Baldo
saeculo XIII ?
Novus Aesopus
________________________________________________________________
Nouus Esopus.
[Prologus.]
UERSIBVS istud opus, cuius fuit auctor ESOPVS,
BALDO, quod exegit rudis eius musa, coegit.
Artis adhuc prisce quod fictum tempore disce,
Simplicitate stili, nouitatis origine uili;
5
Et licet arte foris nullius id esse decoris
Ante uideretur nec ob hoc placuisse putetur,
Vt tamen agnouit, quid agendum mystice promit
Interiusque geri documenta simillima ueri,
Traxit ab enormi sub forma carminis [h]orni,
10
Plus blandimenti quia dant noua carmina menti;
Quod licet esset ei graue pondus materiei,
Qui pedibus senis strictisque cucurrit habenis
Per tam dumosi nemoris loca tamque fragosi,
Vis imitandi, rei iocus insitus et speciei
15
Exhibuere tamen scribendi grande leuamen,
[H]ac ut morosa prodesset et arte iocosa.
[C]arminibus quisquis tangi dignaberis istis,
Ne pociora petas quam que prior edidit aetas:
Si qua tamen digne sumenda putaueris inde,
20
Non fugia[n]t mentem scriptorem propter inertem!
In quibus accures, quod inest ut rite figures,
Cantus et in partes, quibus hoc bene congruit, aptes:
Nec sermone rudi, nec uilis ymagine ludi
Quominus utaris his versibus, ammonearis,
25
Si quid in his cernis, quod opus sit habere modernis.
I. [De cane et umbra prede.]
ANXIVS in cellam natorum carnis offellam
Dum canis ex more fluuium prope ferret in ore,
Eius ut est umbra uisa maiore sub unda,
Hanc post dimissam festinus anhelat ad ipsam,
30
Dumque cupita petit, dederat quod sors sibi, demit,
Morte cadens iusta carnis per inania frusta.
[S]ic habuisse parum, quod habet, discatis auarum,
Cui nichil usque satis fore constat in anteparatis:
Vnde fit, ut demens augendo peculia preceps,
35
Omnibus amissis, pereat delusus ab ipsis.
II. [De agricola, qui thesaurum inuenit.]
COTIBVS in duris fodiens rudis incola ruris,
Cespite sub lauri uas plenum repperit auri;
Cuius erat uotum, soli sit ut hoc sibi totum.
Dumque timet partem cuiuis dare, respuit artem
40
Consiliumque uiri cuiuslibet inde requiri,
Credulus unius per opem fore, quod sit alius.
Eligit ipse tamen sibi, quos ad tale iuuamen
Esse putat iustos, his gazis quos tot (h)onustos
Dirigat uxori, ratus est ubi cuncta reponi.
45
Quod sic dum credit, procul in sua quisque recedit,
His opibus partis solitae sibi fraudibus artis,
Moris ut est cautos fatui fore rebus adauctos.
Nec minus ipse quidem manet ambiciosus ibidem,
Denuo maius humus reputans quod det sibi munus;
50
Sicque laborando, nichil inueniensque morando,
Nocte domum tristis remeans, se sentit ab istis
Verba per uxoris fructu caruisse laboris.
Sic defraudari spes improba sueuit auari,
Cui cor inardescit, quo plus sibi copia crescit,
55
Ydropis exemplo, qui plus sitit usque bibendo.
Cui magis hoc aequum fuerat coniungere secum
Participem notum quam soli perdere totum.
III. [De fatuo, qui sapienciam acquirit.]
[V]IR fatuus quidam, sapienter ducere uitam
Dum cupit atque parum petit addiscenda morarum
60
Haec documenta sibi, doctoris ab ore periti
Sumit, ut hec cordi studeat sex uerba reponi:
«Istud et illud agas; huc, illuc quandoque uadas;
Inferius, sursum, uaria uice, dirige cursum;
In quibus ad plenum latet alta sciencia rerum».
65
Hac breuitate more confisus in artis amore,
Instat ad hoc solum, labiis memor ut sit eorum,
Non ut rimetur, quod in his, quid agatur, habetur,
Speque breuis cartae, quia sic confidit in arte,
Nulli prudentum similem se iactat habendum.
70
Quadam forte die meditantibus alta sophiae
Sex sua uerba refert; his se simul et sua prefert:
In quibus hunc uere patuit racionis egere.
Hic patet intentis, quod opus sit inane legentis:
Ni, quod in ore sonat, mens intus id omne reponat,
75
Ne uelut hic dudum faciat de se fore ludum.
IV. [De sompnolento et fure.]
CLAM dum latro pedem cuiusdam ferret in edem,
Surgit, ut exploret, quid fur temptare laboret,
Ne quid in hac dampni pateretur fraude tyranni;
Quem cito punisset, si forte quid inde tulisset.
80
Haec exploranti, furi quoque multa minanti,
Mole grauis sompni ceperunt menbra resolui;
Hocque soporato, compos redit in sua latro,
Arte sua demptis, quaecumque fuere iacentis.
Mane uir hic facto surgens, iam limine fracto,
85
Flebilis et mestus dat inanes undique questus,
Hisque dolet tegnis male sic sua perdita segnis.
Legeris hec quisquis, uerbis monearis in istis,
Vt uigili cura caueas, que sunt nocitura,
Ne pateat predae locus usquam mentis in aede,
90
Semper et insistas, ut ei uigilando resistas;
Perque probos mores nocturnos pelle timores.
Cuius enim cordis fuerit domus inscia sordis
Integer et uitae qui se reget et sua rite,
Nec mala cuiusquam meditando peregerit usquam,
95
Non ope loricae nec egebit acumine sicae
More nec hostili cuiusque iuuamine pili:
Solo uirtutum quem constat robore tutum.
V. [De paupere et fure.]
MENBRA fouens lecto quidam sub paupere tecto,
Cui nichil est plus quam cereris cadus et domus usquam,
100
Prorsus adempturum quendam sibi talia furum
Dum presentiret, surrexit, ut obuius iret.
Sed, quia cognoscit, nichil hic quod perdere possit,
Ad requiem tandem rediit securus eandem.
Quo fur, captato pro uoto tempore grato,
105
Dempsit pauxillum cereris, quod habebat, et illum,
Veste superiecta, detexit et abstulit extra.
Continuo surgens clamore nimisque perurgens,
Multatum faede compellit cedere predae,
Vique facit multa, sibi reddat ut omnia tulta;
110
Moxque, suis letus sumptis, redit intro quietus,
Nec uiolenter eum quis adit post tale tropheum.
Nunquam iustus ita spem ponat in hac sibi uita,
Nec se uirtutum credat munimine tutum,
Negligat ut contra uigilare nocencia monstra
115
Insidiatoris hominis magis interioris:
Cui ne quid possit contingere tale, quod obsit,
Sit racione pari catus et uigil hunc imitari.
VI. [De fure, qui radium lunae equitauit.]
DIVITIS ante fores uigilantes nocte latrones
Semet adhortantur, huc prorsus ut ingrediantur.
120
Quos id conari dum sensit et ista minari,
Clam monuit talem per fraudem collateralem,
Querat ut hic alte, tot opes qua repperit arte;
Hisque requisitus, dedit haec responsa peritus:
«More iuuentutis comes olim furta secutis,
125
Per radium lunae tute, quasi tramite fune
Qualibet a rima tecti ducebar ad ima;
Quo radio sursum referebam denuo cursum,
Diues et intactus tales plerumque per actus».
Huius ouans dictis, temerarius unus in istis
130
Tecta domus scandit, radioque foramina paadit,
Cuique manu nisus, pronus ruit intus, relisus,
Suppliciumque satis tantae dedit improbitatis.
Hac racione uides arti succumbere uires,
Qui fueras tantae racionis nescius ante.
VII. [De fraudulento, qui sua fraude decipitur.]
135
BINI collegae parili duo dolia lege
Distribuunt lentis, racione sed impare mentis,
Alter ut aequalis sua pars foret atque sodalis,
Alter ut excedat solitaque cupidine ledat;
Deque sua parte clam iecit in illius arte,
140
Vasque suo texit uelamine sicque recessit,
Rursus ut huc tandem uenientibus hic ad eandem
Cercior accedat, socio pars altera cedat.
Quo uir ut accessit simplex, dum talia nescit,
Vas uidet addictum sibi ueste sodalis amictum;
145
Quod factum digna quia credit et arte benigna,
Cogitat, unde quidem par reddere possit eidem.
Ergo suae testae detracta preside ueste,
Texit amore pari uas inde sodalis auari;
Quod dum nesciret, parat improbus, huc ut abiret,
150
Speque sui signi breuior pars accidit illi.
Quisque tuis gaudes sociis pretendere fraudes,
Id tibi contingat, quod ficta parabola signat!
Inpactus pici, uulgo solet utpote dici,
Omne retorquetur, quodcumque dolare uidetur.
VIII. [De simia, que secare uoluit.]
155
STARET in arbusto dum simia more uetusto,
Arte uidet serrae pro consuetudine terrae
Grande procul scindi robur super ardua Pindi:
Protinus affectat, dum tale quid inuida spectat;
Cominus accessit, mox sector ut inde recessit,
160
Incubuitque super temptatque, quod hic quoque nuper,
Dumque sedendo secat lignum, quod forte patebat,
Testiculos rima concluserat eius in ima.
Quod cum nesciret, sectorque repente ueniret,
Surgere conatur; sed rimula clausa moratur.
165
Huius namque modi specie se nescia prodi,
Sic inopinato perimi nec credula fato,
Proicie[n]s extra cuneum, femur angit et exta,
Liquerat inmissum quem truncum sector in ipsum.
Cuius opus stultum rediens ne linquat inultum,
170
Verbere cum uerbis super hanc his instat acerbis:
«Dic, age: qua causa sic sunt tua uiscera clausa?
Non est naturae, tibi sint ut talia curae».
Tristis ad hec infit: «Mea me demencia strinxit,
Tale per inuentum dum facta relinquo parentum».
175
Prouidus accuret sibi lector, ut ista figuret
Officiumque sequi naturae, iuris et aequi;
Sitque dehinc cure patrum sibi uiuere iure,
Ne cupidus sector, hominumque sub infima uector,
Intra scissuras solitas nos claudere curans,
180
Callidus illudat, sub Tartara nosque retrudat
Suppliciis dignis astrictos uindicis ignis,
Quo male gestorum nos sero denique morum
Penitet, et frustra, digressos lege uetusta.
IX. [De duobus ursis et rege eorum.]
GRATOS esse parum coram se rege ferarum
185
Sunt duo conquesti nimis ursi, mutuo mesti.
Cui sint ut cari, ceperunt talia fari,
Maior, ut est moris, factus suadela minoris:
«Cur non eniti uolumus famulamine miti,
Simus ut huic grati, iubet ad quaecumque, parati?»
190
Quem minor hortatur, ne quid sibi tale loquatur:
«Propria sectemur magis huic quam sic famulemur».
Maior, ut ignauus, nequiquam talia suasus
Instat, ut e cunctis, fuerant tunc que sibi, iunctis
Equalis, librae sub pondere, pars sit utrique.
195
Qua minor accepta, letus redit in sua septa,
Integra seruando sua semper et amplificando.
Maior, collegis ut par sit ad omnia regis,
Quicquid habet census, dat eis sicut intimus eius,
Plus aliis factus sibi consiliarius aptus.
200
Ob quam rem miram gregis istius unus, in iram
Actus, torquetur, quod sic nouus ursus ametur;
Quem nimis astutum perhibent sic esse locutum:
«Proximus est, o rex, homini magis austure sorex;
Hunc tamen inuentum studet ocius esse peremptum.
205
Accipitrem blando moderamine nutrit ouando
Atque manu missum reuocat cito nutibus ipsum».
Ceperat interea bos hac mugire platea.
Qua nouitate soni prius hac regione leoni
Prorsus inaudita, pelli timet arce potita.
210
Ne formidandum sit ob hec sibi uel dubitandum,
Admonet ursus herum tali sub ymagine rerum:
«Vis metuenda parum, uox est ubi tanta minarum.
Arbore suspensus uter olim, flamine tensus,
Vt terreret aues, crepitus iactabat inanes.
215
Hic quoque fit terror uulpi, dum nescit, et error;
Quem pede dum tangit sollers et dentibus angit,
Intus inanescit, uis illa tumoris ut exit».
Cui non credenti regnoque sibique timenti,
Vrso dante fidem, bos supplex ducitur idem.
220
Cui tam sincere studuit per cuncta placere,
Ne comes huic rursus foret iste miserrimus ursus,
Quodque fuit peius, complexibus excidit eius.
Victus ad extremum per tanta pericula rerum,
Se doluit frustra liquisse domestica lustra,
225
Denique certatim satagit sua commoda statim,
Ad modicum factus par fratris et ipsius actus.
[V]t fore discatis contenti iure paratis,
Haec uos ursorum doceant figmenta duorum,
Ne, quae sunt extra, faciant uos linquere uestra.
X. [De columba, mure, coruo, testudine et capreolo.]
230
SVMMA columbarum, licet in grege dux sit earum,
Rite per antiquum murem sibi faecit amicum.
Que uelut incaute legerent dum semina caute,
Arte solo iactis cohibentur retibus artis;
Cumque laborarent, ut se simul inde leuarent,
235
Antra petunt muris quodam sub cespite ruris.
Quas ibi mus uolui miserans, parat inde resolui,
Cassibus abrosis solito sibi more dolosis.
Qua specie facti coruus testudoque capti,
In supradicti sunt federe soricis icti.
240
His simul unitis, datur huic id soluere litis:
Censeat ut gnarus, quid largo distet auarus,
Inter eos ortum, quod adhuc contingere portum
Non poterat tutum, fuerat nec ante solutum.
Hec raesponsa catus mus reddidit ille rogatus:
245
«Horrea cuiusdam cum muribus ipse quibusdam
Ingrediens quondam, uas plenum semine quoddam
Cum sociis scandi, nec erat locus hic penetrandi;
Pars igitur nostrum solito magis undique rostrum
Inprimit et mandit multoque foramine pandit.
250
Vas quoniam largi fuerat sine tegmine spargi,
Non fuit his menti, sed ali de uase fluenti.
Sic manet intactum prius in nichilumque redactum».
Quorum capreolus, fugiendo per auia solus,
Foedus init, subitusque sinit, mox rete subiuit;
255
Cumque moras uinctus pateretur longius intus,
Poenitet afflictum sic foedus id esse relictum.
Mus tamen ille uetus, sociis succurrere suetus,
Hunc uenatoris statuit dissoluere loris.
Qui, dum peruerse raptus foret ante super se
260
Dumque superbiret, quod cunctis forcior iret,
Iam facile captus, tam pene repente subactus,
Omne suum sane didicit fore robur inane.
Hoc tibi commentum, lector, sit ut in monimentum:
Sic adeo noli tibimet confidere soli,
265
Cuilibet ipse pari contempseris ut sociari,
Sed nec amicorum cuiquam tamen inferiorum;
Nam quod neglectum solet et procul esse reiectum,
Summam sepe satis uim continet utilitatis.
XI. [De bubonibus et coruis.]
IVNXIT eo toruos bubonibus unio corvos,
270
Vt possit dici, stabiles iam sint quod amici;
Sed, uelut est moris bubones noctis in horis
Fortiter inpelli magis ad certamina belli,
Arce suae sedis communis et ante quietis
Turpiter hos pellunt, nidos et ab arbore uellunt.
275
Sic grex coruorum superatus uiribus horum
Ante suum regem peciit super his sibi legem.
Mox percontatur rex, qualiter hos tueatur,
Presidio Martis uel spe cuiuslibet artis.
Vnus ad hoc fatur, qui doctior esse putatur:
280
«Hinc assentemur, quo non licet, ut minitemur.
Palma datur quando magis assentaminine blando;
Nam, si luctemur, superari posse ueremur.
Est in luctando fatum uariabile quando,
Et gladius nunc hinc, aliquando seuit et illinc.
285
Sepe fit, ut nostis, quod transfuga preda sit hostis.
Si facimus pactum, nostrum decus est male fractum;
Blandimenta precum uertunt in candida tetrum.
His reor ulcisci facti discrimina prisci».
Ipse dehinc coruus, leso quasi corpore prorsus,
290
Squalidus et tristis, bubonibus incipit istis,
Prostratus terrae, sua quaeque pudenda referre:
«En miserandus ego, maciae confectus et aeuo!
Quo michi pergendum dubito, uel quid sit agendum.
Quis michi tecta dabit, defectaque membra iuuabit?»
295
Cuius molliti bubones famine miti,
Hunc secretorum socium fecere suorum,
Crebroque ducebant, ubi nidificare uolebant.
Cumque locus criptae nulli superabilis ipse
Ante uideretur, uinci tamen arte docetur.
300
Quod queat ut credi, facit hic, qui presidet edi,
Pandit et id totum, soli quod erat sibi notum,
Hocque docet signo, quid agatur ab hoste maligno:
«Si fruticum fragmen uolucrum deduxerit agmen
Vnguibus aut rostris, solus patet hic ubi postis,
305
Moxque datis lignis aliis si subditur ignis,
Hac cadet arte doli domus ista suique coloni.»
Credulus hic ales rediens docet ista sodales.
Coruorum coetus, satis hoc hortamine letus,
Ore ferens stramen caueae breuis ante foramen.
310
Qua simul inuenti fuerant sub nocte silenti,
Vssit eos digne, succenso deforis igne,
Indiciis horum, sic dedecus ultus auorum.
His decet auditis, ut micius ire uelitis
Hac ope uirtutis, spes est ubi nulla salutis.
315
Ne confidatis secreta, nec his retegatis,
Cum quibus egistis pugnae discrimina tristis!
XII. [De simia et testudinibus.]
SEDE sui regni iam simia corpore segni
Pulsa uagabatur, querens ubi pauper alatur.
Tandem, lustratis regionibus undique latis,
320
Alta petit ficus, qua uictus habetur amicus.
Qua uicina mari cupiens testudo cibari,
Quod cecidisset humi, sibimet studet anxia sumi.
Sic sub amore pari statuunt hac sede morari,
Vnanimes factae, dapis huius gaudia nactae.
325
Quam traxisse moras longae regionis ad (h)oras
Eius amica dolens, comitemque relinquere nolens,
Mittit collegam, sibi quae se nunciet egram,
Nec fore cuiusquam sibi spem medicaminis usquam,
Idque referre monet, si cor sibi simia donet,
330
Arte salutari sic se cito posse iuuari.
Facta dehinc tristis conchis terroribus istis,
Sedulitate precum rogat hanc deducere secum.
Quam sic hortatur, hac fraudis et arte precatur:
«O mi fida comes dulcisque per omnia fomes,
335
Munere cuius ego iam longo tempore dego,
Actenus his largis quas ficubus arbore spargis,
Atque tuis micis tecum refouebar amicis!
Haec iam sicca negat fructus, quos ferre solebat,
Nullaque spes uitae regione sub hac fit utrique.
340
Ad loca nostra ueni, uictus ubi dantur ameni.
Si uenies ergo, nostro gestabere tergo,
Tutaque prorsus eris, dum sic suspensa ueheris».
Credula promissis supra mare fertur ab ipsis;
Cui procul a ripa loquitur testudo perita:
345
«Vxor, amica, uetus multis iacet egra diebus;
Cuius erit pesti cor, ut asserit, utile uestri:
Quod si mittatur, languor procul inde fugatur».
Huic tantae fraudi quid prouida dixerit, audi:
«Non erat id mecum, dum sic eo per mare tecum;
350
Alta super fici quod nuper ut inscia liqui;
Tucius huc aeque si me reuehatis utraeque,
Vos sequar absque mora, repetet cor ut interiora».
Sic redit illa dolis, remanentibus his ibi solis.
Quae percontantes, cur non comitetur amantes,
355
Ceu condixerunt, delusas se doluerunt.
XIII. [De uulpe, leone et asino.]
ERRANTEM per agrum uulpes derisit onagrum,
Quem pro laude soni uesci dedit illa leoni;
Qui sit ut illusus, referam lectoris ad usus.
Nam cum sensisset, famis hic quod mole perisset,
360
More suo ludens, retulit sibi talia prudens:
«Si sine corde feram nec habentem lumina dedam,
Dic, si uesceris, qua me cito dante frueris?»
Cui cum dixisset se mandere, quaeque dedisset,
Protinus inpelli cor ad hoc male suasit aselli,
365
Ipsius ut blanda prece currat ad oscula danda;
Digna repentinae fuit huic quod causa ruinae.
Mox leo, consumpto iam pene cadauere cuncto,
Dum cor habere nequit, aures et lumina querit,
Subdola iam pridem uulpes que dempsit eidem.
370
Talia querenti, nec se reperisse dolenti:
«Non aliquem culpes», respondet subdola uulpes,
«Non sic deceptus, nec tam foret ultro prouectus,
Si supradictorum frueretur quolibet horum».
Nouerit ille sibi solummodo talia scribi,
375
Mente quidem captum quem constat ad utile factum;
Quem si forte peti contingat ymagine leti,
Si cor inanescat, aures oculusque patescat,
Sub specie pacis ne corruat arte fugacis.
XIV. [De uulpe et leone.]
MONS erat ad pastus animalibus uber et aptus;
380
Sed dominantis heri datur hunc uis tanta tueri,
Prosit ut omnino generi nichil inde ferino.
His obstante bonis dicione metuque leonis,
Quo terrore ferae metuentes prorsus egere
Perpetuoque pati uictus sibi dampna negati,
385
Quaque die dandam statuunt sibi mutuo quandam
Tocius esse gregis pro tanti numine regis.
Forte die quadam uulpes ait: «En ego uadam;
Idque licet nolim, quoniam sors obtulit olim,
Protinus inpendam me morsibus eius edendam».
390
Que dum sic iret, quo pacto fallere quiret,
Hunc meditatur herum solita uertigine rerum,
Huicque propinquando fert talia famine blando:
«Huc ego mittebar, ueluti pro sorte uidebar
Iussa, ferens mecum censum, dare quem fuit aequum,
395
Scilicet agnellum pinguem satis atque tenellum;
Quem leo, predo ferox, rapuit michi, maximus heros,
Meque renitentem, sibi nec parere uolentem
Non sine tormento laniauit dente cruento;
Sed uulpina caro gustu quia fetet amaro,
400
Hanc post uindictam me deserit utpote uictam».
Quod ratus ulcisci leo dedecus, haec ait ipsi:
«Dic, rogo, si nosti, locus est ubi cercior hosti».
«Ecce lacuna uetus», uulpes ait, «est ubi suetus,
Hunc ubi predonem poteris punire leonem».
405
Cumque propinquaret lacui, quo dicta probaret,
Hunc putat introrsum, sua dum nat ymago deorsum.
Inde nec impune petit impiger ima lacunae,
Sed racione perit, dum rem sub ymagine querit.
Sic euaserunt animalia, quod timuerunt,
410
Vulpis et hoc sensu sunt omnia libera censu.
Ad dominantis (h)onus ad danda tributaque pronus
Amodo quisquis eris, quid agas, hac arte doceris;
Nam si quid molis pateris, quod pendere nolis,
Caucius est astu quam te defendere fastu.
XV. [De rege et duobus pulicibus.]
415
CESARIS in lecto, niueo uelamine tecto,
Sexquipedem letum perhibent requiescere suetum,
Sanguine cuius ali quem mos erat absque sodali.
Qui tantum uiuum metuens contingere diuum,
Menbra iacentis heri lingebat acumine leni.
420
Gaudia tanta pulex fore maxima commoda ducens,
Postulat, temporum socius sit ut ipse bonorum.
«Condicione pari potes», hec ait, «ipse morari.»
Qua sibi lege data, fruitur stacione rogata.
Intrat nocte thorum posthac rex nescius horum;
425
Lenis ut inprimis uenis sopor influit imis,
Inde pulex mordax, magis irrequietus et audax,
Corpus obit rostro, tectum regale sub ostro,
Tamque frequens seuit, dum somnum prorsus ademit.
Expulit a tergo rex pallia protinus ergo;
430
His procul excussis, astantibus ilico iussis,
Retro dedit saltum nouus incola, lapsus in altum;
Est tamen inuentus pedo, pro consorte peremptus.
Sic tandem letus rex et pro uelle quietus
Somnum rursus init, procul hinc ferus hostis ut iuit.
435
Discat ad hoc mitis cupidum contempnere litis,
Aequus et est, si quis caueat, sicut hospes iniquis,
Ne simul utcumque perimi contingat utrumque
Suppliciis dignis pro factis forte malignis.
XVI. [De coruo et angue.]
ANGVIS erat suetus corui consumere foetus;
440
A quo se dampno nullo cohibebat in anno.
Quod dum tale pati grauis esset sarcina patri,
Luminibus tandem ratus est priuaret ut anguem,
Vel dum dormiret, aliter si forte nequiret.
Cuius uir quidam tantam compescuit iram,
445
Dum presensisset, temptare quod id uoluisset;
Sicque dehortatur, ne tale quid aggrediatur:
«Quod reputas, durum nimis est et inane futurum,
Ne paciaris idem, quod auis temeraria pridem,
Cuius ad exemplum sibi precipit esse cauendum.
450
Victus ad extremum maciae segnisque per euum
Scorpio, capturae spe deficiente future,
Cogitat, ut saltem uiuat per quamlibet artem.
Continuos pisces, ut alatur, fallere gliscens,
His, sicut antique licet, insidiatur unique.
455
Vt malefactorum se poenituisse priorum
Proderet, astutus sic est ex more locutus:
«Tempus adest dici, quod uobis prosit, amici.
Cras piscatores per cunctas has regiones,
Se uos capturos minitantes, constat ituros;
460
Nec uestrum rimis sic quisque latebit in imis,
Vt piscatorum laqueos euadat eorum.
Vt tuti sitis mecumque uenire uelitis,
In terram tutam facili uos tramite ducam;
Vosque meo collo duo nunc, simul et duo, tollo.»
465
Quos ita ducendo, sic semper et hos comedendo,
Deliciis magnis hac uixit fraude tot annis.
Tum uolucrum quedam sectari nescia predam,
Vnguibus et pennis ac toto corpore segnis,
Sic se sustolli prece flagitat inuida molli.
470
Quam patulis chelis precibus tulit eius anhelis;
Cumque lacum quendam, quo se putat esse ferendam,
Tanti latronis procul aspexisset in (h)oris,
Ossaque cum spinis quam plura iacere sub imis,
Se metuente mori, cum sit locus ipse timori,
475
Incumbens hosti, laniabat acumine rostri;
Mox sed ab obsceno cadit ipsius icta ueneno:
Hostis it illesus, uolucer perit ipse comesus.
Tale quod exemplum tibi, corue, sit ut documentum,
Quo punire modo ualeas tua pignora, prodo:
480
Quemlibet ornatum uideas, ubicumque paratum,
Qui tamen ore geri bene possit et usque uideri,
Prouidus assumens planumque per aera ducens,
Ad loca iactabis serpentis et inde uolabis».
Quod cum fecisset, post hunc speculator et isset,
485
Hoc ornamento sumpto, redit, angue perempto,
Suauiter antiquum coruum sic ultus amicum.
[Qu]isquis erit lector, uitae sit ut amodo rector,
Exteriora legat, sua semper et intima querat
Et, quacumque uia ualet, instet in allegoria,
490
Quae uinci monstrat leuius racione, quod obstat,
Inmoderatarum quam garrulitate minarum.
XVII. [De uiro et uase olei.]
VXOR ab antiquo fnit infoecunda marito.
Mesticiam cuius cupiens lenire uir huius,
His blandimentis solatur tristia mentis:
495
«Cur sic tristaris lamentis, uxor, amaris?
Pulchrae prolis eris satis amodo munere felix».
Pro nichulo ducens hec coniux talia prudens,
His uerbis plane, quod ait uir, monstrat inane:
«Rebus inops quidam, fatuumque plus tibi dicam,
500
Vas olei plenum, quod longum retro per euum
Legerat orando, loca per diuersa uagando,
Fune ligans arto, tecti suspendit in alto,
Dum prestolatur tempus, quo pluris ematur,
Quo locupletari se sperat et arte beari.
505
Talia dum captat, hec stultus inania iactat:
«Ecce potens factus, fuero dum talia nactus!
Vinciar uxori, quantum queo, nobiliori;
Tunc sobolem gignam, se meque per omnia dignam,
Cuius opus morum genus omne preibit auorum.
510
Cui nisi tot uitae fuerint insignia rite,
Fustis hic absque mora feriet caput eius et ora».
Quod dum narraret, dextramque minando leuaret,
Vt percussisset puerum, quasi presto fuisset,
Vas in predictum manus inscia dirigit ictum,
515
Seruatumque sibi uas ilico fregit oliui,
Sic inopinatum deflens miserabile fatum:
«Heu! quid inops egi? quo memet opesque redegi?
Quos male tractaui, dum nescius ista putaui,
Stulticiaeque minae sunt huius causa ruinae».
520
Quod uir ut audiuit, surrexit et obuius iuit,
Verberet ut sponsam fari sibi taliter ausam.
Que mox hunc digne percussit uerbere linguae:
«Haec tua te multum monstrat presumpcio stultum.
Ante cecidisti, qui me tam uulnere tristi,
525
Quam uestigares, quod in hoc tibi, stulte, notares.
En pacior, muri domini quod tempore duri
Contigit insonti, perimit quem uerbere conti.
Cuius in ede nigrum perhibent habitasse chelidrum,
Indidit, ut credo, cui nomen et ipsa nigredo;
530
Scandere qui suerat puerum, quem mater alebat.
Quo mus inuento, superastat dente cruento;
Protinus exanguis perit eius morsibus anguis
Filioli cedem genitor putat, intrat ut edem,
Morte ratus dignum per sanguinis hunc fore signum;
535
Menbraque frustatim iacit extra limina statim.
Sed postquam sciuit, soboles quoniam sua uiuit,
Indoluit prorsus, facinus quod id esset adorsus.
Tandem correptus racionibus his uir ineptus,
Sensit in exemplis mulieris tam sapientis,
540
Insciciae quantae tempus censere sit ante,
Vanaque sectari, sectandaque non meditari,
Ac nisi post culpam de quoquam sumere mulctam.
XVIII. [De mure et gatto.]
QVA disiungatur uel qua racione iu[n]gatur
Fedus amicorum, rex quendam phylosophorum
545
Consulit, ut gnarum rerum specialiter harum.
Pectore prudenti cui rettulit ista petenti:
Sunt contra morem, simulant qui pacis amorem,
Rebus cepta malis cum sit dilectio talis.
Mus colitur gatto, sed ad hoc, ut tempore capto
550
Hac specie pacis sit preda cibusque rapacis.
Cuius dum fauces artaret callidus auceps
Insitus et reti foret in discrimine leti,
Accedens iuxta, mus temptat soluere frustra;
Nam mustela retro stat buboque lumine tetro,
555
Quos constat uere mures ex more timere.
Gattus, ut antiquos muris uidet hos inimicos
Eius ad interitum iuxta concurrere ritum,
Supplex implorat, ueniens ut recia rodat:
Si foret exclusus, fieret sibi maximus usus.
560
Famine quem blando permulcet talia fando:
«Que nocitura times, ut, amice, pericula uites?
Ore meo ducam te leniter, utpote ludam,
Nec paciare mali quicquam gestamine tali.
Id nam spectantes, raptores te prope stantes,
565
Vt iam desperent, dum sic portabere, cedent».
Quod mus dum credit, laqueos ex more peredit,
Liber et exiuit mox gattus, ut ante petiuit,
Impaciensque more murem complectitur ore.
Qui cum clamaret, grauiter quia se cruciaret,
570
Respondit gattus, id agat quod amore coactus
Iuxta promissum; se ledere denegat ipsum,
Excusans tali sese racione sodali:
«Quid me causaris? de dentibus ipse queraris,
A quibus artari te constat et excruciari.
575
Numquid habent dentes aures oculosque patentes?
Aure trahant questus, quos iactas pectore mestus.
Dentibus ecce feris iam protinus excrucieris
Inque meum uentrem duceris, dente carentem!»
Talia dicendo, miserum suffocat edendo.
580
Arte doli tanti perit hic confisus amanti.
Spernite, lectores, tales simulantis amores,
Pollicitis oris, quamuis uideantur amoris,
Nec confidatis, ne forte per hoc pereatis.
Verba quidem mellis sunt plena, sed intima fellis,
585
In quibus est nusquam fidei spes certa quibusquam;
His qui confidit, mus dictus ut ante, peribit.
XIX. [De uiro, dracone et simia.]
VT cesset queri, melius quid ubique uideri
Viuentum possit, peiusque quid omnibus obsit,
Fabula philosophi liquido manifestat Esopi.
590
In qua monstratur, homo sepe quod inueniatur
Deterior brutis, proprie magis atque salutis
Inmemor, auctoris curaeque fuisse minoris;
Idque docet uerum ficta sub ymagine rerum.
Per nemorum sentes draco, simia, uir fugientes,
595
Ictu fortunae cecidere sub ima lacunae.
Quos ubi uenator, loca tunc secus ipsa uiator,
Forte sub inmundo stratos uidet esse profundo,
Tantae molis onus sursum leuat ilico pronus,
Incolumes extra deducens remige dextra.
600
Protinus emersi, sunt in sua quique reuersi.
Vt nemus intret idem, posthac contingit eidem
Cum canibus rursum procul indagantibus ursum.
Cui spe uenanti, famis anxietate uaganti,
Mel tulit inuentum, quod dulce sit huic alimentum,
605
Pro benefactorum uice simia preteritorum;
Duxit et ore draco gemmis auroque meraco
Ornatum sertum, sibi regis in arce repertum.
Quod uir ut hic dignus sumpsit memorabile pignus,
Indicat huic fabro, puteo quem traxit ab atro,
610
Namque ferebatur, catus inde quod hic habe[b]atur.
Cuius amore pari se postulat arte leuari.
Nam, quoniam prisci facti putat hunc reminisci
Et meminit, quantae fidei sibi per nemus ante
In sua uota fere, quas iuuerat, ultro fuere,
615
Auxiliatorem sibi credidit hunc meliorem;
Cui memorabat, uti fuit eius presto saluti.
Quo faber inspecto regisque per atria uecto,
Asserit obnixe, diadema quod abstulit ipse.
Cuius rex uerbis, furiis accensus, acerbis
620
Iussit, ut est moris, furem concidere loris;
Cumque diu cesus sic esset et undique lesus,
Se petit audiri post facti uerbera diri.
Narrat et exsanguis, sibi qualiter id tulit anguis,
Tocius atque rei seriem nomenque diei,
625
Quem stupet inmiti sibi tam nunc mente reniti,
Et dolet infecti furti se crimine plecti.
Cuius onus colli dissoluunt hac precae molli.
Quem rex, ceu norat meruisse, decenter honorat,
Aurificem dandum precepit et ad cruciandum,
630
Vt falsi testis det penas pro male gestis.
Quisquis enim fodit foueam, quem subdolus odit,
Atque repentinam parat huic inferre ruinam,
Iuxta psalmistam foueam prius incidit istam,
Per quam punitum constat scelus ante cupitum.
XX. [De fure in testimonium arborem inuocante.]
635
CVM duo uicini foderent secus arua Ticini,
His auri plenum casus patefaecit aenum.
Qui minor est horum, nituit spectamine morum;
Alter ad omne scelus fraudis fore fertur anhelus.
Hic reputans secum, collegam fallat at aequum.
640
Vota sui cordis tegit hoc sub tegmine fraudis:
«Infodiamus humi noti sub cespite dumi,
Quicquid fortuna tribuente recepimus una».
Mox id ut utrisque placuit, redit in sua quisque.
Callidus, huc docte ueniens ea tollere nocte,
645
Gesserat ex toto, socio procul inde remoto.
Mane dehinc facto, sic secum tempore pacto
Mitis adhortatur, communiter huc ut eatur.
Quo dum uenissent, id munus ut inde tulissent,
Vndique lustrando, telluris et ima cauando,
650
Se male deceptos deflent, nichul intus adeptos;
Quique fuit tantae fraudis sibi conscius ante
Inuidieque neuo primo maculatus ab aeuo,
Inposuit fratri furti scelus omne patrati,
Quodque sibi prorsus hic nocte tulisse sit ausus.
655
Cumque repugnaret, sub iudice seque rogaret
Leniter audiri, scelus hoc et utrimque requiri,
Maior eum natu, proprio cogente reatu,
Arguit indigne sceleris fraudisque malignae.
Cui sic respondit, mox talia censor ut audit:
660
«Dic michi, si testis sit quislibet his male gestis».
Ille uir haud aequus aurique cupidine cecus:
«Haec» ait, «arbor erit testis, qui talia querit,
Tegmine sub cuius uas auri teximus huius.
Huc proficiscamur, si uis, ut id experiamur».
665
Huius enim rixae fuerat quia prescius ipse,
Arbor et introrsum summo tenus usque deorsum
Tota putrescebat medioque foramen habebat,
Eius in interna concluserat ante cauerna,
Queque rogaretur, qui falso testificetur.
670
Huc ad conflictum properant, erat utpote dictum.
Hac ope munitus, hac semper et arte potitus,
Perfidus ut primum uenit arboris huius ad imum,
Dissimulando rogat, scelus arbor ut hoc sibi prodat.
His puer inclusus perhibetur uocibus usus:
675
«Aeris hic inuenti socius tibi nocte silenti
Improbus huc uenit, clam prorsus et illud ademit».
His ait auditis mentis uir ad omnia mitis:
«Crimen ut hoc fraudis pateat, quod taliter audis,
Arbiter, obiectum michi fac, quod cogito, rectum:
680
Hoc sit ut arbustum flammis ultricibus ustum».
Quod cum iussisset flammas circumque tulisset:
«Quis» ait, «iste furor? pater, huc ades! intus aduror».
Mox pater et natus, censore iubente, crematus
Iure dat has penas, statuit quia sic alienas.
685
Sic qui uicinum sibi quemlibet aut peregrinum
Ledere conatur, ius contra fasque minatur,
Se grauiore peti discat discrimine leti,
Vt uice, qua mensus fuerat, sit et ipse remensus.
XXI. [De lepore, gatto et pardo.]
FORTE specum quandam lepus olim nactus amandam,
690
Vespere iam facto, subit hanc procul hospite gatto.
Quo solitum iuxta repetente domestica lustra,
Ante sui postis stat limen, ut obruat hostis,
Nec parcens irae uetat hunc sua tecta subire.
Sic altercantes, sibi sepe diuque minantes,
695
Constituere queri sub pardo, iudice ueri,
Cuius censurae statuunt se subdere iure,
His utriusque minis stabilis quia mutuo finis
Nullus habebatur, requies nec certa dabatur.
Legis enim rectae fuit eius uita senectae;
700
Et licet hoc pardus sit tempore corpore tardus,
Calliditate uiget nec mentis acumine friget.
Vt ueniunt, cuncta referunt, lis unde sit orta.
Quos hic affatur, dum sic censere rogatur:
«Querite censorem, quem constat ad hoc meliorem;
705
Namque per etatem quemquam non iudico fratrem;
Factus et antique monachus pro crimine uitae,
Carnes detestor, foliis et gramine uescor;
Vsque sub occasum solis nichil intrat omasum.
Crede michi, tantum comedo, quod sit sacrosanctum,
710
Ac michi dicendi datur hora modusque tacendi.
Luminis effectus minuit michi longa senectus,
Cui solet appendi uictus sub tempus edendi;
Meque potestatis propriae non esse sciatis,
Sed dominantis heri sub iure iugoque teneri».
715
Tunc lepus et gattus: «Quia sic», ait, «est tuus actus,
Venimus huc ad te, liti modus hinc sit ut apte».
Ille suis tegnis non quemquam fallere segnis,
Indoluisse datur super his, pius ut uideatur,
Instat et incautis uerbis ad talia comptis;
720
Intus enim pungunt cum uerba, forinsecus ungunt:
«Cernitis, ut dixi, iam iam mea menbra fatisci;
Huius et, ut scitis, nimis impar sum modo litis.
To[r]tus et obtusus stat nostri corporis usus;
Sensibus utatur qui talibus, ille petatur:
725
Demus in amplexus uestros tamen ante recessus,
Nosque salutemus et ad oscula danda paremus.
Sicque ualedicto, me protinus ite relicto!»
Mox amplexantes semet, sed et oscula dantes,
Pacis in hoc signo perierunt dente maligno,
730
Stulticiaeque ferunt penas, quas tunc meruerunt.
Cognita stultorum post talia facta duorum,
Cui non est curae, sit in his uis quanta figurae,
Se quoque seduci sciat hac sub ymagine fuci,
Condicione pari dignus quandoque necari.
XXII. [De camelo, coruo, lupo, ursa et leone.]
735
PRINCIPIS ignari nimium camelus auari
Ferre uerebatur sibi ius graue, qui dominatur,
Spe breuiore boni cupiens seruire leoni
Inferioris heri quam comptus honore uideri.
Mente quidem uoluit dum talia, debita soluit
740
Presidis antiqui sibi iuris et eius iniqui.
Cuius inane decus reputans sibi transfuga cecus,
Sub ducis electi statuit moderamine necti,
Imperiumque pati magis eius ad omnia grati.
Ad quem captandum leo se pro tempore blandum
745
Finxit, ut est moris, ubi spes rudis extat amoris;
Cui dedit, ut forti, propriae superesse cohorti,
Eius et ipse gregis sit censor munere regis.
Hic tantus princeps senio morboque deinceps
Fertur eo fractus febriumque rigore coactus,
750
Ut solitae predae studio non surgat ab ede,
Ne quid fomenti valeat dare cuique clienti.
Dumque fame, siti coruus, lupus, ursa, ministri
Eius, tunc aeque premerentur nocte dieque,
Hoc ineunt foedus, fallatur ut iste camelus;
755
Hoc qui fecisset, iurant dare, quaeque petisset.
Coruus, ut est moris fore gutturis improbioris,
Sic parat ac tutum pecus hoc deludere brutum:
«En iacet egrotus paruo leo tempore notus,
Cuius, ut ipse uides, desunt ad forcia uires!
760
Pulcher es et gnarus, menbris et origine clarus:
Dignus es et fortis caput huius habere cohortis.
Quo duce cognoscit mox, qualiter hic fore possit.
En» ait, «audisti, domino quid contigit isti,
Utque sit ad regni moderamina corpore segni,
765
Viribus effetis sibi prorsus ad omnia suetis.
Huc indefessus confestim dirige gressus;
Post quem regnabis, si fortiter hunc superabis.
Talia uelle pati tecum sumus ire parati,
Teque iuuaturi super hec prius et ruituri,
770
Si demum nostri dominaberis, utpote nosti,
Collaque tam lenis domini subdemus habenis».
Credulus huic fraudi reputat sibi quod fore laudi,
In spem regnandi ductus tam crimine grandi.
Eius ab ore perit, quem sic male perdere querit,
775
Tresque supradicti saciantur sanguine uicti.
Mos est coruorum factis gaudere luporum;
Regnat ut ante leo, cadit eius et iste tropheo.
Stultus ad hoc discat, ne sic indebita gliscat,
Neue suo iuri diffidat amore futuri,
780
Sed propriae sortis stet semper munere fortis;
Namque uetustatem qui spreuerit ob nouitatem,
Alterius zeli uice debet obire cameli.
XXIII. [De ariete canem simulante.]
CVSTOS non uilis canis olim regis ouilis
Id fore securum faciebat ab agmine furum,
785
Nec metuisse minas noctesque diesque lupinas.
Quo mox defuncto, grauis est dolor in grege cuncto;
Nam lupus, hostis atrox, nullo prohibente, per agros
Inde solebat edax, quas uellet, ducere predas.
Cuius ubique minis grex territus atque rapinis
790
Cogitat, obsisti ualeat quibus artibus isti.
Hisque simul mixtis, casus formidine tristis,
Dum dubitaretur, super hoc quid ab his ageretur,
Talia uerba refert aries, qui se magis effert:
«Cura sit incidi tutoris cornua fidi,
795
Me quoque pelle canis, procul hinc qui fetet inanis,
Circumquaque tegi: uice sic fruar inde catelli».
Quo sic impleto, rediit lupus ordine sueto
Temptat et illesus, quid ut hinc sibi tollat ad esus.
Cuius conatus cohibens canis hic simulatus,
800
Impiger accessit uiolentus eumque lacessit,
Captus ut hac larua fugitando coinquinet arua;
Idque ter aggressus, redit irritus in sua fessus,
Atque ter inmundo se stercore foedat eundo.
Cum properaret item sibi cum cane sumere litem,
805
Huius in occursum canis euolat utpote rursum.
Qui sic currentes per acutos undique sentes,
Se male depectunt, iter alterutmumque reflectunt.
Sic canis inbellis spoliatur tegmine pellis.
Dedecus illatum, longe famis et cruciatum
810
Vindicat iratus lupus, est cui talia fatus:
«Cur tociens tristi formidine me repulisti?»
«Non ob terrorem, sed ludi propter amorem
Hoc» ait, «est factum, quod te sic reris abactum».
«Esse fugam foedam ter» ait, «ludibria credam;
815
Amodo ne fallas, tua memet ut hoc modo Pallas,
Quemquam maiorem, parilem uelut inferiorem,
Carnem tam uescam dabis esurientis in escam».
Sic simulatores uariant cum tempore mores.
Menti sincerae nequeunt eo usque nocere,
820
Quin ad momentum sit eis opus illud ademptum;
Et qua crassantur, qua fraudis et arte minantur,
Hac hos non mire contingit iure perire.
XXIV. [De uulpe et lupo.]
QVANDO per ima freti solito uulpecula reti
Aucta solebat ali captu sepissime tali.
825
Quam lupus affatur, dum piscibus his epulatur:
«Pars sit ieiuno de tot michi, pisce uel uno,
Dulcis amica, precor, quos sic piscare per aequor».
«Dedecus hoc absit», uulpes ait, «ut tibi pars sit,
Piscibus exesis, ac his iam caumate lesis,
830
Cum potes arte pari, tibi me monstrante, lucrari.
Hoc modo maiores capies satis ac meliores,
Si consulta uelis tibi credere iure fidelis:
Alueolum caudae tibi, si placet, hic sine fraude
Hac uice subnectam, qua constat me modo uectam;
835
Ad libitum pisces capies, si talia disces».
Quod cum fecisset, sic nexus ouansque preisset,
Vas id paulatim saxis replet emula statim,
Sicque tegit limo, prope iam maris ut sit in imo.
Leta dehinc uillas partesque perambulat illas,
840
Quas multis annis hedis uacuarat et agnis
Ille ferox predo magnusque frequensque comedo.
Qua moniti doni spe circumquaque coloni,
Talia uisuri, gaudent decedere ruri,
Fustibus et tignis raptis, ticionibus ignis,
845
Vltio predonis foret illius ut regionis,
Tempore cum nacto ualeant illudere capto.
Iamque sibi fracta cauda per talia facta,
Effugit hanc poenam, cuperet dum plus alienam,
Inuentisque dolis sub egri tecta leonis,
850
Quem febrium pestis dolor excruciabat in extis,
Vimque sui morbi cuncto patefecerat orbi,
Indicat huic crebro, quid prosit et ocius egro:
«Tergone si uulpis corpus circumdare uultis,
Viribus ablatis redigi sic posse sciatis».
855
Dum sic audiret rata uulpes, hoc ut adiret,
Sorde uolutabri se puluere sparsit et agri:
«Audio me queri, dicor quia pelle mederi;
Foetida sed pellis; hanc si fortasse reuellis,
Fomes erit pestis foris et dolor acrior extis.
860
At si pelle lupi, qui subiacet huic modo rupi,
Cauda priuati, medicaminis arte probati,
Vndique menbra teges, mox sano corpore deges;
Cui caput atque pedes cum pelle relinquere debes
Et uires priscas reparandas sic fore discas».
865
Quod uulpes monstrum dum sic uidet ire deorsum:
«Sic cyrothecatus» ait, «ambulet et pileatus!
Ad poenam talem uult cogere quisque sodalem.
Sic eat et mestus per frigora, nudus, et estus,
Vermibus esca datus sic semper ad hos cruciatus».
XXV. [De ueruecibus et coco regis.]
870
Agmina ueruecum communi foedere secum
Viribus obniti statuerunt hostis iniqui,
Clam uel forte palam si tantam lederet alam.
Cuius mane gregis geminos ad prandia regis
Ac totidem caenae cocus aufert ui sine paenae;
875
Deque prius mille gregis huius id egerat ille.
Cumque requisissent, se foederis ut meminissent,
Presidioque pari socios par esse iuuari,
His respondetur, quod eis nichil inde nocetur,
Esse per hunc ritum nec eorum quemque petitum.
880
Taliter obliti sibi hosti uelle reniti,
Speque sub hac tuti, male consuluere saluti;
Regis enim mensae solito dedit hos cocus ense
Binos uel trinos nulloque nocente quaternos.
Ad minimam partem talem uenere per artem,
885
Quique remanserunt, agerent quid, ab his didicerunt;
Namque prius pactum recolentes tam male fractum,
Condicione pari cuiquam timuere iugari,
Tuta fides ueri cum nusquam possit haberi,
In iam promissis etiam iurantibus ipsis,
890
Atque supradicti tamen hii periere relicti,
Nam quia cesserunt a foedere, quod pepigerunt,
Nec sociae morti cogerunt pectore forti.
Vindicis ista pati meruerunt premia fati,
Iure figurantes, deceat quod semet amantes
895
Quamlibet ad sortem mentem componere fortem.
XXVI. [De cane et lupo.]
FERTUR ouile macer canis, olim uiribus acer,
Quoddam tutari iussu senioris auari.
Qui plus latrando quam morsu uulnera dando,
Omne, quod obstabat gregibus, procul inde fugabat.
900
Sed quia, seu dixi, macies grauis inminet ipsi,
Hostis in aduentus occurrere sic macilentus
Mente nequit prompta, nec quemquam laedere contra.
De grege sic multi periere frequenter inulti.
Mox ut id ignaro domino patet eius auaro,
905
Plus dedit huic uictus, sit ut acrior hostis in ictus.
Quem lupus ut cernit, quod sic sua numina spernit,
Ac tam uelocem, solito magis atque ferocem,
Conuenit hunc blande: «Quid id est, dic, frater amande,
Quod sic pinguescis, certamen et ultra capescis?
910
Quod uideare satur, fateor, per me quod agatur.
Nunc mea, non ut hebes, benefacta rependere debes:
Quodlibet ergo pecus michi fer, retributor ut aequus».
«Nil» ait, «expectes me ferre, quod hinc modo uectes,
Cum dape non uili, studio saciatus herili,
915
Peruigili cura seruem pecus ipsaque rura.
Sed ne factorum puter inmemor esse tuorum,
Presidio celeri scio me tibi posse mederi:
Hic prope namque penum quoddam patet, undique plenum,
Huc proficiscaris, dapibus celer his ut alaris».
920
Quo lupus inuectus et salsa carne refectus,
Quicquid inest, ambit, telluris et humida lambit.
Dumque, quid hauriret siciens, ibi nil reperiret,
Eius erat potus magis olim quam sibi notus.
Anxius impletur, uini satis hic quod habetur;
925
Vtque die fausto letus, quo clamitat, hausto
Omnimodisque iocis leuat ebrius organa uocis,
Se quoque more Getae fert tota per atria lete;
Perque suos gestus eo usque fit ipse molestus,
Dum famuli tecti, cum fustibus ultro profecti,
930
Crura pedesque ferae canibus conuulsa dedere.
Quem sat iure datum reor illis ad cruciatum,
Qui canis infesti sibi semper et ore molesti
Credit adhortatus per falsae uocis hyatus.
Nulla fides hosti tibi sit, qui talia nosti,
935
Prorsus et hostilis tibi sit persuasio uilis,
Fraude necis dirae ne sic uideare perire!
XXVII. [De uiro, coniuge et mediatrice.]
UIR, ratus uxorem quondam temerasse pudorem,
Alloquitur plane uocis simulamine uanae:
«Caenam sumpturus, procul hinc satis, uxor, iturus,
940
Non mea tecta petam, nec in hac te nocte quietam».
Vocibus his extra respondet talia mesta:
«Qua requie fungar, solita uice ni tibi iungar?»
Quam uir adhortatur, comes ut sibi fida petatur,
Per quam secura pociatur nocte futura.
945
Mox mediatrici precepit, ut eius amici
Ianua pulsetur, preparare nec ipse moretur.
Adueniensque cito, metuens ait: «Ipsa preito;
Cerne, quod introrsum sursumque sit atque deorsum».
Intrat ut hec tectum, nexam uidet hanc prope lectum
950
Coniugis, herentem, flagris grauiterque dolentem.
His stupefacta flagris rogat hec, quod sit mediatrix,
Agnouitque citi redeuntis nocte mariti
Inmemorisque mero, biberat quod uespere sero,
Nexibus astrictam, uirgis tam turpiter ictam.
955
Sed cum nouisset foris esse, quod ante petisset,
Per solitum morem flagrat, ut petat eius amorem.
Cui dum nulla patet uia, qua scelus anxia patret,
Se caput ad lecti rogat hanc permittere necti,
Cautaque mutiret nulli, dum mecha rediret.
960
Cuius nexa uice stetit hec ibi pro meretrice.
Illa sub amplexus, resolutos post sibi nexus,
Se tulit illicitos, inhianter utrisque petitos.
Qua nubente foris, gemitus dat uincta doloris;
Sicque uir iratus uinique sapore grauatus
965
Tercio sectatur, quid sit sibi uel quid agatur;
Verbaque nulla dabat, quia sic latuisse putabat.
Quam super inuectus furiosus hic et uir ineptus,
Sumens cultellum, secat huic cum nare labellum;
Inde petit stratum, sic se putat ut saciatum.
970
Mecha uoluptati satis ut sibi faecit amati,
Intrat nocte lares, flens truncas tam male nares;
Moxque rei gestae dedit ut solatia mestae,
Vincula confregit citiusque redire coegit,
Se faciente quidem necti ceu nuper ibidem.
975
Cumque sub aurora uir surgens cerneret (h)ora
Coniugis integre, quam lesam credidit egre,
Se putat, ut stultus, quod Bachi mole sepultus
Tale quid egisset, per sompnia uimque tulisset.
Sic uictus cessit, sic crimen adultera texit.
980
Mox intempesta mediatrix nocte regressa,
Callida sopitum delusit et ipsa maritum;
Nam dum sensisset hunc surgere, rus ut adisset,
Vaginamque dari peteret zonaque ligari,
Cum solo cultro ueniens, dare nititur ultro.
985
Quem uir ut agnoscit, renuens, iam dicta poposcit;
Venit at illa dolo cum cultro denuo solo.
Ille tremens ira duo facta per hec sibi mira,
Iecit in hanc cultrum, scelus hoc ita se ratus ultum.
Hec, ut texisset, male cesa quod ante fuisset,
990
Clamitat absque mora cultrum uenisse per ora
Vulnus et inpactum fortunae casibus actum,
Ex inprouiso naso labroque reciso.
Hac specie ueri fit credulus hinc mulieri,
Insidiis tantis delusus id assimulantis.
995
Sic fore fallaces mulieres sicque sagaces
Sit cunctis clarum tot iniquis artibus harum,
Nec pro communi uicio te crede uel uni,
Certa fides oris dum nullis sit uel amoris!
XXVIII. [De uulpe et gatto.]
[C]olloquio pacto uulpes ait obuia gatto:
1000
«Qualibus utaris, precor, artibus, ut fatearis».
«Artem saltantum de cunctis calleo tantum;
Hac» ait, «antique» gattus, «sustentor ubique».
Cui uulpes inquit: «Quem sic natura relinquit
Viribus expertem, uelut ipse fateris, inertem,
1005
Cuilibet est signum non uita credere dignum».
Annuit hac gattus uulpis racione coactus.
Quam tamen instigat precibusque referre fatigat,
Artes quot nosset, quibus aeuum ducere posset.
«Qualibus? ex centum didici, quas more parentum
1010
Me bene munitam constat producere uitam».
«Dignior es uita, tanta, soror, arte potita;
Me sed, ad omne fere cui cor sit inutile vere,
Turba canum uillae, properans uenator et ille
Non modicum terrent, dum sic utrique pererrent».
1015
«Digne terreris, quia nullius artis haberis,
In pede, gatte, putem cum te posuisse salutem,
Pectore prudenti, quod gesto, timore carenti,
Mille uiis pergens et memet in omnia uergens».
Dum sic se iactat, socium dum sic male tractat,
1020
Forte canes idem, uenando per hec loca pridem,
Sic altercantes dirimunt, super hos inhiantes.
Protinus haud aeque fugiunt per deuia queque:
Hic, magis argutus, subit ilicis ardua tutus,
Illa pererrando, solito deserta meando,
1025
Cum sibi iam fessae uitae spem credat abesse.
Gattus hic illudens, sibi fatur ab ilice prudens:
«Artibus, ut reris, de tot, quibus apta uideris,
Ad te tutandam saltem nunc exhibe quandam.
Sed solis uerbis iactantibus atque superbis
1030
Consulitur frustra, mors est ubi debita iuxta».
Uiribus in uestris qui sic confidere suestis,
Amodo discatis, ne sic quandoque ruatis:
Ne contempnatis, minimos quos esse putatis,
Rebus inoptatis quos sepe ualere sciatis!
XXIX. [De lupo et yrco.]
1035
EXAGITANS circum, caperet lupus acer ut yrcum,
Monte sub ingenti subiit; quem, nocte silenti
Si descendisset, seruabat, ut hunc rapuisset.
Sed caper ut fontem uidet eminus hunc prope montem,
Per triduum totum siciens, petit hinc sibi potum.
1040
Vtque sitis cessit, sub aquas sua lumina flexit,
Interius spectat, quae cornua cruraque gestat,
Quanti terroris prolixaque barba sit oris.
Qua caper innisus fallacis ymagine uisus
Ac nimis elatus, perhibetur talia fatus:
1045
«Amodo cuiusquam formidine terrear usquam?
Terga uel obstanti dabo cuique uel insidianti,
Cornibus his comptus crurumque uolumine promptus».
Talia iactantem, sic seque preesse putantem
Dum lupus audisset, tolerare magisque nequisset,
1050
Occupat incautum, falsis uirtutibus auctum,
Hunc ut terreret, dum non procul inde iaceret.
Cuius premorso letali uulnere dorso:
«Cur» ait ille fremens, «iactas tot inania demens?»
«Desine mirari, lupe, me tibi talia fari.
1055
Denique uulgari solet id sermone probari:
‹Yrcus quando bibit, quae non sunt debita, dicit;
Cum bene potatur, quae non sibi debita, fatur›.»
Non tamen, oblato necis huius tempore grato,
Huic fore parcendum ratus est lupus, hunc sed edendum.
1060
Non ultra uires discant presumere uiles,
Nec sua non captent, propriis nec uiribus aptent,
Munere naturae piod non datur his fore iure;
Curaque sit talis: peragat quis ut id Iuuenalis
A superis missum se nosse, quod expedit ipsum;
1065
Fertur ab Argiuis, quod g[n]oti seliton ubiuis.
XXX. [De uulpe et gallo.]
NACTA secus uallum quedam uulpecula gallum,
Callida rimatur, quibus artibus hic capiatur.
Multa reuoluenti sedet hec sentencia menti:
Fallat adulando, quem ui nequid, hec sibi fando:
1070
«Ante per has horas quas uoces quamque sonoras
Nocte dieque pater dederat tuus, o bone frater!
Fac igitur signum, rear hoc ut te patre dignum,
Vt similis patri uideatur uox fore nati».
Gallus adhortantis prece uictus et hoc simulantis,
1075
Non metuenda ratus patris, iacit oris hyatus,
Lumina claudendo, ueluti solet ipse canendo.
Quod uulpes factum cernens sibi tempus ad aptum,
Sustulit ignarum, gestans per opaca uiarum.
Dedecus illud agi uidet omnis ut incola pagi,
1080
Vulpis in occursum dedit ocius undique cursum,
Seque sui galli dolet hoc gestamine falli.
Cuius post dorsum clamatur: «Dic, age, quorsum
Nostra feratur auis uocis modulamine suauis?»
Cumque nemus iuxta uulpes sic iret onusta
1085
Nec per uirtutem putet ales habere salutem,
Extrahat ut prorsus, quos fixerat in cute, morsus,
Arte relaxari reputat molimine tali:
«Non» ait, «audisti, referant quid inaniter isti:
Plebis hic est nostre gallus, sic raptus a hoste?
1090
Esse tuum certe decet hunc; fatearis aperte».
Talia credentis, cadit ales ab ore loquentis,
Arboris inuentae conscendens alta repente
[1092a]
Seque sui iuris docet esse nec amodo furis.
Sic deluduntur multi, dum uana locuntur,
Iure suis culpis, paciendo simillima uulpis;
1095
Sepe solet tales quos fallere prouidus ales.
XXXI. [De leone et mure.]
MVRIBUS in ludum collectis mutuo dudum,
Casus agit quendam latebram nimis in metuendam,
In qua, sicut erat solitus, leo forte quierat.
Cumque uagaretur mus intus, ut egrederetur,
1100
Ora quiescentis contingit acumine dentis.
Ille, ferox rictu, factusque ferocior ictu,
Vnguibus affixit miserum, cui talia dixit:
«Que tibi sunt uires, me sic ut ineptus adires?»
Cui retulisse ferunt, huc se quod fata tulerunt
1105
Sponte nec inmissum, sociis sed agentibus ipsum.
Quem uenia dignum, proprio nec uelle malignum,
Depositis irae stimulis, leo iussit abire,
Cum nil posset ei mors illius esse trophei.
Recia uenantum, quondam iactata per antrum,
1110
Hunc tenuere ferum post tempora pauca dierum.
Cuius clamoris procul hinc sonus editus (h)oris
Duxit ad hunc ipsum murem, pietate remissum.
Ille sui captus non inmemor, eius et actus,
Instat mille modis uinctum dissoluere nodis,
1115
Vique iuuat dentis prius huic non ultro nocentis.
Sic succurrendum sibimet sciat et miserendum,
Alterius culpam quicumque relinquit inultam,
Curaque sit menti ueniam dare cuique petenti,
Dum liquet ignarum rerum fore quemque suarum.
XXXII. [De uulpe et ibide.]
1120
INVITATA cibis uulpis fuit artibus ibis;
Cui liquidas pultes breuiter det ut inuida uulpes,
Has super inmensum uas spargit et undique tensum;
Ad quod ut accessit rostrumque famelica pressit,
Tristior inde redit, delusam se quia credit.
1125
Sed tempus multum non distulit illud inultum;
Nuper enim partae cenae non inmemor arte
Hanc, ut fallatur, secum prandere precatur.
Ampla lagena foris, spiramine stricta sed oris
Vulpi plena datur, qua sufficienter alatur.
1130
Os sed ut admouit, se tandem perfida nouit
Digne delusam, prius hac dape fraudis abusam.
Que mox yronice sic fari cepit: «Amice,
Ecce recepisti bona, quae largita fuisti.
Si placet, utaris; michi parcere ne uerearis;
1135
Si dedignaris, ne(c) cuilibet inde queraris,
Cum non sit clam te, quod talia feceris ante».
Auribus hec cordis quicumque capaciter audis,
In te quicquid odis fieri molimine quouis,
Cuilibet arte mali caueas inferre sodali!
XXXIII. [De ceruo et equo.]
1140
CORNIBVS attingens superos et uiribus ingens
Ceruus, oberrando per rura, furebat ouando.
Cuius terror equum, ueritum concurrere secum,
Subdere uenanti se faecit amore iuuandi.
Cui prece deuota miser indicat hec sua uota:
1145
«Sic inpune sines per nostros amodo fines
Hoc errare ferox animal? Tibi dedecus, heros!
Ille quidem captus, quantis foret usibus aptus!
Quale tibi cesum iecur ipsius esset ad aesum,
Quotque parare uales epulas hinc atque sodales!
1150
Sed prius ostendi placet hec uia, que sit agendi:
Me super inuectus, iaculo sibi transfige pectus,
Postque, labore meo sumpto, reuehere tropheo».
Ille per amfractus subsellia talia nactus,
Vt capiat ceruum, non cessat flectere seruum.
1155
Sed uenatoris non inmemor ille furoris,
Insiluisse datur frutices, ut se tueatur,
Sospes et intactus siluae munimine factus.
Viribus effetus nec tanto pondere suetus,
Alloquitur tandem sonipes se sic equitantem:
1160
«Pene tuis uictus cum sim calcaribus ictus
Speque simus predae delusi, iam michi cede,
Descendensque cito, me uicto turpiter, ito».
Sensit ut ille dolum metuensque relinquere solum
Munus id oblatum, quia fit uariabile fatum,
1165
Increpuisse pecus sic dicitur, arbiter aequus:
«Vlterius poenis nec habebere liber habenis,
Nec sessoris eris inmunis, vt amodo reris,
Sumpseris istud (h)onus cum gratis, ad omnia pronus».
Sic obsistentes plerique, nocere uolentes
1170
Sunt magis inde sibi peruersa mente nociui,
Nec dominatoris metuunt se subdere loris,
Ante manumissi noceant dum quislibet ipsi.
XXXIV. [De mulo, uulpe et lupo.]
DVM mulus quidam prope siluam pascitur Idam,
Nomen ei quod sit, uulpes audire poposcit.
1175
Respondisse datur, quod bestia uulgo uocatur.
«Non» ait, «id quero te, sed de nomine uero;
Quale sit, ignare michi deprecor vt fateare».
«Nomen id inscriptum speciale, quod est michi dictum
Tempore primeuo, latet hoc michi sub pede leuo.
1180
Hoc ibi nactus erit, quisquis sibi di[s]cere querit;
Curque sit hoc gestum, non sit tibi nosse molestum:
Matris in occasu, patris egri denique suasu
Constat id inuentum, ne mox post fata parentum
Tempus deleret proprium quod nomen inheret;
1185
Paruus enim pullus fueram sensusque nec ullus,
Hoc stet ut in mente, priuatus utroque parente».
Illa dolum talem sibi sentit ut exicialem,
Ingrediens uicum, uidet haud procul hinc inimicum
Forte iacere lupum quendam secus inuida lutum,
1190
Mole coartatum famis ac nimis attenuatum.
Quem nunc ulcisci cum posse locusque sit ipsi
Illius ad raptum, predae dulcedine captum
Nititur urgeri sub amoris ymagine ueri;
Quam dignus pastu sit et illius ammonet astu:
1195
«Erige te sursum, celer huc et dirige cursum,
Hic quia prospexi, quod pinguis et optima uesci,
Digna tuo uictu, sit belua miraque dictu».
Surgit, ut audiuit, lupus huc et protinus iuit,
Moxque, quod ignorat, sibi nomen ut indicet, orat.
1200
Hoc super, ut dixi, respondit prouidus ipsi:
«Subscriptum leuo pede, primo quod sit ab aeuo,
Hoc ibi querendum sit semper et inueniendum».
Nescius hic fraudis tantae, quam quisque subaudis,
Intima dum spectat, si nomen id ungula gestat,
1205
Verbere frons crebro fuso crepat icta cerebro.
Quod dum tale uidet fieri, uulpecula ridet,
Omnibus infestum merito sic ulta scelestum,
Presumptor plecti quo debeat ordine recti.
Qui legit haec, discat, ne tale quid ipse cupiscat,
1210
In se confisus, per quod sit ad ultima risus;
Nam nimis est serum, post sumpta pericula, rerum
Presumptiuarum stultum piguisse suarum.
XXXV. [De serpente et uiatore et uulpe iudice.]
MOLIBVS exusta de more palude uetusta,
Circumseptus ibi draco magnus in aggere limi,
1215
Per iusiurandum, si se sciat inde leuandum,
Quicquid habent Mauri, dare se promiserat auri.
Forte uiatoris foret his dum transitus horis,
Munere ditari ratus hoc, cor ut optat auari,
Hunc prius obnixe strictum, ceu iusserat ipse,
1220
Inpositum redae patria cito sistit in ede.
Quo sic aduecto, fore ius ait ordine recto,
Quęque spopondisset, resolutus ut ipse dedisset.
Anguis ab antiquo uicio consuetus iniquo,
Semper et infestus mortalibus, est ita questus:
1225
«Quid tibi mercedis me posse rependere credis,
Vinxeris absque modo quem stricto tam male nodo?»
«Sic te iussisti, cum perfidus ista petisti;
Nec lamenteris nec sic, ingrate, mineris.
Hisne tuis mendis mea tot benefacta rependis?»
1230
Cui tantae liti uulpes conata reniti,
Fertur quesisse, strictus sit qualiter ipse.
Quem mox artauit, dignum uir ut ipse putauit.
Vulpes ingratum iubet inmemoremque probatum
Fortiter astrictum uinclis, quibus est modo dictum,
1235
Huc fore censendum per eundem mox reuehendum,
Vnde fuit uectus, limi prius aggere tectus,
Sicque relinquendum penitusque nec inde mouendum,
Iudicio ueri dignum satis ista mereri.
Sic uideas plures, si tale quid amodo cures,
1240
Sumptis sepe bonis, ingrati more draconis,
Emolumenta mali cupidos uice reddere tali,
Tam male deceptos, penam sibi mortis adeptos.
[Epilogus: De ciconia stercorata.]
Commaculare thorum ciconia sueta sororum,
Dum prohiberetur, ne tale quid adgrederetur,
1245
Nec cuiusque minis foret huic ad talia finis,
Cedat ut his causis tam turpiter [h]actenus ausis,
Pellitur inmite stacionis ab arce potitae.
Quae sibi fisa parum, petit agmina mox aliarum
Vtque foret fessae locus hic, instante necesse.
1250
Quae grauior natu tunc fertur in hoc comitatu,
Percunctabatur, quapropter id haec paciatur.
Illa suae sordis stultique non inscia cordis,
Imputat errori proprio, dum nec monitori
Credidit, insanum nec et ipsa cohercuit anum.
1255
Queritur a multis, ibi secum mutuo iunctis,
Huc si delatum uas hoc foret inmoderatum.
Qua referente quidem sic esse, iubetur eidem
Esse reportandum uas illud opusque nefandum
Atque relinquendum sibi, denuo nec repetendum:
1260
Amodo sincere secum sic posse manere.
Taliter obiectis sermonibus his sibi rectis,
Deserit hunc morem post sumptum iure pudorem,
Tota mente studens obiecta per hec fore prudens.
Quod constat multis contingere quandoque stultis,
1265
Quos monitis blandis a factis ante nefandis
Prorsus et obscenis cohibet uix suasio lenis,
Donec eos uerbis uis durior artet acerbis.
Finis ut erroris sit eis uel causa pudoris.
Tres digiti scribunt, sic totum corpus laborat.
Finis adest operis, mercedem posco laboris.
Finiui librum, scripsi sine manibus istum.