PIUS PP. X
MOTU PROPRIO
OB SINGULAREM*
DE INVOCATIONE IN LITANIIS LAURETANIS APUD FRANCISCALES FAMILIAS ADDENDA
Ad perpetuam rei memoriam. — Ob singularem benevolentiae et caritatis sensum, quo universam Fratrum Minorum Familiam prosequimur, arrepta occasione septimi iam expleti saeculi a tam praeclari Ordinis initiis, plurima in eiusdem laudem, decorem et gloriam dicere opportunum reputavimus. Ad incrementum autem pietatis, religiosae observantiae et fraternae concordiae inter omnes et singulos Seraphici Patris alumnos, et ad maius tutamen uniuscuiusque ex tribus Minoriticis Familiis, in plena aequalitate iurium et dignitatis, plura declaravimus, ediximus et perpetuo servanda constituimus. Quae omnia, hodie, sub speciali protectione beatae Mariae semper Virginis, collocanda, novoque dilectionis Nostrae argumento confirmanda censuimus.
Animo enim recolentes Sancti Francisci incredibilem in Beatissimam Matrem Dei pietatem [1], in memoriam filiorum tanti Patris, haec Thomae a Celano verba revocare exoptamus: « Peculiares illi persolvebat laudes, fundebat preces, offerebat affectus, quot et qualiter humana promere lingua non posset. Sed quod laetificat plurimum, Ordinis Advocatam ipsam constituit, suisque alis, quos relicturus erat filios, usque in finem fovendos et protegendos submisit » [2]. De qua re Seraphicus Doctor ait: «Matrem Domini Iesu Christi indicibili complectebatur amore, eo quod Dominum maiestatis fratrem nobis effecerit, et per eam simus misericordiam consecuti. In ipsa, post Christum, praecipue fidens, eam sui ac suorum Advocatam constituit » [3]. Unde ab ipsis Ordinis sui primordiis (ita prosequitur praefatus Doctor) «pusilli gregis pastor Franciscus ad Sanctam Mariam de Portiuncula duodenarium illum Fratrum numerum, superna gratia praeeunte, deduxit, ut, ubi meritis Matris Dei, Minorum sumpserat Ordo initium, ipsius illic susciperet auxiliis incrementum. Ibi quoque factus evangelicus praeco, civitates circuibat et castra, non in doctis humanae sapientiae verbis, sed in virtute Spiritus annuntians regnum Dei » [4].
In humilitate praesertim idem Sanctissimus Doctor confratres suos voluit per Beatissimam Virginem Mariam magis magisque in dies confirmari, ut essent Minores non ficti, sed corde, ore et opere tales in dictis et factis, humiles revera vereque mites, ideoque et pauperes humiles, pauperes mites, pauperes evangelica paupertate in perfecta humilitate fundati. Quapropter frequenti sermone humilitatem hanc in vera paupertate et paupertatem in vera humilitate commendans, sic loquitur: « Franciscus Fratres suos voluit vocari Minores, et praelatos sui Ordinis dici Ministros, ut et verbis uteretur Evangelii, quod observare promiserat, et ex ipso nomine discerent discipuli eius, quod ad discendam humilitatem ad scholas humilis Christi venissent. Magister siquidem humilitatis Christus Iesus, ut informaret discipulos ad humilitatem perfectam, dixit: Quicumque voluerit inter vos maior fieri, sit vester minister, et quicumque voluerit inter vos primus esse, erit vester servus » [5]. Ad vindicanda vero iura huius paupertatis in humilitate fundatae, Dei Matrem ita interpellat: « Sed et tu, Regina mundi dignissima, defensatrix pauperum et humilium Advocata, longe sublimius quam Esther exaltata in populis et praeparata in tempore, Mardochaei tui, Francisci videlicet, excitare clamoribus, ut interpellare digneris ad Regem, quatenus pauperum statum, quem tibi voluit esse consimilem et speciali quadam germanitate coniunctum, sacris tuis exemplis et meritis clarificet et conservet. Quid enim magis dat paupertatis amori fomentum magisque ipsius declarat praerogativam et gloriam, quam tua forma vivendi, Beatissima Virgo et Mater Domini nostri Iesu Christi, quae adeo fuisti paupercula, ut sicut historia Evangelii sacra testatur, in ipso sacratissimo partu non haberes, ubi reclinares Deum caeli et Dominum exercituum, nisi in via publica itinerantium et praesepio iumentorum? » [6].
Ut autem hortationes et consilia Legiferi Patris eiusque sanctissimi ac sapientissimi filii Bonaventurae, Doctoris Seraphici, in ministerio generali sui Ordinis successoris dignissimi, quae pluries in mentem omnium et singulorum Fratrum Minorum revocanda existimavimus, fidelissime semper ac devotissime serventur, et ut omnia, quae per iteratas Litteras Nostras declaravimus, ediximus, iussimus, perfectissima obedientia custodiantur, et fraternae dilectionis affectu cum virtutum omnium incremento teneantur; Nos, quod nonnullis religiosis Familiis ab Apostolica Sede concessum est, peculiari scilicet proprii Ordinis invocatione Sanctissimam Dei Matrem in Litaniis Lauretanis exorandi, id, de Nostrae potestatis Apostolicae plenitudine, tamquam novum specialis Nostrae in Sancti Francisci filios benevolentiae pignus, in perpetuum concedimus. Mandamus igitur, ut in omnibus et singulis Seraphici Ordinis conventibus, ecclesiis, oratoriis, et in processionibus propriis, sacrisque functionibus, in quibus Litaniae Lauretanae recitari vel decantari solent, post invocationem: Regina Sacratissimi Rosarii, ora pro nobis, haec addatur: Regina Ordinis Minorum, ora pro nobis.
Sub hac invocatione, speciale Immaculatae Virginis praesidium implorandum declaramus:
I. Pro omnibus et singulis triplicis Minoriticae Familiae alumnis, et pro earum Ministris Generalibus, qui omnes, pari iure, praedecessorum suorum perpetuam seriem ab ipso Seraphico Patre ducunt.
II. Pro Monialibus, quae Regulam Sanctae Clarae sequuntur, quocumque nomine vocentur.
III. Pro Tertiariis utriusque sexus, qui in religiosa communitate vitam degunt; et pro Tertiariis saecularibus, cuiuscumque e Franciscalibus Familiis iurisdictioni vel directioni subiectis.
Contrariis quibuscumque, etiam specialissima mentione dignis, non obstantibus.
Datum Romae apud Sanctum Petrum, die festo Nativitatis B. Virginis Mariae, VIII Septembris MCMX, Pontificatus Nostri anno octavo.
PIUS PP. X.
- AAS, vol. II (1910), n. 18, pp. 718-720.
[1] Offic. Dedicat. S. Mariae Angelorum.
[2] Legenda II, cap. 150.
[3] Leg., cap. 9.
[4] Leg., cap. 4.
[5] Leg., cap. 6.
[6] Apologia pauperum, cap. 11.