Jump to content

Opus agriculturae/II

Checked
E Wikisource

I. De ablaqueandis uitibus.

Ianuario mense locis temperatis ablaqueandae sunt uites, quod Itali excodicare appellant, id est, circa uitis codicem dolabra terram diligenter aperire et purgatis omnibus uelut lacus efficere, ut solis teporibus et imbribus prouocetur.


II. De pratis abstinendis in locis macris.

Apricis aut macris aut aridis locis prata iam purganda sunt et a pecore uindicanda.


III. De proscindendis agris et iungendis bubus uel arandi disciplina.

Pingues et sicci et agri proscindi et apparari iam possunt. Sed boues melius collo quam capite iunguntur: quos, ubi ad uersuram uenerint, arator retineat et iugum propellat, ut eorum colla refrigerentur. Sulcus autem in arationibus longior quam centum uiginti pedum esse non debet. Seruandum est, ne inter sulcos non mota terra relinquatur. [2] Glebae omnes dolabris dissipandae sunt. Sed aequaliter terram motam esse cognoscis, si transuersam per sulcos perticam mittas: quas res saepius facta bubulcos ad hac neglegentia summouebit. Obseruandum, ne lutosus ager aretur aut, quod saepe fit, post longas siccitates leui imbre perfusus. [3] Nam terra, quae lutosa tractatur in primordio, fertur toto anno non posse tractari: quae autem supra leuiter infusa est et subter sicca, si tunc aretur, adseritur per triennium sterilis fieri. Et ideo mediocriter infusus ager, ut nec lutosus nec aridus sit, proscindi debet. Si collis est, transuersus per latera sulcetur. Quae forma tunc seruanda est, cum semen accipiet.


IIII. De hordeo galatico serendo.

Si clemens fuerit hiems, hordeum galaticum, quod graue et candidum est, circa idus ianuarias seramus locis temperatis. Octo modiis iugerum conplebitur.


V. De cicercula serenda cum disciplina sua.

Cicercula mense hoc seritur loco laeto, caelo umido. Tres modii iugerum conplent. Sed hoc genus seminis raro respondet, quia decipitur austro uel siccitate, dum floret, quod tunc prope necesse est euenire.


VI. De uicia serenda cum disciplina sua.

Hoc mense ultimo colligendi seminis causa, non pabuli secandi uicia seritur. Iugerum sex modii occupant. Serenda est in terra proscissa post horam secundam uel tertiam, cum ros esse desierit, quem ferre non potest. Sed statim cooperienda est ante noctem. Nam si nuda manserit, noctis umore corrumpitur. Obseruandum est, ne ante uicesimam quintam lunam seratur, quia sic satam limaces persequuntur.


VII. De feno graeco serendo.

Fenum graecum in Italia colligendi seminis causa mense ianuario ultimo circa februarias calendas serimus. Sex modii iugero sufficient. Arandum est spisse, sed non alte. Nam si plus quam quattuor digitis obruatur, difficile nascitur. Idcirco quidam minimis aratris proscissa prius terra seminant et sarculis statim sata cooperiunt.


VIII. De eruo serendo.

Eruum seri et hoc mense nouissimo potest loco sicco et macro. In iugero quinque modii seruntur.


VIIII. De sariendis frumentis et leguminibus.

Hoc mense serenis et siccis diebus, dum gelicidium non est, sunt sarculanda frumenta. Quod opus plerique negant fieri debere, quia radices eorum detegantur aut incidantur et necentur frigore subsecuto. Mihi uidetur herbosis locis tantum esse faciendum. Sed triticum et far saritur quattuor foliorum, hordeum quinque, faba et legumina, cum supra terram quattuor digitis fuerint. [2] Lupinus uero, qui unam radicem habet, si sarculetur, extinguitur: quod nec desiderat, quia herbas praeter auxilium cultoris adfligit. Faba autem, si bis sarculetur, proficiet et multum fructum et maximum redditura, ut ad mensuram modii conplendi fresa propemodum sicut integra respondeat. Si siccas segetes sarculaueris, aliquid contra rubiginem praestitisti. Maxime hordeum siccum sarietur.


X. De pastinandi generibus et scrobibus uitium.

Pastinum fieri nunc tempus est: quod fit tribus generibus, aut terra in totum fossa aut sulcis aut scrobibus. Terra tota debet effodi, ubi ager inmundus est, ut siluestribus truncis et radicibus filicis uel herbarum noxiarum spatia liberentur. Vbi autem mundae sunt nouales, scrobibus pastinemus aut sulcis: sed sulcis melius erit, quia umorem uelut in totum spatia pastinata transmittunt. [2] Fiunt ergo sulci tanta longitudine, quantam destinaueris tabulae, latitudine pedum duorum semis uel trium, ita ut iuncti duo fossores designatum linea spatium bidentibus persequantur altitudine trium uel duorum semis pedum. Deinde si per homines uinea colenda est, tantum crudi soli relinquimus, et sic alter sulcus inprimitur. Si uero arandae sunt uineae, quinque uel sex pedum spatia, quae non sunt fodienda, relinquemus in medio. [3] Quod si scrobes fieri placeat, faciemus tribus pedibus altas, duobus semis latas, tribus longas. Siue fossoribus colantur uineta seu bubus, eadem spatia, quae inter sulcos sunt dicta, seruemus. Vltra tres uero pedes altius fodiendae scrobes non sunt, ne laborent frigore sarmenta, quae pangimus. Latera scrobibus aequaliter incisa sint, ne obliqua uitis saucietur alte nitentibus ferramentis, cum fossor incumbet. Pastino uero, quod omne uersabitur, trium uel duorum semis pedum altitudine terra uniuersa fodiatur: in quo erit diligentia, ne crudum solum fraude occulta fossor includat. Quam rem subinde custos uirga, in qua praedictae altitudinis modus designatus est, per spatia, quae fodiuntur, exploret. Radices omnes et purgamenta, maxime rubi et filicis, in summum regeri faciat. Quae cura in omni positionis genere et ubique seruanda est.


XI. De tabulis uinearum.

Tabulas autem pro domini uoluptate uel loci ratione faciemus siue integrum iugerum continentes seu medium seu quartanariam tabulam, quae quartam iugeri partem quadrata conficiet.


XII. De mensura pastini italica.

Mensura uero pastini haec est in tabula quadrata iugerali, ut centeni octogeni pedes per singula latera dirigantur, qui multiplicati trecentas uiginti et quattuor decempedas quadratas per spatium omne conplebunt. Secundum hunc numerum omnia, quae uolueris pastinare, discuties. Decem et octo enum decempedae decies et octies subputatae trecentas uiginti quattuor explebunt. Quo exemplum doceberis in maiore agro uel minore mensuram.


XIII. De solo et caelo et loco pangendis uineis congruenti et ea, quae illuc pertinet, disciplina.

Sed solum uineis ponendis nec spissum nimis nec resolutum, propius tamen resoluto: nec exile nec laetissimum, tamen laeto proximum: nec campestre nec praeceps, sed potius edito campo: nec siccum nec uliginosum, modice tamen roscidum: nec salsum nec amarum, quod uitium sapore corrupto uina contristat. [2] Caelum mediocris qualitatis, tepidum tamen magis quam frigidum, siccum potius quam nimis imbridum. Sed ante omnia uitis procellas uentosque formidat. Ad pastinandum rudes agros potius eligamus uel maxime siluestres. Vltima conditio est eius loci, in quo fuerunt uetusta uineta. Quod si necessitas coegerit, prius multis arationibus exerceatur, ut abolitis radicibus prioris uineae et omni earum carie et squalore depulso nouella uitis tutius possit induci. [3] Tofus et alia duriora, ubi gelu relaxantur et solibus, pulcherrimas uineas ferunt refrigeratis aestate radicibus et umore detento. Sed et soluta glarea et calculosus ager et mobiles lapides, si tamen haec omnia glebis se pinguibus miscuerunt, et silex, cui terra subposita est, quia frigidus est et umoris tenax, radices aestate sitire non patitur. Item loca, ad quae de cacuminibus terra decurrit, uel ualles, quas fluminum saturabit adgestio: sed hoc in his locis, quae gelu et nebulis infesta esse non possunt. [4] Argillosa terra commoda est, argilla autem sola grauiter inimica et cetera, quae in generalibus dixi. Nam locus, qui misera uirgulta produxerit, uel uliginosus uel salsus uel amarus uel siticulosus et aridus inprobatur. [5] Niger sabulo et rubeus utilis est, sed cui fortis terra permixta est. Carbunculus, nisi stercoretur, macras uineas reddit. In rubrica difficile conprehendunt, quamuis postea nutriantur. Sed hoc genus terrae operibus inimicum est, quia paruo uel umore uel sole nimis madescit aut dura est. At maxime utile solum est, quod inter omnes nimietates temperamentum tenebit et raro proximum quam denso fuerit. [6] Plagam caeli uinea spectare debet locis frigidis meridianam, calidis septemtrionalem, tepidis orientem, si tamen austros uel euros regio non habeat inimicos. Quod si hoc est uitium, melius in aquilonem uel fauonium uineta dirigimus. [7] Sed locus, qui pastinandus est, prius inpedimentis et omnibus elisis liberetur arboribus, ne post calcatu adsiduo terra effossa solidetur. Si campus est, duobus semis pedibus pastinetur, si cliuus, tribus, collis praeruptus quattuor, ne citius terra decurrat, uallis duobus pedibus. Sed ager uliginosus, qui umores altius fossus eructat sicut rauennatis soli, non amplius quam in pedem semis effoditur. [8] Illud experimentis adsiduis conprehendi, uites melius prouenire, si uel statim fossae terrae uel non longe ante pangantur, cum tumor pastini nondum repetita soliditate subsedit. Hoc quoque in faciendis sulcis et scrobibus adprobaui, maxime ubi mediocris est terra.


XIIII. De hortis.

Mense ianuario lactuca serenda est uel decembri, ut planta eius februario transferatur. Itemque februario seritur, ut possit aprili mense transferri. Sed certum est eam toto anno bene seri, si locus sit laetus, stercoratus, inriguus. Antequam pangatur, radices eius resecemus aequaliter et liquido dimo linamus: uel quae iam panctae sunt, nudatae laetamen accipiant. [2] Amant solum subactum, pingue, umidum, stercoratum. Inter has herba manu est euellenda non sarculo. Latior fit, si rara ponatur uel, cum producere incipiet caulem, eo leuiter inciso gleba prematur aut testa. Candidae fieri putantur, si fluminis harena uel litoris frequenter spargatur in medias, et collectis ipsae foliis alligentur. [3] Si uitio loci uel temporis uel seminis cito lactuca durescit, planta eius auulsa et denuo posita teneritudinem consequetur. Item multis seminibus condita nascetur, si caprini stercoris bacam subula subtiliter excauaris et in ea semen lactucae, nasturtii, ocimi, erucae, radicis inmiseris, tunc inuolutam fimo bacam terra optime culta breui scrobe demerseris. Rafanus nititur in radicem. Cetera semina in summo lactuca pariter mergente prosiliunt singulorum sapore seruato. Alii hoc ita adsequuntur. [4] Auulsae lactucae folia carpunt, quae radicibus iuncta sunt, et in eisdem gradibus surculo punctis praeter rafanum semina supradicta deponunt ac fimo adlinunt. Sic obruta iterum lactuca praedictorum seminum caulibus ambietur. Lactuca dicta est, quod abundantia lactis exuberet. [5] Hoc mense nasturtium constat et omni tempore esse ponendum, loco, quali placebit, et caelo: fimum non desiderat: umorem quamuis diligat, tamen deesse non curat. Si cum lactuca seratur, nasci fertur egregie. Et nunc et mensibus, quibus uolueris, et locis erucam serere nil moreris. Hoc etiam mense caules et toto anno seri possunt, sed melius aliis, quibus adscriptum est. Hoc etiam mense allium et ulpicum bene seretur: sed allio alba terra proficiet.


XV. De pomis.

SORBA. Mense ianuario, februario et martio locis frigidis, calidis uero octobri et nouembri sorba seruntur egregie, ita ut matura in seminario ipsa poma pangantur. Ego expertus sum multas arbores ex pomis sponte progenitas et in crescendo et in ferendo extitisse felices. [2] Plantas etiam si quis ponere uoluerit, habebit arbitrium, dummodo calidis locis mense nouembri, temperatis ianuario uel februario, frigidis martio inclinante disponat. Amat loca umida, montana et frigidis proxima, solum pinguissimum: cuius indicium certissimum facit, si frequens ubicumque nascatur. Planta est transferenda robustior, scrobem desiderat altiorem et spatia largiora, ut, quod illi maxime prodest, a uentis frequentibus agitata grandescat. [3] Si uermes patietur infestos, qui in ea rufi ac pilosi solent medullae interna sectari, aliquos ex his sine arboris iniuria detractos uicino crememus incendio. Creduntur hoc genere uel fugere uel perire. Si minus ferre coeperit, tedae cuneus eius radicibus inseratur uel circa ultimam partem fossa facta cumulo ingesti cineris adaequetur. [4] Mense aprili sorba inseruntur in se, in cydoneo, in spina alba uel trunco uel cortice. Sorba seruantur hoc genere. Lecta duriora et posita, ubi mitescere coeperint, fictilibus usque ad plenum clauduntur urceolis gypso desuper tectis et bipedanea scrobe loco sicco sub sole merguntur ore peruerso et desuper spissius terra calcatur. Item secta per partes siccantur in sole et seruantur in uasculis in hibernum. [5] Cum uoluerimus uti, aqua feruenti macerata reuirescunt sapore iucundo. Aliqui cum pediculis suis uiridia lecta suspendunt locis opacis ac siccis. Item ex sorbis maturis sicut ex piris uinum fieri traditur et acetum. Alii sorba in sapa adserunt diu posse seruari.

[6] AMYGDALA. Amygdalas seritur ianuario et februario, item locis calidis octobri et nouembri, semine et plantis, quae de maioris radice tolluntur. Sed in hoc genere arboris nihil utilius est quam seminarium facere. Fodiemus ergo altam pede uno semis aream, in qua obruemus amygdala non amplius quattuor digitis, ita ut cacumina figamus in terra spatio inter se binorum pedum separata. [7] Amant agrum durum, siccum, calculosum, caelum calidissimum, quia mature florere consuerunt. Ita statuendae sunt arbores, ut ad meridiem spectent. Cum in seminario adoleuerint, relictis ibi, quae spatio sufficiant, plantis alias transferemus mense februario. Sed ipsa amygdala ad ponendum et noua legamus et grandia, quae, antequam ponimus, pridie mulsa aquata nimis maceremus, ne germen extinguat ex multo melle mordacitas. [8] Alii prius fimo liquido per triduum nuces eas macerant: deinde die et nocte esse patiuntur in mulsa, sed quae suspicionem tantum possit habere dulcedinis. Cum in seminario amygdala disponimus, si siccitas intercesserit, ter in mense rigemus et herbis nascentibus circumfodiendo saepe purgemus. Terra seminarii laetamen habere debet admixtum. Spatia inter arbores uiginti aut quindecim pedibus dedisse sufficiat. [9] Putanda est nouembri mense, ut superflua et arida et densa tollamus. Seruandae sunt a pecore, quia, si rodantur, amarescunt. Circumfodi non debent, quotiens florent, quia inde flos eius excutitur. In uetustate plus adfert. Si ferax non est, tedae cuneum terebrata radice mergamus uel silicem sic inseramus, ut libro tegente claudatur. [10] Locis frigidis, ubi metus est de pruina, Martialis dicit hoc remedio subueniri. Antequam floreant, radices nudantur et albi lapides minutissimi mixti arenis congeruntur et, ubi iam tutum uidebitur, ut debeant germinare, effossi iterum lapides summouentur. [11] Teneras nuces amygdalus creabit, ut dicit, si ante florem radicibus ablaqueatis per dies aliquot calida aqua ingeratur. Ex amaris dulces fiunt, si circumfosso stipite tribus digitis a radice fiat cauerna, per quam noxium desudet umorem, uel medius truncus terebretur et cuneus ligni melle oblitus inprimatur uel si circa radice suillum stercus adfundas. [12] Amygdala ad legendum maturitatem fatentur, cum fuerint spoliata corticibus. Haec sine cura hominis seruantur in longum. Si difficulter corium dimittent, paleis obruta continuo relaxabunt. Item decoriata, si aqua marina lauemus aut salsa, et candida fiunt et plurimum durant. Mense decembri uel ianuario circa idus amygdalus inseritur, locis uero frigidis et februario. Si tamen surculos condias, antequam germinent, utiles sunt, qui de summitate sumuntur. [13] Inseritur et sub cortice et in trunco. Inseruntur in se et in persico. Graeci adserunt nasci amygdala scripta, si aperta testa nuculeum sanum tollas et in eo quodlibet scribas et iterum luto et porcino stercore inuolutum reponas.

[14] NVX IVGLANS. Nucem seremus extremo ianuario uel februario. Amat loca montana, umida et frigida, plerumque lapidosa. Potest tamen et locis temperatis iuuante umore nutriri. Serenda est nucibus suis eo more, quo et amygdala seruntur, et iisdem mensibus. Si quas nouembri mense dispones, aliquatenus in sole siccabis, ut exucetur noxium uiris umoris. [15] Quas uero mensi ianuario uel februario positurus es, aqua simplici pridie macerabis. Ponemus autem transuersas, ut latus id est carina ipsa figatur in terra. Cacumen ipsum, cum ponimus nucem, in aquilonis partem dirigemus. Lapis subter uel testa ponenda est, ut radicem non simplicet sed repercussa respergat. Laetior fiet, si saepius transferatur: in frigidis locis bima, in calidis debet trima transferri. [16] Radices plantarum, sicut in aliis arboribus solemus, in hoc genere resecare non debes. Fimo bubulo ima planta tingenda est. Sed melius cinis spargetur in scrobibus, ne calore stercoris aduratur: et cinis creditur uel corticis teneritudinem procurare uel fructuum densitatem. [17] Altis scrobibus delectatur pro arboris magnitudine et desiderat interualla maiora, quia stillicidiis foliorum suorum proximis uel sui generis nocebit arboribus. Debet aliquando circumfodi, ne caua fiat uitio senectutis. Canalis longus a summo trunco ad imum debet excudi: sic beneficio solis et uenti durescunt, quae in putredinem transierunt. [18] Si dura nux est uel nodosa, cortex circumcidendus erit, ut uitium mali deducat umoris. Alii radicum summa praecidunt, alii terebratae radici palum de buxo inprimunt uel cuprinum clauum uel ferreum. Si terentinam facere uolueris, solam nucis carnem lana propter formicas obuolutam in seminario debebis obruere. Si ferentem iam in hoc genus uelis mutare, lexiuo per annum continuum ter rigabis in mense. Cortex in nuce dimissus maturitatis indicium est, qualis debet et poni. [19] Nuces seruantur uel paleis obrutae uel harena uel foliis suis aridis uel arca ex ligno suo facta inclusae uel cepis mixtae, quibus hanc uicissitudinem reddunt, ut eis acredinem tollant. Martialis expertum se ait uirides nuces tantum liberatas putaminibus suis melle demergi et post annum uirides esse et ipsum mel ita medicabile fieri, ut ex eo facta potio arterias curet et fauces. Inseritur, ut plerique, mense februario in arbuto, sed melius in trunco, ut aliqui, et in pruno uel in se.

[20] DE ALIIS POMIS, QVAE MAXIME PER ALIOS MENSES SERVNTVR. Hoc mense tuberes inseruntur cydoneo. Nunc locis temperatis persicorum ossa ponuntur. Et inseritur eadem persicus in se, in amygdalo, in pruno: sed pruno armenia inseremus et praecoqua. Nunc etiam prunus inserenda est, antequam gumminet, in se et persico. Et cerasus obportune inseretur agrestis.


XVI. De signandis animalibus et lardi et pernarum confectione et echini et rapis.

Hoc mense, sicut Columella dicit, maturi agni et animalia omnia minora atque maiora charactere signentur. Hoc tempore lardi, echini salsi, raporum condiendorum et pernarum iusta confectio est.


XVII. De oleo myrtino.

Hoc mense bacis myrtae oleum conficies hoc modo. Vnciam foliorum per olei unam libram mittes et per uncias decem uini ueteris styptici heminam et cum oleo bullire facies. Idcirco autem uino resperguntur folia, ne frigantur, antequam decoquantur.


XVIII. De uino myrtite.

Item eisdem bacis uinum myrtite sic facies. In uini ueteris sextariis urbicis decem mittes grana myrtae confracta sextarios urbicos tres, quae sint decem et nouem diebus infusa. Postea expressis myrtae granis colabis et in eo uino medium croci scripulum et folii unum scripulum mittes et ex mellis optimi decem libris omnia temperabis.


XVIIII. De oleo laurino.

Item lauri bacis oleum conficietur hoc modo. Lauri bacas quam plurimas et maturitate turgentes in aqua calida bullire facies et, ubi diu ferbuerint, olei, quod ex se dimiserint, supernatantis undam pennis leuiter cogentibus in uasa transfundes.


XX. De oleo lentiscino.

Lentiscini etiam olei matura confectio est, quae fit taliter. Grana matura lentisci quam plurima colliges et una die ac nocte supra se aceruata esse patieris. Deinde sportam granis eisdem plenam cuicumque uasculo superpones et calida adiecta calcabis et exprimes. Tunc ex eo umore, qui defluxerit, supernatans oleum lentiscinum sicut laurinum colligetur. Memento autem, ne rigore possit adstringi, aquam calidam saepe subfundere.


XXI. De gallinarum partu.

Gallinarum partus fecunditatem repetit hoc mense post brumalem quietem. Et incipiunt ad educandos pullos oua subponi


XXII. De caedenda materie.

Hoc etiam mense caedenda materies est ad fabricam, cum luna decrescit, et redicae uel pali faciendi.


XXIII. De horis.

Hic mensis in horarum spatio cum decembri mense conuenit, quarum sic mensura colligitur.