Obsecro te

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search


EPUB silk icon.svg EPUB  Mobi icon.svg MOBI  Pdf by mimooh.svg PDF  Farm-Fresh file extension rtf.png RTF  Text-txt.svg TXT
Sine Nomine
Obsecro te
anno incognito


domina sancta Maria mater Dei,
pietate plenissima,
summi Regis filia,
mater gloriosissima,
mater orphanorum,
consolacio desolatorum,
via errancium,
salus in te sperancium,
virgo ante partum,
virgo in partu
et virgo post partum,
fons misericordie,
fons salutis et gracie,
fons pietatis et leticie,
fons consolacionis et indulgencie.
Per illam sanctam inestimabilem leticiam
qua exultavit spiritus tuus in illa hora
quando tibi per Gabrielem archangelum // annunciatus…

  • Heures latines à l'usage de Paris (XVe siècle), Bibliothèque municipale de Grenoble, Ms 1007 bis, extrait