Oedipus

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
EPUB silk icon.svg EPUB  Mobi icon.svg MOBI  Pdf by mimooh.svg PDF  Farm-Fresh file extension rtf.png RTF  Text-txt.svg TXT
Oedipus
Saeculo I
editio: incognita
fons: incognitus

I

Oedipus

II

Iocasta

Creo

Teiresia

III

Manto

Senex Corinthius

Phorbas

Nuntius

Chorus Thebanorum

Oedipus Iocasta


Iam nocte Titan dubius expulsa redit
et nube maestus squalida exoritur iubar,
lumenque flamma triste luctifica gerens
prospiciet avida peste solatas domos,
stragemque quam nox fecit ostendet dies. 5
Quisquamne regno gaudet? O fallax bonum,
quantum malorum fronte quam blanda tegis!
ut alta ventos semper excipiunt iuga
rupemque saxis vasta dirimentem freta
quamvis quieti verberat fluctus maris, 10
imperia sic excelsa Fortunae obiacent.
quam bene parentis sceptra Polybi fugerant!
curis solutus exul, intrepidus, vagans
(caelum deosque testor) in regnum incidi:
infanda timeo: ne mea genitor manu 15
perimatur; hoc me Delphicae laurus monent,
aliudque nobis maius indicunt scelus.
est maius aliquod patre mactato nefas?
pro misera pietas (eloqui fatum pudet»,
thalamos parentis Phoebus et diros toros 20
gnato minatur impia incestos face;
hic me paternis expulit regnis timor.
(204)
non ego penates profugus excessi meos:
parum ipse fidens mihimet in tuto tua,
natura, posui iura. cum magna horreas, 25
quod posse fieri non putes metuas tamen:
cuncta expavesco meque non credo mihi.
Iam iam aliquid in nos fata moliri parant,
nam quid rear quod ista Cadmeae lues
infesta genti strage tam late edita 30
mihi parcit uni? cui reservamur malo?
inter ruinas urbis et semper novis
deflenda lacrimis funera ac populi struem
incolumis asto — scilicet Phoebi reus.
sperare poteras sceleribus tantis dari 35
regnum salubre? fecimus caelum nocens.
Non aura gelido lenis afflatu fovet
anhela flammis corda, non Zephyri leves
spirant, sed ignes auget aestiferi canis
Titan, leonis terga Nemeaei premens. 40
deseruit amnes umor atque herbas color
aretque Dirce, tenuis Ismenos fluit
et tinguit inopi nuda vix unda vada.
obscura caelo labitur Phoebi soror,
tristisque mundus nubilo pallet die. 45
nullum serenis noctibus sidus micat,
sed gravis et ater incubat terris vapor:
obtexit arces caelitum ac summas domos
inferna facies, denegat fructum Ceres
adulta, et altis flava cum spicis tremat, 50
arente culmo sterilis emoritur seges,
nec ulla pars immunis exitio vacat,
sed omnis aetas pariter et sexus ruit, (205)
iuvenesque senibus iungit et gnatis patres
funesta pestis, una fax thalamos cremat 55
fletuque acerbo funera et questu carent,
quin ipsa tanti pervicax clades mali
siccavit oculos, quodque in extremis solet
periere lacrimae: portat hunc aeger parens
supremum ad ignem, mater hunc amens gerit 60
properatque ut alium repetat in eundem rogum,
quin luctu in ipso luctus exoritur novus
novaeque circa funus exsequiae cadunt,
tum propria flammis corpora alienis cremant;
diripitur ignis: nullus est miseris pudor. 65
non ossa tumuli sancta discreti tegunt:
arsisse satis est — pars quota in cineres abit?
dest terra tumulis, iam rogos silvae negant,
non vota, non ars ulla correptos levant:
cadunt medentes, morbus auxilium trahit. 70
Adfusus aris supplices tendo manus
matura poscens fata, praecurram ut prior
patriam ruentem neve post omnis cadam
fiamque regni funus extremum mei.
o saeva nimium numina, o fatum grave! 75
negatur uni nempe in hoc populo mihi
mors tam parata? sperne letali manu
contacta regna, linque lacrimas, funera,
tabifica caeli vitia quae tecum invehis
infaustus hospes, profuge iamdudum ocius — 80
vel ad parentes.

Ioc.

[82]
Quid iuvat, coniunx, mala
gravare questu? regium hoc ipsum reor:
adversa capere, quoque sit dubius magis
status et cadentis imperi moles labet,
hoc stare certo pressius fortem gradu; 85
(206)
haud est virile terga Fortunae dare.
Oed.

[87]
Abest pavoris crimen ac probrum procul,
virtusque nostra nescit ignavos metus:
si tela contra stricta, si vis horrida
Mavortis in me rueret — adversus feros 90
audax Gigantas obvias ferrem manus.
nec Sphinga caecis verba nectentem modis
fugi: cruentos vatis infandae tuli
rictus et albens ossibus sparsis solum;
cumque e superna rupe iam praedae imminens 95
aptaret alas verbera et caudae movens
saevi leonis more conciperet minas,
carmen poposci: sonuit horrendum insuper,
crepuere malae, saxaque impatiens morae
revulsit ungui viscera expectans mea; 100
nodosa sortis verba et implexos dolos
ac triste carmen alitis solvi ferae.
Ioc.

[103]
Quid sera mortis vota nunc demens facis?
licuit perire, laudis hoc pretium tibi
sceptrum et peremptae Sphingis haec merces datur. 105
Oed.

[106]
Ille, ille dirus callidi monstri cinis
in nos rebellat, illa nunc Thebas lues
perempta perdit, una iam superest salus,
si quam salutis Phoebus ostendit viam.
Chorus Thebanorvm


Occidis, Cadmi generosa proles, 110
urbe cum tota; viduas colonis
respicis terras, miseranda Thebe.
(207)
carpitur leto tuus ille, Bacche,
miles, extremos comes usque ad Indos,
ausus Eois equitare campis 115
figere et mundo tua signa primo:
cinnami silvis Arabas beatos
vidit et versos equites, sagittis'
terga fallacis metuenda Parthi;
litus intravit pelagi rubentis: 120
promit hinc ortus aperitque lucem
Phoebus et flamma propiore nudos
inficit Indos.
Stirpis invictae genus interimus,
labimur saevo rapiente fato; 125
ducitur semper nova pompa Morti:
longus ad manes properatur ordo
agminis maesti, seriesque tristis
haeret et turbae tumulos petenti
non satis septem patuere portae. 130
stat gravis strages premiturque iuncto
funere funus.
Colla facturus steterat sacerdos: 135
dum manus certum parat alta vulnus,
aureo taurus rutilante cornu
labitur segnis; patuit sub ictu
ponderis vasti resoluta cervix:
nec cruor ferrum maculavit: alta 140
turpis est plaga sanies profusa.
segnior cursu sonipes in ipso (208)
concidit gyro dominumque prono
prodidit armo.
Prima vis tardas tetigit bidentes:
laniger pingues male carpsit herbas;
taurus armento pereunte marcet:
deficit pastor grege deminuto
tabidos inter moriens iuvencos.
incubant agris pecudes relictae; 145
non lupos cervi metuunt rapaces,
cessat irati fremitus leonis, 150
nulla villosis feritas in ursis;
perdidit pestem latebrosa serpens:
aret et sicco moritur veneno.
Non silva sua decorata coma
fundit opacas montibus umbras, 155
non rura virent ubere glebae,
non plena suo vitis Baccho
bracchia curvat:
omnia nostrum sensere malum.
Rupere Erebi claustra profundi 160
turba sororum face Tartarea
Phlegethonque suam mutat ripam:
miscuit undis Styga Sidoniis.
Mors atra avidos oris hiatus
pandit et omnis explicat alas; 165
quique capaci turbida cumba
flumina servat durus senio (209)
navita crudo vix assiduo
bracchia conto lassata refert,
fessus turbam vectare novam. 170
quin Taenarii vincula ferri
rupisse canem fama et nostris
errare locis, mugisse solum,
vaga per lucos simulacra virum

  • *

maiora viris, bis Cadmeum 175
nive discussa tremuisse nemus,
bis turbatam sanguine Dircen,
nocte silenti
Amphionios ululasse canes.
O dira novi facies leti, 180
gravior leto:
piger ignavos alligat artus
languor, et aegro rubor in vultu,
maculaeque cutem sparsere leves;
tum vapor ipsam 184
corporis arcem flammeus urit 185
multoque genas sanguine tendit,
oculique rigent, resonant aures
stilla tque niger naris aduncae
cruor et venas rumpit hiantes; 190
intima creber viscera quassat
gemitus stridens, et sacer ignis 187
pascitur artus iamque amplexu 192
frigida presso saxa fatigant; (210) [194]
quos liberior domus elato [195]
custode sinit, petits fontes 195[196]
aliturque sitis latice ingesto.
[197] prostrata iacet turba per aras [198]
oratque mori: solum hoc faciles [199]
tribuere dei; delubra petunt [200]
haut ut voto numina placent, 200[201]
sed iuvat ipsos satiare deos.

Oedipus Chorus Creo

Quisnam ille propero regiam gressu petit?
adestne clarus anguine ac factis Creo
an aeger animus falsa pro veris videt?
Chor.

Adest petitus omnibus votis Creo.
Oed.

Horrore quatior, fata quo vergant timens,
trepidumque gemino pectus affectu labat:
ubi laeta duris mixta in ambiguo iacent,
incertus animus scire cum cupiat timet.
Germane nostrae coniugis, fessis opem
si quam reportas, voce properata edoce.
Cr.

Responsa dubia sorte perplexa iacent.
Oed.

Dubiam salutem qui dat adflictis negat.
Cr.

Ambage flexa Delphico mos est deo
arcana tegere.
Oed. Fare, sit dubium licet:
ambigua soli noscere Oedipodae datur.
Cr.

Caedem expiari regiam exilio deus,
et interemptum Laium ulcisci iubet:
non ante caelo lucidus curret dies
haustusque tutos aetheris puri dabit.
(211)

Oed.

[221]
Et quis peremptor induti regis fuit?
quem memoret ede Phoebus, ut poenas luat. 195
Cr.

[223]
Sit precor dixisse tutum visu et auditu horrida;
torpor insedit per artus, frigidus sanguis coit.
ut sacrata templa Phoebi supplici intravi pede 225
et pias numen precatus rite summisi manus,
gemina Parnasi nivalis arx trucem fremitum dedit;
imminens Phoebea laurus tremuit et movit comam
ac repente sancta fontis lympha Castalii stetit,
incipit Letoa vates spargere horrentes comas 230
et pati commota Phoebum; contigit nondum specum,
emicat vasto fragore maior humano sonus:
mitia Cadmeis remeabunt sidera Thebis,
si profugus Dircen Ismenida liqueris hospes
regis caede nocens, Phoebo iam notus et infans. 235
nec tibi longa manent sceleratae gaudia caedis:
tecum bella geres, natis quoque bella relinquens
turpia, maternos iterum revolutus in ortus.
Oed.

[239]
Quod facere monitu caelitum iussus paro,
functi cineribus regis hoc decuit dari, 240
ne sancta quisquam sceptra violaret dolo.
regi tuenda maxime regum est salus:
curat peremptum nemo quem incolumem timet.
Cr.

[244]
Curam perempti maior excussit timor.
Oed.

[245]
Pium prohibuit ullus officium metus? 245
Cr.

[246]
Sphinx et nefandi carminis tristes minae.
Oed.

[247]
Nunc expietur numinum imperio scelus.
Quisquis deorum regna placatus vides:
tu, tu penes quem iura praecipitis poli (212)
tuque, o sereni maximum mundi decus, 250
bis sena cursu signa qui vario legis,
qui tarda celeri saecula evolvis rota,
sororque fratri semper occurrens tuo,
noctivaga Phoebe, quique ventorum potens
aequor per altum caerulos currus agis, 255
et qui carentis luce disponis domos,
adeste: cuius Laius dextra occidit,
hunc non quieta tecta, non fidi lares,
non hospitalis exulem tellus ferat;
thalamis pudendis doleat et prole impia; 260
hic et parentem dextera perimat sua, ,
faciatque (num quid gravius optari potest?)
quicquid ego fugi — non erit veniae locus:
per regna iuro quaeque nunc hospes gero
et quae reliqui perque penetrales deos, 265
per te, pater Neptune, qui fluctu brevi
utrimque nostro geminus alludis solo;
et ipse nostris vocibus testis veni,
fatidica vatis ora Cirrhaeae movens:
ita molle senium ducat et summum diem 270
securus alto reddat in solio parens
solasque Merope noverit Polybi faces,
ut nulla sontem gratia eripiet mihi.
Sed quo nefandum facinus admissum loco est,
memorate: aperto Marte an insidiis iacet? 275

Cr.

[276]
Frondifera sanctae nemora Castaliae petens
calcavit artis obsitum dumis iter,
trigemina qua se spargit in campos via.
secat una gratum Phocidos Baccho solum,
unde altus arva deserit, caelum petens, 280
(213)
clementer acto colle Parnasos biceps;
at una bimaris Sisyphi terras adit;
Olenia in arva tertius trames cava
convalle serpens tangit errantes aquas
gelidumque dirimit amnis i Elei vadum: 285
hic pace fretum subita praedonum manus
aggressa ferro facinus occultum tulit.
In tempore ipso sorte Phoebea excitus
Tiresia tremulo tardus accelerat genu
comesque Manto luce viduatum trahens. 290
Oedipus Tiresias Manto

Oed.

[291]
Sacrate di vis, proximum Phoebo caput,
responsa solve; fare, quem poenae petant.
Teir.

[293]
Quod tarda fatu est lingua, quod quaerit moras
haut te quidem, magnanime, mirari addecet:
visu carent! magna pars veri latet. 295
sed quo vocat me patria, quo Phoebus, sequar:
fata eruantur; si foret viridis mihi
calidusque sanguis, pectore exciperem deum.
appellite aris candidum tergo bovem
curvoque numquam colla depressam iugo. 300
tu lucis inopem, gnata, genitorem regens
manifesta sacri signa fatidici refer.
Man.

[303]
Opima sanctas victima ante aras stetit.
Tir.

[304]
In vota superos voce sollemni voca
arasque dono turis Eoi extrue. 305
Man.

[306]
Iam tura sacris caelitum ingessi focis.
Tir.

[307]
Quid flamma? largas iamne comprendit dapes?
Man.

[308]
Subito refulsit lumine et subito occidit.
(214)

Tir.

[309]
Vtrumne clarus ignis et nitidus stetit
rectusque purum verticem caelo tulit 310
et summam in auras fusus explicuit comam?
an latera circa serpit incertus viae
et fluctuante turbidus fumo labat?
Man.

[314]
Non una facies mobilis flammae fuit:
imbrifera qualis implicat varios sibi 315
Iris colores, parte quae magna poli
curvata picto nuntiat nimbos sinu
(quis desit illi quive sit dubites color).
caerulea fulvis mixta oberravit notis,
sanguinea rursus; ultima in tenebras abit. 320
sed ecce pugnax ignis in partes duas
discedit et se scindit unius sacri
discors favilla — genitor, horresco intuens:
libata Bacchi dona permutat cruor
ambitque densus regium fumus caput 325
ipsosque circa spissior vultus sedet
et nube densa sordidam lucem abdidit.
quid sit, parens, effare.

Tir.

[329]
Quid fari queam
inter tumultus mentis attonitae vagus? 330
quidnam loquar? sunt dira, sed in alto mala; 330
solet ira certis numinum ostendi notis:
quid istud est quod esse prolatum volunt
iterumque nolunt et truces iras tegunt?
pudet deos nescio quid. huc propere admove
et sparge salsa colla taurorum mola. 335
placidone vultu sacra et admotas manus
patiuntur?
Man.

[338]
Altum taurus attollens caput
primos ad ortus positus expavit diem
trepidusque vultum obliquat et radios fugit. 340
(215)

Tir.

[340]
Vnone terram vulnere afflicti petunt? 340
Man.

[341]
Iuvenca ferro semet imposito induit
et vulnere uno cecidit, at taurus duos
perpessus ictus huc et huc dubius ruit
animamque fessus vix reluctantem exprimit.
TIR. Vtrum citatus vulnere angusto micat 345
an lentus altas irrigat plagas cruor?
Man.

[347]
Huius per ipsam qua patet pectus viam
effusus amnis, huius exiguo graves
maculantur ictus imbre; sed versus retro
per ora multus sanguis atque oculos redit. 350
Tir.

[351]
Infausta magnos sacra terrores cient.
sed ede certas viscerum nobis notas.
Man.

[353]
Genitor, quid hoc est? non levi motu, ut solent,
agitata trepidant exta, sed totas manus
quatiunt novusque prosilit venis cruor. 355
cor marcet aegrum penitus ac mersum latet
liventque venae; magna pars fibris abest
et felle nigro tabidum spumat iecur,
ac (semper omen unico imperio grave)
en capita paribus bina consurgunt toris; 360
sed utrumque caesum tenuis abscondit caput
membrana: latebram rebus occultis negans
hostile valido robore insurgit latus
septemque venas tendit; has omnis retro
prohibens reverti limes oblicus secat. 365
mutatus ordo est, sede nil propria iacet,
sed acta retro cuncta: non animae capax
in parte dextra pulmo sanguineus iacet,
non laeva cordi regio, non molli ambitu
omenta pingues visceri obtendunt sinus: 370
natura versa est, nulla lex utero manet,
scrutemur, unde tantus hic extis rigor.
(216)
quod hoc nefas? conceptus innuptae bovis..
nec more solito positus alieno in loco,
implet parentem; membra cum gemitu movet, 375
rigore tremulo debiles artus micant;
infecit atras lividus fibras cruor
temptantque turpes mobilem trunci gradum,
et inane surgit corpus ac sacros petit
cornu ministros; viscera effugiunt manum. 380
neque ista, quae te pepulit, armenti gravis
vox est nec usquam territi resonant greges:
immugit aris ignis et trepidant foci.

Oed.

[384]
Quid ista sacri signa terrifici ferant
exprome: voces aure non timida hauriam. 385
[solent extrema facere securos mala.]

Tir.

[387]
His invidebis quibus opem quaeris malis.
Oed.

[388]
Memora quod unum scire caelicolae volunt,
contaminarit rege quis caeso manus.
Tir.

[390]
Nec alta caeli quae levi pinna secant 390
nec fibra vivis rapta pectoribus potest
ciere nomen; alia temptanda est via:
ipse evocandus noctis aeternae plagis,
emissus Erebo ut caedis auctorem indicet.
reseranda tellus, Ditis inplacabile 395
numen precandum, populus infernae Stygia
huc extrahendus: ede cui mandes sacrum;
nam te, penes quem summa regnorum, nefas
invisere umbras.
Oed.

[400]
Te, Creo, hic poscit labor, 400
ad quem secundum regna respiciunt mea. 400
Tir.

[401]
Dum nos profundae claustra laxamus Stygis,
populare Bacchi laudibus carmen sonet.
(217)

Chorus


Effusam redimite comam nutante corymbo,
mollia Nysaeis armati bracchia thyrsis!
Lucidum caeli decus, huc ades 405
votis quae tibi nobiles
Thebae, Bacche, tuae
palmis supplicibus ferunt.
Huc adverte favens virgineum caput,
vultu sidereo discute nubila 410
et tristes Erebi minas
avidumque fatum.
Te decet cingi comam floribus vernis,
te caput Tyria cohibere mitra
hederave mollem 415
bacifera religare frontem.
Spargere effusos sine lege crines,
rursus adducto revocare nodo;
qualis iratam metuens novercam
creveras falsos imitatus artus, 420
crine flaventi simulata virgo, 420
lutea vestem retinente zona:
inde tam molles placuere cultus
et sinus laxi fluidumque syrma.
Vidit aurato residere curru,
veste cum longa tegeres leones, 425
(218)
omnis Eoae plaga vasta terrae,
qui bibit Gangen niveumque quisquis
frangit Araxen.
Te senior turpi sequitur Silenus asello,
turgida pampineis redimitus tempora sortis; 430
condita lascivi deducunt orgia mystae.
Te Bassaridum comitata cohors
nunc Edono pede pulsavit
sola Pangaeo, nunc Threicio
vertice Pindi; nunc Cadmeas 435
inter matres impia maenas
comes Ogygio venit laccho,
nebride sacra praecincta latus
thyrsumque levem vibrante manu,
tibi commotae pectora matres
fudere comam. 440
iam post laceros Pentheos artus 440
thyades, oestro membra remissae,
velut ignotum videre nefas.
Ponti regna tenet nitidi matertera Bacchi 445
Nereidumque choris Cadmeia cingitur Ino;
ius habet in fluctus magni puer advena ponti,
cognatus Bacchi, numen non vile Palaemon.
Te Tyrrhena, puer, rapuit manus,
at tumidum Nereus posuit mare, 450
(219)
caerula cum pratis mutat freta:
hinc verno platanus folio viret
et Phoebo laurus carum nemus;
garrula per ramos avis obstrepit;
vivaces hederas remus tenet, 455
summa ligat vitis carchesia..
Idaeus prora fremuit leo,
tigris puppe sedet Gangetica.
Tum pirata freto pavidus natat,
et nova demersos facies habet: 460
bracchia prima cadunt praedonibus
inlisumque utero pectus coit,
parvula dependet lateri manus
et dorso fluctum curvo subit,
lunata scindit cauda mare: 465
et sequitur curvus fugientia 466
carbasa delphin. 466
Divite Pactolos vexit te Lydius unda,
aurea torrenti deducens flumina ripa;
laxavit victos arcus Geticasque sagittas
lactea Massagetes qui pocula sanguine miscet; 470
regna securigeri Bacchum sensere Lycurgi;
sensere terrae † Zalacum feroces
et quos vicinus Boreas ferit
arva mutantes quasque Maeotis (220)
alluit gentes frigido fluctu 475
quasque despectat
vertice summo 476
sidus Arcadium geminumque plaustrum.
Ille dispersos domuit Gelonos.
arma detraxit trucibus puellis:
ore deiecto petiere terram 480
Thermodontiacae catervae.
positisque tandem levibus sagittis
Maenades factae.
sacer Cithaeron sanguine undavit
Ophioniaque caede; 485
Proetides silvas petiere, et Argos
praesente Bacchum coluit noverca.
Naxos Aegaeo redimita ponto
tradidit thalamis relictam
virginem, meliore pensans 490
damnum marito: 490
pumice ex sicco *
fluxit Nyctelius latex;
garruli gramen secuere rivi,
conbibit dulces humus alta sucos
niveique lactis candidos fontes 495
et mixta odoro Lesbia cum thymo.
Ducitur magno nova nupta caelo:
solemne Phoebus carmen (221)
infusis humero capillis
cantat et geminus Cupido 500
concutit taedas.
telum deposuit Iuppiter igneum
oditque Baccho veniente fulmen.
Lucida dum current annosi sidera mundi,
Oceanus clausum dum fluctibus ambiet orbem 505
Lunaque dimissos dum plena recolliget ignes,
dum matutinos praedicet Lucifer ortus
altaque caeruleum dum Nerea nesciet Arctos,
candida formonsi venerabimur ora Lyaei.

Oedipus Creo


Etsi ipse vultus flebiles praefert notas, 510
exprome cuius capite placemus deos. 510
Cr.

[511]
Fari iubes tacere quae suadet metus.
Oed.

[512]
Si te luentes non satis Thebae movent,
at sceptra moveant lapsa cognatae domus.
Cr.

[514]
Nescisse cupies nosse quae nimium expetis.
Oed.

[515]
Iners malorum remedium ignorantia est. 515
itane et salutis publicae indicium obrues?
Cr.

[517]
Vbi turpis est medicina, sanari piget.
Oed.

[518]
Audita fare, vel malo domitus gravi
quid arma possint regis irati scies.
Cr.

[520]
Odere reges dicta quae dici iubent. 520
Oed.

[521]
Mittens Erebo vile pro cunctis caput,
arcana sacri voce ni retegis tua.
(222)

Cr.

[523]
Tacere liceat, ulla libertas minor
a rege petitur?
Oed.

[525]
Saepe vel lingua magis
regi atque regno muta libertas obest. 525
Cr.

[526]
Vbi non licet tacere, quid cuiquam licet?
Oed.

[527]
Imperia solvit qui tacet iussus loqui.
Cr.

[528]
Coacta verba placidus accipias precor.
Oed.

[529]
Vlline poena vocis expressae fuit?
Cr.

[530]
Est procul ab urbe lucus ilicibus niger, 530
Dircaea circa vallis inriguae loca.
cupressus altis exerens silvis caput
virente semper alligat trunco nemus,
curvosque tendit quercus et putres situ
annosa ramos: huius abrupit latus 535
edax vetustas; illa, iam fessa cadens
radice, fulta pendet aliena trabe,
amara bacas laurus et tiliae leves
et Paphia myrtus et per immensum mare
motura remos alnus et Phoebo obvia 540
enode Zephyris pinus opponens latus:
medio stat ingens arbor atque umbra gravi
silvas minores urguet et magno ambitu
diffusa ramos una defendit nemus,
tristis sub illa, lucis et Phoebi inscius, 545
restagnat umor frigore aeterno rigens;
limosa pigrum circumit fontem palus.
Huc ut sacerdos intulit senior gradum,
haut est moratus: praestitit noctem locus,
tum effossa tellus, et super rapti rogis 550
iaciuntur ignes, ipse funesto integit (223)
vates amictu corpus et frondem quatit,
lugubris imos palla perfundit pedes,
squalente cultu maestus ingreditur senex,
mortifera canam taxus adstringit comam. 555
nigro bidentes vellere atque atrae boves
intro trahuntur, flamma praedatur dapes,
vivumque trepidat igne ferali pecus,
vocat inde manes teque qui manes regis
" et obsidentem claustra Lethaei lacus, 560
carmenque magicum volvit et rabido minax
decantat ore quicquid aut placat leves
aut cogit umbras; sanguinem libat focis
solidasque pecudes urit et multo specum
saturat cruore; libat et niveum insuper 565
lactis liquorem, fundit et Bacchum manu
laeva canitque rursus ac terram intuens
graviore manes voce et attonita citat.
latravit Hecates turba; ter valles cavae
sonuere maestum, tota succusso solo 570
pulsata tellus. 'audior' vates ait,
'rata verba fudi: rumpitur caecum chaos
iterque populis Ditis ad superos datur'
subsedit omnis silva et erexit comas,
duxere rimas robora et totum nemus 575
concussit horror, terra se retro dedit
gemuitque penitus: sive temptari abditum
Acheron profundum mente non aequa tulit,
sive ipsa tellus, ut daret functis viam,
compage rupta sonuit; aut ira furens 580
triceps catenas Cerberus movit graves.
(224)
subito dehiscit terra et immenso sinu
laxata patuit — ipse torpentes lacus
vidi inter umbras, ipse pallentes deos
noctemque veram; gelidus in venis stetit 585
haesitque sanguis, saeva prosiluit cohors
et stetit in armis omne vipereum genus,
fratrum catervae dente Dircaeo satae.
tum torva Erinys sonuit et caecus Furor 590
Horrorque et una quicquid aeternae creant
celantque tenebrae: Luctus avellens comam
aegreque lassum sustinens Morbus caput,
gravis Senectus sibimet et pendens Metus
avidumque populi Pestis Ogygii malum.
nos liquit animus, ipse quae ritus senis 595
artesque norat stupuit, intrepidus parens
audaxque damno convocat Ditis feri
exangue vulgus, ilico ut nebulae leves
volitant et auras libero caelo trahunt.
non tot caducas educat frondes Eryx 600
nec vere flores Hybla tot medio creat,
cum examen arto nectitur densum globo,
fluctusque non tot frangit Ionium mare,
nec tanta gelidi Strymonis fugiens minas
permutat hiemes ales et caelum secans 605
tepente Nilo pensat Arctoas nives
quot ille populos vatis eduxit sonus.
avide latebras nemoris umbrosi petunt
animae trementes. ; primus emergit solo,
dextra ferocem cornibus taurum premens, 610
Zethus, manuque sustinens laeva chelyn
qui saxa dulci traxit Amphion sono; (225)
interque natos Tantalis tandem suos
tuto superba fert caput fastu grave
et numerat umbras, peior hac genetrix adest 615
furibunda Agaue, tota quam sequitur manus
partita regem: sequitur et Bacchas lacer
Pentheus tenetque saevus etiam nunc minas,
tandem, vocatus saepe pudibundum extulit
caput atque ab omni dissidet turba procul 620
celatque semet (instat et Stygias preces
geminat sacerdos, donec in apertum efferat
vultus opertos) Laius — fari horreo:
stetit per artus sanguine effuso horridus,
paedore foedo squalidam obtectus comam, 625
et ore rabido fatur: 'O Cadmi effera,
cruore semper laeta cognato domus,
vibrate thyrsos, enthea gnatos manu
lacerate potius — maximum Thebis scelus
maternus amor est. patria, non ira deum 630
sed scelere raperis: non gravi flatu tibi
luctificus Auster nec parum pluvio aethere
satiata tellus halitu sicco nocet,
sed rex cruentus, pretia qui saevae necis
sceptra et nefandos occupat thalamos patris 635
egitque in ortus semet et matri impios
fetus regessit, quique, vix mos est feris,
fratres sibi ipse genuit — implicitum malum 640
magisque monstrum Sphinge perplexum sua.
invisa proles: sed tamen peior parens
quam gnatus, utero rursus infausto gravis.
te, te cruenta sceptra qui dextra geris,
te pater inultus urbe cum tota petam (226)
et mecum Erinyn pronubam thalami traham,
traham sonantis verbera, incestam domum 645
vertam et penates impio Marte obteram.
proinde pulsum finibus regem ocius
agite exulem quocumque funesto gradu;
solum relinquat: vere florifero virens
reparabit herbas, spiritus puros dabit 650
vitalis aura, veniet et silvis decor;
Letum Luesque, Mors Labor Tabes Dolor,
comitatus illo dignus, excedent simul;
et ipse rapidis gressibus sedes volet
effugere nostras, sed graves pedibus moras 655
addam et tenebo: reptet incertus viae,
baculo senili triste praetemptans iter:
eripite terras, auferam caelum pater. '

Oed.

[659]
Et ossa et artus gelidus invasit tremor;
quicquid timebam facere fecisse arguor — 660
tori iugalis abnuit Merope nefas,
sociata Polybo; sospes absolvit manus
Polybus meas: uterque defendit parens
caedem stuprumque. quis locus culpae est super?
multo ante Thebae Laium amissum gemunt, 665
Bocota gressu quam meo tetigi loca.
falsusne senior an deus Thebis gravis? —
iam iam tenemus callidi socios doli:
mentitur ista praeferens fraudi deos
vates, tibique sceptra despondet mea. 670
Cr.

[671]
Egone ut sororem regia expelli velim?
si me fides sacrata cognati laris
non contineret in meo certum statu: (227)
tamen ipsa me fortuna terreret nimis
sollicita semper, liceat hoc tuto tibi 675
exuere pondus nec recedentem opprimat:
iam te minore tutior pones loco.
Oed.

[678]
Hortaris etiam, sponte deponam ut mea
tam gravia regna?
Cr.

[680]
Suadeam hoc illis ego, 680
in utrumque quis. , est liber etiamnum status: 680
tibi iam necesse est ferre fortunam tuam.
Oed.

[682]
Certissima est regnare cupienti via
laudare modica et otium ac somnum loqui;
ab inquieto saepe simulatur quies.
Cr.

[685]
Parumne me tam longa defendit fides? 685
Oed.

[686]
Aditum nocendi perfido praestat fides.
Cr.

[687]
Solutus onere regio regni bonis
fruor domusque civium coetu viget,
nec ulla vicibus surgit alternis dies
qua non propinqui munera ad nostros lares 690
sceptri redundent; cultus, opulentae dapes,
donata multis gratia nostra salus:
quid tam beatae desse fortunae rear?
Oed.

[694]
Quod dest: secunda non habent umquam modum.
Cr.

[695]
Incognita igitur ut nocens causa cadam? 695
Oed.

[696]
Num ratio vobis reddita est vitae meae?
num audita causa est nostra Tiresiae? tamen
sontes videmur, facitis exemplum: sequor.
Cr.

[699]
Quid si innocens sum?
Oed.

[700]
Dubia pro certis solent 700
timere reges.
Cr.

[700]
Qui pavet vanos metus, 700
veros moretur.
Oed.

[702]
Quisquis in culpa fuit, (228)
dimissus odit: omne quod dubium est cadat.
Cr.

[704]
Sic odia fiunt.
Oed.

[705]
Odia qui nimium timet 705
regnare nescit: regna custodit metus.
Cr.

[705]
Qui sceptra duro saevus imperio regit, 705
timet timentes: metus in auctorem redit.
Oed.

[707]
Servate sontem saxeo. inclusum specu,
ipse ad penates regios referam gradum.


Chorus


Non tu tantis causa periclis,
non hinc Labdacidos petunt 710
fata, sed veteres deum
irae secuntur: Castalium nemus
umbram Sidonio praebuit hospiti
lavitque Dirce Tyrios colonos,
ut primum magni natus Agenoris 715
fessus per urbem furta sequi Iovis,
sub nostra pavidus constitit arbore
praedonem venerans suum
monituque Phoebi
iussus erranti comes ire vaccae, 720
quam non flexerat
vomer aut tardi iuga curva plaustri,
deseruit fugas nomenque genti
inauspicata de bove tradidit.
Tempore ex illo nova monstra semper 725
protulit tellus: 725
aut anguis imis vallibus editus
annosa supra robora sibilat (229)
superatque pinus:
supra Chaonias celsior arbores 728
erexit caeruleum caput,
cum maiore sui parte recumberet; 780
aut feta tellus impio partu
effudit arma: sonuit reflexo
classicum cornu lituusque adunco
stridulos cantus elisit aere,

  • *

ante non linguas agiles et ora 735
vocis ignotae clamore primum
hostico experti:
Agmina campos cognata tenent,
dignaque iacto semine proles,
uno aetatem permensa die, 740
post Luciferi nata meatus
ante Hesperios occidit ortus,
horret tantis advena monstris
populique timet bella recentis,
donec cecidit saeva iuventus 745
genetrixque suo reddi gremio
modo productos vidit alumnos.
hac transierit civile nefas!
illa Herculeae norint Thebae
proelia fratrum. 750
Quid Cadmei fata nepotis,
cum vivacis cornua cervi
frontem ramis texere novis
dominumque canes egere suum?
(230)
praeceps silvas montesque fugit 755
citus Actaeon agilique magis
pede per saltus ac saxa vagus
metuit motas zephyris plumas
et quae posuit retia vitat:
donec placidi fontis in unda 760
cornua vidit vultusque feros;
ibi virgineos foverat artus
nimium saevi diva pudoris.
Oedipus Iocasta


C aras revolvit animus et repetit metus,
obisse nostro Laium scelere autumant 765
superi inferique, sed animus contra innocens
sibique melius quam deis notus negat,
redit memoria tenue per vestigium,
cecidisse nostri stipitis pulsu obvium
datumque Diti cum prior iuvenem senex, 770
curru superbus, pelleret, Thebis procul
Phocasaea trifidas regio qua scindit vias.
unanima coniunx, explica errores precor:
quae spatia moriens Laius vitae tulit?
primone in aevo viridis an fracto occidit? 775

Ioc.

[776]
Inter senem iuvenemque, sed propior seni.
Oed.

[777]
Frequensne turba regium cinxit latus?
Ioc.

[778]
Plures fefellit error ancipitis viae,
paucos fidelis curribus iunxit labor.
Oed.

[780]
Aliquisne cecidit regio fato comes? 780
ioc. Vnum fides virtusque consortem addidit.
Oed.

[782]
Teneo nocentem, convenit numerus, locus:
sed tempus adde.
Ioc.

[784]
Decima iam metitur seges.
(231)

Senex Corinthius Iocasta


Corinthius te populus in regnum vocat 785
patrium: quietem Polybus aeternam obtinet. 785
Oed.

[786]
Vt undique in me saeva Fortuna irruit!
edissere agedum, quo cadat fato parens.
Sen.

[788]
Animam senilem mollis exsolvit sopor.
Oed.

[789]
Genitor sine ulla caede defunctus iacet,
testor, licet iam tollere ad caelum pie 790
puras nec ulla scelera metuentes manus,
sed pars magis metuenda fatorum manet.
Sen.

[793]
Omnem paterna regna discutient metum.
Oed.

[794]
Repetam paterna regna; sed matrem horreo.
Sen.

[795]
Metuis parentem, quae tuum reditum expetens 795
sollicita pendet?
Oed.

[797]
Ipsa me pietas fugat.
Sen.

[798]
Viduam relinques?
Oed.

[799]
Tangis en ipsos metus. —
Sen.

[800]
Effare morsus quis premat mentem timor; 800
praestare tacitam regibus soleo fidem.
Oed.

[800]
Conubia matris Delphico admonitu tremo. 800
Sen.

[801]
Timere vana desine et turpes metus
depone: Merope vera non fuerat parens.
Oed.

[803]
Quod subditi vi praemium gnati petit?
Sen.

[804]
Regum superbam liberi astringunt fidem.
Oed.

[805]
Secreta thalami fare quo excipias modo. 805
Sen.

[806]
Hae te parenti parvulum tradunt manus.
Oed.

[807]
Tu me parenti tradis; at quis me tibi?
Sen.

[808]
Pastor nivoso sub Cithaeronis iugo.
Oed.

[809]
In illa temet nemora quis casus tulit?
Sen.

[810]
Illo sequebar monte cornigeros greges. 810
Oed.

[811]
Nunc adice certas corporis nostri notas.
(232)

Sen.

[812]
Forata ferro gesseras vestigia,
tumore nactus nomen ac vitio pedum.
Oed.

[814]
Quis fuerit ille qui meum dono dedit
corpus requiro. 815
Sen.

[815]
Regios pavit greges; 815
minor sub illo turba pastorum fuit.
Oed.

[817]
Eloquere nomen.
Sen.

[818]
Prima languescit senum
memoria longo lassa sublabens situ.
Oed.

[820]
Potesne facie noscere ac vultu virum? 820
Sen.

[820]
Fortasse noscam: saepe iam spatio Obrutam 820
levis exoletam memoriam revocat nota.
Oed.

[822]
Ad sacra et aras omne compulsum pecus
duces sequantur; ite, propere accersite,
famuli, penes quos summa consistit gregum.
Sen.

[825]
Sive ista ratio sive fortuna occulit, 825
latere semper patere quod latuit diu:
saepe eruentis veritas patuit malo.
Oed.

[828]
Malum timeri maius bis aliquod potest?
Sen.

[829]
Magnum esse magna mole quod petitur scias,
concurrit illinc publica, hinc regis salus: 830
utrimque paria; contine medias manus,
nihil lacessas, ipsa se fata explicent.
Oed.

[833]
Non expedit concutere felicem statum:
tuto movetur quicquid extremo in loco est.
Sen.

[835]
Nobilius aliquid genere regali appetis? 835
ne te parentis pigeat inventi vide.

Oed.

[837]
Vel paenitendi sanguinis quaeram fidem,
si nosse certum est. ecce grandaevus senex,
arbitria sub quo regii fuerant gregis,
Phorbas. refersne nomen aut vultum senis? 840
Sen.

[841]
Adlidet animo forma; nec notus satis,
nec rursus iste vultus ignotus mihi.
(233)

Oed.

[843]
Regnum optinente Laio famulus greges
agitasti opimos sub Cithaeronis plaga?
Phorbas Oedipus


Laetus Cithaeron pabulo semper novo 845
aestiva nostro prata summittit gregi.
SEN, Noscisne memet?
Phor.

[848]
Dubitat anceps memoria.
Oed.

[849]
Huic aliquis a te traditur quondam puer?
effare. dubitas? cur genas mutat color? 850
quid verba quaeris? veritas odit moras. 850
Phor.

[851]
Obducta longo temporum tractu moves.
Oed.

[852]
Fatere, ne te . cogat ad verum dolor.
Phor.

[853]
Inutile isti munus infantis dedi:
non potuit ille luce, non caelo frui.
Sen.

[855]
Procul sit omen. vivit et vivat precor. 855
Oed.

[856]
Superesse quare traditum infantem negas?
Phor.

[857]
Ferrum per ambos tenue transactum pedes
ligabat artus, vulneri innatus tumor
puerile foeda corpus urebat lue.
Oed.

[860]
Quid quaeris ultra? fata iam accedunt prope. 860
quis fuerit infans edoce.
Phor.

[862]
Prohibet fides.
Oed.

[863]
Huc aliquis ignem! flamma iam excutiet fidem.
Phor.

[864]
Per tam cruentas vera quaerentur vias?
ignosce quaeso. 865
Oed. Si ferus videor tibi
et impotens, parata vindicta in manu est: 865
dic vera: quisnam? quove generatus patre?
qua matre genitus?
Phor. coniuge est genitus tua.
(234)

Oed.

[868]
Dehisce, tellus, tuque tenebrarum potens,
m Tartara ima, rector umbrarum, rape
retro reversus generis ac stirpis vices. 870
congerite, cives, saxa in infandum caput,
mactate telis: me petat ferro parens,
me gnatus, in me coniuges arment manus
fratresque, et aeger populus ereptos rogis
iaculetur ignes, saeculi crimen vagor, 875
odium deorum, iuris exitium sacri,
qua luce primum spiritus hausi rudes
iam morte dignus, redde nunc animos † acres,
nunc aliquid aude sceleribus dignum tuis.
i, perge, propero regiam gressu pete: 880
gratare matri liberis auctam domum.
Chorus


Fata si liceat mihi
fingere arbitrio meo,
temperem zephyro levi
vela, ne pressae gravi 885
spiritu antennae tremant:
lenis et modice fluens
aura nec vergens latus
ducat intrepidam ratem;
tuta me media vehat 890
vita decurrens via.
Gnosium regem timens
astra dum demens petit (235)
artibus fisus novis,
certat et veras aves 895
vincere ac falsis nimis
imperat pinnis puer,
nomen eripuit freto;
callidus medium senex
Daedalus librans iter 900
nube sub media stetit,
alitem expectans suum
(qualis accipitris minas
fugit et sparsos metu
conligit fetus avis), 905
donec in ponto manus
movit implicitas puer
compede audacis viae.
quicquid excessit modum
pendet instabili loco. 910
Sed quid hoc? postes sonant;
maestus en famulus manu
regius quassat caput,
ede quid portes novi.

Nuntius


Praedicta postquam fata et infandum genus 915
deprendit ac se scelere convictum Oedipus
damnavit ipse, regiam infestus petens
invisa propero tecta penetravit gradu
qualis per arva Libycus insanit leo,
fulvam minaci fronte concutiens iubam; 920
vultus furore torvus atque oculi truces,
gemitus et altum murmur, et gelidus fluit (236)
sudor per artus, spumat et volvit minas
ac mersus alte magnus exundat dolor.
secum ipse saevus grande nescio quid parat 925
suisque fatis simile, 'quid poenas moror? '
ait 'hoc scelestum pectus aut ferro petat,
aut fervido aliquis igne vel saxo domet.
quae tigris aut quae saeva visceribus meis
incurret ales? ipse tu scelerum capax, 930
sacer Cithaeron, vel feras in me tuas
emitte silvis, mitte vel rabidos canes —
nunc redde Agauen. anime, quid mortem times?
mors innocentem sola Fortunae eripit. '
haec fatus aptat impiam capulo manum 935
ensemque ducit, 'itane? tam magnis breves
poenas sceleribus solvis atque uno omnia
pensabis ictu? moreris: hoc patri sat est;
quid deinde matri, quid male in lucem editis
gnatis, quid ipsi, quae tuum magna luit 940
scelus ruina, flebili patriae dabis?
solvendo non es: illa quae leges ratas
Natura in uno vertit Oedipoda, novos
commenta partus, supplices eadem meis
novetur. iterum vivere atque iterum mori 945
liceat, renasci semper ut totiens nova
supplicia pendas — utere ingenio, miser:
quod saepe fieri non potest fiat diu;
mors eligatur longa, quaeratur via
qua nec sepultis mixtus et vivis tamen 950
exemptus erres: morere, sed citra patrem.
cunctaris, anime? ' subitus en vultus gravat
profusus imber ac rigat fletu genas.
'et flere satis est? hactenus fundent levem
oculi liquorem? sedibus pulsi suis 955
(237)
lacrimas sequantur: di maritales. satin?
fodiantur oculi! ' dixit atque ira furit:
ardent minaces igne truculento genae
oculique vix se sedibus retinent suis;
violentus audax vultus, iratus ferox, 960
tantum furentis; gemuit et dirum fremens
manus in ora torsit, at contra truces
oculi steterunt et suam intenti manum
ultro insecuntur, vulneri occurrunt suo.
scrutatur avidus manibus uncis lumina, 965
radice ab ima funditus vulsos simul
evolvit orbes; haeret in vacuo manus
et fixa penitus unguibus lacerat cavos
alte recessus luminum et inanes sinus,
saevitque frustra plusque quam satis est furit. 970
Factum est periclum lucis; attollit caput
cavisque lustrans orbibus caeli plagas
noctem experitur. quicquid effossis male
dependet oculis rumpit, et victor deos
conclamat omnis: 'parcite, en, patriae precor: 975
iam iusta feci, debitas poenas tuli;
inventa thalamis digna nox tandem meis.
rigat ora foedus imber et lacerum caput
largum revulsis sanguinem venis vomit.

Chorus


Fatis agimur: cedite fatis; 980
non sollicitae possunt curae
mutare rati stamina fusi.
quicquid patimur mortale genus, (238)
quicquid facimus venit ex alto,
servatque suae decreta colus. 985
Lachesis nulla revoluta manu.
omnia secto tramite vadunt
primusque dies dedit extremum:
non illa deo vertisse licet
quae nexa suis currunt causis. 990
it cuique ratus prece non ulla
mobilis ordo: multis ipsum
metuisse nocet, multi ad fatum
venere suum dum fata timent.
Sonuere fores atque ipse suum. 995
duce non ullo molitur iter
luminis orbus.
Oedipus Chorus Iocasta


Bene habet, peractum est: iusta persolvi patri,
iuvant tenebrae, quis deus tandem mihi
placatus atra nube perfundit caput? 1000
quis scelera donat? conscium evasi diem.
nil, parricida, dexterae debes tuae:
lux te refugit, vultus Oedipodam hic decet.
Chor.

[1004]
En ecce, rapido saeva prosiluit gradu
Iocasta vaecors, qualis attonita et furens 1005
Cadmea mater abstulit gnato caput
sensitque raptum, dubitat afflictum alioqui,
cupit pavetque. iam malis cessit pudor,
set haeret ore prima vox. ioc. Quid te vocem?
gnatumue? dubitas? gnatus es: gnatum pudet? 1010
(239)
invite loquere gnate — quo avertis caput
vacuosque vultus?
Oed.

[1013]
Quis frui tenebris vetat?
quis reddit oculos? matris, en matris sonus!
perdidimus operam, congredi fas amplius 1015
haut est. nefandos dividat vastum mare 1015
dirimatque tellus abdita et quisquis sub hoc
in alia versus sidera ac solem avium
dependet orbis alterum ex nobis ferat.
Ioc.

[1019]
Fati ista culpa est: nemo fit fato nocens.
Oed.

[1020]
Iam parce verbis, mater, et parce auribus: 1020
per has reliquias corporis trunci peto,
per inauspicatum sanguinis pignus mei,
per omne nostri nominis fas ac nefas.
Ioc.

[1024]
Quid, anime, torpes? socia cur scelerum dare
poenas recusas? omne confusum' perit, 1025
, incesta, per te iuris humani decus:
morere et nefastum spiritum ferro exige.
non si ipse mundum concitans divum sator
corusca saeva tela iaculetur manu,
umquam rependam sceleribus poenas pares 1030
mater nefanda, mors placet: mortis via
quaeratur, age dum, commoda matri manum,
si parricida es. restat hoc operae ultimum:
rapiatur ensis; hoc iacet ferro meus
coniunx — quid illum nomine haud vero vocas? 1035
socer est. utrumne pectori infigam meo
telum an patenti conditum iugulo inprimam?
eligere nescis vulnus: hunc, dextra, hunc pete
. uterum capacem, qui virum et gnatos tulit.
Chor.

[1040]
Iacet perempta. vulneri immoritur manus 1040
(240)
ferrumque secum nimius eiecit cruor.
Oed.

[1042]
Fatidice te, te praesidem et veri deum
compello: solum debui fatis patrem;
bis parricida plusque quam timui nocens
matrem peremi: scelere confecta est meo. 1045
0 Phoebe mendax, fata superavi impia.
Pavitante gressu sequere pallentes vias;
suspensa plantis efferens vestigia
caecam tremente dextera noctem rege.
ingredere praeceps, lubricos ponens gradus, 1050
1 profuge vade — siste, ne in matrem incidas,
quicumque fessi corpore et morbo graves
semanima trahitis pectora, en fugio exeo:
relevate colla, mitior caeli status
posterga sequitur: quisquis exilem iacens , 1055
animam retentat, vividos haustus levis
concipiat. ite, ferte depositis opem:
mortifera mecum vitia terrarum extraho.
violenta Fata et horridus Morbi tremor,
Maciesque et atra Pestis et rabidus Dolor, 1060
mecum ite, mecum, ducibus his uti libet.