Opus agriculturae/IX

E Wikisource

I. De agris exilibus arandis, de adparanda uindemia, de occatione uinearum locis frigidis.

Hoc mense ultimo circa calendas septembres ager planus, umidus, exilis incipiat exarari. Nunc maritimis locis uindemiae adparatus urgetur. Hoc etiam mense locis frigidissimis occatio uinearum est.


II. De exili et miseria uinea reficienda.

Hoc tempore, si terra exilis in uinea est et uinea ipsa miserior, tres uel quattuor lupini modios in iugero sparges atque ita occabis. Quod ubi fruticarit, euertitur et optimum stercus praebet in uineis, quia laetamen propter uini uitium non conuenit inferre uinetis.


III. De pampinandis et obumbrandis uitibus et extirpandis carectis atque filectis.

Nunc locis frigidis pampinatur, locis uero ardentibus ac siccis obumbratur potius uua, ne ui solis arescat, si aut uineae breuitas aut facultas permittit operarum. Hoc etiam mense extirpare possumus carecta atque filecta.


IIII. De urendis pascuis.

Nunc urenda sunt pascua, ut et altorum fruticum festinatio reprimatur ad stirpes et incensis aridis noua laetius herba succedat.


V. De hortis.

Hoc etiam mense ultimo siccis locis rapa et napus serenda sunt hac ratione, qua dictum est. Hoc mense ultimo locis siccioribus radices seruntur, quae hieme sui usum ministrent. Amant terram pinguem, solutam et diu subactam, qualem rapa. Tofum et glaream reformidant. Gaudent caeli statu nebuloso. Serendae sunt spatiis grandibus et alte fossis. [2] Meliores proueniunt in harenis. Serantur post nouam pluuiam, nisi forte possint rigari. Quod satum est, statim debet operiri leui sarculo. Iugerum duo sextarii uel, ut quidam, quattuor, cum seruntur, inplent. Laetamen non est ingerendum, sed potius paleae, quia inde fungosae sunt. Suauiores fiunt, si eas aqua salsa frequenter aspergas. Radices feminini generis. Putantur, quae minus acres sunt et habent folia latiora, leuia et cum iucunditate uirentia. Ex his ergo semina colligemus. [3] Maiores fieri creduntur, si sublatis omnibus foliis et solo tenui caule dimisso saepe terris operiantur. Si ex nimis acri dulcem fieri uelis, femina die et nocte melle macerabis aut passo. Rafanum tamen sicut brassicam constat esse uitibus inimicam. Nam si circa se serantur, natura discordante refugiunt. Hoc etiam mense pastinacas seremus.


VI. De pomis.

Etiam nunc inplastrantur arbusta. Pirum nunc plerique inserunt et locis inriguis arborem citri.


VII. De apibus.

Hoc mense crabrones molesti sunt alueariis apium, quos persequi ac necare debemus. Nunc etiam, quae iulio non occurrimus, exequamur.


VIII. De aqua inuenienda.

Nunc si deerit aqua, eam quaerere ac uestigare debebis, quam taliter poteris inuenire. Ante ortum solis his locis, quibus aqua quaerenda est, aequaliter pronus mento ad solum depresso iacens in terra spectabis orientem et, in quo loco crispum subtili nebula aerem surgere uideris et uelut rorem spargere, signo aliquo uicinae stirpis aut arboris praenotabis. Nam constat siccis locis, ubi hoc fiet, aquam latere. Sed terrarum genus considerabis, ut possis uel de tenuitate uel de abundantia iudicare. [2] Creta tenues nec optimi saporis uenas creabit, sabulo solutus exiles, insuaues, limosas et spatio altiore summersas: nigra terra umores et stillicidia non magna ex hibernis imbribus et liquore collecta sed saporis egregii, glarea mediocres et incertas uenas sed suauitate praecipuas, sabulo masculus et harena et carbunculus certas et ubertate copiosas. In saxo rubro bonae et abundantes sunt. [3] Sed prouidendum est, ne inuentae inter rimae refugiant et per interuenia dilabantur. Sub radicibus montium et in saxis silicibus uberes, frigidae, salubres, locis campestribus salsae, graues, tepidae, insuaues. Quarum sapor si optimus fuerit, noueris eas sub terris exordium de monte sumpsisse: sed in mediis campis montanorum fontium suauitatem sequentur, si umbrantibus tegantur arbustis. [4] Sunt et haec signa uestigandae aquae, quibus tunc credimus, si neque lacuna est neque aliquis ibi ex consuetudine umor insidet aut praeterit. Iuncus tenuis, salix siluatica, alnus, uitex, arundo, edera ceteraque, si qua umore gignuntur. [5] Locus ergo, ubi praedicta signa reppereris, fodiatur latitudine pedibus tribus, altitudine pedibus quinque et proxime solis occasum mundum uas ibi aereum tiel plumbeum interius unctum inuersum ponatur in solo ipsius fossionis. Tunc supra fossae labra crates facta de uirgis ac frondibus additaque terra spatium omne cooperiat. [6] Sequenti die aperto loco, si in eodem uase sudores intrinsecus inuenientur aut stillae, aquas ibi esse non dubites. Item si uas figuli siccum neque coctum eadem ratione ponatur ac similiter operiatur: altero die, si aquarum uena est, in praesenti uas concepto umore soluetur. Item uellus lanae aeque positum uel cooperturn, si tantum colligit umoris, ut alia die fundat expressum, copias inesse testabitur. [7] Item lucerna oleo plena et incensa, si ibi similiter tecta ponatur et secuto die inueniatur extincta superantibus alimentis, aquas idem locus habebit. Item si in eo loco focum feceris et terra uaporata umidum fumum nebulosumque ructauerit, aquas inesse cognosces. His itaque repertis certa signorum firmante notitia puteum fodies et aquae caput requires uel, si plura sunt, in unum colliges. Tamen maxime sub radicibus montium in septemtrionali parte quaerendae sunt aquae, quia in his locis magis abundant utilioresque nascuntur.


VIIII. De puteis.

Sed in fodiendis puteis cauendum est fossorum periculum, quoniam plerumque terra sulfur, alumen, bitumen educit, quorum spiritus mixti anhelitum pestis exhalant et occupatis statim naribus extorquent animas, nisi quis fugae sibi uelocitate succurrat. Prius ergo quam descendatur ad intima, in eis locis lucernam pones accensam. Quae si extincta non fuerit, periculum non timebis: si uero extinguetur, cauendus est locus, quem spiritus mortirer occupauit. [2] Quod si alio loco aqua non potest inueniri, dextera laeuaque puteos fodiemus usque ad aquae ipsius libramentum et ab his foramina. Hincinde patefacta uelut nares intro agemus, qua nocens spiritus euaporet: quo facto latera puteorum structura suscipiat. Fodiendus est autem puteus latitudine octo pedum quoquouersum, ut binos pedes structura concludat: quae structura uectibus ligneis subinde denseatur et structa sit lapide toficio uel silice. [3] Si aqua limosa fuerit, salis admixtione corrigetur. Sed dum fodiatur puteus, si terra non stabit uitio generis dissoluti aut umore laxabitur, tabulas obicies directas undique et eas transuersis uectibus sustinebis, ne fodientes ruina concludat.


X. De aqua probanda.

Aquam uero nouam sic probabis. In uase aeneo nitido spargis, et si maculam non fecerit, probabilis iudicetur. Item decocta aeneo uasculo, si harenam uel limum non relinquet in fundo, utilis erit. Item si legumina cito ualebit excoquere uel si colore perlucido carens musco et omni labe pollutionis aliena. Sed qui in alto sunt putei, perforatis usque ad infimam partem terris ad loca inferiora possunt uice fontis exire, si uallis subiectae natura permittat.


XI. De aquae ductibus.

Cum uero ducenda est aqua, ducitur aut forma structili aut plumbeis fistulis aut canalibus ligneis aut fictilibuc tubis. Si per formam ducetur solidandus est canalis, ne per rimas aqua possit elabi: cuius magnitudo pro aquae mensura facienda est. Si per planum ueniet, inter centenos uel sexagenos pedes sensim reclinetur structura sesquipedem, ut uim possit habere currendi. [2] Si qui mons interiectus occurrerit aut per latera eius aquam ducemus obliquam aut ad aquae caput speluncas librabimus, per quas structura perueniat. Sed si se uallis interserat, erectas pilas uel arcus usque ad aquae illata uestigia construemus aut plumbeis fistulis clausam deici patiemur et explicata ualle consurgere. Sed, quod est salubrius et utilius, fictilibus tubis cum ducitur, duobus digitis crassi et ex una parte reddantur angusti, ut palmi spatio unus in alterum possit intrare: quas iuncturas uiua calce oleo subacta debemus inlinere. [3] Sed antequam his aquae cursus admittitur, fauilla per eos mixta exiguo liquore decurrat, ut glutinare possit, si qua sunt uitia tubulorum. Vltima ratio est plumbeis fistulis ducere: quae aquas noxias reddunt. Nam cerussa plumbo creatur adtrito, quae corporibus nocebit humanis. Diligentis erit aquarum receptacula fabricari, ut copiam uel inops uena procuret.


XII. De mensuris et ponderibus fistularum.

Mensura uero fistularum plumbo seruetur huiusmodi. Centenaria decem pedum mille ducentas libras habeat, octogenaria octingentas quadraginta, quinquagenaria similiter decem pedum pondo sescenta octoginta, quadragenaria rondo sescenta octoginta, tricenaria pondo quadringenta quinquaginta, uicenaria pondo ducenta quadraginta, octonaria pondo centum.


XIII. De omfacomelli.

In uuae semiacerbae suci sextariis sex, mellis triti fortiter duos sextarios debebis infundere et sub solis radiis diebus quadraginta decoquere.


XIIII. De horis.

Augustum maio par solis cursus aequauit.