Octavia

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
EPUB silk icon.svg EPUB  Mobi icon.svg MOBI  Pdf by mimooh.svg PDF  Farm-Fresh file extension rtf.png RTF  Text-txt.svg TXT
Octavia
spuria?
Saeculo I
editio: incognita
fons: incognitus

Personae

I

Octavia

Poppaea

II

Nero

Praefectus

III

Nutrix Octaviae

Nutrix Poppaeae

Seneca

IV

Mater Neronis

Nuntius

Chorus Romanorum

Octavia


Iam vaga caelo sidera fulgens
Aurora fugat.
surgit Titan radiante coma
mundoque diem reddit clarum,
age. tot tantis onerata malis, 5
repete assuetos iam tibi questus
atque aequoreas vince Alcyonas,
vince et volucres Pandionias:
gravior namque his fortuna tua est.
semper, genetrix, deflenda mihi, 10
prima meorum causa malorum,
tristes questus natae exaudi,
si quis remanet sensus in umbris,
utinam ante manu grandaeva sua
mea rupisset stamina Clotho, 15
tua quam maerens vulnera vidi
oraque foedo sparsa cruore!
o lux semper funesta mihi,
tempore ab illo
lux es tenebris invisa magis: 20
tulimus saevae iussa novercae,
hostilem animum vultusque truces,
illa illa meis tristis Erinys (398)
thalamis Stygios praetulit ignes
teque extinxit, miserande pater,
modo cui totus paruit orbis
cuique Britanni 28
[27] 28b">ultra Oceanum terga dedere,
ducibus nostris ante ignoti
iurisque sui. 30
coniugis, heu me, pater, insidiis
oppresse iaces servatque domus
cum prole tua capta tyranno.

Nutrix


Fulgore primo captus et fragili bono
fallacis aulae quisquis attonitus stupet, 35
subito† latentis ecce Fortunae impetu
modo praepotentem cernat eversam domum
stirpem que Claudi, cuius imperio fuit
subiectus orbis, paruit liber diu
Oceanus et recepit invitus rates. 40
en qui Britannis primus imposuit iugum,
ignota tantis classibus texit freta
interque gentes barbaras tutus fuit
et saeva maria, coniugis scelere occidit;
mox illa gnati: cuius extinctus iacet 45
frater venenis, maeret infelix soror
eademque coniunx nec graves luctus valet
ira coacta tegere crudelis viri;
quem sancta refugit semper, atque odio pari (399)
ardens maritus mutua flagrat face. 50
animum dolentis nostra solatur fides
pietasque frustra: vincit immitis dolor
consilia nostra nec regi mentis potest
generosus ardor, sed malis vires capit.
heu quam nefandum prospicit noster timor 55
scelus, quod utinam numen avertat deum.
Octavia Nutrix


O mea nullis aequanda malis
fortuna, licet
repetam luctus, Electra tuos.
tibi maerenti caesum licuit 60
flere parentem,
scelus ulcisci vindice fratre,
tua quem pietas hosti rapuit
texitque fides:
me crudeli sorte parentes 65
raptos prohibet lugere timor
fratrisque necem deflere vetat,
in quo fuerat spes una mihi
totque malorum breve solamen.
nunc in luctus servata meos 70
magni resto nominis umbra.


Nvtr.

[72]
Vox en nostras perculit aures
tristis alumnae; cesset thalamis
inferre gradus tarda senectus?
Oct.

[75]
Excipe nostras lacrimas, nutrix, 75
testis nostri fida doloris.
Nvtr.

[77]
Quis te tantis solvet curis,
miseranda, dies?
Oct.

[79]
Qui me Stygias mittet ad umbras.
(400)

Nvtr.

[80]
Omina quaeso sint ista procul. 80
Oct.

[81]
Non vota meos tua nunc casus,
sed fata regunt.
Nvtr.

[83]
Dabit afflictae meliora deus
tempora mitis; tu modo blando
vince obsequio placata virum 85
Oct.

[86]
Vincam saevos ante leones
tigresque truces,
fera quam saevi corda tyranni.
odit genitos sanguine claro,
spernit superos hominesque simul, 90
nec fortunam capit ipse suam
quam dedit illi per scelus ingens
infanda parens, licet ingratum
dirae pudeat munere matris
hoc imperium cepisse, licet 95
tantum munus morte rependat,
feret hunc titulum post fata tamen
femina longo semper in aevo.
Nvtr.

[99]
Animi retine verba furentis,
temere emissam comprime vocem. 99
Oct.

[100]
Toleranda quamvis patiar, haud umquam queant 100
nisi morte tristi nostra finiri mala.
genetrice caesa, per scelus rapto patre,
orbata fratre, miseriis luctu obruta,
maerore pressa, coniugi invisa ac meae
subiecta famulae luce non grata fruor, 105
trepidante semper corde non mortis metu,
sed sceleris — absit crimen a fatis meis,
mori iuvabit; poena nam gravior nece est (401)
videre tumidos et truces miserae mihi
vultus tyranni iungere atque hosti oscula. no 110
timere nutus cuius obsequium meus
haud ferre posset fata post fratris dolor
scelere interempti, cuius imperium tenet
et sorte gaudet auctor infandae necis.
quam saepe tristis umbra germani meis
offertur oculis, membra cum solvit quies
et fessa fletu lumina oppressit sopor:
modo facibus atris armat infirmas manus
oculosque et ora fratris infestus petit,
modo trepidus idem refugit in thalamos meos 120
persequitur hostis atque inhaerenti mihi
violentus ensem per latus nostrum rapit.
tunc tremor et ingens excutit somnos pavor
renovatque luctus et metus miserae mihi.
adice his superbam paelicem, nostrae domus 125
spoliis nitentem", cuius in munus suam
Stygiae parentem natus imposuit rati,
quam dira post naufragia superato mari
ferro interemit saevior pelagi fretis:
quae spes salutis post nefas tantum mihi? 130
inimica victrix imminet thalamis meis
odioque nostri flagrat et pretium stupri
iustae maritum coniugis poscit caput.
emergere umbris et fer auxilium tuae
natae invocanti, genitor, aut Stygios sinus 135
tellure rupta pande, quo praeceps ferar.

Nvtr.

[137]
Frustra parentis invocas manes tui,
miseranda, frustra, nulla cui prolis suae
manet inter umbras cura: qui nato suo
praeferre potuit sanguine alieno satum 140
genitamque fratris coniugem pactus sibi
toris nefandis flebili iunxit face.
(402)
hinc orta series facinorum: caedes, doli,
regni cupido, sanguinis clari sitis;
mactata soceri concidit thalamis gener 145
victima, tuis ne fieret hymenaeis potens.
pro facinus ingens! feminae est munus datus
Silanus et cruore foedavit suo
patrios penates,-criminis ficti reus.
intravit hostis, ei mihi, captam domum, 150
dolis novercae principis factus gener
idemque natus, iuvenis infandi ingeni,
scelerum capacis, dira cui genetrix facem
accendit et te iunxit invitam metu.
tantoque victrix facta successu ferox 155
ausa imminere est orbis imperio sacri.
quis tot referre facinorum formas potest
et spes nefandas feminae et blandos dolos
regnum petentis per gradus scelerum omnium?
tunc sancta Pietas extulit trepidos gradus 160
vacuamque Erinys saeva funesto pede
intravit aulam, polluit Stygia face
sacros penates, iura naturae furens
fasque omne rupit: miscuit coniunx viro
venena saeva, cecidit atque eadem sui 165
mox scelere nati; tu quoque extinctus iaces,
deflende nobis semper infelix puer,
modo sidus orbis, columen augustae domus,
Britanniae, heu me, nunc levis tantum cinis
et tristis umbra; saeva cui lacrimas dedit 170
etiam noverca, cum rogis artus tuos
dedit cremandos membraque et vultus deo
similes volanti funebris flamma abstulit.
(403)

Oct.

[174]
Extinguat et me, ne manu nostra cadat!
Nvtr.

[175]
Natura vires non dedit tantas tibi. 175
Oct.

[176]
Dolor ira maeror miseriae luctus dabunt.
Nvtr.

[177]
Vince obsequendo potius immitem virum.
Oct.

[178]
Vt fratrem ademptum scelere restituat mihi?
Nvtr.

[179]
Incolumis ut sis ipsa, labentem ut domum
genitoris olim subole restituas tua. 180
Oct.

[181]
Expectat aliam principis subolem domus;
me dira miseri fata germani trahunt.
Nvtr.

[183]
Confirmet animum civium tantus favor.
Oct.

[184]
Solatur iste nostra, non relevat mala.
Nvtr.


Vis magna populi est.
Oct. Principis maior
tamen. 185
Nvtr.


Respiciet ipse coniugem,

Oct. Paelex vetat.
Nvtr.


Invisa cunctis nempe.
Oct. Sed cara est viro.
Nvtr.


Nondum uxor est.
Oct. Iam fiet, et genetrix
simul.
Nvtr.

[190]
Iuvenilis ardor impetu primo furit,
languescit idem facile nec durat diu 190
in Venere turpi, ceu levis flammae vapor:
amor perennis coniugis castae manet.
violare prima quae toros ausa est tuos
animumque domini famula possedit diu,
iam metuit eadem — 195
Oct. Nempe praelatum sibi.


Nvtr.

[196]
Subiecta et humilis, atque monumenta extruit
quibus timorem fassa testatur suum.
et hanc levis fallaxque destituet deus
volucer Cupido: «it licet forma eminens.
opibus superba, gaudium capiet breve. 200
Passa est similes ipsa dolores
regina deum, (404)
cum se formas vertit in omnes
dominus caeli divumque pater-
et modo pennas sumpsit oloris 205
modo Sidonii cornua tauri,
aureus idem fluxit in imbri;
fulgent caelo sidera Ledae,
patrio residet Bacchus Olympo,
deus Alcides possidet Heben 210
nec Iunonis iam timet iras,
cuius gener est qui fuit hostis,
vicit sapiens tamen obsequium
coniugis altae pressusque dolor:
sola Tonantem tenet aetherio' 215
secura toro maxima Iuno,
nec mortali captus forma
deserit altam Iuppiter aulam,
tu quoque, terris altera Iuno,
soror Augusti coniunxque, graves 220
vince dolores.
Oct.

[222]
Iungentur ante saeva sideribus freta
et ignis undae, Tartaro tristi polus,
lux alma tenebris, roscidae nocti dies,
quam cum scelesti coniugis mente impia 225
mens nostra, semper fratris extincti memor.
utinam nefandi principis dirum caput
obruere flammis caelitum rector paret,
qui saepe terras fulmine infesto quatit
mentesque nostras ignibus terret sacris 230
novisque monstris; vidimus caelo iubar
ardens cometam pandere infestam facem,
qua plaustra tardus noctis aeterna vice
regit Bootes, frigore Arctoo rigens: (405)
en ipse diro spiritu saevi ducis 235
polluitur aether, gentibus clades novas
minantur astra, quas regit dux impius.
non tam ferum Typhona neglecto Iove
irata Tellus edidit quondam parens:
hic gravior illo pestis, hic hostis deum 240
hominumque templis expulit superos suis
civesque patria, spiritum fratri abstulit,
hausit cruorem matris — et lucem videt
fruiturque vita noxiam atque animam trahit!
pro summe genitor, tela cur frustra iacis 245
invicta totiens temere regali manu?
in tam nocentem dextra cur cessat tua?
utinam suorum facinorum poenas luat
orbis tyrannus, quem premit turpi iugo 250
morumque vitiis nomen Augustum inquinat!

Nvtr.

[252]
Indignus ille, fateor, est thalamis tuis,
Nero insitivus, Domitio genitus patre,
sed cede fatis atque fortunae tuae,
alumna, quaeso neve violentam move
iram mariti, forsitan vindex deus 255
existet aliquis, Iactus et veniet dies.
Oct.

[257]
Gravi deorum nostra iam pridem domus
urgetur ira, prima quam pressit Tenus
furore miserae dura genetricis meae,
quae nupta demens nupsit incesta face, 260
oblita nostri, coniugis, legum immemor.
illi soluta crine, succincta anguibus
ultrix Erinys venit ad Stygios toros
raptasque thalamis sanguine extinxit faces:
incendit ira principis pectus truci 265
(406)
caedem in nefandam: cecidit infelix parens,
heu, nostra ferro meque perpetuo obruit
extincta luctu; coniugem traxit suum
natumque ad umbras, prodidit lapsam domum.
Nvtr.

[270]
Renovare luctus parce cum fletu pios, 270
manes parentis neve sollicita tuae,
graves furoris quae sui poenas dedit.
Chorus Romanorum


Quae fama modo venit ad aures?
utinam falso credita perdat
frustra totiens iactata fidem, 275
nec nova coniunx nostri thalamos
principis intret teneatque suos
nupta penates Claudia proles;
edat partu pignora pacis
qua tranquillus gaudeat orbis 280
servetque decus Roma aeternum,
fratris thalamos sortita tenet
maxima Iuno;
soror Augusti sociata toris
cur a patria pellitur aula? 285
sancta quid illi prodest pietas
divusque pater, 286
quid virginitas castusque pudor?
nos quoque nostri sumus immemores
post fata ducis, cuius stirpem
prodimus aegro suadente metu. 290
vera priorum virtus quondam
Romana fuit verumque genus
Martis in illis sanguisque viris,
illi reges hac expulerunt (407)
urbe superbos 295
ultique tuos sunt bene manes,
[virgo, dextra caesa parentis
ne servitium paterere grave et
improba ferret praemia victrix
dira libido. 300
te quoque bellum triste secutum est,]
mactata tua miseranda manu,
nata Lucreti,
stuprum saevi passa tyranni.
dedit infandi sceleris poenas
cum Tarquinio Tullia coniunx, 305
quae per caesi membra parentis
egit saevos impia currus
laceroque seni violenta rogos
nata negavit.
haec quoque nati videre nefas 310
saecula magnum,
cum Tyrrhenum rate ferali
princeps captam fraude parentem
misit in aequor. 313
properant placidos linquere portus
iussi nautae, 315
resonant remis pulsata freta:
fertur in altum provecta ratis,
quae resoluto robore labens
pressa dehiscit sorbetque mare.
tollitur ingens clamor ad astra 320
cum femineo mixtus planctu.
mors ante oculos dira vagatur;
quaerit leti sibi quisque fugam:
alii lacerae puppis tabulis
haerent nudi fluctusque secant, 325
(408)
repetunt alii litora nantes;
multos mergunt fata profundo,
scindit vestes Augusta suas
laceratque comas
rigat et maestis fletibus ora. 330
postquam spes est nulla salutis,
ardens ira, iam victa malis:
'haec' exclamat 'mihi pro tanto
munere reddis praemia, nate?
hac sum, fateor, digna carina, 335
quae te genui, quae tibi lucem
atque imperium nomenque dedi
Caesaris amens.
exere vultus Acheronte tuos
poenisque meis pascere, coniunx: 340
ego causa tuae, miserande, necis
natoque tuo funeris auctor
en, ut merui, ferar ad manes
inhumata tuos,
obruta saevis aequoris undis'. 345
feriunt fluctus ora loquentis,
ruit in pelagus
rursumque salo pressa resurgit,
pellit palmis cogente metu
freta, set cedit fessa labori. 350
mansit tacitis in pectoribus
spreta tristi iam morte fides:
multi dominae ferre auxilium
pelago fractis viribus audent,
bracchia quamvis lenta trahentem 355
voce hortantur manibusque levant.
quid tibi saevi 356
fugisse maris profuit undas?
ferro es nati moritura tui, (409)
cuius facinus vix posteritas,
tarde semper saecula credent. 360
furit ereptam pelagoque dolet
vivere matrem
impius, ingens geminatque nefas:
ruit in miserae fata parentis
patiturque moram sceleris nullam. 365
missus peragit iussa satelles:
reserat dominae pectora ferro.
caedis moriens illa ministrum
rogat infelix,
utero dirum condat ut ensem: 370
'hic est, hic est fodiendus' ait
'ferro, monstrum qui tale tulit
post hanc vocem
cum supremo mixtam gemitu
animam tandem 375
per fera tristem vulnera reddit.

Seneca


Quid me, potens Fortuna, fallaci mihi
blandita vultu, sorte contentum mea
alte extulisti, gravius ut ruerent edita
. receptus arce totque prospicerem metus? 380
melius latebam procul ab invidiae malis
remotus inter Corsici rupes maris,
ubi liber animus et sui iuris mihi
semper vacabat studia recolenti mea.
o quam iuvabat, quo nihil maius parens 385
Natura genuit, operis immensi artifex,
caelum intueri, [solis et currus sacros
mundique motus] solis alternas vices (410)
orbemque Phoebea, astra quem cingunt vaga,
lateque fulgens aetheris magni decus; 390
qui si senescit, tantus in caecum chaos
casurus iterum: tunc adest mundo dies
supremus ille, qui premat genus impium
caeli ruina, rursus ut stirpem novam
generet renascens melior, ut quondam tulit 395
iuvenis, tenente regna Saturno poli.
tunc illa virgo, numinis magni dea,
Iustitia, caelo missa cum sancta Fide
terris regebat mitis humanum genus.
non bella norant, non tubae fremitus truces, 400
non arma gentes, cingere assuerant suas
muris nec urbes: pervium cunctis iter,
communis usus omnium rerum fuit;
et ipsa Tellus laeta fecundos sinus
pandebat ultro, tam piis felix parens 405
et tuta alumnis. alia sed suboles minus
conspecta mitis, tertium sollers genus
novas ad artes extitit, sanctum tamen;
mox inquietum, quod sequi cursu feras
auderet acres, fluctibus tectos gravi 410
extrahere pisces rete vel calamo levi
decipere volucres crate vel * *
tenere laqueo, premere subiectos iugo
tauros feroces, vomere immunem prius
sulcare terram, laesa quae fruges suas 415
(411)
interius alte condidit sacro sinu.
sed in parentis viscera intravit suae
deterior aetas: eruit ferrum grave
aurumque, saevas mox et armavit manus;
partita fines regna constituit, novas 420
extruxit urbes/ tecta defendit sua,
aliena telis aut petit praedae imminens.
neglecta terras fugit et mores feros
hominum et cruenta caede pollutas manus
Astraea virgo, siderum magnum decus. 425
cupido belli crevit atque auri fames
totum per orbem, maximum exortum est malum
luxuria, pestis blanda, cui vires dedit
roburque longum tempus atque error gravis.
collecta vitia per tot aetates diu 430
in nos redundant: saeculo premimur gravi,
quo scelera regnant, saevit impietas furens,
turpi libido Venere dominatur potens,
luxuria victrix orbis immensas opes
iam pridem avaris manibus, ut perdat, rapit. 435
sed ecce, gressu fertur attonito Nero
trucique vultu, quid ferat mente horreo.

Nero Praefectus Seneca


Perage imperata: mitte, qui Plauti mihi
Sullaeque caesi referat abscisum caput. 438
Praef.

[439]
Iussa haud morabor: castra confestim petam.
Sen.

[440]
Nihil in propinquos temere constitui decet. 440
Ner.

[441]
Iustum esse facile est cui vacat pectus metu.
Sen.

[442]
Magnum timoris remedium clementia est.
(412)

Ner.

[443]
Extinguere hostem maxima est virtus ducis.
Sen.

[444]
Servare cives maior est patriae patri.
Ner.

[445]
Praecipere mitem convenit pueris senem. 445
Sen.

[446]
Regenda magis est fervida adolescentia.
Ner.

[447]
Aetate in hac sat esse consilii reor.
Sen.

[448]
Vt facta superi comprobent semper tua.
Ner.

[449]
Stulte verebor, ipse cum faciam, deos.
Sen.

[450]
Hoc plus verere quod licet tantum tibi. 450
Ner.

[451]
Fortuna nostra cuncta permittit mihi.
Sen.

[452]
Crede obsequenti parcius: levis est dea.
Ner.

[453]
Inertis est nescire quid liceat sibi.
Sen.

[454]
Id facere laus est quod decet, non quod licet.
Ner.


Calcat iacentem vulgus. 455
Sen. Invisum opprimit.
Ner.


Ferrum tuetur principem.
Sen. Melius fides.
Ner.


Decet timeri Caesarem.
Sen. At plus diligi.
Ner.


Metuant necesse est —
Sen. Quicquid exprimitur
grave est.
Ner.


Iussisque nostris pareant.
Sen. Iusta impera.
Ner.


Statuam ipse. 460
Sen. Quae consensus efficiat rata.
Ner.


Respectus ensis faciet.
Sen. HOC absit nefas.
Ner.

[462]
An patiar ultra sanguinem nostrum peti,
inultus et contemptus ut subito opprimar?
exilia non fregere summotos procul
Plautum atque Sullam, pertinax quorum furor 465
armat ministros sceleris in caedem meam,
absentium cum maneat etiam ingens favor
in urbe nostra, qui fovet spes exulum.
tollantur hostes ense suspecti mihi,
invisa coniunx pereat et carum sibi 470
fratrem sequatur, quicquid excelsum est cadat.
(413)

Sen.

[472]
Pulcrum eminere est inter illustres viros,
consulere patriae, parcere afflictis, fera
caede abstinere tempus atque irae dare,
orbi quietem, saeculo pacem suo. 475
haec summa virtus, petitur hac caelum via.
sic ille patriae primus Augustus parens
complexus astra est colitur et templis deus.
illum tamen Fortuna iactavit diu
terra marique per graves belli vices, 480
hostes parentis donec oppressit, sui;
tibi numen incruenta summisit suum
et dedit habenas imperi facili manu
nutuque terras maria subiecit tuo.
invidia tristis victa consensu pio 485
cessit; senatus, equitis accensus favor;
plebisque votis atque iudicio patrum
tu pacis auctor, generis humani arbiter
electus orbem iam sacra specie regis
patriae parens: quod nomen ut serves petit 490
suosque cives Roma commendat tibi.

Ner.

[492]
Munus deorum est, ipsa quod servit mihi
Roma et senatus quodque ab invitis preces
humilesque voces exprimit nostri metus.
servare cives principi et patriae graves, 495
claro tumentes genere quae dementia est,
cum liceat una voce suspectos sibi
mori iubere? Brutus in caedem ducis,
a quo salutem tulerat, armavit manus:
invictus acie, gentium domitor, Iovi 500
aequatus altos ipse per honorum gradus
Caesar nefando civium scelere occidit.
(414)
quantum cruoris Roma tum vidit sui.
lacerata totiens! ille qui meruit pia
virtute caelum, divus Augustus, viros 505
quot interemit nobiles, iuvenes senes
sparsos per orbem, cum suos mortis metu
fugerent penates et trium ferrum ducum,
tabula notante deditos tristi neci!
exposita rostris capita caesorum patres 510
videre maesti, flere nec licuit suos,
non gemere dira tabe polluto foro,
stillante sanie per putres vultus gravi.
nec finis hic cruoris aut caedis stetit:
pavere volucres et feras saevas diu 515
tristes Philippi, † hausit et Siculum mare
classes virosque † saepe cedentes suos.
concussus orbis viribus magnis ducum:
superatus acie puppibus Nilum petit
fugae paratis, ipse periturus brevi: 520
hausit cruorem incesta Romani ducis
Aegyptus iterum; nunc leves umbras tegit.
illic sepultum est impie gestum diu
civile bellum, condidit tandem suos
iam fessus enses victor hebetatos feris 525
vulneribus, et continuit imperium metus.
armis fideque militis tutus fuit,
pietate nati factus eximia deus,
post fata consecratus et templis datus.
nos quoque manebunt astra, si saevo prior 530
ense occuparo quicquid infestum est mihi (415)
dignaque nostram subole fundaro domum.
Sen.

[533]
Implebit aulam stirpe caelesti tuam
generata divo Claudiae gentis decus,
sortita fratris more Iunonis toros. 535
Ner.

[536]
Incesta genetrix detrahit generi fidem,
animusque numquam coniugis iunctus mihi.
Sen.

[538]
Teneris in annis haud satis clara est fides,
pudore victus cum tegit flammas amor.
Ner.

[540]
Hoc equidem et ipse credidi frustra diu, 540
manifesta quamvis pectore insociabili
vultuque signa properent odium mei,
tandem quod ardens statuit ulcisci dolor.
dignamque thalamis coniugem inveni meis
genere atque forma, victa cui cedat Venus 545
Iovisque coniunx et ferox armis dea.
Sen.

[547]
Probitas fidesque coniugis, mores pudor
placeant marito: sola perpetuo manent
subiecta nulli mentis atque animi bona;
florem decoris singuli carpunt dies. 550
Ner.

[551]
Omnes in unam contulit laudes deus
talemque nasci fata voluerunt mihi.

Sen.

[553]
Recedet a te (temere ne credas) amor.
Ner.

[554]
Quem summovere fulminis dominus nequit,
caeli tyrannum, saeva qui penetrat freta 555
Ditisque regna, detrahit superos polo?
Sen.

[557]
Volucrem esse Amorem fingit immitem deum
mortalis error, armat et telis manus
arcuque sacras, instruit saeva face
genitumque credit Venere, Vulcano satum: 560
vis magna mentis blandus atque animi calor
Amor est; iuventa gignitur, luxu otio
nutritur inter laeta Fortunae bona.
(416)
quem si fovere atque alere desistas, cadit
brevique vires perdit extinctus suas. 565
Ner.

[566]
Hanc esse vitae maximam causam reor,
per quam voluptas oritur; interitu caret,
cum procreetur semper humanum genus
Amore grato, qui truces mulcet feras.
hic mihi iugales praeferat taedas deus 570
iungatque nostris igne Poppaeam toris.
Sen.

[572]
Vix sustinere possit hos thalamos dolor
videre populi, sancta nec pietas sinat.
Ner.

[574]
Prohibebor unus facere quod cunctis licet?
Sen.

[575]
Maiora populus semper a summo exigit. 575
Ner.

[576]
Libet experiri, viribus fractus meis
an cedat animis temere conceptus favor.
Sen.

[578]
Obsequere potius civibus placidus tuis.
Ner.

[579]
Male imperatur, cum regit vulgus duces.
Sen.

[580]
Nihil impetrare cum valet, iuste dolet. 580
Ner.

[581]
Exprimere ius est, ferre quod nequeunt preces?
Sen.


Negare durum est.
Ner. Principem cogi nefas.
Sen.


Remittat ipse.
Ner. Fama sed victum feret.
Sen.


Levis atque vana.
Ner. Sit licet, multos notat.
Sen.


Excelsa metuit. 585
Ner. Non minus carpit tamen.
Sen.

[586]
Facile opprimetur. merita te divi patris
aetasque frangat coniugis, probitas pudor. ,

Ner.

[588]
Desiste tandem, iam gravis nimium mihi,
instare: liceat facere quod Seneca improbat.
et ipse populi vota iam pridem moror, 590
cum portet utero pignus et partem mei.
quin destinamus proximum thalamis diem?
(417)
Tellure rupta Tartaro gressum extuli,
Stygiam cruenta praeferens dextra facem
thalamis scelestis: nubat his flammis meo 595
Poppaea nato iuncta, quas vindex manus
dolorque matris vertet ad tristes rogos.
manet inter umbras impiae caedis mihi
semper memoria, manibus nostris gravis
adhuc inultis: reddita est meritis meis 600
funesta merces puppis et pretium imperi
nox illa qua naufragia deflevi mea;
comitum necem natique crudelis nefas
deflere votum fuerat — haud tempus datum est
lacrimis, sed ingens scelere geminavit nefas. 605
perempta ferro, foeda vulneribus sacros
intra penates spiritum effudi gravem
erepta pelago, sanguine extinxi meo
nec odia nati: saevit in nomen ferus
matris tyrannus, obrui meritum cupit, 610
simulacra, titulos destruit matris metu
totum per orbem quem dedit poenam in meam
puero regendum noster infelix amor.
extinctus umbras agitat infestus meas
flammisque vultus noxios coniunx petit, 615
instat', minatur, imputat fatum mihi
tumulumque nati, poscit auctorem necis,
iam parce: dabitur, tempus haud longum peto.
ultrix Erinys impio dignum parat
letum tyranno, verbera et turpem fugam 620
poenasque quis et Tantali vincat sitim, (418)
dirum laborem Sisyphi, Tityi alitem
Ixionisque membra rapientem rotam.
licet extruat marmoribus atque auro tegat
superbus aulam, limen armatae ducis 625
servent cohortes, mittat immensas opes
exhaustus orbis, supplices dextram petant
Parthi cruentam, regna divitias ferant:
veniet dies tempusque quo reddat sui3
animam nocentem sceleribus, iugulum hostibus 630
desertus ac destructus et cunctis egens.
heu, quo labor, quo vota ceciderant mea?
quo te furor provexit attonitum tuus
et fata, nate, cedat ut tantis malis
genetricis ira quae tuo scelere occidit? 635
utinam antequam te parvulum in lucem edidi
aluique, saevae nostra lacerassent ferae
viscera: sine ullo scelere, sine sensu innocens
meus occidisses; iunctus atque haerens mihi
semper quietam cerneres sedem inferum, 640
proavos patremque, nominis magni viros,
quos nunc pudor luctusque perpetuus manet
ex te, nefande, meque quae talem tuli.
quid tegere cesso Tartaro vultus meos,
noverca coniunx mater infelix meis? 645

Octavia Chorus


Parcite lacrimis urbis festo
laetoque die, ne tantus amor
nostrique favor principis acres
suscitet iras vobisque ego sim
causa malorum, non hoc primum 650
pectora vulnus mea senserunt:
graviora tuli; dabit hic nostris (419)
finem curis vel morte dies:
non ego saevi cernere cogar
coniugis ora, 655
non invisos intrare mihi
thalamos famulae;
soror Augusti, non uxor ero.
absint tantum tristes poenae
letique metus. 660
scelerum diri, miseranda, viri
potes hoc demens sperare memor?
hos ad thalamos servata diu
victima tandem funesta cades.
sed quid patrios saepe penates 665
respicis udis confusa genis?
propera tectis efferre gradus,
linque cruentam principis aulam.
Chor.

[669]
En illuxit suspecta diu,
fama totiens iactata dies: 670
cessit thalamis Claudia diri
pulsa Neronis,
quos iam victrix Poppaea tenet,
cessat pietas dum nostra gravi
compressa metu segnisque dolor. 675
ubi Romani vis est populi,
fregit claros quae saepe duces,
dedit in victae leges patriae,
fasces dignis civibus olim,
iussit bellum pacemque, feras 680
gentes domuit,
captos reges carcere clausit?
gravis en oculis undique nostris
iam Poppaeae fulget imago, (420)
iuncta Neroni! 685
affligat humo violenta manus 685
similes nimium vultus dominae
ipsamque toris detrahat altis
petat infestis mox et flammis
telisque feris principis aulam.
Nutrix Poppaea


Quo trepida gressum coniugis thalamis tui 690
effers, alumna, quidve secretum petis
turbata vultu? cur genae fletu madent?
certe petitus precibus et votis dies
nostris refulsit: Caesari iuncta es tuo
taeda iugali, quem tuus cepit decor 695
et culpa †Senecae, tradidit vinctum tibi
genetrix Amoris, maximum numen, Venus.
o qualis altos quanta pressisti toros
residens in aula! vidit attonitus tuam
formam senatus, tura cum superis dares 700
sacrasque grato spargeres aras mero,
velata summum flammeo tenui caput;
et ipse lateri iunctus atque haerens tuo
sublimis inter civium laeta omina
incessit habitu atque ore laetitiam gerens 705
princeps superbo: talis emersam freto
spumante Peleus coniugem accepit Thetin,
quorum toros celebrasse caelestes ferunt,
pelagique numen omne consensu pari.
quae subita vultus causa mutavit tuos? 710
quid pallor iste, quid ferant lacrimae doce.

Pop.


Confusa tristi proximae noctis metu
visuque, nutrix, mente turbata feror,
defecta sensu. laeta nam postquam dies
'sideribus atris cessit et nocti polus, 715
inter Neronis iuncta complexus mei
somno resolvor; nec diu placida frui
quiete licuit. visa nam thalamos meos
celebrare turba est maesta: resolutis comis
matres Latinae flebiles planctus dabant; 720
inter tubarum saepe terribilem sonum
sparsam cruore coniugis genetrix mei
vultu minaci saeva quatiebat facem,
quam dum sequor coacta praesenti metu,
diducta subito patuit ingenti mihi 725
tellus hiatu; lata quo praeceps toros
cerno iugales pariter et miror meos,
in quis residi fessa. venientem intuor
comitante turba coniugem quondam meum
natumque; properat petere complexus meos 730
Crispinus, intermissa, libare oscula:
irrupit intra tecta cum trepidus mea
ensemque iugulo condidit saevum Nero.
tandem quietem magnus excussit timor;
quatit ossa et artus horridus nostros tremor 735
pulsatque pectus; continet vocem timor,
quam nunc fides pietasque produxit tua.
heu quid minantur inferum manes mihi
aut quem cruorem coniugis vidi mei?
Nvtr.

[740]
Quaecumque mentis agitat intentus vigor, 740
ea per quietem sacer et arcanus refert (422)
veloxque sensus. coniugem thalamos toros
vidisse te miraris amplexu novi
haerens mariti? sed movent laeto die
pulsata palmis pectora et fusae comae? 745
Octaviae discidia planxerunt sacros
inter penates fratris et patrium larem.
fax illa, quam secuta es, Augustae manu
praelata clarum nomen invidia tibi
partum ominatur. inferum sedes toros 750
stabiles futuros spondet aeternae domus.
iugulo quod ensem condidit princeps tuus:
bella haud movebit, pace sed ferrum teget.
recollige animum, recipe laetitiam, precor.
timore pulso redde te thalamis tuis. 755
Pop.

[756]
Delubra et aras petere constitui sacras,
caesis litare victimis numen deum,
ut expientur noctis et somni minae
terrorque in hostes redeat attonitus meos.
tu vota pro me suscipe et precibus piis 760
superos adora, maneat ut praesens status.
Chorus


Si vera loquax fama Tonantis
furta et gratos narrat amores
(quem modo Ledae pressisse sinum
tectum plumis pennisque ferunt, 765
modo per fluctus raptam Europen
taurum tergo portasse trucem),
quae regit et nunc deseret astra,
petet amplexus, Poppaea, tuos,
quos et Ledae praeferre potest 770
et tibi, quondam cui miranti (423)
fulvo, Danae, fluxit in auro.
formam Sparte iactet alumnae
licet et Phrygius praemia pastor:
vincet vultus haec Tyndaridos 775
qui moverunt horrida bella
Phrygiaeque solo regna dedere.
Sed quis gressu ruit attonito
aut quid portat pectore anhelo?

Nuntius Chorus


Quicumque tectis excubat miles ducis, 780
defendat aulam cui furor populi imminet,
trepidi cohortes ecce praefecti trahunt
praesidia ad urbis, victa nec cedit metu
concepta rabies temere, sed vires capit.
Chor.

[785]
Quis iste mentes agitat attonitus furor? 785
Nvnt.

[786]
Octaviae favore percussa agmina
et efferata per nefas ingens ruunt.
Chor.

[788]
Quid ausa facere quove consilio doce.
Nvnt.

[789]
Reddere penates Claudiae divi parant
torosque fratris, debitam partem imperi. 790
Chor.

[791]
Quos iam tenet Poppaea concordi fide?
Nvnt.

[792]
Hic urit animos pertinax nimium favor
et in furorem temere praecipites agit:
quaecumque claro marmore effigies stetit
aut aere fulgens, ora Poppaeae gerens, 795
afflicta vulgi manibus et saevo iacet
eversa ferro; membra per partes trahunt
deducta laqueis, obruunt turpi diu
calcata caeno, verba conveniunt feris (424)
immixta factis quae timor reticet meus. 800
sepire flammis principis sedem parant,
populi nisi irae coniugem reddat novam,
reddat penates Claudiae victus suos.
ut noscat ipse civium motus, mea
voce haud morabor iussa praefecti exequi. 805
Chor.

[806]
Quid fera frustra bella movetis?
invicta gerit tela Cupido:
flammis vestros obruet ignes
quis extinxit fulmina saepe
captumque Iovem caelo traxit. 810
laeso tristes dabitis poenas
sanguine vestro.
non est patiens fervidus irae
facilisque regi: 813
ille ferocem iussit Achillem
pulsare lyram, 815
fregit Danaos, fregit Atridem,
regna evertit Priami, claras
diruit urbes: 817
et nunc animus quid ferat horret
vis immitis violenta dei.
Nero


O lenta nimium militis nostri manus 820
et ira patiens post nefas tantum mea,
quod non cruor civilis accensas faces
extinguit in nos, caede nec populi madet
funerea Roma quae viros tales tulit.
(425)
at illa. cui me civium subicit furor,
suspecta coniunx et soror semper mihi,
tandem dolori spiritum reddat meo
iramque nostram sanguine extinguat suo. 830
admissa sed iam morte puniri parum est: 825
graviora meruit impium plebis scelus:
mox tecta flammis" concitant urbis meis,
ignes ruinae noxium populum premant
turpisque egestas, saeva cum luctu fames.
exultat ingens saeculi nostri bonis
corrupta turba nec capit clementiam 835
ingrata nostram ferre nec pacem potest,
sed inquieta rapitur hinc audacia,
hinc temeritate fertur in praeceps sua:
malis domanda est et gravi semper iugo
premenda, ne quid simile temptare audeat 840
contraque sanctos coniugis vultus meae
attollere oculos: fracta per poenas metu
parere discet principis nutu sui.
sed adesse cerno rara quem pietas virum
fidesque castris nota praeposuit meis. 845

Praefectus Nero


Populi furorem caede paucorum, diu
qui restiterunt temere, compressum affero.
Ner.

[848]
Et hoc sat est? sic miles audisti ducem?
compressit! haec vindicta debetur mihi?
Praef.

[850]
Cecidere motus impio ferro duces. 850
Ner.

[851]
Quid illa turba, petere quae flammis meos
ausa est penates, principi legem dare, (426)
abstrahere nostris coniugem caram toris,
violare quantum licuit incesta manu
et voce dira? debita poena vacat? 855
Praef.

[856]
Poenam dolor constituet in cives tuos?
Ner.

[857]
Constituet, aetas nulla quam famae eximat.
Praef.

[858]
Tua temperet nos ira, non noster timor.
Ner.

[859]
Iram expiabit prima quae meruit meam.
Praef.

[860]
Quam poscat ede, nostra ne parcat manus. 860
Ner.

[861]
Caedem sororis poscit et dirum caput.
Praef.

[862]
Horrore vinctum trepidus astrinxit rigor.
Ner.


Parere dubitas?
Praef. Cur meam damnas fidem?
Ner.


Quod parcis hosti.
Praef. Femina hoc nomen capit?
Ner.


Si scelera cepit. 865
Praef. Estne qui sontem arguat?
Ner.


Populi furor.
Praef. Quis regere dementes valet?
Ner.


Qui concitare potuit.
Praef. Haud quemquam reor.
Ner.

[868]
Mulier, dedit natura cui pronum malo
animum, ad nocendum pectus instruxit dolis.
Praef.


Sed vim negavit, 870

Ner. Vt ne inexpugnabilis
esset, sed aegras frangeret vires timor
vel poena; quae iam sera damnatam premet
diu nocentem, tolle consilium ac preces
et imperata perage: devectam rate
procul in remotum litus interimi iube, 875
tandem ut residat pectoris nostri timor.
Chorus Octavia


O funestus multis populi
dirusque favor, (427)
qui cum flatu vela secundo
ratis implevit vexitque procul, 880
languidus idem 880
deserit alto saevoque mari.
flevit Gracchos miseranda parens,
perdidit ingens quos plebis amor
nimbisque favor genere illustres,
pietate fide lingua claros, 885
pectore fortes, legibus acres.
te quoque, Livi, simili leto
Fortuna dedit,
quem neque fasces texere suae
nec tecta domus, plura referre 890
prohibet praesens exempla dolor:
modo cui patriam reddere cives
aulam et fratris voluere toros,
nunc ad poenam letumque trahi
flentem miseram cernere possunt. 895
bene paupertas humili tecto
contenta latet: 896
quatiunt altas saepe procellae
aut evertit Fortuna domos.

Oct.

[899]
Quo me trahitis quodve tyrannus
aut exilium regina iubet, 900
si mihi vitam fracta remittit
tot iam nostris et victa malis?
sin caede mea cumulare parat
luctus nostros, invidet etiam
cur in patria mihi saeva mori? 905
sed iam spes est nulla salutis:
fratris cerno miseranda ratem.
(428)
hac en cuius vecta carina
quondam genetrix, nunc et thalamis
expulsa soror miseranda vehar. 910
nullum Pietas nunc numen habet
nec sunt superi:
regnat mundo tristis Erinys.
quis mea digne deflere potest
mala? quae lacrimis nostris questus 915
reddere aedon? cuius pennas
utinam miserae mihi fata darent!
fugerent luctus ablata meos
penna volucri procul et coetus
hominum tristes caedemque feram. 920
sola in vacuo nemore et tenui
ramo pendens querulo possem
gutture maestum fundere murmur.
Chor.

[924]
Regitur fatis mortale genus,
nec sibi quisquam spondere potest 925
firmum et stabile * *
per quam casus volvit varios
semper nobis metuenda dies;
animum firment exempla tuum,
iam multa domus quae vestra tulit: 930
quid saevior est Fortuna tibi?
tu mihi primum
tot natorum memoranda parens,
nata Agrippae, nurus Augusti, (429)
Caesaris uxor, cuius nomen 935
clarum toto fulsit in orbe,
utero totiens enixa gravi
pignora pacis,
mox exilium verbera, saevas
passa catenas, funera, luctus, 940
tandem letum cruciata diu.
felix thalamis Livia Drusi
natisque ferum 942
ruit in facinus poenamque suam.
Iulia matris fata secuta est;
post longa tamen tempora ferro 945
caesa est, quamvis crimine nullo.
quid non potuit quondam genetrix
tua quae rexit principis aulam
cara marito partu que potens?
eadem famulo subiecta suo 950
cecidit diri militis ense.
quid cui licuit regnum in caelum
sperare, parens tanta Neronis?
non funesta violata manu
remigis ante, 955
mox et ferro lacerata diu
saevi iacuit victima nati?
Oct.

[958]
Me quoque tristes mittit ad umbras
ferus et manes ecce tyrannus,
quid iam frustra miseranda moror? 960
rapite ad letum quis ius in nos
Fortuna dedit, testor superos —
quid agis, demens? parce precari
quis invisa es numina divum.
Tartara testor 965
Erebique deas scelerum ultrices (430)
et te. genitor,
dignum tali morte et poena:
non invisa est mors ista mihi.
armate ratem, date vela fretis 970
ventisque petat puppis rector
Pandatariae litora terrae.
Chor.

[973]
Leues aurae zephyrique leves,
tectam quondam nube aetheria
qui vexistis raptam saevae 975
virginis aris Iphigeniam,
hanc quoque tristi procul a poena
portate, precor, templa ad Triviae.
urbe est nostra mitior Aulis
et Taurorum barbara tellus: 980
hospitis illic caede Utatur
numen superum,
civis gaudet Roma cruore.