Jump to content

Opera omnia/Vita Tibulli

Unchecked
E Wikisource
VITA TIBULLI[1]
EX CODICE MS. BIBLIOTHECAE[2] REGIAE
DESCRIPTA A P. BURMANNO SECUNDO CUM LECTIONIS DIVERSITATE.

Albius Tibullus, Eques Romanus[3], insignis forma cultuque corporis observabilis, ante alios Corvium (Corvinum) Messalam oratorem[4] dilexit, cujus et contubemalis Aquitanico bello[5] militaribus donis donatus est; hic multorum judicio, maxime Quintiliani, viri in studia litterarum acerrimae licentiae[6], inter Elegiographos summum obtinet locum. Epistolae quoque ejus amatoriae, quamquam breves, utiles sunt. Obiit adolescens[7], ut indicat Epitaphium infra scriptum:

Te quoque Virgilio comitem non aequa Tibullum
   Mors juvenem campos misit in Elysios,
Ne foret aut Elegis molles qui fleret amores,
   Aut caneret forti regia bella pede.


________________________________
TIBULLI VITA

AUCTORE HIERONYMO ALEXANDRINO

[8]

Albius Tibullus eques illustris et insignis forma in urbe romana ubi natus pergratus et militaribus ‡ et togatis signis fuit quum vir esset doctus † nec ‡ ut solent quidam vultum austeꝝ‡ et tristem sed hylarem ‡ et iocundum erga omnes habuit† Quippe Tibullus statura pulcher ‡ corpore agilis Facie iocundus ‡ lingua comis ‡ moribus dulcis ‡ et familiaris erat ‡ Ante alios vero sibi omni officio ‡ et benevolentia Messalla corvinus favit † Erat hic orator insignis ‡ atque conscilio et opera Octavius princeps gravibus in rebus ac maximis utebatur ‡ Amavit

  1. De vita fusius agemus ad voluminis calcem, absoluto commentario.
  2. Laudat Burmannus hunc Codicem simpliciter ad Anthol. Lat. Tom. I, p. 416. Nec accuratius eum designavit in schedula inserta Editioni Broukh. (in Bibl. Reg. Berolinensi) cui inscripsit Vitam supra repetitam.
  3. Codd. Paris. et Lips. eques regalis.
  4. Iidem libri cum ed. Venet. an. 1472 habent originem pro oratorem, cui voci Burmannus substituit Imperatorem. Tacitus Annal. XIII, 34. Nerone tertium Consule simul iniit Consulatum Valerius Messala, cujus proavum, oratorem Corvinum, D. Augusto, abavo Neronis, collegam in eo magistratu fuisse, pauci jam senum meminerant. Nonnulli auctorem perperam. Jam senum autem conjunxit Tacitus, ut jam juvenem Tibullus I, IV, 33.
  5. Iidem libri equitanico. Edd. Venett. 1487-93, contubernalis Iapidio : pannonico et aquitano bello.
  6. Verba : maxime.... licentiae , absunt a Cod. Lips. qui habet, multorum judicio inter elegos princeps est habitus. Voci licentiae Burmannus substituit diligentiae cum Ayrmaano, cui obloquitur Heynius, corrigens Elegographos.
  7. Adolescens. Fort juvenis. Sic enim in ipso carmine subjecto : tempore Virgilii, additur apud Broukhusium. Burm. Libri omnes habent adolescens.
  8. Exstat haec Vita etiam in Cod. Colbertino et Ed. Venet. an. 1475. Auctorem esse Hieronymum, patet e Vita Propertii , in cujus fine legitur : Vale gratissime 1ector ‡ et memor Hieronimi Alexandrini (mi) ‡ qui tibi tris uitas clarissimorum poetarum in lucem dedit Catulli Tibulli ‡ et Proptii †