Optime noscitis (Pio IX)

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
EPUB silk icon.svg EPUB  Mobi icon.svg MOBI  Pdf by mimooh.svg PDF  Farm-Fresh file extension rtf.png RTF  Text-txt.svg TXT
Optime noscitis (Pio IX /1)
1854
editio: incognita
fons: incognitus


VENERABILIBVS FRATRIBVS ARCHIEPISCOPIS ET EPISCOPIS HIBERNIAE


VENERABILES FRATRES SALVTEM ET APOSTOLICAM BENEDICTIONEM


Optime noscitis, Venerabiles Fratres, quanta Nos laetitia et consolatione affecti fuerimus ubi primum intelleximus, Vos pro eximia vestra religione Nostris et hujus Sanctae Sedis desideriis, monitisque perli benter obsequentes in Tburlesensi Synodo , quam anno 1850 concelebrastis, inter alia decrevisse, cat holicum Lyceum collatis consiliis, conjunctisque vi ribus quamprimum istic a Vobis esse erigendum, ubi istius illustris vestrae Nationis Nobis carissimae ado lescentes absque ullo sanctissimae fidei nostrae di scrimine quotidie magis ad pietatem, omnemque vir tutem sedulo fingi, atque humanioribus literis, se verioribusque disciplinis scienter erudiri, et imbui possent. Ac probe memineritis quomodo Nos Apo stolicis Nostris Literis Annulo Piscatoris obsignatis ac die . 23 Martii Anno 1852 editis, cum ipsius Sy nodi Acta, tum hujus Lycei constitutionem proba vimus, ac deinde Encyclicis Nostris Literis die 25 ejus dem mensis et anni ad Vos datis de ejusmodi sa luberrimo ad religionis et scientiarum incrementum suscepto consilio Vobis vehementer gratulati fuimus, ac simul meritas istis fidelibus tribuimus laudes, qui jam tunc non levia ad ipsum catholicum Lyceum in Hibernia excitandum subsidia contulerant. Cum au


tem vel maxime optaremus, ut catholicum hoc Ly eeum, seu Universitas in Hibernia cito constabilire tur, tum commemoratis Nostris Apostolicis Literis Venerabili Fratri Paullo tunc temporis Armacano Archiepiscopo ad Nostrum, et hujus S. Sedis arbi trium Delegati Apostolici munus prorogandum esse consuimus, quo et memoratae Synodi Thurlesensis decreta diligenter observanda, et catholici praesertim Gymnasii constitutionem in ipsa Synodo sancitam, et a Nobis confirmatam ad optatum exitum celeriter perducendam omni studio et industria curaret. Quo circa cum idem Venerabilis Frater ad Archiepiaco palem Dublinensem Ecclesiam regendam ac mode randam a Nobis fuerit translatus, opportunum esse duximus, ut eodem Delegati Apostolici munere per fungi pergeret, quemadmodum per alias Nostras Apo stolicas Literas die 3 Maii eodem Anno 1852 sub Annulo Piscatoris datas constituimus. Ac pro certo habebamus, Vos, Venerabiles Fratres, nulla inter posita mora tam salutari operi manum statim admo ventes, vestra omnia consilia et studia omni alacri tate fuisse adhibituros ad catholicum hoc in Hibernia Gymnasium majori celeritate excitandum, ex quo maximas in istos fideles populos utilitates divina adspirante gratia redundaturas esse confidimus. Hinc non levi certe molestia cognovimus, catholicam hanc Universitatem a Nobis et bonis omnibus tantopere exoptatam nondum fuisse constitutam, etiamsi ea omnia praesto sint, quae ad ipsam constabiliendam requiruntur. Itaque has ad Vos scribimus Literas, quibus etiam atque etiam a Vobis exposcimus, V,e nerabiles Fratres, ut, omni cunctatione plane remota,


vestras omnes curas oogitationesque concordissimis animis, et ingeminatis stadiis ad catholicam ipsam Universitatem statuendam convertere properetis. Ut autem tam pium tamque salutiferum opus celeriter perficiatur, volumus atque mandamus, ut Vos omnes intra tres menses, postquam hae Nostrae Literne ad Vos pervenerint, conventum habeatis apud Venera bilem Fratrem Paullum Arehiepiscopura Dublinen sem, quem hujus conventus Praesidem, ac Delegatum Apostolicum constituimus, ut ibi m Domino congre gati , et ad sacrorum canonum normam in anum collecti, absque ulla tamen publica solemnitate de nuo collatis inter Vos consiliis, et consociatis ani mis ea omnia in primis statuatis, quae ad catholi cam hano Universitatem cito constituendam et ape riendam possint pertinere. In hoc autem conventu episcopalis vestrae sollicitudinis erit ea opportuna suscipere consilia, ut haec Universitas catholici, quo ornatur, nominis dignitati, ac sanctitati plane re spondeat. Quocirca Vestrum erit intentissimo studio prospicere, ut ibi divina nostra religio tamquam ani ma totius literariae institutionis habeatur, et idcirco sanctus Dei timor et cultus foveatur, promoveatur, ut fidei nostrae depositum integrum inviohitumque custodiatur, et omnes disciplinae arctissimo cum re ligione foedere conjunctae prbgrediantur, ut omnia studiorum genera coruscantibus catholicae doctrinae radiis illuminentur, et sanorum verborum forma fir miter retineatur, ut id catholicum credatur, et ex cipiatur , quod ab hac feuprema Beatissimi Petri Apostolorum Principis Cathedra tutissimo totius ca


thotioae communionis portu (1), et omnium Eccle siarum matre atque magistra (2) proficiscitur, et quod contra est strenue eonatanterque ex animo reji ciatur, ut omnes errores et profanae novitates pro pulsentur, atque eliminentur, ut ipsius Universitatis Professores in omnibus se ipsos praebeant exemplum bonorum operum in doctrina» in integritate, in gra vitate, nihilque antiquius babeaot, quam totis viribus a d o l es centium animos ad pietatem, honestatem, om nemque virtutem sedulo fingere, illosque rebus opti mis instituens, ac literis et disciplinis diligenter eru* dire juxta documenta catholicae Ecclesiae, quae co lamna «st, ac firmamentum veritatis. Cum autem noverimus, a Vobis jam electum fuisse Dilectum Filium Presbyterum Joannem Henricum Newman, ut eamtfem Universitatem regat et moderetur, tum ejusmodi vestram electionem approbantes volumus, ut idem Presbyter egregiis animi ingeniique dotibus ornatus, ac pietatis doctrinaeque laude, et catholicae religionis studio praestans ejusdem Universitatis cur ram et regimen suscipiat, eique veluti Rector praesit.

Jam vero qon dubitamus, Venerabiles Fratres , quia in hoc eodem conventu pro pastorali vestra vigijantia, ac saoerdotali zelo alia etiam omnia una nimi consensu statuenda curetis, quae in vestris Dioecesibus quotidie magis Dei gloriam augere, Cleri disciplinam, et sanctitatem promovere, ac populorum pietatem et devotionem fovere valeant. Etenim probe intelligitis, Decesse omnino esse, ut Sacri Ecclesiae


(1) flieronym. Epist. 16.

(3) Coacift. Sew. VII, de Baptiim. can. 3.


D Pastores hisce praesertim asperrimis ac luctuosissimis temporibus maximam et indefessam curam, indu striam, diligentiam, laborem assidue adhibeant, quo omnes gravissimi ac formidandi episcopalis muneris partes sedulo possint obire. Quapropter ne omittatis in hoc quoque conventu ea inire consilia, quibus ministerium vestrum implentes possitis quotidie ma gis in istis regionibus et sanctissimae fidei nostrae integritatem salvam incolumemque tueri, et religionis cultum promovere, et rectam Cleri institutionem, ac sanctimoniam excitare, et fideles Vobis commissos sanctissimis augustae religionis praeceptionibus im buere, ac per gratiarum charismata confirmare, il losque 'ab venenatis pascuis arcere, atque ad salu taria propellere, et miseros errantes in omni boni tate, et doctrina ad unicum Christi ovile reducere, et inimicorum hominum insidias, fraudes, errores profligare, eorumque impetus frangere. Et quoniam haud ignoratis quos laetos uberesque fructus caelesti auxiliante gratia Christianis populis sacrae Missiones ab idoneis potissimum operariis habitae afferre so leant, idcirco ne praetermittatis ecclesiasticorum ho minum Cleri cum Secularis, tum Regularis societa tem rite constituere, quo facilius navos et industrios operarios habere possitis, qui virtutum omnium or natu fulgentes, ac recte tractantes verbum veritatis valeant in vestris Dioecesibus salutare sacrarum Mis sionum ministerium ea, qua par est, ratione utiliter ac diligenter exercere. Nunc vero haud possumus, quin Vobis, Venerabiles Fratres, iterum vehementis simo sane studio inculcemus, ut vestram omnem operam, auctoritatemque impendatis, quo praedictae


Thurlesensis Synodi decreta a Nobis approbata et confirmata religiosissime ab omnibus observentur, et quae in iisdem decretis sancita sunt studiosissime perficiantur. Et quo facilius consequi id possitis, Ve nerabiles Fratres, ne omittatis ejusdem Thurlesensis Concilii decreta solemniori modo promulgare, eo ramque observantiam vehementer commendare, et praecipere in Synodis tum Provincialibus, tum Dioe eesanis, quas, uti scitis, ex sapientissimis praesertim Concilii Tridentini praescriptis concelebrare debetis. Atque ea potissimum occasione serio considerantes propria cujosque Provinciae, ac Dioecesis rerum ac temporum adjuncta, et indigentias, ne cessetis, Ve nerabiles Fratres, vestrum omnem episcopalem zelum provide sapienterque explicare, ut quod infirmum est consolidetis, quod aegrotum sanetis, quod fra ctum alligetis, quod abiectum reducatis, quod periit quaeratis, ut ex virtute, quam administrat Deus, in omnibus Ipse honorificetur per Jesum Christum Do minum Nostrum (1). Vobis autem summopere cordi sit juxta Apostolicas Constitutiones statutis tempo ribus haec veneranda Apostolorum Petri et Pauli li mina praesentes visitare, ac Nobis et huic Sanctae Sedi diligenter exponere et referre vestrarum Dioe cesium res, statum, negotia, ut opportuna quaeque auxilia habere possitis ad muneris vestri partes ma jori usque alacritate et studio obeundas.

Persuasissimum Nobis est, Vos, Venerabiles Fra tres, pro egregia vestra religione, ac singulari erga Nos et hanc Apostolicam Sedem pietate, amore, et


(I) I. Petri cap. 4, v. 11.


3

observantia quam cumulatissime esse satisfacturos bisee Nostri» desideriis* monitis, pestulationibas et mandatis, quae date apertsque ostendunt quantopere de spirituali istius vestrae Nationis salute ae pro' paritate solliciti sanum biterim vero divitem innri sericordift Deum humiliter eaixsque eramus et obse cramus, ut in abundantia dkinae suae pafeiae Vebis propitie» compar adesse veHfc, vestrisque paetoralibos aeris et. laboribus benedicat,, qua fideles Vobis con erediti magis, in dies ambulent digne Dee per omnia placentes et in omni opere bono finectifieaptae. Atqae bonto» auspicem, et praecipuae paternae Nostrae in Vos caritatis tostam Apcstelicam Benedictionem ex. intime condo depromptam Vob» ipsis, Venerabiles Fsatros, cuncti sque istarum Ecclesiarum Clericis, Lwciaque. fidelibus pwuwmter impertimur.


Datant. Renum apud Sanctum Petrum die 20 Mar tii. Aum»' 1854 Pontificatus Nostri Anno Octavo.