Omnem sollicitudinem

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search


LITTERAE APOSTOLICAE


VENERABILIBUS FRATRIBUS ANDREAE IGNATIO ARCHIEPISCOPO ULTRAJECTENSI EJUSQUE SUFFRAGANEIS, ET DILECTIS FILIIS CATHOLICIS UNIVERSIS IN HOLLANDIA COMMORANTIBUS.


PIUS PP. IX.

Venerabiles Fratres et Dilecti Filii, salutem et Apostoli-
cam Benedictionem. In universa Dei Ecclesia custodes ac
vindices catholicae fidei et unitatis pro supremo Nostro Apo-
stolico ministerio constituti omnem sollicitudinem adhibere
debemus, ut hoc munus sancte et fideliter tueamur. Hac Nos
sollicitudine impellente, praesentes has litteras ad Vos, VV. FF.
et DD. FF. mittendas esse putavimus. Agnovimus enim ex
epistola ad Nos data superiori mense exeunte, cui subscri¬
ptum erat nomen Cornelii Joannis Mulder, qui decanum se
appellat pseudo-Capituli Ultrajectensis, Hernicum Loos, qui
ab Ultrajectensibus schismaticis temere, inaniter, irrito Ar-
chiepiscopus fuerat electus, et illicite, illegitime ac sacrilege
consecratus, atque ideo cum electoribus et consecratorum s
suis ab hac Sancta Sede majori excommunicatione confixus,
interdicto etiam ipsi omni cum ordinis tun) jurisdictionis
exercitio, ex hac vita migrasse, ac in ejus locum pseudo Cano¬
nicos Ultrajectenses alium quemdam nomine Joannem Hey-
kamp subrogasse, eumque in Ultrajectensem Archiepiscopum
die 15 Decembris anno proxime elapso elegisse. Nec porro
erubuerunt praedicti Ianseniani schismatis et errorum asseclae
summa dissimulatione, tamquam ipsi essent in Catholicae
Matris Ecclesiae sinu, quem dilacerare pergunt, suis luteris
quibus Nos de hac electione docuerunt, ejusdem electi con¬
firmationem a Nobis efflagitare. Nos quidem,, VV. FF. et
DD. FF. magno commiserationis sensu nuncium accepimus de

Acia Tom. VIII, fase. XUIII. 32




illius pseudo-Archiepiscopi Ultraject ensis vitae exitu dolentes,
quod non ante a pertinacia sua quam a vita decesserit, ac
deploravimus vehementer infelices eos ejusdem schismatis
et errorum socios in sua contumacia nihil divinis judiciis
deterritus permanere.

Iamvero hanc luctuosam animi obstinationem in iis per¬
spicientes, qua inconsutilem Christi vestem scindere pergunt
et toties irrogatas sui similibus poenas aspernantur, Aposto-
lico munere sacrisque Canonum legibus adducti, ut qui ad sani¬
tatem redire nolunt, saltem ab aliis repellantur, Praedeces¬
sorum Nostrorum vestigiis inhaerentes, qui paria omnes judicia
in hujusmodi electiones aliosque contumaces ausus exercuerunt,
electionem Ioannis Heykamp in pseudo-Archiepiscopum Ultra-
jectensem a pseudo-Canonicis Ultrajectensibus factam, nul¬
lam, inanem, illegitimam ac sacrilegum Apostolica auctoritate
declaramus, eamque rescindimus, dolemus, abrogamus.

Deinde sub poena excommunicationis ipso facto, et sine
alia declaratione incurrendae districte indicimus praedicto
Heykamp, sibi ab iis omnibus plane esse abstinendum, quae
Episcopalis sunt propria jurisdictionis. Quamobrem nunquam
ipsi fas erit, quemquam ad animarum curam et sacramento¬
rum administrationem, quovis etiam necessitatis praetextu
constituere et deputare, ac alia quaecumque agere quae ad
Episcopalem Jurisdictionen! pertinent, qua omnino caret.

Praeterea sub eadem poena excommunicationis ipso facto
et sine alia declaratione incurrendae mandamus tam eidem
Ioanni Heykamp ne se cuiquam Archiep. aut Episcopo con¬
secrandum praebeat, quam pseudo-Episcopis e suorum coetu
aliisque Archiepiscopis aut Episcopis ne eumdem inaniter et
execrabiliter electum Archiepiscopum consecrare audeant. Has
autem poenas decernimus sine praejudicio illarum, quas tam
electus pseudo-Archiepiscopus, quam electores pseudo-Canonici
Ultraiectenses noverint se incurrisse.

Dum autem haec ad vos scribimus VV. FF. DD. FF. ut
Apostolicae Nostrae sollicitudinis partes impleamus, vos pariter
hortamur, ut fervidas preces vestras Nostris adiiciatis, Deum



obsecrantes, ut hos infelieiter errantes ad Christi ovile et ad
salutis portum dignetur adducere. Nobiscum ab Ejus Cle¬
mentia enixe exposcite, ut ipsi veram pacem et consolatio¬
nem tandem exquirant; quae in solo Deo et Ecclesia ejus
reperiri potest, ac pietate permoti erga se ipsos, si vocem
Domini audiunt, sua corda nolint obdurare. Vobis vero VV. FF.
et DD. FF. praecipuam ac sinceram benevolentiam Nostram
confirmantes et uberrima divinamm gratiarum munera a
Domino postulantes Apostolicam Benedictionem toto cordis
affectu singulis universis peramanter impertimus.

Datum Romae apud S. Petrum die 31 Martii an. 1875.

Pontificatus Nostri Anno Vigesimonono.


PIUS PP. IX