Hoc tempore adoreum seremus ac triticum. Iusta satio est a decimo calendas nouembres usque ad sexto idus decembres regionibus temperatis. Nunc etiam laetamen effertur ac spargitur. [2] Hoc etiam mense seremus hordeum, quod dicitur cantherinum. Seritur macra et sicca terra uel satis pingui. Hac uincitur: alteri, non habet amplius, quod noceat, quae semen aliud ferre non possit. [3] Laeto agro non est serendum. Etiam nunc eruum, lupinum et pisum et sisamum seremus, ut dixi: sisamum usque ad idus octobres et faselum, tamen terra pingui aut restibili agro. Quattuor modiis iugerum conplebimus.
II. De lini semine serendo.
Hoc mense lini semen seremus, si placet, quod pro malitia sui serendum non est: nam terrae uber exhaurit. Sed si uelis loco pinguissimo et modice umido, seretur in iugero octo modiis. Aliqui macro solo spissum serunt: ita adsequuntur, ut linum subtile nascatur.
III. De notanda uitium fertilitate, quam prouidebimus panctioni.
Nunc obportuna uindemia est, cuius tempore notanda est fecunditas uitium et notis quibuscumque signanda, ut ex his ad ponendum sarmenta possimus eligere. Adserit autem Columella uno anno explorari fertilitatem non posse sed quattuor: quo numero cognoscitur uera generositas surculorum.
IIII. De ponendis uineis uel propagandis, reparandis, putandis et arbustis.
Hoc mense postremo, ubi calidi ac sicci aeris qualitas est, ubi exilis et aridus campus, ubi collis praeruptus aut macer, uites utillime ponuntur, de quibus satis mense februario disputaui. Nunc locis siccis, calidis, exilibus, macris, harenosis, apricis, quaecumque de pastinis, de uitibus ponendis, putandis, propagandis, reparandis uel arbusto faciendo ante dicta sunt, rectius fiunt, ut contra exilitatem glebae hibernis imbribus adiuuentur. Sic et umorem sitientibus conferunt et recisa uel mersa glacie non adurunt, quia talibus locis pruinarum uis et natura nescitur.
V. De ablaqueanda nouella.
Post idus octobres ablaqueanda est omnis nouella seu in pastino seu in scrobibus aut sulcis, ut amputentur radices superuacuae, quas produxit aestate: quae si conualuerint, inferiores radices faciunt interire et ita remanebit uitis in summitate suspensa: quae res eam frigori obnoxiam faciet et calori. Sed hae radiculae non ad siccum debent recidi, ne aut plures inde nascantur aut noua plaga corpori uitis inpressa ui secuti algoris uratur. [2] Recidemus autem relicto digiti spatio et, si placida ibi hiems est, apertas relinquemus uites, si uiolenta, ante decembres idus operiemus, si praefrigida, aliquantum columbini stercoris sub ipsa hieme circa uiticularum uestigia largiemur, quod contra frigus nimium Columella dicit toto faciendum esse quinquennio.
VI. De utilitate propagandae nunc uineae.
Hoc tempore idcirco locis, quibus dixi, propagatio melior est, quia firmandis radicibus uitis incumbit, cum proferendi palmitis eam cura non permouet.
VII. De inserendis arboribus uel uitibus.
Hoc mense aliqui uites et arbores locis calidissimis inserere consuerunt.
VIII. De oliuetis instituendis et colendis, laetandis uel remediis eorum uel oliuis condiendis uel fossis riuisque purgandis.
Nunc etiam locis calidis et apricis oliueta instituemus more uel ordine, quem februarius mensis ostendit. Seminaria quoque olearum locis talibus faciemus hoc tempore et omnia, quae ad oleam pertinebunt. Oliuas quoque albas condiemus, sicut postea referetur. Hoc tempore ablaqueandae sunt arbores oleae prouinciis siccioribus ac tepidis, ita ut eis a superiori parte umor possit induci. [2] Omnem subolem conuelli Columella praecepit: mihi uidetur paucas dimitti semper ac solidas, ex quibus uel in uetustate matris loco delecta succedat uel melius nutrita et adgestae terrae beneficio et iam suas habens radices ad oliuetum faciendum sine cura seminarii transferatur arbuscula. Nunc, si subpetit, intermisso triennio stercoranda sunt oliueta locis maxime frigidis. Caprini stercoris sex librae uni arbori uel cineri modii singuli sufficient. Muscus tamen semper radatur arboribus: et putentur, sicut Columella dicit, octo annorum aetate transacta. Videtur mihi unoquoque auno sicca, infructuosa, cum aliqua debilitate nascentia debere resecari. [3] Quod si fructus arbor laeta non adferet, terebretur gallica terebra usque ad medullam foramine inpresso, cui oleastri informis talea uehementer artetur et ablaqueatae arbori amurca insulsa uel uetus urina fundatur. Hoc enim uelut coitu steriles arbores uberantur, quas tamen durante malitia oportebit inserere. Hoc mense fossas riuosque purgabimus.
VIIII. Remedium, si uua conpluta est.
Graeci iubent, si uuam nimius imber infuderit, posteaquam mustum eius primo ardore feruebit, ut ad alia uascula transferatur. Ita propter naturae grauitatem remanens aqua subsidet et translatum uinum pure seruabitur relicto, quicquid se illi ex imbre miscuerat.
X. De oleo uiridi faciendo et laurino.
Nunc oleum uiride faciemus hoc genere. Oliuam quam recentissimam, cum uaria est, colligis et, si diebus aliquot collegeris, expandis, ne calefiat. Si qua ibi putris aut sicca est, remoues. Vbi uero conpleueris modum factorii, sales tritos uel non tritos, quod est melius, in oliuam eandem mittes per decem modios tres salis et moles primo et sic salitam in nouis canistris esse patieris, ut pernoctet cum salibus et ducat in se eosdem sapores: ac mane premi incipiat olei meliorem fluxum redditura salis sapore concerto. [2] Canales sane et omnia receptacula olei calida aqua prius lauabis, ut nihil de anni praeteriti rancore custodiant. Focos etiam non propius admouebis, ne olei saporem fumus inficiat. Nunc mense postremo locis siccis et calidis ad oleum faciendum lauri bacas legemus.
XI. De hortis.
Mense octobri serenda sunt intyba, quae hiemi seruiant. Amant umores et terram solutam. Harenis et salsis locis atque maritimis summa proueniunt. Area his planior adparetur, ne radices eorum terra fugiente nudentur. Quattuor foliorum transferantur ad locum stercoratum. Tunc plantae cardui ponuntur: quas cum ponemus, radices earum summas ferro resecamus ac fimo tinguimus: ternum pedum spatio separamus incrementi causa pedali scrobe depositas binas aut ternas. Cinerem saepe sub hieme diebus siccis fimumque miscebimus. [2] Hoc mense sinapi seremus. Terram diligit aratam et, si fieri potest, congesticiam, quamuis ubicumque nascatur. Sarculari debet adsidue, ut respergatur puluere, quo fouetur. Non minus gaudet umore. De quo semen legere dispones, suo loco esse patieris: quod ad escam parabis robustius facies transferendo. In sinapi uetus semen inutile est uel sationi uel usui: quod dentibus fractum si intus uiride uidebitur, nouum est: si album fuerit, uetustatem fatetur.
[3] Hoc mense malua serenda est, quae occursu hiemis ab incrementi longitudine reprimetur. Loco pingui delectatur et umido, gaudet laetamine. Transferuntur plantae eius, cum coeperint folia quattuor habere uel quinque. Melius conprehendit eius planta, quae tenera est: maior enim translata languebit. Sapor illis melior est, si non transferantur. Sed ne cito erigantur in caulem, in medio earum glebulas constitues aut lapillos. Rara ponenda est, sarculo delectatur adsiduo. Sic liberandae sunt herbis, ne motum sentiant in radice. Si transferendis plantis nodum facias in radice, sessiles fient. [4] Nunc etiam locis temperatis et calidis anethum seremus. Cepullae seruntur et hoc mense uel menta et pastinaca, thymum et origanum et cappar mensis initio. Item betam locis siccioribus nec non armoraceam seremus uel transferemus ad culta, ut melior fiat: nam haec agrestis est rafanus. [5] Nunc porrum uerno satum transferre debemus, ut crescat in capite. Sane sarculis circumfodiatur adsidue et conprehensa porri planta uelut tenacibus adleuetur, ut inanitas spatii, quae radicibus suberit, incremento capitis subpleatur. Ocimum quoque etiam nunc seremus, quod citius nasci fertur hoc tempore, si aceti imbre leuiter spargatur infusum.
XII. De pomis.
Cui placet curas agere seculorum, de palmis cogitet conserendis. Hoc igitur mense dactylorum non ueterum sed nouorum ac pinguium recentia ossa debebit obruere, terrae cinerem miscere. Si plantam uelit, ponenda est aprili mense uel maio. Locis delectatur apricis et calidis. Fouenda est, ut crescat, umore. Terram solutam uel sabulonem requirit, ita tamen, tit, quando planta disponitur, circa eam uel sub ea pinguis terra fundatur. Annicula transferatur aut bima iunio mense uel iulio incipiente. [2] Circumfodiatur adsidue et rigatione continuos aestatis uincat ardores. Aquis palmae aliquatenus salsis iuuantur, quae infici debent salibus, etiam si tales eas natura non praebuit. Si aegra est arbor, feces uini ueteris ablaqueatae oportet infundi uel radicum superuacua capillamenta decidi uel cuneum salicis interfossis radicibus premi. Constat autem locum prope nullis utilem fructibus, in quo palmae sponte nascuntur.
[3] Pistacia seruntur autumuo mense octobri et subole et nucibus suis: sed melius ipsa pistacia iuncta ponuntur, mas ac femina. Marem dicunt, cui sub corio uelut ossei longi uidentur latere testiculi. Qui diligentius facere uoluerit, pertusos caliculos et stercorata terra repletos parabit et in his pistacia terna constituet, ut ex omnibus germen quodcumque procedat: quod, ubi conualuerit planta, hinc facilius transferatur mense februario. Amat locum calidum, sed umectum et rigatione gaudet et sole. Inseritur terebintho mense februario uel martio: at alii et amygdala inseri posse firmarunt.
[4] Cerasus amat caeli statum frigidum, solum uero positionis umectae. In tepidis regionibus parua prouenit. Calidum non potest sustinere. Montana uel in collibus constituta regione laetatur. Cerasi plantam siluestrem transferre debemus mense octobri uel nouembri et eam primo ianuario, cum conprehendit, inserere. Plantaria uero creari possunt, si praedictis mensibus spargantur poma, quae summa facilitate nascentur. [5] Ego sic huius arboris facilitatem probaui, ut uirgulta ex ceraso pro adminiculis per uineam posita in arborem prosiluisse confirmem. Et ianuario mense seri potest. Inseritur mense nouembri melius uel, si necesse sit, extremo ianuario. Alii et octobri inserendam esse dixerunt. Martialis in trunco inseri iubet: mihi inter corticem et lignum feliciter semper euenit. Qui in trunco inserunt, sicut Martialis dicit, omnem lanuginem, quae circa est, auferre debebunt: quam, si remanserit, insitis nocere manifestat.
[6] In cerasis hoc seruandum et in omnibus gumminatis, ut tunc inserantur, quando his uel non est uel desinit gummen effluere. Cerasus inseritur in se, in pruno, in platano, ut alii, in populo. Amat scrobes altas, spatia largiora, adsiduas fossiones. Putari in ea putria et sicca debebunt uel, quae densius artata protulerit, ut rarescat. Fimum non amat atque inde degenerat. [7] Cerasa ut sine ossa nascantur, fieri Martialis hoc dicit. Arborem teneram ad duos pedes recides et eam usque ad radicem findes, medullam partis utriusque ferro curabis abradere et statim utrasque partes in se uinculo stringes et oblines fimo et summam partem et laterum diuisuras. Post annum cicatrix ducta solidatur. Hanc arborem surculis, qui adhuc fructum non adtulerunt, inseres et, ut adserit, ex his sine ossibus poma nascentur. Si cerasus concepto umore putrescit, in trunco foramen accipiat, quo possit educi.
[8] Si formicas patitur, sucum portulacae debebis infundere cum aceti media parte permixtum uel uini fecibus truncum arboris florentis adlinere. Si aestu canicularium fatigatur, trium fontium singulos sextarios sumptos post solis occasum radicibus arboris iubeamus influere sic, ne remedium luna deprehendat. Vel herbam symfoniacam circa arboris truncum torquebimus in coronam uel ex ea iuxta imum codicem cubile faciemus. Cerasa non aliter quam in sole usque ad rugas siccata seruantur. [9] Mense octobri aliqui mali arborem calidis et siccis regionibus ponunt et cydonea circa nouembres calendas et sorbum uel amygdala in seminariis obruunt et pini semen aspergunt. Hoc mense poma condienda sunt atque seruanda eo more, quo in singulorum titulis continetur, uelut quaeque matura processerint.
XIII. De apibus.
Hoc etiam mense aluearia castrabuntur more quo dictum est. Quae tamen oportet inspicere et, si abundantia est, demere, si mediocritas, partem mediam relinquere pro hiemis inopia: si uero sterilitas adparet in cellis, nil prorsus auferre. Mellis uero et cerae superius est demonstrata confectio.
XIIII. Quae Graeci uel alii super uina condienda curandaque dixerunt.
Ne lecta praeteream, quae Graeci sua fide media de condiendi uini genera disputarunt, demonstrare curaui: qui uini naturam tali ratione discernunt et hanc in eo uolunt esse distantiam, ut, quod dulce est, grauius dicant, quod album et aliquatenus salsum, conuenire uesicae, quod croceo colore blanditur, digestioni accommodum, quod album et stypticum, prodesse stomacho laxiori: transmarinum pallorem facere et tantum sanguinem non creare: uuis nigris fieri forte, rubeis suaue, albis uero plerumque mediocre. [2] In condiendo ergo uino aliqui Graecorum mustum decoctum ad medietatem uel tertiam partem uino adiciunt. Alii Graeci ita iubent, aquam marinam mundam de puro et quieto mari, quam anno ante conpleuerint, reseruari: cuius talem esse naturam, ut et salsedine uel amaritudine per hoc tempus careat et odore: et dulcis fiat aetate. [3] Ergo eius octogesimam partem musto admiscent et gypsi quinquagesimam. Post tertiam deinde diem fortiter commouent ac pollicentur non aetatem solum uino, sed splendorem quoque coloris adferre. Oportet autem nona quaque die uinum moueri atque curari uel, si tardius, undecima. Frequens enim respectus faciet iudicare, utrum uendenda sit species an tenenda. Quidam resinae siccae tritae uncias tres dolio inmergunt et permanent et uina diuretica sic fieri posse persuadent.
[4] Mustum uero, quod per pluuias frequentes leue est, sic curari debere iusserunt, quod probari gustu ipsius poterit. Omne mustum decoqui iubent, donec pars eius uigesima possit absumi: melius quoque fieri, si centesimam partem gypsi adicias: Lacedaemonios uero eo usque decoquere, donec uini quinta pars pereat, et quarto anno usibus ministrare.
[5] Suaue uinum de duro fieri docent, si hordeacei pollinis cyathos duos simul cum uino subactos mittas in uini uasculo et hora una ibi esse patiaris. Aliqui feces uini dulcis admiscent. Aliqui addunt glycyridiae siccae aliquantum et utuntur, cum diu uasorum commotione miscuerint. Vinum quoque intra paucos dies optimi odoris effici, si bacas myrti agrestis montanas, siccas et tunsas mittas in cado et decem diebus requiescere patiaris: tunc coles et utaris. Vitis etiam flores arbustiuae collectos in umbra siccare curabis. Tunc diligenter tunsos et cretos habebis in uasculo nouo et cum uolueris, tribus cadis unam floris mensuram, quam Syri choenicam uocant, adicies et superlines dolium et sexta uel septima die aperies et uteris. [6] Vinum fieri ad potandum suaue ita docent. Feniculi uel satureiae singulorum congruum modum uino inmergi atque turbari uel fructum, quem duae nuces pineae produxerint, torrefactum et linteo ligatum mitti in uasculo ac superlini et usui esse quinque diebus exactis.
[7] Vinum autem uelut uetus effici de nouello, si amygdala amara, absinthium, pini frugiferi gummen, fenum graecum simul frigas, quantum sufficere aestimaris, et pariter tundas et ex his unum cyathum per amforam mittas: et magna uina conficies. Si uero sensaris peccatura, huic confectioni aloën, myrrham, crocomagma singula modis aequalibus tunsa et in puluerem redacta cum melle miscebis et uno cyatho unam amforam condire curabis. [8] Anniculum quoque uinum ut longam simulare uideatur aetatem, meliloti unciam unam, glycyridiae uncias tres, nardi celtici tantumdem, aloës hepaticas uncias duas tundes et cernes et in sextariis quinquaginta cochlearia sex recondes et uas pones in fumo. [9] In album colorem uina fusca mutari, si ex faba lomentum factum uino quia adiciat uel ouorum trium lagenae infundat alborem diuque commoueat: sequenti die candidum reperiri. Quod si ex afra pisa lomentum adiciatur, eadem die posse mutari.
[10] Vitibus quoque hanc esse naturam, ut alba uel nigra, si redigantur in cinerem uinoque adiciantur, ei unamquamque formam sui coloris possint inponere, ut ex nigra fuscum, candidum uero reddatur ex alba, ea ratione scilicet, ut conbusti sarmenti cineris modii unius mensura mittatur in dolio, quod habebit amforas decem, et triduo sic relictum post operiatur ac lutetur: album uel, si ita uisum fuerit, nigrum reperiri quadraginta diebus exactis. [11] Vinum quoque adserunt ex molli forte sic fieri: althaeae, hoc est ibisci, folia uel radices aut eius caulem tenerum decoctum mitti aut gypsum aut ciceris cotulas duas aut cupressi pilulas trag aut buxi folia, quantum manus ceperit, aut apii semen aut cinerem sarmentorum, cui uis flammae corpus reliquit exile omni soliditate detracta.
[12] Vinum uero eadem die ex austero limpidum atque optimum fieri, si grana piperis decem, pistacia uiginti adiecto modico uino simul conteras et in sex uini sextarios mittas diu omnibus ante commotis, tunc requiescere patiaris et coles usui mox futurum. Item feculentum statim limpidum reddi, si septem pini nucleos in unum uini sextarium mittas diuque commoueas et paululum cessare patiaris: mox sumere puritatem colarique debere et in usum referri.
[13] Item quod Cretensibus oraculum Pythii Apollinis monstrasse memoratur. Fieri enim sic candidum et sumere uetustatis saporem. Schoenuanthus uncias quattuor, aloës hepatices uncias quattuor, mastiches optimae unciam unam, casiae fistulae unciam unam, spicae indicae semunciam, myrrhae optimae unciam unam, piperis unciam unam, thuris masculi non rancidi unciam unam tundis uniuersa et in tenuissimum puluerem cribro excutiente deducis. [14] Cum uero mustum ferbuerit, despumabis et omnia uuarum grana, quae feruor in summum regessit, expelles. Tunc gypsi triti atque cribrati tres italicos sextarios mittes in uini amforas decem, prius tamen partem quartam uini condiendi in alia uasa transfundes et ita gypsum adicies et dolium uiridi ac radicata canna per biduum fortiter agitabis.
[15] Tertia uero die ex supra scriptis pulueribus quaterna cochlearia conpleta modestius in denas uini amforas mittes et uini, sicut supra dictum est, quartam partem, quam alibi defuderas, superadicies et dolium replebis et item diu agitare curabis, ut specierum uis omne musti corpus inficiat. [16] Tunc operies atque adlines relicto breui foramine, quo aestuantia uina suspirent. Sed exemptis quadraginta diebus et hoc spiraculum claudis et deinde, cum libuerit, gustas. Illud memento seruare prae ceteris, ut, quotiens uinum mouetur, inuestis puer hoc aut aliquis satis purus efficiat. Linimentum quoque dolii non gypso sed sarmentorum cinere debebis inducere. [17] Item uinum, quod salutare contra pestilentiam sit et stomacho prosit, fieri fertur hoc genere. In optimi musti metreta una, antequam ferueat, tunsi absinthii octo uncias linteo inuolutas demittes et exactis quadraginta diebus curabis auferre. Id uinum refundes lagenis minoribus et uteris. [18] Nunc condiunt primo amne musti spumantis egesto, quibus moris est gypso uina medicari. Sed si natura lenius uinum est et saporis umecti, in centum congiis duos gypsi sextarios misisse sufficiet. Quod si uinum nascetur uirtute solidius, medietas abunde praedictis poterit satis esse mensuris.
XV. Rosatum sine rosa fieri.
Nunc rosatum sine rosa facies sic. Folia citri uiridia sporta palmea missa in musti nondum feruentis uase depones et claudes et exemptis quadraginta diebus melle addito ad modum rosati, cum placebit, uteris.
XVI. De uinis pomorum.
Hoc mense omnia, quae locis suis leguntur, ex pomis uina conficies.
XVII. De oenomelli.
Mustum de maioribus et egregiis uitibus post uiginti dies, quam leuatum fuerit ex lacu, quantum uolueris, sumes et ei mellis non despumati optimi quintam partem prius tritam fortiter, donec albescat, admiscebis et agitabis ex canna radicata uehementer. [2] Mouebis autem sic per dies quadraginta continuos uel, quod est melius, quinquaginta, ita ut, cum moueris, mundo linteo tegas, per quod facile confectio aestuabunda suspiret. Post dies ergo quinquaginta munda manu purgabis, quodcumque supernatabit. In uasculo gypso diligenter includis et ad uetustatem reseruas. [3] Melius tamen, si in minora et picata uascula proximo uere transfundas et gypsata diligenter operias et in terrena et frigida cella recondas uel arenis fluuialibus uel eodem solo uascula ex aliqua parte summergas. Hoc nulla uitiatur aetate, si tam diligenter effeceris.
XVIII. De defruto, caroeno, sapa.
Nunc defrutum, caroenum, sapam conficies. Cum omnia uno genere conficiantur ex musto, modus his et uirtutem mutabit et nomina. Nam defrutum a deferuendo dictum, ubi ad spissitudinem fortiter despumarit, effectum est, caroenum, cum tertia perdita duae partes remanserint, sapa, [2] ubi ad tertias redacta descenderit: quam tamen meliorem facient cydonea simul cocta et igni subposita ligna ficulna.
XVIIII. De passo.
Passum nunc fiet ante uindemiam, quod africa sueuit uniuersa conficere pingue atque iucundum: et quo ad conditum si utaris mellis uice, ab inflatione te uindices. Leguntur ergo uuae passae quam plurimae et in fiscellis clausae iunco factis aliquatenus rariore contextu uirgis primo fortiter uerberantur. [2] Deinde ubi uuarum corpus uis contusionis exoluerit, cochleae subposita sporta conprimitur. Hinc passum est, quicquid efluxerit, et conditum uasculo mellis more seruatur.
XX. De cydonite.
Abiecto corio mala cydonea matura in breuissimas ac tenuissimas particulas recides et proicies durum, quod habetur interius. Dehinc in melle decoques, donec ad mensuram mediam reuertatur, et coquendo piper subtile consperges. [2] Aliter suci cydoneorum sextarios duos, aceti sextarium unum semis et mellis duos sextarios miscebis ac decoques, donec tota permixtio pinguedinem puri mellis imitetur. Tunc triti piperis atque zingiberis binas uncias miscere curabis.
XXI. De fermento musteorum seruando.
Ex nouo tritico purgato farriculum facies et musto sub pedibus rapto curabis infundere, ita ut modio farris lagenam musti adicias: deinde sole siccabis et item similiter infundes ac siccabis. Hoc cum tertio feceris, panes ex eo breuissimos admodum facies musteorum et in sole siccatos uasculis nouis fictilibus recondes et gypsabis: pro fermento, quo tempore anni musteos facere uolueris, hoc uteris.
XXII. De uua passa.
Vuam passam graecam sic facies. Melioris acini et dulcis et lucidi botryones in ipsa uite torquebis et patieris sponte marcescere, deinde sublatos in umbra suspendes et uuam destrictam cum pones in uasculis, substernes pampinos sicco algore frigentes et manu conprimes et, ubi uas inpleueris, item pampinos addes nihilo minus non calentes et operculabis ac statues in loco frigido sicco, quem nullus fumus infestet.
XXIII. De horis.
October martium similibus umbris sibi fecit aequari.