Jump to content

Opus agriculturae/X

Checked
E Wikisource

I. De agris pinguibus tertiandis uel inplendis exilibus, de stercorando.

Hoc mense, ager pinguis et qui diu tenere consueuit umorem, tertia uice arabitur, quamuis umido anno possit et antea tertiari. Nunc ager umidus, planus, exilis, quem primo augusto arari diximus, iteratur ac seritur. Graciles cliui nunc primum arandi sunt et serendi statim circa aequinoctium. [2] Agri nunc stercorandi sunt, sed in colle spissius, in campo rarius laetamina disponentur, cum luna minuitur: quae res si seruetur, herbis officiet. Vni iugero adserit Columella uiginti quattuor stercoris carpenta sufficere, in plano uero decem et octo. Sed iidem cumuli tot dissipandi sunt, quot ea die poterunt exarari, ne stercora exsucata nihil prosint. [3] Eiciuntur quidem laetamina et qualibet hiemis parte. Sed si tempore suo eici aliqua ratione non poterunt, antequam seras, more seminis per agros puluerem stercoris sparge uel caprinum manu proice et terram sarculis misce. Nec prodest nimium stercorare uno tempore sed frequenter et modice. Ager aquosus plus stercoris, siccus uero minus requirit. [4] Sed si laetaminis copia non abundat, hoc pro stercore optime cedit, ut sabulosis locis cretam id est argillam spargas, cretosis ac nimium spissis sabulonem. Hoc et segetibus proficit et uineas pulcherrimas reddit. Nam laetamen in uineis saporem uini uitiare consueuit.


II. De serendo tritico et adoreo in locis frigidis et opacis.

Hoc mense uliginosis locis aut exilibus aut frigidis aut opacis circa aequinoctium triticum et adoreum seritur, dum serenitas constat, ut radices frumenti ante hiemem conualescant.


III. De remedio salsi umoris, de seminum mensuris et diversis remediis ad sationem pertinentibus.

Solet terra umorem salsum uomere, qui segetes necat. Vbi hoc fit, columbinum stercus aut cupressi folia oportet inspargere et ita, ut eadem misceantur, inarare. Melius tamen omnibus remediis erit, si aquarius sulcus noxium deducat umorem. In mediocris agri iugero quinque tritici modios et adorei totidem conseremus. Nam quattuor ager pinguis accipiat. Si modium, quo seretur, hyaenae pelle uestieris, et ibi aliquamdiu, quod serendum est, esse patiaris, sata bene prouenire firmantur. [2] Item, quoniam quaedam animalia subterranea sectis radicibus necant plerumque frumenta, contra hoc proderit, si herbae, quae sedam dicitur, sucus aquae mixtus una nocte madefaciat, quae spargenda sunt, semina: uel agrestis cucumeris umor expressus et eius radix trita, si aqua diluatur et eodem, quae serenda sunt, macerentur umore. Aliqui ubi hoc segetes suas perferre senserunt, inter initia uitiorum insulsa amurca uel praedicta aqua sulcos et arata perfundunt.


IIII. De serendo hordeo cantherino.

Nunc gracili solo hordeum seritur cantherinum modiis quinque per iugerum. Post hoc genus agros cessare patieris, nisi forte laetamen aspergas.


V. De lupino serendo.

Nunc uel maturius aliquanto lupinus seritur in qualicumque terra uel crudo solo: cui hoc proderit, ut seratur, antequam frigus incipiat. Limoso agro non nascitur: cretam reformidat, amat exilem terram atque rubricam. Decem modiis iugeri mensura conpletur.


VI. De piso serendo.

Hoc mense postremo pisum seremus terra facili et soluta loco tepido: caelo delectatur umecto. Iugero quattuor modios uel tres sparsisse sufficiet.


VII. De sisamo serendo et proscindendis agris ad medicam.

Nunc sisamum seretur putri solo uel pinguibus harenis uel terra congesticia. Iugero quattuor uel sex sextarios seuisse conueniet. Hoc mense postremo prima uice agros proscindemus, qui habituri sunt medicam.


VIII. De uicia et feno graeco et farragine serendo.

Nunc uiciae prima satio est et feni graeci, cum pabuli causa seruntur. Viciae septem modii iugerum, aeque et feni graeci semen inplebit. Farrago etiam loco restibili stercorato seritur: hordei cantherini in iugero decem modios spargimus circa aequinoctium, ut ante hiemem conualescat. Si depasci saepius uelis, usque in maium mensem eius pastura sufficiet. Quod si ex ea etiam semen redigere, usque ad martias calendas et dehinc pecora prohibebis.


VIIII. De lupino serendo.

Hoc mense, ut loca fecundentur exilia, lupinus circa idus seratur et, ubi creuerit, uertente uomere putrefiat excisus.


X. De pratis nouellis formandis uel ueteribus excolendis.

Nunc prata, si libuerit, possumus nouella formare. Si eligendi facultas est, locum pinguem, roscidum, planum, leuiter inclinatum uel huiusmodi uallem deputabimus, ubi umor nec statim praecipitari cogitur nec diu debet haerere. [2] Potest quidem et soluto et gracili solo prati forma, si rigetur, inponi. Extirpandus est itaque locus hoc tempore et liberandus inpedimentis omnibus uel herbis latioribus et solidis atque uirgultis. Deinde cum frequenter exercitus fuerit ac multa aratione resolutus, summotis lapidibus et glebis ubique confractis stercoretur luna crescente recenti laetamine. [3] Ab ungulis iumentorum summa intentione seruetur intactus, praecipue quotiens umescit, ne inaequale solum reddant mollibus locis inpressa uestigia. Sed si prata uetera muscus obduxerit, abradendus est et scalptis eisdem locis feni spargenda sunt semina et, quod ad necandum muscum prodest, cinis saepius ingerendus. [4] Quod si sterilis factus est locus carie, incuria, uetustate, exaretur ac de nouo rursus aequetur. Nam prata sterilia plerumque arare conueniet. Sed in nouo prato rapa conserere possumus, quorum messe finita cetera, quae dicta sunt, exequemur. Viciam tamen feni seminibus mixtam post haec spargemus. Rigari uero, antequam durum solum fecerit, non debebit, ne eius cratem minus solidam uis interflui corrumpat umoris.


XI. De uindemia celebranda.

Hoc mense locis tepidis maritimisque celebranda uindemia est, frigidis adparanda. In doliis picandis hic modus erit, ut dolium ducentorum congiorum duodecim libris picetur et deinde pro minoris aestimatione subducas. Sed maturitatem uindemiae cognoscimus hoc genere: si expressa uua uinacia, quae in acinis celantur, hoc est grana, sint fusca et nonnulla propemodum nigra: quam rem naturalis maturitas facit. [2] Diligentiores optimae cerae in uiginti picis libras unam libram miscent, quae et odori proficit et sapori et picem lenitate permulcens frigoribus eam non patitur dissilire. Picis tamen gustu exploranda dulcedo est, quia saepe uina eius amaritudine uitiantur.


XII. De panico et milio metendis et faselo ad escam serendo et adparandis aucupiis.

Nunc quibusdam locis panicum metetur et milium. Tempore hoc faselus ad escam seratur. Nunc in amitibus adparetur aucupium noctuae ceteraque instrumenta capturae, ut circa calendas exerceatur octobres.


XIII. De hortis.

Nunc papauer seritur locis siccis et calidis: potest et cum aliis oleribus seminari. Fertur utilius prouenire, ubi uirgae et sarmenta conbusta sunt. Tempore hoc brassicam seres utilius, ut plantas eius nouembri inchoante transponas: de quibus et hieme olus et uere possit cyma produci. [2] Hoc mense spatia hortorum, quae per uernum seminibus inpleturus es, alte tribus pedibus pastinare debebis et luna decrescente his stercus inferre. Hoc mense ultimo thymum seremus sed melius plantis nascitur, quamuis possit et semine. Agrum diligit apricum, macrum, maritimum. Nunc circa aequinoctium seres origanum: stercorari ac rigari, donec conualescat, amplectitur. Amat loca aspera atque saxosa. Iisdem diebus seritur cappari. Late serpit, suco suo terris nocet. Serendum est ergo, ne procedat ulterius, circumueniente fossato uel luto structis parietibus solo sicco et gracili. Herbas sponte persequitur, floret aestate. [3] Sub occasu uergiliarum cappari arescit. Giddi hoc mense ultimo bene seritur. Hoc mense nasturtium seremus et anethum locis temperatis et calidis et radices locis siccis et pastinacas et caerefolium circa octobres calendas et lactucas et betas et coriandrum et primis diebus rapa et napos.


XIIII. De pomis.

Mense septembri circa calandas octobres uel februario tubures seremus subole uel nucleis, cuius tenera diligenter nutriri debet infantia. Sumatur cum radicibus planta diuulsa. Bubulo fimo linetur ac luto. Statuatur pingui terra et subacta subditis conchis et marina alga: terris magna sui parte condatur. [2] Alii pomis statim grana decussa et sole siccata pingui et prope cribrata terra autumno tria simul ponunt, quae feruntur in unicum coire uirgultum: quod adsidua rigatione iuuandum est atque fossura, quae solum leuiter scalpens teneritudini robur inducat. Post annum deinde uel aliquanto tardius, quae fuerit de semine planta, transfertur: et hoc genere fructus efficit dulciores. [3] Mense ianuario ultimo uel februario tuburum sulculus mirabiliter proficit cydoneo insitus. Inseritur autem melis omnibus et piris et prunis et calabrici melius trunco fisso quam cortice. Desuper qualo uel fictili uasa munitur repletis usque prope summitatem surculis terra subacta cum stercore. Prosunt tuburibus, quae melis prodesse memoraui. Tubures seruabuntur, si obruantur in milio uel urceolis picatis et oblitis.


XV. De pauimentis solariorum et latere.

Hoc etiam mense pauimenta in solariis et lateres faciemus eo more, quo maio mense descripsi.


XVI. De diamoro.

Sucum mori agrestis paululum facies deferuere. Tunc suci duas partes et unam mellis admiscebis et mixta curabis ad pinguedinem mellis excoquere.


XVII. De seruandis uuis.

Vuas, quas seruare uolumus, legamus inlaesas neque acerbitate rigidas neque maturitate refluentes, sed quibus est et granum luce penetrabili splendidum et tactus cum molli iucunditate callosus. Si qua sunt corrupta uel uitiosa, resecemus: nec patiamur interesse, quibus inexpugnabilis acerbitas contra blandimenta aestiui caloris induruit. Tunc incisos botryonum tenaces calida pice oportet amburi atque ita in loco sicco, frigido et obscuro sine luminis inruptione suspendi.


XVIII. De uite, cuius fructus umore putrescit.

Vitis, cuius fructus umore putrescit, per latera pampinanda est ante tricesimum uindemiae diem et sola frons illa seruanda est, quae in summitate posita solem nimium defendit a uertice.


XVIIII. De horis.

Septembris et aprilis dies horis similibus conferuntur.


Hora