Opera omnia (Eutychianus)

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
EPUB silk icon.svg EPUB  Mobi icon.svg MOBI  Pdf by mimooh.svg PDF  Farm-Fresh file extension rtf.png RTF  Text-txt.svg TXT
Opera omnia
Saeculo III

editio: documentacatholicaomnia
fons: documentacatholicaomnia

0275-0283- SS Eutychianus - Oper Omnia OPERA OMNIA EUTYCHIANI PAPAE.

[0155]

DE SANCTO EUTYCHIANO PAPA NOTITIA HISTORICA.

[0155D] Eutychianus ordinatur papa die V januarii 275, mortuus ann. 283.—Eutychianus Marini seu Martini filius, Etruscus, patria Lunensis, ultimis anni 274 diebus, vel primis sequentis anni 275, Felici successit; die quinta januarii ordinatus fuit feria tertia, quae eo anno cum die quinta januarii concurrit [(1) [0155D] Pagius, in Critic., ad annum 274: Baronius 275, num. V, et ad annum 283, num. IX; Coustant., Epist. tom. pontif., tom. I, pag. 298.] . Praefuit Ecclesiae romanae annis octo, mensibus undecim, [0156D] diebus tribus, anno 283, VII idus decembris satis functus, ut in Catalogo Bucheriano legitur: A consulatu Aureliani III et Marcellini, ad consulatum Cari II et Carini, id est, a die quinta januarii anni 275, ad diem septimam decembris anni 283 vel octavam, qua die in indiculo depositionis episcoporum Eutychiani nomen legitur: Sexto idus decembris Eutychiani in Callisti, nempe in coemeterio Callisti. Quare corrigendus Eusebius, qui decem tantum mensibus romanum pontificatum Eutychianum tenuisse [0157A] scribit: et uti annotat Valesius, annos octo, quos Sixto auxerat, Eutychiano detraxit. Turpius adhuc erravit auctor Pontificalis Damaso adscripti, qui Eutychiani pontificatum a consulatu Aureliani tertio, et Marcellini ad Carum II et Carinum extendit; annumque unum, mensem unum, diem unum sedisse prodit.

De manichaeorum haeresi et Manete.—Sub pontificatu Eutychiani insana Manichaeorum haeresis, in commune humani generis malum exorta est [(1) [0157C] Euseb., in Chronico, pag. 760, tom. VIII Hieronymi.] ; quae utut non minus infamis et ridicula fuit, inter omnes tamen haereses, quae tribus primis Ecclesiae saeculis extulerunt caput, celeberrima evasit, inque orbem terrarum latissime grassata est. Coriphaeus hujus sectae fuit mancipium natione Persa, qui nomen [0157B] suum Cubricum in illud Manetis seu Manichaei permutavit; missus in carcerem ob acceleratam mortem filio Varananis, Persarum regis, quem per orationem se curaturum spoponderat; inde fuga elapsus, in Mesopotamiam venit, ibique errores somniaque sua disseminavit circa annum 277. Ab Archelao sapientissimo Mesopotamiae archiepiscopo habitis in omnium conventu disputationibus non semel superatus est. Hinc iterum in Persiam rediens a satellitibus Persis detectus, comprehensus, et ad regem adductus fuit, qui, exprobrata Maneti et filii caede, atque fuga e carcere ac vinculis, excoriari eum lege Persica ann. 278 mandavit, ac reliquum corpus bestiis devorandum tradi: cutem vero, qua tanta illius improbitas continebatur, tamquam utrem ante portas suspendi].

[0157C] An Eutychianus martyribus sit accensendus?—Eutychianum martyrio obiisse Baronius cum in notis ad Martyrologium, tum in annalibus tradit atque post eum Blondellus [(3) [0157D] Blondell., in Pseudo-Isidoro.] . At inter confessores, ut ait Pagius [(4) [0157D] Pagi, not. 10 in ann. 283.] , numerandus videtur; tum quia in Indiculo depositionis episcoporum, non vero martyrum a Bucheriani catalogi auctore inscriptus; tum etiam, quia illius obitus eo tempore contigit, quo, Eusebio teste [(5) [0157D] Euseb., Hist. eccl., lib. VIII, cap. 1.] , Ecclesia Christi altissima pace fruebatur. Quid decreverit S. Eutychianus?—Commendandus [0158A] hic sanctus pontifex ob singularem eam religionem, qua martyres prosecutus est. Suis enim manibus, teste auctore libri Pontificalis, duos et quadraginta supra trecentos tumulavit martyres, constituitque ne quis martyrem sine dalmatica aut colobio purpureo sepeliret [(1) [0158C] Blanchinus, in notis ad Anastasium bibliothecarium, tom. II, part. II, pag. 244, scribit: Vindicandorum martyrum curam promovens cautus pontifex providenter praecepit, ut adderentur judicia certa martyrii in eorum depositione. Adhiberi mandavit colobium aut dalmaticam non qualemcumque, sed purpuratam ad involvendos martyres, quos etiam purpuratos vocare consuevit Ecclesia in hymno omnium sanctorum: Vos purpurati martyres. Ante hoc decretum Eutychiani consueverunt christiani sacra martyrum corpora sepelire cum linteis ipsorum sanguine respersis. [0158D] Permulti tamen martyres ante et post Eutychiani decretum candidis ob voluti linteis conditi fuere tumulo, uti cl. Laurentius Berti, Dissertat. I. de Rom. Episcopis. saec. III, tom. II, § 21, pag. 337, observat nostri forte Reparatoris exemplo.] . Consuetudinem, quae alioquin obtinuerat, novo decreto asseruit, ut fruges, fabae, et uvae super altari benedicerentur, eam forsan ob causam, ut impugnaret errorem manichaeorum, qui creaturas a malo principio ortas detestabantur.

Eutychiani Epistolae subditae.—Nomine Eutychiani duas commentus est Isidorus Peccator vel Mercator epistolas. Prior ad Joannem et ad omnes episcopos Boeticae provinciae, de fide incarnationis Domini. Posterior ad episcopos per Siciliam constitutos, tria complectitur. [0158B] 1o De modo recipiendi accusationem adversus clericos. 2o Qui non admittantur ad accusationem religiosorum. 3o De modo procedendi in negotiis ecclesiasticis, cum procedi non debeat modo saeculari. Notas tamen decretalibus suis apposuit auctor, quae vero Eutychiano non conveniunt. Epistola ad episcopos Boeticae data est II idus aprilis, Aureliano et Marcello viris clarissimis coss. Atqui verus Eutychianus Marcellinum scripsisset, non Marcellum notasque Aureliani consulatus numerales de more addidisset. Nil ad veteratoris impudentiam addi potest, qui integrum ex Hilario capitulum, quod extat, et Leonis Magni ad Leonem Augustum epistola 97, c. 3, decretali inseruit suae. Verba quoque, admonemus etiam vestram fraternitatem, etc., petuntur ex Gregorii Magni [0158C] epistola 25, l. II. Posterior epistola Scripturam laudat ex versione mixta ex Italica et Hieronymiana. Adriani I decreta in gratiam Ingelrami metensis Episcopi interpolat, ut jam erudite observavit Blondellus. LUMPER. [0157]

DE DECRETIS EUTYCHIANO ADSCRIPTIS.

(Ex D. Coustantio desumpt.)

[0157D] ARGUMENTUM.

—1. Decreta duo. Unde probet Baronius primum decretum.—2. Unde probari possit secundum.—3. [0158D] Dalmaticae antiquus in Ecclesia usus.—4, 5. Initium hujus usus Sylvestro perperam tribuitur.—6-15. [0159A] Duae epistolae ab Isidoro suppositae. Decreta decem Eutychiano adscripta.

1. In libro pontificali Eutychianus constituisse dicitur «ut fruges, fabae et uvae super altario benedicerentur,» necnon «ut quicumque fidelium martyrem sepeliret, sine dalmatica aut colobio purpurato nullatenus sepeliret.» Sed quae in hoc libro cum de aliis pontificibus, tum nominatim de Eutychiano falsa praedicantur, his detrahunt auctoritatem. Verum utrumque admittit ac probat Baronius. Et primum quidem opportune ab hoc papa editum censet, ut adversus nascentem Manichaei haeresim, quae fruges aliasque res corporeas ut a principio mali creatas execrabatur, fideles muniret. Praeterea in opinionis suae gratiam apostolicos citat canones 3, 4 et 5, qui [0159B] tamen illi, praesertim ex Dyonisii Exigui interpretatione, adversari potius videntur. Nempe can. 4 cavetur ut «offerre non liceat ad altare praeter novas spicas et uvas et oleum ad luminaria et thymiama.» Unde concedendum est saltem his canonibus vetari, ne fabae, quas in altari benedicendas esse vulgatum Eutychiani decretum constituit, in altari offerantur. Tum sancitur can. 5, «ut reliqua poma omnia (seu reliqui omnes fructus) ad domum, primitiae episcopo et presbyteris dirigantur, non offerantur in altari:» ubi id quod Eutychiani decreto in altari offerri praecipitur, his canonibus vetari audimus.

2. Ad decretum alterum quod attinet, idem Annalium parens ejus usum exinde praetextu religionis non tantum erga martyres, sed etiam erga sacros ministros [0159C] inductum probat tum ex libro IV. Dialog. S. Gregorii papae, cap. 40, ubi Paschasii diaconi dalmaticam ejus feretro superpositam narrat, tum ex gestis synodi romanae anno 513 habitae, in qua idem papa primo praefatur: «Hujus sedis rectoribus mos ultra meritum erupit, ut cum eorum corpora humanda deferuntur, haec dalmaticis contegant, et easdem dalmaticas pro sanctitatis reverentia partiendas populus scindat.» Tum modestus ille pontifex morem illum prohibet his verbis: «Praesenti decreto constituo, ut feretrum, quo Romani pontificis corpus ad sepeliendum ducitur, nullo tegmine veletur.» Simulque unde fluxerit ille usus, innuit dum inter haec addit, «cum adsint multa a sacris corporibus apostolorum martyrumque velamina,» etc. Quasi diceret, [0159D] Hic honor, qui apostolorum martyrumque corporibus jure delatus est, ad eos, quorum non est par sanctitas, immerito fuit translatus. Ut autem hunc honorem Eutychianus martyribus decerneret, ea excogitari potest causa, quod Manichaei sanctorum martyrum cultum non secus atque idololatriam respuebant.

3. Nec negandum colobii aut dalmaticarum voces antiquas esse. In vita S. Cypriani a Pontio scripta legimus: «Et cum se dalmatica exspoliasset (Cyprianus), et diaconibus tradidisset, in linea stetit.» Antiquus auctor, Quaest. Vet. et Nov. Test. apud Augustinum, Append. t. III, c. 49, cum romanae ecclesiae diaconis ita expostulat: «Quasi non hodie diaconi dalmaticis induantur sicut episcopi.» Ubi et [0160A] dalmaticarum usum episcoporum proprium esse, et a romanis diaconis per arrogantiam usurpatum esse notat. Scribit et Cyprianus tolonensis episcopus in Vita S. Caesarii arelatensis episcopi, eo ipso tempore, quo Symmachus papa Caesarium «concesso specialiter pallii decoravit privilegio, diaconos quoque ipsius ad Romanae instar ecclesiae dalmaticarum fecisse habitu praeeminere.» Testatur Gregorius, lib. IX, epist. 107, Aregium poposcisse, ut sibi et archidiacono suo utendi dalmaticis licentiam praeberet. Quod ut «novum non inconsulte et subito» permisit, sed postmodum concedens, ipsas etiam dalmaticas ei Cyriaci abbatis opera transmisit. In bibliotheca Floriacensi istud legitur Zachariae papae ad Austrobertum episcopum viennensem scribentis: «Dalmaticam usibus [0160B] vestris misimus: ut quia ecclesia vestra ab hac sede doctrinam fidei percepit et morem habitus sacerdotalis, ab illa etiam percipiat decorem honoris.»

4. Hinc colligere est quae fides habenda sit vulgato Anastasio de Silvestro scribenti: «Et hoc constituit, ut diaconi dalmaticis in Ecclesia uterentur,» si praesertim hoc decretum non tantum de Romanis, sed de quibuslibet diaconis dictum intelligatur. Inde etiam refellitur quod alii dicunt, dalmaticarum usum in Ecclesiam primum a Silvestro invectum esse, cum antea colobiis uterentur sacerdotes; aut quod in Silvestri Vita a Combefisio edita narratur, Euphrosynum scilicet Pamphyliae episcopum Romam venientem colobium S. Jacobi fratris Domini secum attulisse, [0160C] et cum eo indutus sacra peregisset, inde quidem factum esse ut Romani sacerdotes colobiis uterentur, sed postea nuditatis brachiorum tegendae gratia colobia in dalmaticas fuisse commutata; seu quod Anselmus Lucensis a Ducangio laudatus tradit: «A sancto Silvestro et presbyteris ejus colobiorum usus sumpsit initium, et Marcus ac Julius et Liberius ex ordine usi sunt. Post hos autem colobia in dalmaticas sunt commutata.» Unde sequeretur, ut dalmaticarum usum non Silvester, sed Damasus primus in Ecclesiam invexisse dicendus esset. Sed et quod de Cypriani dalmatica ex ejus Vita a Pontio scripta diximus, ejus usum in Ecclesia et Damaso et Silvestro antiquiorem esse persuadet: sicut ex testimoniis mox allatis conficitur, eumdem colobiorum usu vulgo creditum [0160D] esse recentiorem.

5. Colobia autem, sicut et dalmaticae, erant tunicae talares. Hoc distabant dalmaticae a tunicis et colobiis, quod dalmaticis amplae erant manicae, tunicis strictae, colobiis vel nullae vel breves. De colobiis cum brevibus manicis habemus illud Cassiani, de Habitu monach., c. 5: «Colobiis quoque lineis induti, quae vix ad cubitorum initia pertingunt, nudas de reliquo circumferunt manus.» Dorotheus vero doct. 1. quaerit, cur monachorum colobium manicis careat, cum caeterorum omnium manicatum sit. Idem et ubi addidit: «Colobium nostrum habet signum purpureum,» rursum quaerit: Quid sibi vult signum purpureum?» ac respondet: «Unusquisque militans regi purpuram [0161A] habet in chlamyde.» Et haec quidem ratio ad decretum accommodari potest quod expendimus, quo nimirum cavetur, ne quis martyrem sine colobio purpurato sepeliat. Quapropter haec paulo fusius edisseruisse non piguit, siquidem ad decretorum nonnullorum seu veritatem, seu falsitatem probandam inde lux affulget.

6. In editionibus conciliorum duabus adulterinis Eutychiani epistolis, quae ex Isidori Mercatoris officina prodierunt, quaeque cum caeteris ejusdem officinae opificiis a nobis edentur, alia decem subjiciuntur decreta e variis canonum compilationibus collecta. Et primum quidem e Gratiano II, quaest. 3, c. 91, sic refertur: «Si quis episcopus aut abbas presbytero aut monacho suo jusserit missas pro haereticis (addunt alii collectores mortuis) cantare, non licet et non [0161B] expedit eis obedire:» Sed hoc tenuis quaedam portio est amplioris decreti, quod Anselmus lib. II, sec. ms. German., cap. 117; Burchardus, lib. XIX, c. 105, et Ivo, p. 13, c. 117, pariter Eutychiano adscriptum exhibent in hunc modum: «Si quis dederit aut acceperit communionem de manu haeretici, et nescit quod Ecclesia catholica contradicit, postea intelligens, annum unum poeniteat. Si autem scit, et neglexerit, et postea poenitentiam egerit, decem annos poeniteat: alii judicant septem: et humanius alii, quinque poeniteat. Si quis permiserit haereticum missam suam celebrare in Ecclesia catholica, et nescit, quadraginta dies poeniteat. Si pro reverentia ejus, annum unum poeniteat. Si pro damnatione Ecclesiae catholicae [a [0161D] Et consuetudinis Romanorum apud Hier. non exstat.] et consuetudinis Romanorum, projiciatur [0161C] ab Ecclesia sicut haereticus, [b [0161D] Nisi poenituerit apud Hier.] nisi habeat poenitentiam: si habuerit, decem annos poeniteat. Si recesserit ab Ecclesia catholica in congregationem haereticorum, et aliis persuaserit, et postea poenitentiam egerit, duodecim annos poeniteat, quatuor (apud Anselmum tres) annos extra ecclesiam, et sex (apud eumdem septem) inter auditores, et duos adhuc extra communionem. De his in [c [0161D] In synodo Hieron.] canone dicitur, ut decimo anno communionem sine oblatione accipiant. Si episcopus aut abbas jubet monacho suo pro haereticis mortuis missas cantare (en verba a Gratiano laudata) non licet et non expedit obedire eis. Si presbytero contigerit, ubi missam cantaverit, et alius recitaverit nomina mortuorum, et [d [0161D] Et si unum nominaverit haereticum apud Ans.] simul nominaverit haereticos [0161D] cum catholicis, si post missam intellexerit, hebdomada [e [0162D] Jejunet apud Hier.] poeniteat: si frequenter fecerit, annum integrum poeniteat. Si quis autem pro morte haeretici missam ordinaverit, ut pro religione sua [f [0162D] Reliquias de illo fecerit, quia multum jejunavit, et postea apud Hier.] ejus reliquias ibi tenuerit, et nescit differentiam catholicae fidei; et postea intellexerit, poenitentiamque egerit, reliquias ibi debet igne concremare, et annum unum poeniteat. Si autem scit, et neglexerit, poenitentia commotus [g [0162D] Quadraginta apud Hier.] decem annos poeniteat. Si quis a fide [0162A] catholica discesserit sine ulla necessitate, et postea ex toto animo poenitentiam acceperit, tres annos extra ecclesiam, id est inter audientes, juxta nicaenum concilium (Can. 11) septem annos in ecclesiis inter poenitentes, et duos annos adhuc extra communionem poeniteat.» In ms. German. Anselmi collectionem complectente proxime legimus: «Tres annos poeniteat extra ecclesiam, unum inter audientes, juxta nicaenum concilium;» quod primo placuerat, quia audientes in ecclesiam intrabant, et ibi lectiones et conciones cum fidelibus aliis audiebant. Sed hanc lectionem non permittit laudatum nicaenum concilium, cujus verbis decreti hujus concinnator verba extra ecclesiam temere adjecit. Ut autem sileam in hoc decreto repetitum missae nomen aliaque saeculum Eutychiano recentius redolere, inscriptionis ejus falsitatem [0162B] citatum nicaenum concilium, quod quadraginta duobus annis post Eutychiani mortem celebratum est, plane prodit. Neque vero sibi constat Gratianus: nam majorem ejusdem partem XXIV, quaest. I, c. 41, Julio adscribit. At ex capite 2 Poenitentialis Hieronymo attributi, iis varietatibus quas ad marginem annotavimus exceptis, totum descriptum est.

7. Alterum: «Nihilominus etiam,» etc., quo abbatissa puellam virginem vel viduam velare prohibetur, ex Gratiano, XX, quaest. II, cap. 3, descriptum, apud Burchardum quoque lib. VIII, c. 17, et Ivonem p. 7, c. 38, ut ex decretis Eutychiani, c. 13, profertur. Est autem Parisiensis VI concilii, anno 829 habiti, lib. I, cap. 43. [0162C]

8. Tertium: «Praedicandum est etiam ut perjurium fideles caveant,» etc., depromptum est ex Gratiano, XXII, quaest. I, c. 17, qui quidem priores secutus est canonum collectores, Anselmum, lib. II, secundum ms. German., c. 58, Burchardum, lib. XII, c. 14, Ivonem, p. 12, c. 71, apud quos velut ex decretis Eutychiani, c. 26, pariter citatur. Pertinet tamen ad Theodulfum Aurelianensem episcopum, cap. 26, apud Sirmondum, tom. II conc. Gall., pag. 217.

9. His subjicitur quartum: «Si quis membrorum truncationes, et domorum incendia fecerit, sive fieri jusserit, aut facienti consenserit, quo usque de his unicuique legaliter et amicabiliter coram episcopo civitatis aliisque civibus non emendaverit, ab Ecclesia se privatum cognoscat. Si vero post secundam et [0162D] tertiam conventionem cuncta, in quibus arguitur, non emendaverit, tamquam ethnicus et publicanus ab omni christianorum collegio separetur» quod licet Gratianus, XXIII, quaest. 8, c. 31, post Ivonem, p. 13, c. 40, et Burchardum, lib. XI, c. 30, Eutychiano attribuat, eo tamen recentius jure videatur.

10. Quintum: «Si quis gentilis gentilem uxorem dimiserit ante baptismum;» et sextum, Simili modo si unus ex conjugatis baptizatus est et alter gentilis,» [0163A] Gratianus XXVIII, quaest. 1, c. 2 et 3 suppeditat. Huic praeluserant Burchardus, lib. XI, c. 59 et 60, necnon Ivo, p. 8, c. 195 et 196. Utrumque descriptum est ex Poenitentiali Theodori Cantuar. cap. 13 et 45, ut videre est apud Petitum, tom. I, pag. 11, et Dacherium Spicileg., tom. IX.

11. Quod septimo loco e Gratiano, XXXV, quaest. 6, c. 7, descriptum est de juramento synodali, cujus initium: «Episcopus in synodo residens, post congruam exhortationem, septem ex plebe ejus parochiae, vel eo amplius, prout viderit expedire, maturiores, honestiores atque veraciores viros debet in medium advocare, etc.» eadem ratione refertur et apud Anselmum lib. VI, secundum ms. German., c. 146. Extat et apud Burchardum, lib. I, cap. 91 et 92, velut ex [0163B] decretis Eutychiani papae, cap. 9. Sed apud hunc cap. 92 et 93 subjiciuntur 88 capitula, de quibus velut ex ejusdem Eutychiani praecepto interrogandi sint qui prius sacramento synodali se constrinxerint. Porro omnes illi collectores in hac sacramenti formula consentiunt, qua «allatis Sanctorum pignoribus,» a jurante exigitur «quod tu nec propter amorem, nec propter timorem, nec propter praemium, nec propter parentelam ullatenus celes episcopum, aut ejus missum cui hoc inquirere jusserit, quandocumque ex hoc te interrogaverit. Sic te Deus adjuvet, et istae Sanctorum reliquiae.» Cui similis est ista interrogandi formula apud Gratianum, ibid., c. 5, relata in hunc modum: «De ista parentela, quam dicunt esse inter illum N. et inter illam ejus conjugem [0163C] N. quidquid inde scis aut audisti a tuis vicinis, aut a tuis antiquioribus propinquis, quod tu per nullum ingenium, nec propter amorem, nec propter timorem, aut per praemium, aut per consanguinitatem celabis episcopum tuum, aut ejus missum cui hoc inquirere jusserit, quandocumque te ex hoc interrogaverit. Sic te Deus adjuvet, et istae Sanctorum reliquiae.» Atqui haec novissima formula (quae et apud Burchardum lib. VII, c. 25, et apud Ivonem, p. 9, c. 61, anepigrapha est; neque enim, ut putarunt Pithaeani fratres, ad hanc pertinet superioribus decretis praefixa Gregorii ex concilio Rom. citatio) a Gratiano ut ex Ordine Romano citatur. Probabile est igitur et ex eodem Ordine repetitum esse superius decretum.

[0163D] 12. Fatendum tamen est in romanam Ecclesiam hujusmodi morem nonnisi sequioribus saeculis invectum [0164A] esse, et in ea, sicut et in Oriente, saltem ad sextum usque saeculum, hunc obtinuisse usum, ut testimonium dicturi Evangelia sibi proposita, nulla sacrarum reliquiarum mentione facta, tangerent: cujus rei fidem facient epistola 15 Vigilii papae, n. 2, Pelagii I fragmentum 44, ad Decoratum, Mopsuestenae synodi gesta concilii quinti generalis actioni 5 inserta, sextum concilium generale, act. 14, pag. 977. Superioris autem formulae adhibendae, seu supra Reliquias jurandi praeceptum apud Baluzium, tom. I, Capitul. in Capitulari IV, anni 803, sive de lege Ripuariense, cap. 57, pag. 398, et apud Sirmondum tom. II, conc. Gall., pag. 246, legitur his verbis: «Omne sacramentum in Ecclesia aut supra reliquias juretur: et quod in Ecclesia jurandum est, vel cum [0164B] sex electis, vel, si duodecim esse debent, quales potuerit invenire; et sic juret: Sic illum Deus adjuvet, et illi Sancti quorum istae reliquiae sunt, ut dicat veritatem.» Ejusdem rei praeceptum atque usum apud praedictum Baluzium, pag. 60, videre est in Dagoberti regis Capitulari II, anni 630, sive lege Alamannorum, cap. 7, ubi sancitur: «Ista sacramenta debent esse jurata, ut illi conjuratores manus suas super capsam ponant, et ille solus, cui causa requiretur, verba tantum dicat, et super omnium manus manum suam imponat, ut sic illi Deus adjuvet vel illae reliquiae, etc.» Vide concilium Francofordiense anno 794 celebratum, can. 9, ubi aut tactis Evangeliis, aut coram propositis reliquiis jurandi mos indicatur.

13. Decretum illud: Malum magnum ebrietatis, [0164C] quod ex librorum XVI, libro XIV, cap. 2, vulgatum est, quodque apud Burchardum, lib. XVI, cap. 2, et Ivonem, p. 13, c. 71, offendimus, est Moguntiaci concilii anno 813 celebrati, canon 46.

14. Quod huic subjicitur: «Episcopi ac Dei ministri non debent comessationibus et vinolentiis nimiis incumbere,» velut ex iisdem libris, ibid., c. 3, descriptum, similiter et Burchardus, lib. XVI, c. 3, et Ivo, part. XIII, c. 70, exhibent, ac nihilo magis ad Eutychianum pertinet, sed ad Remense secundum concilium, anno 813 habitum, cujus est canon 18.

15. Postremum: Observandum est nobis, quo ministris Dei praescribitur quibuscum convivari ipsis liceat, ex librorum XVI, lib. XIV, cap. 10, desumptum, et eadem ratione a Burchardo, lib. XVI, c. 10, et [0164D] Ivone, p. 11, c. 78, laudatum, est Capitularis Theodulfi episcopi Aurelianensis caput 13.

[0163] EUTYCHIANI PAPAE EXHORTATIO AD PRESBYTEROS EX ANTIQUO CODICE VATICANO.

[0163D] Fratres et sacerdotes Domini, cooperatores nostri ordinis estis. Nos quidem, quamvis indigni, locum Auron tenemus; vos locum Eleazari et Ithamaris: nos vice duodecim apostolorum fungimur; vos ad formam septuaginta duorum discipulorum estis: nos pastores vestri sumus; vos plebis vobis commissae: [0164D] nos de vobis rationem reddituri sumus summo pastori Domino nostro Jesu Christo; vos de plebe vobis commissa: nos de vobis pastoribus; vos vero de ovibus, id est de plebibus vobis commendatis: et ideo, filii charissimi, praevideamus periculum tanti officii nobis commissi. Admonemus itaque et obsecramus [0165A] fraternitatem vestram, ut quae vestrae nostraeque saluti, suggerimus, memoriae commendetis. Inprimis admonemus ut vita et conversatio vestra irreprehensibilis sit: scilicet, ut cella vestra sit juxta ecclesiam, et in domibus vestris feminas non habeatis: omni nocte ad nocturnas surgite; cursum vestrum certis horis decantate: missarum celebrationes religiose peragite: corpus et sanguinem Domini cum timore et reverentia sumite. Nullus scaccis vel alearum ludis intendat: vasa sacra manibus propriis abluite et extergite. Nullus cantet missam nisi jejunus: nullus cantet qui non communicet: nullus cantet sine amictu, alba, stola, manipulo, id est fanone et casula, et haec vestimenta nitida sint, et ad nullos alios usus sint. Nullus in alba qua in suos usus utitur cantet. [0165B] Nullus in ligneo aut in vitreo calice audeat missam celebrare. Nulla femina ad altare accedat, nec calicem Domini tangat; corporale mundissimum sit. Altare sit coopertum de mundis linteis. Super altare nihil ponatur, nisi capsae et reliquiae et quatuor Evangelia, aut pyxis cum corpore Domini ad viaticum infirmorum: caetera in nitido loco recondantur. Missale plenarium, lectionarium, antiphonarium; et librum quadraginta homiliarum unusquisque habeat. Locus in secretario vel juxta altare sit praeparatus ubi aqua effundatur, quando sacra vasa abluuntur, et ubi vas nitidum dependeat cum aqua, ut sacerdos manus lavet post communionem. Ecclesiae sint bene coopertae et cameratae, et atrium ecclesiae sit undique munitum.

[0165C] Nullus extra ecclesiam per domos, nec in locis non consecratis missam cantet: nullus solus cantet missam: omnis presbyter clericum vel scholarem habeat qui epistolam vel lectionem legat, et ei ad missam respondeat, et cum quo psalmos cantet. Infirmos visitate, et eos ad confessionem reconciliate, et juxta apostolum oleo sancto ungite, et manu propria communicate. Nullus praesumat tradere communionem laico vel feminae ad deferendum infirmo: nullus sacrum chrisma vendat: nullus vestrum pro baptizandis infantibus, vel pro reconciliandis peccatoribus vel infirmis, aut pro mortuis sepeliendis, vel pro consecrandis ecclesiis, praemium aut pretium sive [0165D] munus exigat, vel ecclesias aliquorum data pecunia vel aliquo malo ingenio subripiat. Videte ut per negligentiam vestram nullus infans sine baptismo moriatur. Nullus vestrum sit ebriosus vel litigiosus: nullus arma portet in seditione, nisi verbum Domini. Nullus canum vel avium jocis inserviat: nullus in tabernis manducet et bibat. Unusquisque vestrum, quantum sapit, plebi suae de evangelio, vel de epistola, vel aliqua divina scriptura in dominicis et festivis diebus annuntiet. Curam gerat pauperum, peregrinorum, orphanorum, praebens eis refectionis hospitium, ut sustentationem habeant. Discordes ad concordiam revocet: viduas defendat, ut in his et aliis hujusmodi totius boni exemplum praebeat. Omni die dominico ante missam aquam benedictam faciat, et plebem suam et loca fidelium adspergat, et ad hoc solum [0166A] agendum unum vas habeat, et circa atrium suum vel circa ecclesiam ad processionem eat. Sacra vasa et vestimenta sacerdotalia nolite in vadimonium dare negotiatori, vel alicui saeculari. Nullus vestrum minus digne poenitentem cujuscumque rei gratia ad reconciliationem adducat, et ei testimonium reconciliationis ferat. Nullus vestrum usuram exigat, et conductor sui fenoris existat. Res et facultates, quas per diem ordinationis vestrae acquiritis, ad ecclesiam ad quam titulati estis, vel cui deservitis, pertinere sciatis.

Nullus sine conscientia et consensu episcopi ecclesiam acquirat et obtineat: nullus per potestatem saecularium ecclesiam teneat: nullus ecclesiam, ad quam titulatus est, dimittat, et ad aliam migret: nullus [0166B] plures ecclesias sine adjutorio aliorum presbyterorum habeat: nullatenus una ecclesia inter plures dividatur. Nullus alterius parochianum, nisi in itinere, aut si ad placitum fuerit, ad missam recipiat: nullus in alterius ecclesia, vel parochia missam cantet, absque proprii voluntate et rogatu presbyteri: nullus decimam ad aliam ecclesiam pertinentem recipiat. Nullus poenitentem invitet carnem manducare et vinum bibere, nisi pro eo ad praesens eleemosyna fiat. Nullus praesumat baptizare, praeter in vigilia Paschae et Pentecostes, nisi pro necessitate et periculo mortis. Unusquisque fontes lapideos habeat: quod si non potest habere lapideos, habeat vas aliud ad hoc paratum, in quo nihil aliud fiat. Videte ut omnibus parochianis vestris symbolum et orationem dominicam [0166C] insinuetis. Jejunium quatuor temporum, et rogationum, et litaniae majoris, plebibus vestris omnibus modis observandum indicite. Feria quarta ante XL, plebem ad confessionem invitate, et eis juxta qualitatem delicti Poenitentiam injungite, non ex corde vestro, sed sicut in poenitentiali scriptum est. Tribus temporibus in anno, id est in natali Domini et Pascha et Pentecoste omnes fideles ad communionem corporis et sanguinis, exceptis poenitentibus, quibus prohibitum est, accedere admonete. Certis temporibus conjugatos ab uxoribus abstinere exhortamini, id est ab Adventu Domini usque ad transactas octavas Epiphaniae; et a Septuagesima usque ad transactas octavas [0166D] Paschae; et a Rogationibus usque ad transactas octavas Pentecostes. Praeterea, in omnibus sabbatis usque ad feriam secundam et vigilia sanctae Mariae, et sancti Joannis, et apostolorum, et vigiliis indictis aliorum sanctorum, et eorum festis, eulogias post missam dominicis diebus plebi tribuite. Nullus presbyter in itinere sine orario, id est stola, incedat. Nullus vestrum vestimentis laicalibus et diversis coloribus induatur. Nullus rem aut possessionem ecclesiae aut mancipium vendere, aut commutare aut aliquo ingenio ab ea alienare praesumat. Diem dominicum et alias festivitates absque servili opere a vespera in vesperam celebrare docete. Cantus et choreas mulierum et ludos joculatorios, et cantiones in ecclesia et in atrio fieri prohibete. Carmina diabolica quae super mortuos nocturnis horis vulgus [0167A] facere solet, et cachinnos quos exercet, sub contestatione Dei omnipotentis fieri vetate. Cum excommunicatis nolite communicare: nullus praesumat cum eis vel missam cantare, sed et plebibus vobis commendatis hoc annuntiate. Nullus vestrum ad nuptias eat: omnibus denuntiate ut nullus nisi publice celebratis nuptiis uxorem ducat: nullus sponsam alterius accipiat, et nuptias fieri prohibete ab adventu Domini usque ad transactas octavas Epiphaniae, et a Septuagesima usque ad transactum paschae clusum, et a Rogationibus usque ad transactas octavas Pentecostes. Raptum omnibus modis prohibete, et ut ad proximam sui sanguinis feminam vel cum consanguineis suis usque ad septimam generationem nullus accedat, anathematizate. Pastores omnes et alios servientes [0167B] suos ut unusquisque ad ecclesiam dominicis vel festivis diebus venire faciat admonete. Patrini filiolis suis spiritualibus symbolum, et orationem dominicam insinuent, vel docere eos faciant. Chrisma sub sigillo sit, aut sub sera, propter quosdam infideles. De mysterio vobis commisso vos admonere curamus, ut unusquisque vestrum, si fieri potest, expositionem symboli et orationis dominicae juxta traditionem orthodoxorum patrum penes se habeat scriptam, et eam pleniter intelligat, et inde populum sibi commissum assidue praedicando instruat, et, si non noverit, saltem secum teneat et credat. Orationes quoque missarum et praefationes et canonem bene intelligat, et si non saltem distincte ac memoriter valeat [0167C] proferre, epistolam et evangelium bene legere possit, [0168A] et utinam sensum ad litteram possit manifestare! Psalmorum versus et distinctiones regulariter ex corde cum canticis consuetudinariis pronuntiare sciat. Sermonem Athanasii episcopi, cujus initium est «Quicumque vult» memoriter teneat et omni die cantet. Exorcismos et orationes ad catechumenum faciendum, et ad fontem baptismi consecrandum, aut reliquas orationes super masculum et feminam singulariter et pluraliter valeat et sciat distincte proferre, et ordinem baptizandi ad succurrendum infirmis et ordinem reconciliandi secundum auctoritatem canonum, et ordinem unguendi infirmos unusquisque habeat et prudenter sciat. Ad infirmos quoque visitandos, et ad reconciliandum eos invitatus spontaneus currat, et eorum necessitati, non pro lucro terreno, [0168B] sed pro illa charitate qua Christus nos dilexit, subveniat, et orationes et septem psalmos speciales circa eos decantare curet. Similiter ordinem in exequiis defunctorum agendis, preces, exorcismos quoque salis et aquae memoriter teneat: cantum nocturnum, atque diurnum sciat. Computum si non majorem, saltem minorem, id est epactas concurrentes, terminos regulares, et si potest, caetera sciat. Martyrologium et poenitentialem sapiat. Libellum istum unusquisque habeat et frequenter legat, ne oblivioni tradat ea quae sunt sibi observanda. Quod, fratres charissimi, ut memoriter retinere et salubriter peragere valeamus, omnipotens Deus nobis concedere dignetur, cujus regnum et imperium sine fine permanet [0168C] in saecula saeculorum. Amen.

[0167] SANCTI EUTYCHIANI PAPAE ET MARTYRIS EPISTOLA ET DECRETA DUBIA.

EPISTOLA I [(1) [0167D] Prior haec epistola Eutychiani adversus Pauli Samosateni venena paratum antidotum habet. Docet enim Christum Dominum, quem Paulus purum hominem esse dicebat, verum et aeternum Dei Filium, [0168D] in tempore virtute Spiritus Sancti in utero beatae Mariae Virginis incarnatum esse, et per hoc nequaquam naturam divinam immutatam fuisse. SEVER. BINIUS.] .

AD JOANNEM ET AD OMNES EPISCOPOS BEOTICAE PROVINCIAE. De fide Incarnationis Domini. Christus ut salva proprietate utriusque naturae, verus Deus, et homo verus extiterit. [0167D] Charissimis fratribus Joanni et omnibus per Beoticam provinciam constitutis episcopis, Eutychianus episcopus in Domino salutem.

Hortatur nos aequitas postulationis, desiderio fraternitatis tuae (Symm. ep. 5, ad S. Caesarium) , gratanter annuere [a [0167D] Innuere Labb.] , et consultis tuis breviter respondere. [0168C] Et quamvis dilectionem tuam sciam ad omne opus bonum esse devotam (S. Leo, ep. 46) , ut tamen efficacior fiat ad illos, qui sane non sapiunt, qualiter eos de incarnatione Salvatoris nostri informare debeas, mandamus. Unum igitur hoc immobile fundamentum, [0168D] una haec felix fidei petra, Petri ore confessa: Tu es, inquit, Christus Filius Dei vivi (S. Matth., XVI) , tanta in se argumenta sustinens veritatis, quantae perversitatis quaestiones, et infidelitatis calumniae movebuntur (S. Leo, p. 97, ex S. Hilarii libris de Trinitate, quos citat.) . Jam in caeteris dispensatio voluntatis paternae sit. Ergo partus et corpus, postque crux, mors inferni, salus nostra est [b [0167D] Virgo, partus et corpus, postquam crux, mors, inferi, [0168D] salus nostra est. Sic omnino legendum.] humani enim generis causa Dei Filius natus ex Virgine est et Spiritu sancto, ipso [0169A] sibi in hac operatione famulante, et sua, Dei videlicet, inumbrante virtute, corporis sibi initia consevit, et exordia carnis instituit [a [0169D] Instruxit Labb.] , ut homo factus ex virgine, naturam in se carnis acciperet, per quam hujus admixtionis societatem, sanctificatum in eo universi humani generis corpus existeret. Et quemadmodum omnes in ipso per id, quod corporeum se esse voluit, conderentur, ita rursum in omnes ipse per id, quod ejus est invisibile, referretur. Dei igitur imago invisibilis, pudorem humani exordii non recusavit, et per conceptionem, partum, vagitum, et cunas, omnesque nostrae naturae contumelias transcurrit. Quid tandem dignum a nobis tantae dignationis affectu [b [0169D] Affectui Labb. rependetur? Inenarrabilis ergo a Deo originis, unus unigenitus Deus, in corporis humani formam [0169B] sanctae Virginis utero insertus accrescit: qui omnia continet, intra quem, et per quem cuncta sunt, humani partus lege profertur. Ad cujus vocem archangeli, atque angeli tremunt, coelum et terra, et omnia hujus mundi resolvuntur elementa, vagitus [c [0169D] Vagitu Labb.] infantiae auditur. Qui invisibilis et incomprehensibilis est, non visu, sensu, tactuque moderandus, cunis est obvolutus. Haec si quis indigna Deo recolit, tanto se majoris beneficii obnoxium confitetur, quanto minus haec Dei convenerunt majestati. Non ille eguit homo effici per quem homo factus est: sed nos eguimus, ut Deus caro fieret, et habitaret in nobis, id est, assumptione carnis, unus interna universae carnis incoleret. Humilitas ejus nostra nobilitas est: contumelia ejus honor noster est. Quod ille Deus in carne consistens, [0169C] hoc nos vicissim in Deum ex carne renovati. Plane [d [0170D] Nam sic plane Labb. ] vitam suam nescit, qui Christum Jesum ut verum Deum, ita et verum [e [0170D] Ne sic Labb. ] ignorat hominem. Et ejus dem periculi res est, Jesum Christum, vel Spiritum sanctum, Deum non credere, vel carnem nostri corporis in Christo denegaret (Idem S. Leo, ibidem, ex eodem S. Hilario) . Omnis ergo, ait, qui confitebitur me coram hominibus, confitebor et ego eum coram Patre meo, qui in coelis est: qui autem negaverit me coram hominibus, negabo et eum coram Patre meo, qui est in coelis (Matth. X) . Haec Verbum caro factum (S. Joan. I) loquebatur, et homo Jesus Christus, Dominus majestatis docebat, mediator ipse in se ad salutem Ecclesiae constitutus et ipso illo inter Deum et homines mediatoris sacramento, utrimque unus existens, [0169D] dum ipse ex urbis in idipsum naturis, naturae utriusque res eadem est; ita tamen, ut neutro careret in utroque, ne forte Deus esse, homo nascendo, desineret: et homo rursum, Deus manendo, non esset. Haec itaque humanae beatitudinis fides vera est, Deum et hominem praedicare, Verbum et carnem confiteri: neque Deum nescire, quod homo sit: neque carnem ignorare quod Verbum sit. Natus igitur unigenitus Deus ex virgine homo (Idem, eadem epistola, ex eodem [0170A] S. Hilario), et secundum plenitudinem temporum in semetipso profuturus in Deum hominem, hunc per omnia evangelici sermonis modum tenuit, ut se Dei Filium credi doceret, et hominis filium praedicaret et admoneret, loquens et gerens homo universa quae Dei sunt, loquens et gerens deinde Deus universa quae hominis sunt; ita tamen, ut ipso illo utriusque generis sermone, nunquam nisi cum significatione hominis locutus sit et Dei. Haec [f [0170D] Hinc Labb.] itaque fallendi simplices atque ignorantes, haereticis occasio est, ut quae ab eo secundum hominem dicta sunt, dicta esse secundum divinae naturae infirmitatem mentiantur: et quia unus atque idem est, loquens omnia quae loquitur de semetipso, omnia eum de divinitate locutum esse contendant. Nec sane negamus, totum illum, qui ei [0170B] manet, naturae suae esse sermonem. Sed si Jesus Christus et homo et Deus, et neque cum homo sit tum primum Deus, neque tum, cum et homo sit et Deus, tum non etiam et Deus, neque post hominem in Deo, non totus homo totus Deus, unum atque idem necesse est dicatur ejus esse sacramentum, quod generis. Et cum in eo secundum tempus discernis hominem a Deo, Dei tunc atque hominis discerne sermonem. Et cum Deum atque hominem in tempore confiteris, Dei tunc atque hominis in tempore dicta dijudica. Cum vero est homine et Deo, rursum totius 8 hominis, totius jam Dei tempus intelligis: siquidem illud ad demonstrationem temporis dictum est, tempori coaptato, quae dicta sunt: ut cum aliud sit ante hominem Deus, aliud sit homo et Deus, aliud sit post hominem [0170C] et Deum, totus homo et totus Deus, non confundas temporibus et generibus dispensationis sacramentum, cum pro qualitate generum, ac naturarum, alium cum sacramento hominis necesse est sermonem fuisse non nato, alium adhuc morituro, alium etiam aeterno. Nostri igitur causa haec omnia Jesus Christus gerens, et corporis nostri homo natus, secundum consuetudinem naturae nostrae locutus est, non tamen omittens naturae suae esse, quod Deus est. Nam tametsi in partu et passione et morte naturae nostrae rem peregerit, res tamen ipsas omnes virtute naturae suae gessit. Videsne ita Deum et hominem praedicari, ut mors homini, Deo vero carnis excitatio deputetur [(1) [0170D] Idem S. Leo, ibidem, ex eodem S. Hilario. Ex quibus lector perpendat quam haec distet purpura a vitibus ac quotidianis mercatoris panniculis.] ? non tamen ut alius sit, qui mortuus est, et alius sit per quem mortuus resurgit. Spoliata enim carne, [0170D] Christus est mortuus: et rursum, Christum a mortuis excitans, idem Christus est, carne se spolians. Naturam Dei, in virtute resurrectionis intellige: dispensationem hominis in morte agnosce. Et cum sint utraque suis gesta naturis, unum tamen Christum Jesum eum memento esse, qui utrumque est. Haec [0171A] igitur demonstranda a me paucis fuerunt, ut utriusque naturae formam tractari in Domino nostro Jesu Christo meminissemus: quia qui manens in forma Dei, formam servi suscepit, ipse divinitatem nequaquam amisit. Caeterum, fratres, hortamur vos, ut moneatis eos converti ad eum [(1) [0171D] Deinceps quaedam interpolator pro more inserit, et lacinias longiores ex Bibliis aliisque annectit. . Unde scriptum est: Fili, ne tardes converti ad Dominum, et ne differas de die in diem. Subito enim veniet ira illius, et in tempore vindictae disperdet te. Noli anxius esse in divitiis injustis: nihil proderunt tibi in die obductionis et vindictae. Non ventiles te in omnem ventum, et non eas in omni via. Sic enim peccator probatur duplici lingua. Esto firmus in via Domini, et in veritate sensus tui, et scientia: et prosequatur te verbum pacis et justitiae. Esto mansuetus ad audiendum verbum Dei, ut intelligas: et cum sapientia [0171B] fer responsum. Si est tibi intellectus, responde proximo: sin autem, sit manus tua super os tuum, ne capiaris in verbo indisciplinato, et confundaris. Honor et gloria in sermone sensati: lingua vero imprudentis, subversio illius. Non appelleris susurro, et lingua tua ne capiaris, et confundaris. Super furem enim est confusio et poenitentia, et denotatio [a [0171D] Devoratio Labb.] pessima super bilinguem: susurratori autem odium, et inimicitia, et contumelia. Justifica pusillum et magnum similiter. Noli fieri pro amico inimicus proximo. Improperium enim et contumeliam malus haereditabit, et omnis peccator invidus et bilinguis. Non te extollas in cogitatione animae tuae velut taurus, ne forte elidatur virtus tua per stultitiam: et folia tua comedet, et fructus tuos perdet: [0171C] et relinqueris velut lignum aridum in eremo. Anima enim nequam disperdit, qui se habet, et in gaudium inimici dat illum, et deducit in sortem impiorum (Eccl. VI) . Talibus exhortationibus, fratres, vicissim monetote, et bona semper sectamini, malaque vitate. Magnis enim (Gelasius, ep. 9) studiis (secundum beatum Apostolum) praecavendum est, ne fides et disciplina Domini blasphemetur (I Timoth., VI) . Et si illa nonnumquam sinenda sunt quae (si caeterorum constet integritas) sola nocere non valeant: illa tamen sunt magnopere praecavenda, quae recipi sine manifesta de coloratione non possunt. At si ea ipsa, quae nullo detrimento aliquoties indulgenda credentur, vel rerum temporumque cogit intuitus, vel acceleratae provisionis respectus excusat: quanto magis illa sunt [0171D] nullatenus mutilanda, quae nec ulla necessitas, nec ecclesiastica prorsus extorquet utilitas? Idcirco, fratres, ista praetulimus, ut hae species, quas non licet offerri super altare juxta constitutionem apostolorum eorumque successorum (Canon 3, 4, 5, apost., ex versione Dionysii exigui) , ad domum sacerdotum deferantur, et a sacerdotibus benedicantur, et per simplicem benedictionem benedicta, demum a populis sumantur: fabae tantum et uvae, et caetera, quae apostoli [0172A] constituerunt, super altare offerantur. Optamus igitur (S. Greg., ep. 52, lib. IV) , fratres charissimi, et totis omnipotentem Dominum precibus exoramus, ut dilectionem vestram in amoris sui constantiam, faciat magis magisque fervescere, atque in pace Ecclesiae in una vos concedat manere concordia. Admonemus etiam fraternitatem vestram (S. Greg., ep. 25, lib. II) , ut in commissis vobis animabus solerter invigiletis, animarumque magis lucris, quam commodis vitae praesentis intendatis. In continendis vero ac disponendis rebus ecclesiasticis diligentes custodes existatis, ut ex omni parte susceptum vos condigne gessisse pastoris officium, venturus judex, cum ad judicandum venerit, debeat approbare. Omnipotens autem Deus sua vos protectione custodiat (S. Greg., ep. 50, lib. [0172B] IV) , honoremque a Deo vobis collatum, moribus servare concedat, atque cum multiplici fructu animas vobis commissas ad pascua aeterna adducere, sibique condigne repraesentare adjuvet, vosque inter sanctos et electos suos collocare dignetur. Data II idus aprilis, Aureliano et Marcello [b [0171D] Marcellino Labb.] viris clarissimis consulibus [(1) [0172D] Anno 275, nondum defuncto Felice.] .

EPISTOLA II. AD EPISCOPOS PER SICILIAM [c [0172D] Male Merlinus et qq. alii Ciciliam Labb] CONSTITUTOS. 9 I. De modo recipiendi accusationem adversus clericos. II. Qui non admittantur ad accusationem religiosorum. III. De modo procedendi in negotiis ecclesiasticis, cum procedi non debeat modo saeculari.

[0172C] Dilectissimis fratribus universis episcopis per Siciliam constitutis, Eutychianus.

Benedictus Deus et Pater Domini nostri Jesu Christi, qui benedixit nos (Ephes. I, ex versione mixta ex Italica et Hieronymiana) in omni benedictione spirituali in coelestibus in Christo, sicut elegit nos in ipso ante mundi constitutionem, ut essemus sancti et immaculati in conspectu ejus in charitate, praedestinans nos in adoptionem filiorum per Jesum Christum in ipsum, secundum propositum voluntatis suae, in laudem gloriae gratiae suae, in qua gratificatus est [d [0172D] Gratificavit Labb.] nobis in dilecto Filio suo in quo habemus redemptionem per sanguinem ejus, remissionem peccatorum, secundum divitias gratiae ejus, quae abundavit in nobis in omni sapientia et prudentia, ut notum faceret nobis sacramentum voluntatis suae, secundum beneplacitum [0172D] ejus, quod proposuit in eo, in dispensatione plenitudinis temporum, instaurare omnia in Christo, quae in coelis et quae in terra sunt in ipso. In quo etiam sorte vocati sumus, praedestinati secundum propositum ejus, qui omnia operatur secundum consilium voluntatis suae, ut simus nos in laudem et gloriam ejus, qui ante speravimus in Christo: in quo et vos, cum audissetis verbum veritatis, Evangelium salutis vestrae, in quo et credentes signati estis Spiritu promissionis sancto, qui est pignus haereditatis nostrae, in redemptionem acquisitionis, in [0173A] laudem gloriae ipsius. Propterea et ego, audiens fidem vestram in Domino Jesu Christo, et dilectionem in omnes sanctos, non cesso, gratias agens pro vobis, memoriam vestri faciens in orationibus meis, ut Deus Domini nostri Jesu Christi pater gloriae, det vobis spiritum sapientiae et revelationis in agnitionem ejus, illuminatos oculos cordis vestri, ut sciatis quae sit spes vocationis ejus, et quae divitiae gloriae haereditatis ejus in sanctis, et quae sit supereminens magnitudo virtutis ejus in nos, qui credidimus secundum operationem potentiae virtutis ejus, quam operatus est in Christo, suscitans illum a mortuis, et constituens ad dexteram suam in coelestibus super omnem principatum, et potestatem, et virtutem, et dominationem, et omne nomen quod nominatur non solum in hoc saeculo, sed et in futuro. Et omnia subjecit sub [0173B] pedibus ejus, et ipsum dedit caput super omnem Ecclesiam, quae est corpus ejus, et plenitudo ejus: qui omnia in omnibus adimplet [a [0173D] Adimpletur Labb.] . Et vos cum essetis mortui delictis et peccatis vestris (Ephes. II) , in quibus aliquando ambulastis secundum saeculum mundi hujus, secundum principem potestatis aeris hujus, spiritus, qui nunc operatur in filiis [b [0173D] Filios Labb.] diffidentiae, in quibus et nos aliquando conversati sumus in desideriis carnis nostrae, facientes voluntatem [c [0173D] Voluntates Labb.] carnis et cogitationum, et eramus natura filii irae, sicut et caeteri. Modo, fratres, quia ex filiis irae, sua gratia et gratuita miseratione fecit nos Deus filios suos: et nos, qui digni servi non eramus, nullis meritis praecedentibus, sed sua (ut diximus) gratia facti sumus filii ejus: in quo clamamus, Abba Pater (Rom., VIII) : sequentes ejus exempla, simul filii misericordiae [0173C] et justitiae atque dilectionis, ut veri filii Dei et dici et esse, ipso auxiliante valeamus, deponentes (juxta Petrum apostolum) omnem malitiam et omnem dolum, et simulationes, et invidias, et omnes detractiones (I Petr., II) . Hi vero qui talia agunt, non filii Dei, sed potius filii nequam esse comprobantur, sicut Paulus ait Apostolus: Manifesta sunt opera carnis, quae sunt fornicatio, immunditia, luxuria, idolorum servitus, veneficia, inimicitiae, contentiones, aemulationes, irae, rixae, dissensiones, sectae, invidiae, homicidia, ebrietates, comessationes, et his similia, quae praedico vobis, sicut praedixi, quoniam qui talia agunt regnum Dei non consequentur (Galat., V) . Grave, fratres, verbum et horrendum nimis, quod ait: Quoniam qui talia agunt regnum Dei non consequentur. Et ipsa per se [0173D] Veritas dicit: Quid prodest homini, universum mundum lucrari, animae vero suae detrimentum pati (Matth., XVI) ? Gravia sunt nimis, quae praetulimus, et pervalde cavenda. Quibus enim regnum Dei praecluditur, procul dubio et Ecclesia denegatur. De quibus Dominus in Evangelio, potestatem apostolorum, eorumque successorem annuntians, ait: Quorum demiseritis peccata, dimittuntur eis; et quorum alligaveritis, alligata erunt (Joan., XX; Matth., XVIII) : id est, quibus Ecclesiam interdixeritis, nisi reconciliati per satisfactionem [0174A] fuerint, ipsis et janua regni coelestis clausa erit. I.—Unde ista praecaventes (2 q. 6, Non ita in ecclesiasticis) , et stultorum animos praevidentes, cura pastorali cum omnibus episcopis, et sanctae romanae atque universalis Ecclesiae utriusque ordinis fidelibus, statuimus, non ita in ecclesiasticis agendum esse negotiis, sicut in saecularibus. Nam in saecularibus legibus postquam vocatus quis venerit, et in fore decertare coeperit, non licet ei ante peractam causam recedere; in ecclesiasticis vero, dicta causa recedere licet, si necesse fuerit, aut si se praegravari viderit. Accusationis [(1) [0174D] Hadr. coll. 7, ex cod. Theod., lib. IX, tit. 1, 2. Const. ultima ut sagaciter subadoratus est Anton. Aug.] vero ordinem talem [d [0174D] Esse Labb.] et dicimus [e [0174D] Didicimus Labb.] et servari jubemus, id est, si quis clericorum in crimine impeditur, non statim reus existimetur, qui [0174B] accusari potuit, ne suspectam innocentiam faciamus. Sed quisquis ille est (1 q. 8, Quisquis est ille) , qui crimen intendit, in judicium veniat: nomen rei indicet: vinculum inscriptionis arripiat: custodiat similitudinem: habita tamen dignitatis aestimatione 10 potiatur: nec forte [f [0174D] Al. Patiatur ne forte, Al. Patiatur, Nec forte, Labb.] sibi noverit licentiam mentiendi, cum calumniantes ad vindictam poscat similitudo supplicit. Haeretici enim omnes, et suspecti, et excommunicati, homicidae (Hadr., coll. 63) quoque atque malefici, fures, sacrilegi, raptores, venefici, adulteri, et qui raptum fecerint, vel falsum testimonium dixerint, seu qui ad sortilegos magosque concurrerint, nullatenus ad accusationem sunt admittendi. II.—Nulli infami umquam (3 q. 4, Nulli umquam infami) , atque sacrilego, de quocumque negotio liceat [0174C] adversus religiosum Christianum, quamvis humilis servilisque persona sit, testimonium dicere, nec de qualibet re, actione vel inscriptione, Christianum impetere. Omnibus quoque similiter accusandi, vel testificandi licentia denegetur, qui christianae religionis et nominis dignitatem, et suae legis, vel sui propositi normam, aut regulariter prohibita neglexerint (Anianus, in Constant. I, tit. 7, lib. X, Cod. Theod.) III.—Similiter prohibemus, ut nullae causae a judicibus ecclesiasticis audiantur, quae legibus non continentur, vel quae prohibitae esse noscuntur. Haec non solum ecclesiasticae, sed et saeculi leges observari praecipiunt [(2) [0174D] A quibusnam impp. latae in favorem ecclesiasticorum? Tempore Eutychiani ejusque decessorum?] . Non enim passim (Concil. Carth. II) vageque sacerdotum accusatio debet fieri. Nam si facile admitteretur, perpauci nimis invenirentur: quia [0174D] omnes qui pie volunt vivere in Christo, persecutionem patiuntur. Beati autem qui persecutionem patiuntur propter justitiam. Unde et ipsa per se Veritas ait (I Tim., III; Matth., V; Joan., XVII) : Pater, manifestavi nomen tuum hominibus, quos dedisti mihi de mundo. Tui erant [0175A] et mihi eos dedisti, et sermonem tuum servaverunt. Nunc cognoverunt quia omnia quae dedisti mihi, abs te sunt: quia verba quae dedisti mihi, dedi eis, et ipsi acceperunt: et cognoverunt vere quia a te exivi, et crediderunt quia tu me misisti. Ego pro eis rogo, non pro mundo rogo, sed pro eis quos dedisti mihi, quia tui sunt. Et mea omnia tua sunt, et tua mea sunt, et clarificatus sum in eis. Et jam non sum in mundo, et hi in mundo sunt, et ego ad te venio. Pater sancte, serva eos in nomine tuo, quos dedisti mihi, et unum sint, sicut et nos. Cum essem cum eis, ego servabam eos in nomine tuo. Quos dedisti mihi, custodivi: et nemo ex his periit, nisi filius perditionis, ut Scriptura impleatur. Nunc autem ad te venio, et haec loquor in mundo, ut habeant gaudium meum impletum in semetipsis. Ego dedi eis sermonem tuum: et [0175B] mundus odio habuit eos, quia non sunt de mundo, sicut et ego non sum de mundo. Non rogo ut tollas eos de mundo, sed ut serves eos a malo. De mundo non sunt, sicut et ego non sum de mundo. Sanctifica eos in veritate. Sermo tuus veritas est. Sicut tu me misisti in mundum, et ego misi eos in mundum. Et pro eis ego sanctifico meipsum, ut sint et ipsi sanctificati in veritate. Non pro eis autem rogo tantum, sed et pro eis qui credituri sunt per verbum eorum in me, ut omnes unum sint, et mundus credat quia tu me misisti. Et ego claritatem, quam dedisti mihi, dedi eis, ut sint unum, sicut et nos unum sumus. Ego in eis, et tu in me, ut sint consummati in unum, ut cognoscat mundus, quia tu me misisti, et dilexi eos, sicut et me dilexisti. Pater, quos dedisti mihi, volo, ut ubi ego sum, et illi sint mecum, ut videant claritatem [0175C] meam, quam dedisti mihi, quia dilexisti me ante constitutionem mundi. Pater juste, mundus te non cognovit, ego autem te cognovi, et hi cognoverunt, quia tu me misisti. Et notum feci eis nomen tuum, et notum faciam, ut dilectio, qua dilexisti me, in ipsis sit, et ego in ipsis. Et idem Joannes apostolus et evangelista, in prima sua epistola, loquitur, dicens (I Joan. IV) : Charissimi, diligamus invicem, quia charitas ex Deo est: et omnis qui diligit, ex Deo natus est, et cognoscit Deum. Qui non diligit, non novit Deum, quia Deus charitas est. In hoc apparuit charitas Dei in nobis, quoniam Filium suum unigenitum misit Deus in mundum, ut vivamus per eum. In hoc est charitas, non quasi nos dilexerimus Deum, sed quoniam ipse dilexit nos, et misit filium suum propitiationem pro peccatis nostris. Charissimi, si sic Deus dilexit [0175D] nos, et nos debemus alterutrum diligere. Deum nemo vidit umquam. Si diligamus invicem, Deus in nobis manet et charitas ejus in nobis perfecta est. In hoc intelligimus, quoniam in eo manemus, et ipse in nobis, quoniam de spiritu suo dedit nobis. Et nos vidimus et testificamur, quoniam Pater misit Filium suum salvatorem mundi. Quisquis confessus fuerit, quoniam Jesus est filius Dei, Deus in eo manet et ipse in Deo. Et nos vidimus et credidimus charitati, quam habet Deus in nobis, Deus charitas est: et qui manet in charitate, in Deo manet, et Deum in eo. In hoc perfecta est charitas nobiscum, ut fiduciam habeamus in die judicii, quia sicut ille est, et [0176A] nos sumus in hoc mundo. Timor non est in charitate, sed perfecta charitas foras mittit timorem, quoniam timor poenam habet. Qui autem timet, non est perfectus in charitate. Nos ergo diligamus Deum, quoniam Deus prior dilexit nos. Si quis dixerit, quoniam diligo Deum, et fratrem suum oderit, mendax est. Qui autem non diligit fratrem suum quem videt, Deum quem non videt, quomodo potest diligere? Et hoc mandatum habemus a Deo, ut qui diligit Deum, diligat et fratrem suum. Omnis qui credit, quoniam Jesus est Christus, ex Deo natus est. Et omnis qui diligit eum, qui genuit, diligit et eum, qui natus est ex eo. In hoc cognoscimus, quoniam diligemus natos Dei, cum Deum diligamus, et mandata ejus faciamus. Haec est enim charitas Dei, ut mandata ejus custodiamus: et mandata ejus gravia non [0176B] sunt (I Joan., V) . Et per prophetam, Dominus, monendo, ne laedantur discipuli sui, horumque successores, inquit (Psal., XXXII, ex vers. S. Hieronymi quam cum vetere et Italica permiscet) : Circumdat angelus Domini in gyra timentes eum, et eruet eos. Gustate et videte, quoniam bonus est Dominus. Beatus vir qui sperat in eo. Timete Dominum, omnes sancti ejus, quoniam non est inopia timentibus eum. Leones indiguerunt, et esurierunt: quaerentibus Dominum, non deerit omne bonum. Ambulate, filii, audite me, timorem Domini docebo vos. Quis 11 est vir qui velit vitam, diligit dies videre bonos? Custodi linguam tuam a malo, et labia tua ne loquantur dolum. Recede a malo, et fac bonum: quaere pacem, et persequere eam. Oculi Domini super justos, et aures ejus ad clamorem eorum. Vultus autem [0176C] Domini in facientes malum, ut perdat de terra memoriam eorum. Clamaverunt justi, et Dominus exaudivit eos, et ex omnibus tribulationibus eorum liberavit eos. Juxta est Dominus contritis corde, et confractos spiritu salvabit. Multa mala justo, et ex omnibus illis liberabit eum Dominus. Custodit Dominus omnia ossa ejus, unum ex his non confringetur. Interficiet impium malitia, et odientes justum culpabuntur. Redimet Dominus animas servorum suorum, et liberabit eos. Vos ergo, fratres (Psal., LIV) , super Dominum ponite corda vestra, et ipse enutriet vos, quia non dabit in aeternum fluctuationem justis. Deus autem Dominus noster deducet inimicos nostros, juxta Prophetae vocem, in puteum interitus quoniam viri sanguinum et dolosi non dimidiabunt dies suos. Vox autem semper sperate in Domino, et fiduciam [0176D] habetote in eo, quia ipse liberabit nos. Ipse est enim benedictus a saeculo usque in saeculum, et regni ejus non erit finis (Luc, I) Data decimo tertio kalendas octobris (anno 283), Caro Secundo et Carino viris clarissimis consulibus [(1) [0176D] 13 kalend. octob. Caro, etc. Hinc confirmatur, quod supra diximus in notis ad Vitam Eutychiani, verbis: octav. kalend. augusti, verius esse, Eutychianum sexto idus decembris, non autem octo kalendas augusti, decessisse. Haec epistola enim post augustum mense septembri scripta est: ideoque certissimum est, eum saltem, quod scribit pontificalis, mense julio ex hac vita non emigrasse. SEVER. BINIUS.] . DECRETA EUTYCHIANI PAPAE, SI IN IPSO EUTYCHIANI NOMINE ERROR NON EST, QUAE NON HABENTUR IN PRIORIBUS, A LABBEO DESUMPTA EX GRATIANO ET IVONE ET ALIIS. [0177] PRIMUM. Non est obediendum episcopo, qui pro haereticis missam canere jubet. [0177A] Si quis episcopus, aut abbas, presbytero aut monacho suo jusserit missas pro haereticis [(1) [0177D] Caeteri collectores addunt mortuis: pro vivis [0178D] enim et aliis malis etiam speciali oratione licitum est orare. LABB. ] cantare, non licet. Non enim expedit eis obedire. SECUNDUM. Abbatissa praesumens velare virginem, vel viduam, excommunicetur. Nihilominus etiam in quibusdam locis insolitum invenimus usum stultitiae plenum, et ecclesiasticae auctoritati contrarium, eo quod videlicet nonnullae abbatissae, et aliquae ex sanctimonialibus, viduis et puellis virginibus, contra fas, velum imponere praesumant, et ideo nonnullae injuste velatae putant se [0177B] liberius suis carnalibus desideriis posse servire, et suas voluntates explere. Quapropter statuimus, ut si abbatissa aut quaelibet sanctimonialis, post hanc definitionem, in tantam audaciam proruperit, ut aut viduam aut puellam virginem velare praesumat, judicio canonico usque ad satisfactionem subdatur (In decret. Ivo. lib. III, 20, q. 2. Statuimus ut si abbatissa.) TERTIUM. Fidelium consortio careat, qui poenitentiam perjurii agere noluerit. Praedicandum est etiam, ut perjurium fideles caveant, et ab hoc summopere abstineant, scientes hoc grande scelus esse, et in lege et in prophetis et in Evangelium prohibitum (Levit., VI; Josue, IX; Malach., [0177C] III; Matth., V) . Audivimus autem quosdam parvipendere hoc scelus, et levem quodammodo perjuriis poenitentiae modum imponere. Qui nosse debent, talem de perjurio poenitentiam imponi debere, qualem et de adulterio, et de fornicatione, et de homicidio sponte commisso, et de caeteris criminalibus vitiis. Si quis vero perpetrato perjurio, aut quolibet criminali peccato, timens poenitentiam longam, ad confessionem venire voluerit, ab Ecclesia repellendus est, sive a communione et consortio fidelium, ut nullus cum eo comedat, neque bibat, neque oret, neque in domo sua eum recipiat. QUARTUM. Membra detruncans, domos incendens, absque judiciali auctoritate excommunicetur. 12

[0177D] Si quis membrorum truncationes, et domorum incendia [0178A] fecerit, sive fieri jusserit, aut facienti

consenserit, quousque de his unicuique legaliter et amicabiliter coram episcopo civitatis, aliisque civibus, non emendaverit, ab Ecclesia se privatum cognoscat. Si vero post secundam et tertiam conventionem, cuncta in quibus arguitur, non emendaverit, tamquam ethnicus et publicanus, ab omni christianorum collegio separetur. QUINTUM. In potestate fidelis sit, post baptismum recipere uxorem quam ante dimiserat. Si quis gentilis gentilem uxorem dimiserit ante baptismum; post baptismum in potestate ejus erit eam habere, vel non habere. SEXTUM. Fidelis infidelem discedentem sequi non cogitur. [0178B] Simili modo, si unus ex conjugatis baptizatus est, et alter gentilis, et sequi non vult, sicut dicit Apostolus: Infidelis si discedit, discedat (I Cor., VII) . SEPTIMUM. Synodale juramentum. Episcopus in synodo residens, post congruam allocutionem septem ex plebe ejus [a [0177D] Ipsius Labb.] parochiae, vel eo amplius, prout viderit expedire, maturiores, honestiores, atque veraciores viros, in medium debet advocare: et illatis [b [0177D] Allatis Labb.] sanctorum pignoribus, unumquemque illorum tali sacramento constringere, ut amodo in ante [c [0177D] Antea Labb.] quidquid nosti, aut audisti, aut [0178C] postmodum inquisiturus es, quod contra voluntatem Dei et rectam christianitatem in ista parochia, factum sit, aut futurum erit, si in diebus tuis evenerit, tantum ut ad tuam cognitionem ministerium episcopi pertinere, quod tu nec propter amorem, nec propter timorem, nec propter praemium, nec propter parentelam, ullatenus celes episcopo, aut ejus misso, cui hoc inquirere jusserit, quandocumque ex hoc te interrogaverit: sic te Deus adjuvet, et istae sanctorum reliquiae, et illud [d [0178D] Burchardus legit, istud; et praeponit hanc rubricam Juramentum caeterorum. ] sacramentum, quod juste [e [0178D] Iste Labb.] juravit de synodali causa, quod tu illud ex te, ita observabis, in quantum sapis, aut audisti, aut ab hac die in antea inquisiturus es, sic te Deus adjuvet. OCTAVUM. (Ex decreto, quod est librorum sexdecim, libro decimo quarto, capite secundo.) Et malum ebrietatis omnino vitetur. [0179A] Malum magnum ebrietatis, unde omnia vitia pullulant, Christianis modis omnibus cavere praecipimus. Qui autem hoc vitare noluerit, excommunicandum esse decrevimus, usque ad congruam emendationem. NONUM. (Ex eodem, capite tertio.) Quod episcopi et Dei ministri ebrietate non debeant gravari. Episcopi et Dei ministri, non debent comessationibus et vinolentiis nimiis incumbere, sed considerent sententiam Domini, dicentes: Attendite, ne graventur corda vestra in crapula et ebrietate (Luc., [0179B] XXI; I Thess., III) . Moderate enim cibum, et necessarium [0180A] sumptum sumant, ut juxta apostolum, sobrii sint, et parati ad servitium Dei. DECIMUM. (Ex eodem, capite decimo.) Quales personae sacerdotum epulis interesse debeant. Observandum est nobis, ut et vos ab ebrietate abstineatis, et ut plebes subditae abstineant, praedicetis. Et neque per tabernas eatis bibendo, aut comedendo, neque domos aut vicos curiositate qualibet peragretis, neque cum feminis, aut cum quibuslibet personis impuris, convivia exerceatis, nisi forte paterfamilias quilibet vos invitaverit ad domum suam, et cum conjuge sua, et cum plebe velit vobiscum spiritali gaudio laetari, et verborum vestrorum 13 refectionem accipere, et vobis refectionem carnalem charitatis officio exhibere. Oportet enim, ut si quando quilibet fidelium carnalibus vos reficit epulis, a vobis reficiatur [0180B] spiritualibus epulis.

[0179]

SYNODUS MESOPOTAMICA ARCHELAI. [ [0180] The Latin and Greek versions of the following text are printed in parallel in Migne.]

[0179B] Synodus divina et sacra particularis, collecta in Mesopotamia ab Archelao Carcharorum episcopo, et

Diodoro sacerdote, contra Manem infernalem, et Diodonadem presbyterum: quae multis modis confutatos hosce abdicavit.

[0180B]

Suvnodo˚ qeiva kai˙ iJera˙ merikh˙ sunaqro