I. De medica serenda et disciplina eius.
Hoc mense in areis, quas ante, sicut diximus, praeparasti, medica serenda est: quae semel seritur et decem annis permanet, ita ut quater uel sexies possit per annum recidi. Agrum stercorat, macra animalia reficit, curat aegrota. Iugerum eius toto anno tribus equis abunde sufficit. Singuli cyathi seminis occupant locum latum pedibus quinque, longum pedibus decem. [2] Sed mox ligneis rastellis obruantur iacta semina, quia sole citius conburuntur. Post sationem ferro locum tangi non licet, sed rastris ligneis frequenter herba mundetur, ne teneram medicam premat. [3] Prima messis eius tardius fiat, ut aliquantum semen excutiat. Ceterae uero messes, quam uolueris cito, peragantur et iumentis praebeantur. Sed primo parcius praebenda est nouitas pabuli: inflat enim et multum sanguinem creat. Vbi secueris, saepius riga. Post paucos dies, cum fruticare coeperit, omnes alias herbas runcato. Ita et sexies per annum metes et annis decem poterit manere continuis.
II. De inserenda olea et cetera.
Nunc locis temperatis oliua inseratur: quae inseritur inter corticem more pomorum, sicut supra dictum est. Sed ut oleastro inseras, contra illud, quod ex oliueto insito et casu incenso renascitur oleaster infelix, sic prouidendum est. Positis prius oleastri bracchiis in scrobe, in qua disponemus inserere, scrobas ita replebimus, ut mediae uacuae sint. [2] Cum conprehenderit oleaster, inseremus in infimo uel insitum ponemus: et insitionem prope infra terram nutriemus. Deinde sicut adolescit, terram subinde colligimus. Ita conmissura in profundo latente, quisquis uret aut caedet, oliuae locum non auferet pullulandi: quae et apertam redeundi felicitatem de olea et occultam ualendi feracitatem de oleastri connexione retinebit. [3] Aliqui oleas in radicibus inserunt et, ubi conprehenderint, cum aliqua parte radicis auellunt et transferunt more plantarum. Graeci oleas ab octauo calendarum aprilium die usque in tertio nonas iulias inseri debere praecipiunt, ita ut locis frigidis serius, calidis maturius inserantur. Locis frigidissimis nunc uinearum fossio ante idus peragenda est et si qua de martio mense restant. Vites quoque inserimus. [4] Seminaria, quae sunt ante facta, herbis liberentur et leuiter circumfodiantur. Nunc locis mediocriter siccis milium serimus et panicum. Hoc mense pingues campi et agri, qui diu aquam tenant, proscindantur post idus, cum et omnes herbas protulerunt et earum semina nondum maturitate firmata sunt.
III. De hortis.
Hoc etiam mense ultimo et prope uere transacto brassicam serere possumus, quae cauli seruiet, quia cymae tempus amisit. Nunc apium bene seritur locis calidis et frigidis terra, quali uolueris, dummodo ubi umor adsiduus est, quamuis nasci, si necesse fuerit, et in siccitate non deneget: et prope omnibus mensibus a primo uere ad autumnum seratur extremum. [2] Ex ipsius genere est hipposelinon, durius tamen et austerius, et heleoselinon molli folio et caule tenero, quod nascitur in lacunis, et petroselinon maxime locis asperis. Haec omnia genera possunt habere diligentes. Apios maiores facies, si semen, quantum tribus digitis conprehendi potest, linteolo clauseris rariore et breui fossa obrueris. Ita omnium seminum germen capitis unius soliditate nectetur. Crispi fiunt, si semina ante tundantur uel si super areas nascentes aliqua pondera uolutentur aut pedibus proculcentur enata. Apii semina uetustiora citius nascuntur, quae nouella sunt, serius. [3] Hoc mense atriplicem seremus, si rigare poterimus, et iulio uel ceteris usque ad autumnum mensibus. Amat adsiduo umore satiari. Semen statim, cum spargitur, obruendum est, herbae ei subinde uellantur. Transferri etsi necessarium non est, cum bene seritur, tamen potest melius adolescere, si spatio rariore pangatur et iuuetur suco laetaminis et umoris. Ferro tamen semper est recidendum, quia ita pullulare non cessat. Nunc ocimum seritar. [4] Cito nasci dicitur, si statim, cum seueris, aqua calida perfundas. Rem miram de ocimo Martialis adfirmat, quod modo purpureos modo albos flores modo russeos pariat et, si ex eo semine frequenter seratur, modo in serpillum modo in sisymbrium mutetur. [5] Hoc etiam mense melones et cucumeres seruntur et porrus et in primordio capparis et serpillum et colocasei plantaria ponemus et lactucas et betas et cepullas et coriandrum seremus et intyba secunda satione, quibus utamur aestate, et cucurbitas et mentam radice uel planta.
IIII. De pomis.
ZIZYFA. Locis calidis aprili mense zizyfum conseremus, frigidis uero maio uel iunio. Amat loca calida, aprica. Seritur ossibus et stipite et planta. Crescit tardissime. Sed si plantam ponas, martio magis terra molli, si ossibus seras, in scrobe palmari, ita ut terna grana per scrobem cacuminibus ponantur inuersis. Quibus in imo et in summo adfundatur laetamen et cinis et herbis adnaseentibus manu planta liberetur erumpens. [2] Cum pollicis soliditati similis fuerit, transferatur in locum pastinatum uel in scrobem. Terram diligit non nimis laetam, sed proximam tenui atque ieiunae. Per hiemem prodest illi, ut circa codicem lapidum cumulus adgeratur, qui aestate debet auferri. [3] Si arbor haec tristis est, ferrea strigili subrasa hilarior fiet uel si fimum bubulum radicibus modice et frequenter adfundas. Zizyfa collecta matura in longo uase fictili seruantur oblito et loco sicciore conposito: uel recens lecta poma, si guttis uini ueteris perfundas, efficitur, ne ea rugarum deformet adtractio. Seruantur etiam decisa cum ramis suis aut sua fronde inuoluta atque suspensa.
[4] DE POMIS ALIORVM MENSVM. Hoc etiam mense locis temperatis mala granata ponuntur ea ratione, qua dictum est, et inseruntur. Nunc circa calendas maias persicus inoculari potest, quo more inplastratur ficus, sicut diximus, cum de insitione loqueremur. Hoc mense calidis locis citri arbor inseritur, sicut supra memoraui. Nunc locis frigidis fici plantaria disponemus seruantes eam, quae supra dicta est, disciplinam. [5] Nunc etiam ficum debemus inserere in ligno uel sub cortice, sicut ante praecepi, et eam locis siccis inoculare. Nunc palmarum planta, quam cefalonem uocamus, locis apricis et calidis est ponenda. Hoc mense sorbum poterimus inserere in se, in cydoneo, in spina alba.
V. De oleo et uino uiolaceo.
Tot uiolae uncias infundes, quot olei libras miseris, et diebus quadraginta sub diuo habere debebis. Violae purgatae, ut de rore nihil habeat, libras quinque uini ueteris decem sextariis debebis infundere et post triginta dies decem mellis ponderibus temperare.
VI. De armentis.
Hoc mense uituli nasci solent, quorum matres abundantia pabuli iuuentur, ut sufficere possint tributo laboris et lactis. Ipsis autem uitulis tostum molitumque milium cum lacte misceatur saliuati more praebendum. Nunc locis calidis tondeantur oues et serotini fetus hoc mense signentur. Nunc prima est admissura, quae excellit, arietum, ut agnos iam maturos hibernum tempus inueniat.
VII. De apibus.
Hoc mense locis aptis apes quaeremus. Sed loca mellifica indicant apes, si circa fontes frequentissimae pascantur: nam si rariores uidebuntur, in his locis mellificari utiliter non potest. Quod si frequentes aquantur, ubi sint examina earum, hoc genere possumus inuenire. [2] Ac primo, quam longe sint, exploremus, aut proxime. Rubricam liquidam breui uasculo infusam geramus et obseruemus fontes aut aquas uicinas. Tunc dorsa apum bibentium tangamus illo liquore tincta festucula atque ibidem moremur. Si cito reuersae fuerint, quas tinximus, hospitia earum proxima esse noscemus, si tarde, spatio longiore summota, quod pro mora temporis aestimamus. Ad proxima facile uenies, ad longinqua hoc genere perduceris. [3] Cannae unum internodium cum suis recides articulis et in latere aperies. Ibi mel exiguum uel defrutum mittes et iuxta fontem pones. Cum ad eum conuenerint apes atque ingressae fuerint post odorem, foramen pollice claudes adposito et unam tantum patieris exire, cuius fugam persequere. Ea tibi partem demonstrat hospitii. Cum ipsam coeperis non uidere, alteram continuo dimittes et sequeris. Ita singulae subinde dimissae te faciunt usque ad locum examinis peruenire. [4] Aliqui mellis breuissimum circa aquas uasculum ponunt, de quo cum apis aquando gustauerit, ad commune pabulum pergens alias exhibebit: quarum frequentiam subinde crescentem notata reuolantium parte usque ad examina persequeris.
[5] Quod si est examen in spelunca reconditum, fumo eicietur et, cum exierit, aeris sonitu territum in frutice uel in aliqua siluae se parte suspendet et ita admoto uasculo recipietur. Si uero in cauae arboris ramo fuerit, acutissima serra idem ramus supra infraque decisus et munda ueste coopertus poterit adferri et inter aluearia conlocari. [6] Vestigantur autem mane, ut tota dies sufficiat ad sequendum. Nam uespere peracto opere ad aquas plerumque non redeunt. Vasa autem, quibus recipiuntur, perfricanda sunt citreagine uel herbis suauibus et conspargenda imbre mellis exigui: quod si uerno fiat et circa fontes aluearia sic tincta ponantur, locis, quibus apum frequentia est, multitudinem sibi sponte conducent, si tamen seruari a furibus possint. [7] Hoc etiam mense, sicut supra, purganda sunt aluearia sordibus et necandi papiliones, qui maxime abundant florentibus maluis, quos hoc genere intercipiemus. Vas aeneum miliario simile id est altum et angustum uespere inter aluearia conlocemus et in fundo eius ponamus lumen accensum. Illuc papiliones conuenient et circa lumen uolitabunt et angustia uasculi ab igne proximo interire cogentur.
VIII. De horis.
Huius mensis horae horis mensis septembris aequantur hoc genere.