Jump to content

Omnibus compertum

Checked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Omnibus compertum
1900

editio: Acta Santae Sedis
fons: ASS, vol. XXXIII (1900-1901), pp. 65-67.
LITTERAE SSMI D. N. LEONIS XIII AD PATRIARCHAM,
ARCHIEPISCOPOS ET EPISCOPOS GRAECO MELCHITAS,
UT MAGIS FIRMENTUR SPIRITU CONCORDIAE,
COMPOSITIS INTER EOSDEM LEVIBUS DISSIDIIS*


Omnibus compertum exploratumque est, Venerabiles Fratres, Nos, sub ipsa Pontificatus initia, ad christianas Orientis nationes oculos peramanter convertisse. Editis insuper nonnullis actis praesertim Constitutione Orientalium, plura a Nobis sunt opportune declarata et decreta ad earumdem coniunctionem cum Petri Cathedra obstringendam, nec non ad reconciliationem dissidentium fovendam. Alias deinceps occasiones libenter nacti sumus actuosae benevolentiae erga catholicos orientales testandae, et nihil profecto antiquius, nihil sanctius habuimus, quam, animis cum Sede Apostolica obstrictis, adeo in eis ardorem excitare et foecunditatem fidei, ut ad maiorum excellentiam et laudem, renovatis exemplis, nitantur.

Inter omnes vero orientales ecclesias, inditam nationem et patriarchatum antiochenum graeco-melchitam singulari prorsus benevolentia prosequuti sumus et prosequimur. Etenim, ut pauca tantum nunc commemoremus, optime nostis, Venerabiles Fratres, Nos inde ab anno 1882 Seminarium in urbe Jerosolymitana pro Graeco-Melchitis instaurasse, eique Missionales Algerinos praefecisse. Praeterea plures alumnos ex eadem natione graeco-melchita Nostris expensis, Romae, in Athanasiano Collegio instituendos curamus, ut ad fontem ipsum, catholicam veritatem hauriant, et unitatis centrum, quod in Sede Apostolica divinitus constitutum est, venerari coram atque adamare adsuescant. Denique, anno 1894, uti ex eadem Constitutione Orientalium eruitur, Patriarchae graeco-melchitae iurisdictionem tribuimus in eos quoque fideles eiusdem ritus qui intra fines turcici imperii versantur.

Paternae huic benevolentiae erga nationem graeco-melchitam apte respondisse religiosam vestri Ordinis operam libenter testamur; tum ob sedulitatem, qua, in sollicitudinis Nostrae partem vocati, ministerio vestro fungi studetis, tum ob industriam qua commissi gregis incolumitati prospicitis. Etsi vero haec omnia non sine vestri Ordinis laude commemoremus, dissimulare tamen non possumus, tristitiam qua affecti sumus, cum leves quasdam dissensiones inter vos nuper exortas noverimus. Huiusmodi dissidium, favente atque opitulante Dei gratia, componere potuimus; quum enim plures ex vobis, qui elapso mense Romam petierunt, notationibus Nostris laudabiliter obtemperaverunt, pax et concordia illico restituta est. Nunc vero ad hanc animorum consensionem firmandam tria potissimum per praesentes Litteras declaranda censuimus.

I. Quoad Patriarchalia iura, privilegia, munera, praerogativas nihil detractum volumus aut imminutum; simul tamen Venerabilem Fratrem Nostrum Patriarcham Antiochenum Graeco-Melchitam enixe rogamus, ut eiusdem nationis episcopos, quos Spiritus Sanctus posuit regere Ecclesiam Dei, ea qua par est, reverentia prosequatur et fraterna caritate complectatur, iuxta B. Petri Principis Apostolorum praeceptum: Neque ut dominantes in cleris, sed forma facti gregis ex animo (I. Ep. V, 3), cui consonant praeclara Bernardi verba: Magis agat caritas, quam potestas.

II. Praeterea episcopos omnes eiusdem nationis monemus, ut praelaudato Patriarchae tamquam legitimo Praesuli honorem et obsequium exhibeant, debitamque obtemperationem praeseferant; quod si quaedam suboriatur inter ipsos controversia, eam primum Patriarchae iudicio demisse subiiciant; si vero rem dirimi non eveniat, ad Sedem Apostolicam reverenter deferatur.

III. Ad praecavendas futuras iurium contestationes, optime valitura est Synodi Nationalis celebratio. Quocirca, quemadmodum alias vobis commendavimus, ita nunc per praesentem epistolam praecipimus; ut huiusmodi Synodus quantocius convocetur, in qua de iuribus Patriarchae et episcoporum, de recta fidelium administratione, de cleri disciplina, de monachorum vel aliis piorum institutis, de missionum necessitatibus, de cultus divini decore, de sacra liturgia, de cognatisque agatur rebus, quae diligenter cautissimeque sunt reputandae ad maiorem Dei gloriam procurandam et Ecclesiae graeco-melchitae splendorem augendum. Uti penes alias orientales ecclesias Synodi nationalis celebratio maximo fuit emolumento pro negotiis componendis et ecclesiastica disciplina instauranda, ita vestrae Ecclesiae ex legum scriptarum elucubratione et promulgatione praeclaros fructus profecturos, Nobis iure merito pollicemur.

Nunc vero, antequam finem praesentibus litteris imponamus, intimo Nostri cordis affectu vos hortamur et obsecramus, ut quotidie magis arctissimo caritatis foedere devincti, solliciti sitis eum omni humilitate et mansuetudine servare unitatem spiritus in vinculo pacis. Nemo enim vestrum ignorat quantopere ad totius Ecclesiae bonum et ad reconciliationem dissidentium fovendam intersit, animorum, voluntatum et sententiarum concordia. Quapropter certa Nobis spes est, Venerabiles Fratres, futurum ut vos paternis hisce monitis, desideriis, postulationibus libentissime obsequentes, dissensionum germina radicitus evellere ac ita gaudium Nostrum implere velitis, omnesque gravissimi vestri muneris partes obire ad consummationem sanctorum in aedificationem corporis Christi. Persuasum vobis sit deliberatum esse Nobis ea omnia praestare, quae ad maiorem ecclesiae graeco-melchitae utilitatem pertinere posse noverimus. Interim in humilitate cordis Nostri Deum oramus et obsecramus, ut caelestium charismatum copiam vobis propitius largiatur. Ac divini praesidii auspicem et flagrantissimae illius, qua vos in Domino amplectimur, caritatis testem, Apostolicam benedictionem vobis, Venerabiles Fratres, cunctisque clericis laicisque fidelibus graeco-melchitis peramanter impertimus.

Datum Roma e apud S. Petrum die XXI Iulii anno MDCCCC, Pontificatus Nostri XXIII.


LEO PP. XIII

  • ASS, vol. XXXIII (1900-1901), pp. 65-67.