Jump to content

Omne Datum Optimum

Checked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Omne Datum Optimum
1139
editio: incognita
fons: [1]

[0] Omne Datum Optimum (a. 1139). Innocentius episcopus, seruus seruorum Dei.

[1] Dilectis filiis Roberto magistro religiose militie Templi quod Iherosolimis situm est, eiusque successoribus et fratibus tam presentibus quam futuris in perpetuum. Omne datum optimum et omne donum perfectum desursum est, descendens a patro luminum, apud quem non est transmutatio nec uicissitudinis obumbratio.

Prouide, dilecti in Domino filii, de uobis et pro uobis, omnipotentem Dominum collaudamus, quoniam in uniuerso mundo uestra religio et ueneranda institutio nuntiatur.

Cum enim natura essetis filii irae et saeculi uoluptatibus dediti, nunc, per aspirantem gratiam, euangelii non surdi auditores effecti, relictis pompis secularibus et rebus propriis, dimissa etiam spatiosa uia quae ducit ad mortem, arduum iter quod ducit ad uitam, humiliter elegistis, atque ad comprobandum quod in Dei militia computemini signum uiuifice cruces in uestro pectore assidue circumfertis.

Accedit ad hoc quod tanquam ueri Israelite atque instructissimi diuini prelii bellatores, uere caritatis flamma succensi, dictum euengelium operibus adimpletis quod dicitur: maiorem hac dilectionem nemo habet quam ut animam suam ponat quis pro amicis suis; unde etiam, iuxta summi Pastoris uocem, animas uestras pro fratribus ponere eosque ab incursoribus paganorum defensare, minime formidatis; et, cum nomine censeamini milites Templi, constituti estis a Domino catholice ecclesie defensores et inimicorum Christi impugnatores.

Licet autem uestrum studium et laudanda deuotio in tam sacro opere, toto corde et tota mente desudet. Nichilominus tamen uniuersitatem uestram exortamur in Domino, atque, in peccatorum remissionem, auctoritate Dei et beati Petri, apostolorum principis, iam uobis quam seruitoribus uestres iniungimus, ut pro tuenda catholica ecclesia, et ea quae est sub paganorum tyrannide, de ipsorum spurcitia eruenda, expugnandos inimicos crucis, inuocato Christi nomine, intrepide laboretis.

Ea etiam quae de eorum spoliis ceperetis, fidenter in usus uestros conuertatis, et, ne de his, contra uelle uestrum, portionem alicui dare cogamini, prohibemus. Statuentes ut domus seu Templum, in quo estis, ad Dei laudem et gloriam, atque defensionem suorum fidelium, et liberandam Dei ecclesiam, congregati, cum omnibus possessionibus et bonis suis quae inpresentiarum legitime habere cognoscitur, aut, in futurum, concessione pontificum, libertate regum uel principum, oblatione fidelium, seu aliis iustis modis, prestante Domino, poterit adipisci, perpetuis futuris temporibus, sub Apostolice Sedis tutela et protectione consistat.

Presenti quoque decreto sanctimus, ut uita religiosa quae in uestra domo est, diuina inspirante gratia, instituta, ibidem inuiolabiter obseruetur, et fratres inibi omnipotenti Domino seruientes, caste et sine proprio uiuant, et, professionem suam dictis et moribus comprobantes, magistro suo aut quibus ipse preceperit, in omnibus et per omnia, subiecti et obedientes existant. Preterea quemadmodum domus ipsa huius sacre uestre institutionis et ordinis fons et origo esse promeruit, ita nichilominus omnium locorum ad eam pertinentium caput et magistra in perpetuum habeatur.

Ad hec adiicientes, praecipimus ut, obeunto te, dilecte in Domino fili Roberte, uel tuorum quolibet successorum, nullus eiusdem domus fratribus proponatur, nisi militaris et religiosa persona, quae uestre conuersationis habitum sit professa, nec ab aliis, nisi ab omnibus fratribus insimul uel a saniori ac puriori eorum parte qui proponendus fuerit, eligatur.

Porro consuetudines, ad uestro religionis et officii obseruantiam, a magistro et fratribus communiter institutes, nulli ecclesiastice secularioue personae infringere uel minuere sit licitum. Easdem quoque consuetudines a uobis aliquanto tempore obseruantas, et scripto firmatas, non nisi ab eo qui magister est, consentiente tamen saniori parte capituli, liceat immutari.

Prohibemus autem et omnimodis interdicimus ut fidelitates, hominia siue iuramenta, uel reliquas securitates, quae a secularibus frequentantur, nulla ecclesiastica secularisue persona, a magistro et fratribus eiusdem domus exigere audeat. Illud autem scitoto quoniam, sicut uestra sacra institutio et religiosa militia, diuina est prouidentia stabilita, ita nichilominus nullius uite religiosioris obtentu ad locum alium uos conuenit transuolare: Deus enim qui est incomutabilis et eternus, mutabilia corda non approbat, sed pocius sacrum propositum semel inceptum perduci uult usque in finem debite actionis.

Quot et quanti sub militari cingulo et clamyde terreni imperii Domino placuerunt, sibique memoriale perpetuum reliquerunt? Quot et quanti, in armis bellicis constituti, pro testamento Dei et paternarum legum defensione, suis temporibus, fortiter dimicarunt, atque manus suas in sanguine infidelium Domino consecrantes, post bellicos sudores, eterne uite brauium sunt adepti? Videte itaque uocationem uestram, fraters, iam milites quam seruientes, atque iuxta apostolum, unusquisque uestrum, in qua uocatione uocatus est, in ea permaneat; ideoque fratres uestros, semel deuotos atque in sacro collegio receptos, post factam in uestra militia professionem, et habitum religionis assumptum, reuertendi ad seculum nullam habere precipimus facultatem. Nec alicui eorum fas sit, post factam professionem, semel assumptam crucem Dominicam et habitum uestre professionis abicere, uel ad alium locum seu etiam monasterium, maioris siue minoris religionis obtentu, inuitis seu inconsultis fratribus aut eo qui magister extiterit, liceat transmigrare nullique ecclesiastice seculariue persone ipsos suscipiendi aut retinendi licentia pateat.

Et quoniam qui sunt defensores ecclesie, de bonis ecclesie debent uiuere ac sustenari, de rebus mobilibus uel se mouentibus seu de quibuslibet quae ad uestram uenerabilem domum pertinent, a uobis decimas exigi, contra uoluntatem uestram, omnimodis prohibemus. Ceterum decimas quas, consilio et consensu episcoporum de manu clericorum uel laicorum, studio uestro extrahere poteritis, illas etiam quas, consentientibus episcopis et eorum clericis, acquiretis, uobis auctoritate apostolica confirmamus. Ut autem ad plenitudinem salutis et curam animarum uestrarum nichil uobis desit, et ecclesiastica sacramenta et diuina officia uestro sacro collegio commodius exhibeantur, simili modo sancimus, ut liceat uobis honestos clericos et sacerdotes, secundum Deum, quantum ad uestram scientiam, ordinatos, undecumque ad uos uenientes, suscipere, et tam in principali domo uestra quam etiam in obedientits et locis sibi subditis, uobis habere. Dummodo si e uicino sunt, eos a propriis episcopis expetatis, idemque nulli alii professioni uel ordini teneantur obnoxii.

Quod si episcopi eosdem uobis concedere forte noluerint, nichilominus tamen eos suspiciendi et retinendi auctoritate sancta Romane ecclesie habeatis. Si uero aliqui horum, post factam professionem, turbatores religionis uestre aut domus, uel etiam inutiles apparuerint, liceat uobis eos, cum saniori parte capituli amouere, eiisque tanseundi ad alium ordinem, ubi, secundum Deum uiuere uoluerint, licentiam dare et loco ipsorum alios idoneos substituere; qui etiam unius anni in uestra societate spatio probentur, quo peracto, si mores eorum hoc exegerint, et ad uestrum seruitium utiles inuenti fuerint, tunc demum professionem faciant regulariter uiuendi et magistro suo obediendi, ita ut eundem uictum et uestium uobiscum habeant necnon lectisternia, excepto eo quod clausa uestimenta portabunt. Sed nec ipsis liceat de capitulo uel cura domus uestre se temere intromittere, nisi quantum a uobis eis fuerit iniunctum; curam quoque animarum tantum habeant quantum a uobis fuerint requisiti; preterea nulli persone extra uestrum capitulum sint subiecti tibique, dilecte in Domino fili Roberte, tuisque successoribus tanquam magistro et prelato suo, in omnibus et per omnia obedientiam deferant.

Precipimus insuper ut ordinationes eorumdem clericorum qui ad sacros ordines fuerint promouendi a quocumque uolueritis, catholico suscipiatis episcopo, siquidem catholicus et gratiam apostolice sedis habuerit, qui nimirum nostra fultus auctoritate quod postulatur indulgeat. Eosdem autem pro pecunia predicare aut lucro, uosque pro huiusmodi causa ad predicandum mittere prohibemus, nisi forte magister Templi, qui pro tempore fuerit, certis ex causis id faciendum esse prouiderit. Quicumque sane ex his in uestro collegio suscipientur stabilitatem loci, conuersionem morum, seque militaturos Domino, diebus uite sue, sub obedientia magistri Templi, posito scripto super altare, in quo contineantur ista, promittent.

Saluo quoque episcopis iure episcopali, tam in decimis quam in oblationibus et sepulturis, nichilominus concedimus facultatem, in locis sacro Templo collatis, ubi familia uestra habitat, oratoria construere, in quibus utique ipsa diuina officia audiat ibique, si quis ex uobis uel ex eadem familia mortuus fuerit, tumuletur. Indecens enim est et animarum periculo proximum, religiosos fraters, occasione adeunde ecclesie, se uirorom turbis et mulierum frequentie immiscere.

Decernimus insuper auctoritate apostolica, ut, apud quemcumque locum uos uenire contigerit, ab honestis atque catholicis sacerdotibus penitentiam, unciones seu alia quaelibet sacramenta ecclesiastica suscipere liceat, ne forte ad preceptionem spiritualium bonorum uobis quippiam deesse ualeat. Quia uero omnes in Christo unum sumus, et non est personarum differentia apud Deum, tam remissionis peccatorum quam alterius beneficeintie, atque apostolice benedictionis quae uobis indulta est, etiam familias et seruientes uestros uolumus esse participes.

Nulli ergo hominum liceat, predictum locum temere perturbare aut eius possessions aufferre uel ablatas retinere, minuere aut alilquibus uexationibus fatigare, sed omnia integra conseruentur uestris atque aliorum Dei fidelium usibus omnimodis profutura.

Si quis igitur hanc nostre constitutionis paginam sciens, contra eam temere uenire temptauerit, secundo tertioue commonitus nisi reatum suum congrua satisfactione correxerit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reumque se diuino iudicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat et a sacratissimo corpore ac sanguine Dei et domini redemptoris nostri Ihesu Christi alienus fiat atque in extremo examine districte ultioni subiaceat. Conseruantes autem hec omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum eius benedictionem et gratiam consequantur. Amen. Rota.

 
– Ego Innocentius catholice ecclesie episcopus ss.
+ Ego Egidius Tusculanis episcopus ss.
+ Ego Gregorius presbiter cardinalis tituli Apostolorum ss.
+ Ego Petrus presbiter cardinalis tituli Susanne ss.
+ Ego Conradus Sab(inensis) episcopus ss.
+ Ego Theodewinus sancto Rufine episcopus ss.
+ Ego Petrus presbiter cardinalis tituli sancti Marcelli ss.
+ Ego Albericus Hostiensis episcopus ss.
+ Ego Comes presbiter cardinalis tituli Eudoxie ss.
+ Ego Matheus presbiter cardinalis tituli Eudoxie ss.
+ Ego Gerardus presbiter cardinalis tituli sancte cruces in Iherusalem ss.
+ Ego Anselmus presbiter cardinalis tituli sancti Laurentii in Lucina ss.
+ Ego Lutifridus presbiter cardinalis Vestine ss.
+ Ego Luchas presbiter cardinalis tituli sanctorum Iohannis et Pauli ss.
+ Ego Grisogonus presbiter cardinalis sancte Praxedis ss.
+ Ego Martinus presbiter cardinalis tituli sancte Sable ss.
+ Ego Gregorius presbiter cardinalis tituli sancte Balbine ss.
+ Ego Gregorius diaconus cardinalis sanctorum Sergii et Bachi ss.
+ Ego Adenulfus diaconus cardinalis sancte Marie in Cosmidia ss.
+ Ego Guido diaconus cardinalis sanctorum Cosme et Damiani ss.
+ Ego Vass(alus) diaconus cardinalis sancti Eustachii iuxta Templum Agrippe ss.

Datum Laterani per manum Imerici sancte Romane ecclesie diaconi cardinalis et cancellarii, IIII kalendas aprilis, indicione II, incarnationis Dominice anno MCXXXVIIII, pontificatus uero domni Innocencii papae II anno X.