait illi Iesus Amen dico tibi quia in hac nocte ante quam gallus cantet ter me negabis. 35 (290, 6.) Ait illi Petrus Etiamsi oportuerit me mori tecum, non te negabo. Similiter et omnes discipuli dixerunt. 36 (291, 1.) Tunc venit Iesus cum illis in villam quae dicitur Gesemani, (292, 6.) et dixit discipulis suis Sedete hic donec vadam illuc et orem. 37Et adsumto Petro et duobus filiis Zebedaei coepit contristari et mestus esse. 38 (293, 4.)Tunc ait illis Tristis est anima mea usque ad mortem: sustinete hic et vigilate mecum. 39 (294, 1.)Et progressus pusillum procidit in faciem suam orans et dicens Pater, si possibile est transeat calix iste: (295, 1.)verum tamen non sicut ego volo sed sicut tu. 40 (296, 2.)Et venit ad discipulos et invenit eos dormientes, et dicit Petro Sic non potuistis una hora vigilare mecum? 41Vigilate et orate ut non intretis in temtationem: (297, 4.)spiritus quidem promtus est, caro autem infirma. 42 (298, 6.)Iterum secundo abiit et oravit dicens Pater mi, si non potest hic calix transire nisi bibam illum, fiat voluntas tua. 43Et venit iterum et invenit eos dormientes; erant enim oculi eorum gravati 44Et relictis illis iterum abiit et oravit tertio eundem sermonem dicens. 45 (299, 4.)Tunc venit ad discipulos suos et dicit illis Dormite iam et requiescite: ecce appropinquavit hora, et filius hominis tradetur in manus peccatorum. 46Surgite, eamus: ecce adpropinquavit qui me tradit, 47 (300, 1.)Adhuc ipso loquente, ecce Iudas unus de duodecim venit, et cum eo turba multa cum gladiis et fustibus, missi a principibus sacerdotum et senioribus populi. 48 (301, 2.)Qui autem tradidit eum, dedit illis signum dicens Quemcumque osculatus fuero, ipse est, tenete eum. 49Et confestim accedens ad Iesum dixit Have rabbi, et osculatus est eum. 50Dixitque illi Iesus Amice, ad quod venisti? Tunc accesserunt et manus iniecerunt in Iesum et tenuerunt eum. 51 (302, 1.)Et ecce unus ex his qui erant cum Iesu extendens manum exemit gladium suum, et percutiens servum principis sacerdotum amputavit auriculam eius. 52 (303, 10.)Tunc ait illi Iesus Converte gladium tuum in locum suum: omnes enim qui acceperint gladium gladio peribunt. 53An putas quia non possum rogare patrem meum, et exhibebit mihi modo plus quam duodecim legiones angelorum? 54Quomodo ergo implebuntur scripturae quia sic oportet fieri? 55 (304, 1.)In illa hora dixit Iesus turbis Tamquam ad latronem existis cum gladiis et fustibus comprehendere me: cotidie apud vos sedebam docens in templo, et non me tenuistis. 56 (305, 6.)Hoc autem totum factum est ut implerentur scripturae prophetarum. Tunc discipuli omnes relicto eo fugerunt. 57 (306, 1.)At illi tenentes Iesum duxerunt ad Caiaphan principem sacerdotum, ubi scribae et seniores convenerant. 58 (307, 4.)Petrus autem sequebatur eum a longe usque in atrium principis sacerdotum: et ingressus intro sedebat cum ministris ut videret finem. 59 (308, 2.)Principes autem sacerdotum et omne concilium quaerebant falsum testimonium contra Iesum, ut eum morti traderent, 60et non invenerunt, cum multi falsi testes accessissent: (309, 6.)novissime autem venerunt duo falsi testes 61et dixerunt Hic dixit Possum destruere templum dei et post triduum aedificare illud. 62Et surgens princeps sacerdotum ait illi Nihil respondis ad ea quae isti adversum te testificantur? 63Iesus autem tacebat. Et princeps sacerdotum ait illi Adiuro te per deum vivum ut dicas nobis si tu es Christus filius dei. 64 (310, 1.)Dicit illi Iesus Tu dixisti: verum tamen dico vobis, a modo videbitis filium hominis sedentem a dextris virtutis et venientem in nubibus caeli. 65 (314, 6.)Tunc princeps sacerdotum scidit vestimenta sua dicens Blasphemavit: (312, 2.)quid adhuc egemus testibus? ecce nunc audistis blasphemiam. 66Quid vobis videtur? At illi respondentes dixerunt Reus est mortis. 67 (313, 1.)Tunc expuerunt in faciem eius et colaphis eum ceciderunt, alii autem palmas in faciem ei dederunt, 68dicentes Prophetiza nobis, Christe, quis est qui te percussit? 69 (314, 1.)Petrus vero sedebat foris in atrio, et accessit ad eum una ancilla dicens Et tu cum Iesu Galilaeo eras. 70At ille negavit coram omnibus dicens Nescio · quod dicis. 71 (315, 1.)Exeunte autem illo ianuam vidit eum alia et ait his qui erant ibi Et hic erat cum Iesu Nazareno. 72Et iterum negavit cum iuramento quia non novi hominem. 73Et post pusillum accesserunt qui stabant et dixerunt Petro Vere et tu ex illis es: nam et loquella tua manifestum te facit. 74Tunc coepit detestari et iurare quia non novisset hominem. Et continuo gallus cantavit. 75 (316, 2.)Et recordatus est Petrus verbi Iesu quod dixerat Prius quam gallus cantet ter me negabis, et egressus foras ploravit amare.

XXVII.

1 (317, 2.)Mane autem facto consilium inierunt omnes principes sacerdotum et seniores populi adversus Iesum, ut eum morti traderent. 2 (318, 1.)Et vinctum adduxerunt eum et tradiderunt Pontio Pilato praesidi. 3 (319, 10.)Tunc videns Iudas, qui eum tradidit, quod damnatus esset, paenitentia ductus rettulit triginta argenteos principibus sacerdotum et senioribus 4dicens Peccavi tradens sanguinem iustum. At illi dixerunt Quid ad nos? tu videris. 5Et proiectis argenteis in templo recessit, et abiens laqueo se suspendit. 6Principes autem sacerdotum acceptis argenteis dixerunt Non licet mittere eos in corbanan, quia pretium sanguinis est. 7Consilio autem inito emerunt ex illis agrum figuli in sepulturam peregrinorum. 8Propter hoc vocatus est ager ille Acheldemach, ager sanguinis, usque in hodiernum diem. 9Et tunc impletum est quod dictum est per Hieremiam prophetam dicentem Et acceperunt triginta argenteos pretium appretiati quem appretiaverunt a filiis Israhel, 10et dederunt eos in agrum figuli, sicut constituit mihi dominus. 11 (320, 1.)Iesus autem stetit ante praesidem, et interrogavit eum praeses dicens Tu es rex Iudaeorum? Dicit ei Iesus Tu dicis. 12 (321, 4.)Et cum accusaretur a principibus sacerdotum et senioribus, nihil respondit. 13Tunc dicit illi Pilatus Non audis quanta adversum te dicant testimonia? 14Et non respondit ei ad ullum verbum, ita ut miraretur praeses vehementer. 15 (322, 2.)Per diem autem sollemnem consueverat praeses dimittere populo unum vinctum quem voluissent. 16 (323, 4.)Habebat autem tunc vinctum insignem qui dicebatur Barabbas. 17Congregatis ergo illis dixit Pilatus Quem vultis dimittam vobis, Barabban an Iesum qui dicitur Christus? 18Sciebat enim quod per invidiam tradidissent eum. 19 (324, 10.)Sedente autem illo pro tribunali misit ad illum uxor eius dicens Nihil tibi et iusto illi: multa enim passa sum hodie per visum propter eum. 20 (325, 1.)Princeps autem sacerdotum et seniores persuaserunt populis ut peterent Barabban, Iesum vero perderent. 21Respondens autem praeses ait illis Quem vultis vobis de duobus dimitti? At illi dixerunt Barabban. 22 (326, 1.)Dicit illis Pilatus Quid igitur faciam de Iesu qui dicitur Christus? 23Dicunt omnes Crucifigatur. Ait illis praeses Quid enim mali fecit? At illi magis clamabant dicentes Crucifigatur. 24 (327, 10.)Videns autem Pilatus quia nihil proficeret sed magis tumultus fieret, accepta aqua lavit manus coram populo dicens Innocens ego sum a sanguine iusti huius: vos videritis. 25Et respondens universus populus dixit Sanguis eius super nos et super filios nostros. 26 (328, 1.)Tunc dimisit illis Barabban, Iesum autem flagellatum tradidit eis ut crucifigeretur. 27 (329, 4.)Tunc milites praesidis suscipientes Iesum in praetorio congregaverunt ad eum universam cohortem: 28et exuentes eum clamydem coccineam circumdederunt ei, 29et plectentes coronam de spinis posuerunt super caput eius et harundinem in dextera eius, et genu flexo ante eum inludebant dicentes Have rex Iudaeorum. 30 (330, 6.)Et exspuentes in eum acceperunt harundinem et percutiebant caput eius. 31Et post quam inluserunt ei, exuerunt eum clamyde et induerunt eum vestimentis eius, et duxerunt eum ut crucifigerent. 32 (331, 1.)Exeuntes autem invenerunt hominem Cyreneum nomine Simonem: hunc angariaverunt ut tolleret crucem eius. 33 (332, 1.)Et venerunt in locum qui dicitur Golgotha, quod est calvariae locus. 34 (333, 4.)Et dederunt ei vinum bibere cum felle mixtum, et cum gustasset noluit bibere. 35 (334, 1.)Postquam autem crucifixerunt eum, diviserunt vestimenta eius sortem mittentes, ut impleretur quod dictum est per prophetam Diviserunt sibi vestimenta mea, et super vestem meam miserunt sortem. 36Et sedentes servabant eum. 37 (335, 1.)Et inposuerunt super caput eius causam ipsius scriptam Hic est Iesus rex Iudaeorum. 38 (336, 1.)Tunc crucifixi sunt cum eo duo latrones, unus a dextris et unus a sinistris. 39 (337, 6.)Praetereuntes autem blasphemabant eum, moventes capita sua 40et dicentes Qui destruebat templum dei et in triduo illud reaedificabat: salva temet ipsum: si filius dei es, descende de cruce. 41 (338, 2.)Similiter et principes sacerdotum inludenles cum scribis et senioribus dicentes 42Alios salvos fecit, se ipsum non potest salvum facere: si rex Israhel est, descendat nunc de cruce, et credimus ei. 43Confidet in deo: liberet nunc eum si vult; dixit enim quia dei filius sum. 44 (339, 2.)Id ipsum autem et latrones qui · crucifixi erant cum eo inproperabant ei. 45 (340, 2.)A sexta autem hora tenebrae factae sunt super universam terram usque ad horam nonam. 46 (341, 6.)Circa horam vero nonam clamavit Iesus voce magna dicens Heli heli lema sabacthani, hoc est Deus meus deus meus, ut quid dereliquisti me? 47Quidam autem illic stantes et audientes dicebant Heliam vocat iste. 48 (342, 2.)Et continuo currens unus ex eis acceptam spongiam implevit aceto et inposuit harundini, et dabat ei bibere. 49Ceteri vero dicebant Sine videamus an veniat Helias liberans eum. 50 (343, 1.)Iesus autem iterum clamans voce magna emisit spiritum. 51 (344, 2.)Et ecce velum templi scissum est in duas partes a summo usque deorsum, (345, 10.)et terra mota est, et petrae scissae sunt, 52et monumenta aperta sunt, et multa corpora sanctorum qui dormierant surrexerunt. 53Et exeuntes de monumentis post resurrectionem eius venerunt in sanctam civitatem et apparuerunt multis. 54 (346, 2.)Centurio autem et qui cum eo erant custodientes Iesum, viso terrae motu et his quae fiebant, timuerunt valde dicentes Vere dei filius erat iste. 55 (347, 6.)Erant autem ibi mulieres multae a longe, quae secutae erant Iesum a Galilaea ministrantes ei: 56inter quas erat Maria Magdalene, et Maria Iacobi et Ioseph mater, et mater filiorum Zebedaei. 57 (348, 1.)Cum sero autem factum esset, venit quidam homo dives ab Arimathia, nomine Ioseph, qui et ipse discipulus erat Iesu: 58hic accessit ad Pilatum et petit corpus Iesu. Tunc Pilatus iussit reddi corpus. 59 (349, 1.)Et accepto corpore Ioseph involvit illud in sindone munda, 60et posuit illud in monumento suo novo quod exciderat in petra, et advolvit saxum magnum ad ostium monumenti et abiit. 61 (350, 60.)Erat autem ibi Maria Magdalene et altera Maria, sedentes contra sepulchrum. 62 (351, 10.)Altera autem die, quae est post parasceven, convenerunt principes sacerdotum et Pharisaei ad Pilatum 63dicentes Domine, recordati sumus quia seductor ille dixit adhuc vivens Post tres dies resurgam. 64Iube ergo custodiri sepulchrum usque in diem tertium, ne forte veniant discipuli eius et furentur eum et dicant plebi Surrexit a mortuis, et erit novissimus error peior priore. 65Ait illis Pilatus Habetis custodiam: ite custodite sicut scitis. 66Illi autem abeuntes munierunt sepulchrum signantes lapidem cum custodibus.

XXVIII.

1 (352, 1.)Vespere autem sabbati, quae lucescit in prima sabbati, venit Maria Magdalene et altera Maria videre sepulchrum. 2Et ecce terrae motus factus est magnus: angelus enim domini descendit de caelo et accedens revolvit lapidem, et sedebat super eum: 3erat enim aspectus eius sicut fulgur et vestimentum eius sicut nix. 4Prae timore autem eius exterriti sunt custodes et facti sunt velut mortui. 5 (353, 2.)Respondens autem angelus dixit mulieribus Nolite timere vos: scio enim quod Iesum qui crucifixus est quaeritis: 6non est hic, surrexit enim sicut dixit: venite videte locum ubi positus erat dominus. 7Et cito euntes dicite discipulis eius quia surrexit, et ecce praecedit vos in Galilaeam: ibi eum videbitis. Ecce praedixi vobis. 8 (354, 2.)Et exierunt cito de monumento cum timore et magno gaudio currentes nuntiare discipulis eius. 9 (355, 10.)Et ecce Iesus occurrit illis dicens Havete. Illae autem accesserunt et tenuerunt pedes eius et adoraverunt eum. 10Tunc ait illis Iesus Nolite timere: ite nuntiate fratribus meis ut eant in Galilaeam: ibi me videbunt. 11Quae cum abissent, ecce quidam de custodibus venerunt in civitatem et nuntiaverunt principibus sacerdotum omnia quae facta fuerant. 12Et congregati cum senioribus consilio accepto pecuniam copiosam dederunt militibus, 13dicentes Dicite quia discipuli eius nocte venerunt et furati sunt eum nobis dormientibus: 14et si hoc auditum fuerit a praeside, nos suadebimus ei et securos vos faciemus. 15At illi accepta pecunia fecerunt sicut erant docti. Et divulgatum est verbum istud apud Iudaeos usque in hodiernum diem. 16Undecim autem discipuli abierunt in Galilaeam, in montem ubi constituerat illis Iesus, 17et videntes eum adoraverunt, quidam autem dubitaverunt. 18Et accedens Iesus locutus est eis dicens Data est mihi omnis potestas in caelo et in terra. 19Euntes ergo docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine patris et filii et spiritus sancti, 20docentes eos servare omnia quaecumque mandavi vobis: et ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi. Amen.



 Capitula lectionum secundum Mattheum Praefatio in Evangelium secundum Marcum