Jump to content

Opus agriculturae/VII

Checked
E Wikisource

I. De area paranda.

Hoc mense area paranda est ad trituram, cuius primo terra radatur. Deinde effossa leuiter mixtis paleis et amurca aequatur insulsa: quae res a muribus et formicis frumenta defendit. Tunc premenda est rotunda lapide uel columnae quocumque fragmento, cuius uolutatio possit eius spatia solidare. Dehinc sole siccetur. Aliqui mundatis areis aquam spargunt et minuta ibi pecora diu spatiari ac proculcare conpellunt. Et cum terra ungulis stricta fuerit, spectant solidam siccitatem.


II. De messibus.

Nunc primo hordei messis incipitur, quae consummanda est, antequam grana arefactis spicis lapsa decurrant, quia nullis sicut triticum folliculis uestiuntur. Quinque modios recidere potest pleni agri opera una messoris experti, mediocris uero tres, ultimi etiam minus. Sed hordei culmos iacere in agris aliquantum sinamus, quia fertur hoc more grandescere. [2] Nunc etiam mense postremo locis maritimis et calidioribus ac siccis tritici messis absciditur. Quam paratam esse cognoscis, si aequaliter spicarum populus maturato rubore flauescat. Pars Galliarum planior hoc conpendio utitur ad metendum et praeter hominum labores unius bouis opera spatium totius messis absumit. Fit itaque uehiculum, quod duabus rotis breuibus fertur. [3] Huius quadrata superficies tabulis munitur, quae forinsecus reclines in summo reddant spatia largiora. Ab eius fronte carpenti breuior est altitudo tabularum. Ibi denticuli plurimi ac rari ad spicarum mensuram constituuntur in ordine, ad superiorem partem recurui. A tergo uero eiusdem uehiculi duo breuissimi temones figurantur uelut amites basternarum. Ibi bos capite in uehiculum uerso iugo aptatur et uinculis, mansuetus sane, qui non modum conpulsoris excedat. [4] Hic ubi uehiculum per messes coepit inpellere, omnis spica in carpentum denticulis conprehensa cumulatur abruptis ac relictis paleis altitudinem uel humilitatem plerumque bubulco moderante, qui sequitur. Et ita per paucos itus ac reditus breui horarum spatio tota messis inpletur. Hoc campestribus locis uel aequalibus utile est et his, quibus necessaria palea non habetur.


III. De agris proscindendis, de uineis occandis, fodiendis, uicia, feno graeco et ceteris colligendis.

Nunc frigidissimis locis, quae maio sunt praetermissa, faciemus. Agros aeque proscindemus herbosis et gelidis partibus. Vineta occabimus. Colligemus uiciam. Fenum graecum resecamus ad pabulum. Hoc mense locis frigidis peragenda est leguminum messis: itaque lenticulam collectam cineri mixtam bene seruabimus uel uasis oleariis aut salsamentariis repletis statimque gypsatis. [2] Nunc et faba luna minuente uelletur, ante lucero sane, et, antequam luna procedat, excussa et refrigerata ponetur. Ita gurguliones non patietur infestos. Hoc mense lupinus colligetur et, si placuerit, statim seretur ex area: sed longe ab umore est ponendus in horreis. Sic enim diutissime custoditur, maxime si granaria eius adflauerit fumus adsiduus.


IIII. De hortis.

Hoc mense circa solstitium brassicam seremus, quam inchoante transferamus augusto uel inriguo loco uel pluuia initiante madefacto. Apium quoque bene serere poterimus, betas et radices et lactucas et coriandrum, si rigemus.


V. De pomis.

Hoc etiam mense ramus punici, sicut supra diximus, poterit intra fictile uasculum claudi, ut ad eius magnitudinem poma restituat. Nunc pira uel mela ubi ramos multa poma densabunt, interlegenda sunt quaecumque uitiosa, ut sucus, qui ingrate his possit inpendi, ad meliora uertatur. Hoc etiam mense locis frigidis zizyfum serere poterimus. [2] Nunc caprificandae sunt arbores fici, sicut in eius narrauimus disciplina. Aliqui eas et hoc mense inserunt. Locis frigidis persicus inoculatur, palmae planta circumfoditur. Hoc mense uel iulio celebratur insitio in pomis, quae inplastratio dicitur. Solis arboribus conuenit, quibus pinguis sucus in cortice est, ut ficis et oleis ac similibus, ut Martialis dicit, et persico. [3] Fit autem sic. Ex nouellis ramis et nitidis ac feracibus gemmam, quae bene adparebit sine dubio processura, duobus digitis quadratis circumsignabis, ut ipsa statuatur in medio, et ita subtiliter corticem leuabis acutissimo scalpro, ne gemma laedatur. Item ex ea arbore, cui uelimus inserere, similiter cum gemma tolletur inplastrum, nitido tamen atque uberi loco. [4] Tunc ibi conuenienter astringitur et pressum circa gemmam uinculis cogitur sine germinis laesione cohaerere, ut ea, quae ad positae redditur, locum gemmae prioris includat. Tunc luto superlines et liberam gemmam relinques. Ramos superiores eius arboris secabis ac stirpes ac uiginti uno diebus exactis resoluto uimine uinculorum reperies externi seminis gemmam mire in arboris alienae membra transisse.


VI. De armentis: in eo de castratura, de caseo, de tonsuris.

Hoc etiam mense uituli recte, ut dictum est ante, castrantur. Nunc etiam caseum iure conficimus et oues in frigida regione tondemus.


VII. De apibus.

Hoc mense aluearia castrabuntur, quae matura esse ad mellis redactum signis pluribus instruemur. Primum, si plena sunt, apum subtile murmur audimus. Nam uacuae sedes fauorum uelut concaua aedificia uoces, quas acceperint, in maius extollunt. Quare cum murmuris sonus magnus et raucus est, agnoscimus non esse idoneas ad metendum crates fauorum. Item cum fucos, qui sunt apes maiores, a sedibus suis grandi intentione deturbant, matura mella testantur. [2] Castrabuntur autem aluearia matutinis horis, cum torpent apes nec caloribus asperantur. Fumus admouetur ex galbano et arido fimo bubulo, quem in pultario factis carbonibus conuenit excitare: quod uas ita figuratum sit, ut uelut inuersi infidubli angusto ore fumum possit emittere. Atque ita cedentibus apibus mella recidentur. Ad examinis pabulum hoc tempore pars fauorum debet quinta dimitti. Sane putres ac uitiosi faui de aluearibus auferantur. [3] Nunc mella conficimus congestis in mundissimum sabanum fauis ac diligenter expressis. Sed antequam premamus, partes fauorum corruptas uel pullos habentes recidemus: nam malo sapore mella corrumpunt. Mel recens paucis diebus apertis uasculis habendum est atqne in summitate purgandum, donec refrigerato musti calore deferueat. Nobilius mel erit, quod ante expressionem secundam uelut sponte profluxerit. [4] Hoc etiam mense ceram conficimus, quae in uase aeneo feruenti aqua pleno minute concisis fauorum reliquiis mollietur et deinde in aliis uasculis sine aqua resoluta digeretur in formas. Nunc, sed mense ultimo, noua egrediuntur examina: custos esse debebit adtentus, quia nouellae apes uagantibus animis iuuentute, nisi seruentur, effugiunt. Exeuntia in aditu suo morantur uno aut duobus diebus, quae statim nouis alueariis excipienda sunt. [5] Obseruabit autem custos adsiduus usque in octauam uel nonam horam, quia post haec tempora non facile fugere aut emigrare consuerunt, quamuis aliquae statim et procedere et abire non dubitent. Signa futurae fugae haec sunt. Ante biduum uel triduum acrius tumultuantur et murmurant. Quod ubi adposita frequenter aure explorator agnouerit, sollicitior aduersum haec esse debebit. [6] Solent haec signa, et cum pugnaturae sunt, facere: quarum pugnam conpescit puluis aut mulsae aquae imber aspersus. Inest illi ad originis suae reparandam concordiam dulcis auctoritas. Sed cum se agmina sic pacata in ramo aut loco quocumque suspenderint, si unius uberis eductione pendebunt, noris aut unum regem esse uniuersis aut reconciliatis omnibus manere concordiam. Si uero duo uel plura ubera suspendens se populus imitatur, et discordes sunt et tot leges esse, quot uelut ubera uideris, confitentur. [7] Vbi globos apium frequentiores uideris, uncta manu suco melissofilli uel apii reges requiras. Sunt autem paulo maiores et oblongae magis quam ceterae apes, rectioribus cruribus neque grandibus pennis, pulchri coloris et nitidi, leues sine pilo, nisi forte pleniores quasi capillum gerunt in uentre, quo tamen non utuntur ad uulnus. Sunt alii fusci atque hirsuti, quos oportet extingui et pulchriorem relinqui. Qui si frequenter uagatur cum examinibus, ereptis alis reseruetur: hoc enim manente nulla discedet. [8] Sed si nulla nascantur examina, duorum uel trium multitudinem uasculorum in unum conferre possumus: dulci tamen liquore conspersas apes atque inclusas per triduum tenebimus adposito cibo mellis et exigua tantum spiracula relinquemus in cella. Quod si uelis aluearium, cui per aliquam pestem multitudo subducta est, populi adiectione reparare, considerabis in aliis abundantibus ceras fauorum et extremitates, quae pullos habent, et, ubi signum nascituri regis inueneris, cum subole sua recides et in id aluearium pones. [9] Est autem hoc regis futuri signum. Inter cetera foramina, quae pullos continent unum maius ac longius uelut uber adparet. Sed tunc transferendi sunt, quando erosis cooperculis ad nascendum maturi capita nituntur exerere: nam si inmaturos transtuleris, interibunt. Si autem se subitum leuabit examen, strepitu aeris terreatur aut testulae. Tunc ad aluearium rediet aut in proxima fronde pendebit: et inde in nouum uas herbis consuetis et melle conspersum manu adtrahatur aut trulla et, cum in eo loco requieuerit, uespere inter alia conlocetur.


VIII. De pauimentis et latere.

Hoc etiam mense pauimenta faciemus sub cliuo et lateres more, quo dixi.


VIIII. Qualiter fructuum uenturorum experimenta sumantur.

Graeci adserunt Aegyptios hoc more prouentum futuri cuiusque seminis experiri. Aream breuem loco subacto et umido nunc excolunt et in ea diuisis spatiis omnia frumenti uel leguminum semina spargunt. Deinde in ortu caniculae, qui apud Romanos quartodecimo calendarum augustarum die tenetur, explorant, quae semina ortum sidus exurat, quae inlaesa custodiat. his abstinent, illa procurant, quia indicium noxae aut beneficii per annum futurum generi unicuique sidus aridum praesenti exitio uel salute praemisit.


X. De oleo chamaemelino.

Per olei libras singulas chamaemeli herbae florentis auream medietatem, proiectis albis follis, quibus flos ambitur, unciarum singularum pondus infundes et quadraginta diebus in sole constitues.


XI. De oenanthe.

Siluestres uuas, cum florent, sine rore colligimus et expandimus in sole, ne quid restet umoris et flos ad excutiendum siccior adparetur. Tunc cribello spisso cernemus, ut grana non transeant, sed flos solus decidat. Hunc in melle seruamus infuso et, cum diebus triginta fuerit conditum, temperamus eo genere et more, quo rosatum moris est temperare.


XII. De alfita.

Hordeum semimaturum, cui adhuc superest aliquid de uirore, per manipulos ligabis et torrebis in furno, ut facile mola possit infringi, et in modio uno salis aliquantum, dum molitur, miscere curabis ac seruabis.


XIII. De horis.

Iunius ac iulius horarum sibi aequa spatia contulerunt.