Jump to content

Opus agriculturae/XIV

E Wikisource
Liber XIV
sive
DE INSITIONE


Ad Pasiphilum virum doctissimum.

[recensere]

Habes aliud indultae fiduciae testimonium. Pro usura temporis hoc opus de arte insitionis adieci. Sed quod uolumina haec ruris colendi serius, quam iusseras, scripta sunt, librarii manus segnior effecit, cuius ego tarditatem numquam maligne aestimo. Existimo enim, quo frequenter inclinet argutia seruorum. Malo operam eius expectare potius quam timere. [2] Nescio, utrum commune sit dominis: mihi difficile contingit in seruilibus ingeniis inuenire temperiem. Ita saepissime natura haec uitiat commodum, si quod est, et miscet optanda contrariis. Velocitas procurrit in facinus: segnities figuram benignitatis imitatur et tantum recedit ab agilitate, quantum recessit a scelere. Dius tamen apud te pudorem meum distuli, sed hoc quasi bonus famulus feci. Verum nescio, si tuum ad has modo minutias inclinetur ingenium. [3] Grande erit et par desiderio suo, quod studii tui quaeret adfectio. Et licet de hic nugis fauorabiliter sentias, ego meas opes existimare non differo. Non est magni loci assibus intuendis oculos duxisse per puluerem, quia nescio quomodo notae sunt quaedam maximarum personarum minuta conpendia.

Pasiphile, ornatus fidei, cui iure fatemur,
   si quid in arcano pectoris umbra tegit,
bis septem paruos, opus agricolare, libellos,
   quos manus haec scripsit parte silente pedum,
nec strictos numeris nec Apollinis amne fluentes 5
   sed pura tantum rusticitate rudes
commendas, dignaris, amas et uilia dicta
   adfectu socii sollicitante colis.
Nunc ideo modicum crescens fiducia carmen
   obtulit arbitrio laetificanda tuo. 10
Et nostrae studium non condemnabile Musae
   urbanum fari rusticitatis opus:
sub thalami specie felices iungere siluas,
   ut suboli mixtus crescat utrimque decor,
connexumque nemus uestire adfinibus umbris 15
   et gemina partum nobilitare coma,
foederibus blandis dulces confundere sucos
   et laetum duplici fruge saporis ali:
quae quibus hospitium praestent uirgulta, docebo,
   quae sit adoptiuis arbor onusta comis. 20
Ipse poli rector, quo lucida sidera currunt,
   quo fixa est tellus, quo fluit unda maris,
cum possent mixtos ramis inducere flores
   et uaria grauidum pingere fronde nemus,
dignatus nostros hoc insignire labores, 25
    naturam fieri sanxit ab arte nouam.
Non segne officium nostrae reor esse camenae
   aut operis parui gratia fiet inops.
Si uelocis equae pigro miscetur asello
   ardor, ut in sterilem res cadat acta gradum 30
fecundumque genus productus deleat heres
   et sibi defectum copia prolis agat:
cur non arbor inops pinguescat ab hospite gemma
   et decus externi floris adepta micet?
Incipiam, quicquid ueteres scripsere coloni, 35
   sacraque priscorum uerba labore sequar.
Principio multas species industria sollers
   protulit et doctam iussit inire manum.
nam quaecumque uirens alienis frondibus arbos
   comitur, his discit credita ferre modis. 40
aut noua discreto figuntur germina libro
   aut aliud sumunt robora fissa caput
aut uirides oculos externi gemma tumoris
   accipit et lento stringitur uda sinu.

De vite.

[recensere]

Primus echionii palmes se iungere Bacchi 45
   nouit et externo tenditur uua mero.
Nexilibus gemmis fecundos inplicat artus
   uitis et amplexum pascit adulta genus
degenerisque comae uestigia mitis inumbrat
   pampinus et pingui curuat onusta deo. 50

De oliva.

[recensere]

Robora Palladii decorant siluestria rami,
   nobilitat partus baca superba feros,
fecundat sterilis pingues oleaster oliuas
   et quae non nouit munera, ferre docet.

De piro.

[recensere]

Germine cana prius niueos haud inuida flores 55
   commodat et uarium nectit amore nemus.
Nunc rapit hirsutis horrenda sororibus arma
   et docet indomitas ponere tela piros.
Nunc teretem pingui producit acumine malum
   fraxineasque nouo flectit honore manus. 60
Phyllida quin etiam grandi mitescere fructu
   instituens, durae dat sua membra cuti.
Et steriles spinos et inertem fetibus ornum
   dotat et ignotum cogit amare decus.
Huius et inmissi uertere cydonea rami 65
   pomaque confusus blanda creauit odor.
Castaneae septos aspro uelamine fetus
   exuit et placido pondere mutat onus
mespilaque exarmat pugnacibus horrida membris
   et mala tranquillo cortice uota premit. 70
Creditur in libycis sua germina nectere ramis
   laetaque puniceo posse decore frui.

De malo Punico.

[recensere]

Punica non alios umquam dignata sapores
   mala nec externis adsociata comis,
ipsa suas augent mutato semine gemmas 75
   et sibi cognato picta rubore placent.

De pomo.

[recensere]

Insita proceris pergit concrescere ramis
   et sociam mutat malus amica pirum
seque feros siluis hortatur linquere mores
   et partu gaudet nobiliore frui. 80
Spiniferas prunos armataque robora sentes
   leuigat et pulchris uestit adulta comis.
Exiguam sorbum dulci distendere suco
   nouit et ad cupidas flectere poma manus.
Stipitibus gaudet nomen mutare salignis 85
   et gratum Nymphis spargere flore nemus.
Robora thyrsigero platani concordia Baccho
   fetibus instituit plena rubere nouis.
Illius insolitas miratur persicus umbras
   populeaeque ferunt candida dona comae. 90
Mespilus huic paret lapidosaque uiscera mutans
   tenditur et niueo plena liquore rubet.
Pro sudibus fetis et pro praegnantibus armis
   castaneae fuluum dant noua mala decus.

De persico.

[recensere]

Ipsa suos onerat meliori germine ramos 95
   persicus et pruno scit sociare genus
imponitque leues in stipite phyllidis umbras
   et tali discit fortior esse gradu.

De malo cydoneo.

[recensere]

Cum praestet cunctis se fulua cydonea pomis,
   alterius nullo creditur hospitio. 100
Roboris externi librum aspernata superbit,
   Scit tantum nullo crescere posse decus.
Sed propriis pandens cognata cubilia ramis
   stat contenta suum nobilitare bonum.

De mespilo.

[recensere]

Aemula dura piri despecti mala saporis 105
   mespilus admisso germine tuta subit
et geminis sese uiolentior inserit armis
   atque auidas terrent robora saeua manus.

De citro.

[recensere]

Nec non et citrei patiuntur mutua rami
   pignora, quae grauido cortice morus alit, 110
pomaque pasturi blando redolentia suco
   armatis mutant spicula nota piris.

De pruno.

[recensere]

Pruna suis addunt felicia germina membris
   donaque cognato corpore laeta ferunt.
Exarmat fetus, sed brachia roboris armat 115
   castaneae prunus iussa tenere larem.

De siliqua.

[recensere]

Adsuescunt siliquae uiridi mollescere suco
   et gremio pascunt cerea poma suo.

De ficu.

[recensere]

Persuadet moris tetrum uariare colorem
   ficus et inuasis dat sua iura comis. 120
Se quoque miratur pingui grandescere suco
   et solitum gaudet uincere poma modum.
Insignes foliis platanos, felicia mensis
   brachia, gaudentes uitis honore comas,
ingrediens pingui se cortice maxima ficus 125
   seruat et optatos inplet adepta sinus.

De moro.

[recensere]

Mutua quin etiam moris commercia ficus
    praestat et oblatum robore germen alit.
Fraxinus huic auidae confert sua membra sodali
   et metuit fetus sparsa cruore nouos. 130
Proceras fagos et poma hirsuta uirentis
    castaneae duris aspera mala comis
inficiens monstrat piceo nigrescere partu,
   et suco pascit turgida poma nouo.
Obsequitur moris blando terebinthus odore 135
   et geminis ueniunt munera mixta bonis.

De sorbis.

[recensere]

Sorba suos partus merito maioris honestant
   seminis et pulchro curua labore nitent.
Haec arbos spinae duros mucronibus artus
   exuit ac libris mitibus arma tegit 140
aureaque adnexo miscere cydonea fetu
   gaudet et externi dona coloris amat.

De ceraso.

[recensere]

Inseritur lauro cerasus partuque coacto
   tingit adoptiuus uirginis ora pudor.
Vmbrantes platanos et iniquam robore prunum 145
   conpellit gemmis pingere mebra suis
populeasque nouo distinguit munere frondes,
   sic blandus spargit brachia cana rubor.

De amygdalo.

[recensere]

Phyllis odoratos primaeuis floribus artus
   discisso pruni cortice fixa tegit 150
pomaque permutat uelamine persica mixto
   duritiemque docet tegminis esse loco.
In modicam tornat siliqua tendente figuram
   et frondes pulchro ditat odore feras
castaneamque trucem depulsis cogit echinis 155
   mirari fructus leuia poma sui.

De pistaciis.

[recensere]

Quin et amygdaleos subeunt pistacia ramos
   et meritum maius de breuitate petunt.
Haec et cognato cingens terebinthus amictu
   nutrit adoptiuis nobilitanda comis. 160

De castanea.

[recensere]

Flumineam salicem fecundant ardua membra
   castaneae et multo pasta liquore uigent.

De nuce.

[recensere]

Arbuteas frondes uastae nucis occupat umbra
   pomaque sub duplici cortice tuta refert.
Cetera, quae sollers processu temporis usus 165
   exprimet exemplis instituere nouis.
Haec sat erit tenuem uersu memorasse poetam,
   quem iuuat effossi terga mouere soli.
Carmina tu duros inter formata bidentes
   aspera sed miti rusticitate lege. 170