Opera omnia/Testimonia et judicia
|
|
|
|
Fratris in Aeneae sic illum funere dicunt |
Delia discedens 'felicius' inquit 'amata |
Donec erunt ignes arcusque Cupidinis arma, |
Et teneri possis carmen legisse Properti; |
Carmina quis potuit tuto legisse Tibulli, |
Credere juranti durum putat esse Tibullus[*], |
denique ab incauto nimium petit ille marito,
se quoque uti seruet, peccet ut illa minus.
Scit, cui latretur, cum solus obambulet, ipsas
cui totiens clausas exscreet ante fores,
multaque dat furti talis praecepta docetque
qua nuptae possint fallere ab arte uiros.
Non fuit hoc illi fraudi, legiturque Tibullus
et placet, et iam te principe notus erat.
Vergilium vidi tantum, nec avara Tibullo
tempus amicitiae fata dedere meae.
successor fuit hic tibi, Galle, Propertius illi;
quartus ab his serie temporis ipse fui.
Delicias si quis lascivaque carmina quaerit,
Praemoneo, non est scripta quod ista legat.
Aptior huic Gallus blandique Propertius oris,
aptior, ingenium come, Tibullus erit.
.....Hunc ipse, choro plaudente, Philetas
Callimachusque senex, Umbroque Propertius antro
Ambissent laudare diem; nec tristis in ipsis
Naso Tomis, divesque foco lucente Tibullus.
....Qui compositos metro Tibulli,
In Stellae recitat domo libellos.
Fama est arguti Nemesis formosa Tibulli :
Lesbia dictavit, docte Catulle, tibi.
Ussit amatorem Nemesis lasciva Tibullum,
In tota juvit quem nihil esse domo[*].
Accusent et Tibullum, quod ei sit Plautia in animo, Delia in versu.
Non Geticulus hic tibi legetur,
Non Marsos, Pedo, Silius, Tibullus.
Memineris, quod saepe versum complevit Delia cum Tibullo.
Quod genus carminis (Elegiam) praecipue scripserunt apud Romanos Propertius et Tibullus, imitati Graecos Callimachum et Euphormionem.
Princeps Elegorum poetarum est dubio procul Albius Tibullus, quia vere, non dissimulanter aut obnoxie, amantem agit ; modo superbit, modo supplicat, annuit, renuit, minatur, intercedit, dedignatur, devovet, orat, inconstans est, quod voluit non vult, quod optavit refugit, secum dissidens, ut in vera cupidinis rota illum circumagi credas. Non deest tamen in tanto lepore verborum suus nitor et reconditarum rerum cognitio.
....Ut tersi memorat pia Musa Tibulli,
Musa sibi primos quae jure adsciscit honores
Imparibas numeris, ni blanda Propertios ora
Solvat, et ambiguam faciat certamine palmam.
Vide Tibullum, Lib. I, Eleg. V, v. 3o. JULIUS CAESAR SCALIGER, Poetices, Lib. VI , cap. vii.}} Facilius e Tibulli locis expediemus censuram nostram. Uniformis ille paene totus est, vixque discedens ab se ipso eodem paene gyro concluditur. Audis enim casas, focos, rura , nemora, praela, spicas, sacra tum saepe, tum multum. Omnium vero cultissimus, nec re- dundans in elegia.
Ego vero quoties Tibulli carmina lego , nihil amplus requiro neque venustatis, neque elegantiae : doctrinam autem et eruditionem admiror. Omnia arte studioque summo elimata mihi videntur : itaque in maxima facilitate illa, cura tamen elaborationis conspicitur. Verba optima, sententiae exquisitae, compositio omnibus, ut aiunt, numeris perfecta. Ex quo necesse est hoc consequatur, carmina, ut sint et canora, et splendida, et concinna.
Tibullus , ille politus suavisque poeta, et quidem Phoebeus olor, in quo sincerus esse videtur et ingenuus Latini sermonis sapor, nullo peregrino vitiatus succo.
Battiaden docti sectitor Musa Properti :
Flaccus Pindaricos dividit aure modos.
Passeris exsequias fracto canit ore Catullus :
Tu Nemesin laudas, culte Tibulle, tuam.
Tibullus elegans cumprimis poeta, et in cujus purissimis scriptis nativa quaedam et vernacula Latinae linguae munditia relucet.
Conferant tamen studiosi poeticarum amoenitatum Idyllium hoc cum poetae cultissimi TibulUli Elegia quarta, libro primo. Nam illa videntur ad Theocriti imitationem dicta :
Carmine purpurea est Nisi coma : carmina ni sint,
Ex humero Pelopis non nituisset ebor.
Ut Cidnus nullas sordes, nitidissimus amnis
Volvit, et a limo purus ubique fluit :
Sic mea, Romanas inter castissima Musas,
Undique nativo culta decore nitet.
Ergo aliæ placeant ornatu trans mare sumto:
Nostra suo, et patrio si placet una, sat est.
Tibullus autem elegans Latini sermonis poeta.
Est purus et elegans, bonusque Latinitatis auctor Tibullus, Eques et ipse Romanus, qua tempestate, ut hodieque, nobilium quam plebeiorum cultior ac politior sermo fuit.
Scitus et elegans tum in verbis, tum in numeris Tibullus: sed qui e Graecis fontibus pleraque expresserit.
Et quis melior Tibulli expositor quam Tibullus? qui tot sæculis parem non habuit, ac ne imitatorem quidem, quem sane nostra sæcula legant? Et saepissime miratus sum hoc fatum Romanæ Ecclesiæ; et floruisse et defloruisse una ætate Amatoriam ejus Venerem, quantum quidem ad nos pertinet: nam Martialis et Papinii ætate, quod ex ipsis et Plinio etiam juniore constat, talia non pauci scripserunt. Verum cum ipsis fere nominibus et hi et sequentis ævi interierunt.
Tibullo è pieno di soavità, di grazia, di tenerezza, di passione, di purità e d'eleganza, tanto nel numero quanto nelle parole, maravigliosa e perfetta.
Talis in Aonidum patria, silvisque beatis
Perfluit æternus sancta vireta liquor.
Illic largifluas vatum chorus omnis ad undas
Inter odoratum ludit amatque nemus.
At myrti vacua solus gemit unus in umbra
Quem circum lacrimis omnia plena madent.
Hunc quondam facilem pharetrato semper Amori
Ipsa Venus campos duxit in Elysios.
Hoc duce carpe viam. Sed enim tu mente pudica,
Caste puer, castis carmina finge modis.
Ipse quidem, nec vera nego, Sulmonis aquosi
Ad Musas propius monstrat Alumnus iter:
Sed tantum superat facundi Musa Tibulli
Quantum voce alias Daulias ales aves.
Nostrates innumeras Tibullo laurus impertiti sunt, ut nullus fere poeta in carminibus egregium elegiæ romanæ principem illaudatum praetermiserit; sat erit hoc loco judicium transcripsisse, quod de Albio Gallicus pronuntiavit Quintilianus La Harpe in opere dicto Lycée, vol. II p. 2o9.
« C'est à Tibulle qu'il en faut revenir; c'est lui qu'il faut relire quand on aime; c'est en le lisant qu'on se dit: Heureux l'homme d'une imagination tendre et flexible, qui joint au goût des voluptés délicates le talent de les retracer, qui occupe ses heures de loisir à peindre ses momens d'ivresse, et arrive à la gloire en chantant ses plaisirs! C'est pour lui que le travail de produire devient une nouvelle jouissance. Pour parler à notre ame, il n'a besoin que de répandre la sienne. Il nous associe à son bonheur en nous racontant ses illusions et ses souvenirs; et ses chants pleins des douceurs de sa vie, ses chants qui ne semblaient faits que pour l'amour qui repose, ou pour l'oreille de l'amitié confidente sont entendus de la dernière postérité.»