Opus tibi

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
EPUB silk icon.svg EPUB  Mobi icon.svg MOBI  Pdf by mimooh.svg PDF  Farm-Fresh file extension rtf.png RTF  Text-txt.svg TXT
Opus tibi
1891
editio: incognita
fons: incognitus

LITTERAE SANCTISSIMI D. N. LEONIS XIII

AD EMINENTISSIMUM CARDINALEM LAVIGERIE,
ARCHIEPISCOPUM CARTHAGINENSEM ET ALGERIENSEM,
QUIBUS EIDEM ASSIGNAT ARGENTEOS ITALICOS NUMMOS
AD TENENTIUM MILLIA, DIRIBENDOS IN COMITATUS

ABOLENDAE AFRORUM SERVITUTI*


LEO PP. XIII

Dilecte Fili noster, salutem et Apostolicam Benedictionem.

Opus tibi sane magnum et arduum, urgente Nos caritate mandavimus: scilicet ut omnia fidenter experiri, quaecumque in tua essent potestate, velles, ad prohibendam tot miserorum in Africa servitutem. — Quod tamen ita suscepisti libens, ut facile apparet, qualem animum, ubi salus hominum agitur, quamque excelsum geras. Nunc vero ex litteris tuis intelleximus, et alacriorem te et ardentiorem ea in re quotidie fieri, ut vel summos pro eadem labores non modo non recusare, sed appetere etiam ac deposcere videaris; proptereaque non» possumus, aut etiam non debemus continere Nos, quin his apud te litteris testemur, probari Nobis vehementer coeptus istos tuos, in quibus ipsis pro merito commendandis haud segnes extitisse Episcopos, et scimus et laetamur. Ceterum eum tibi optamus precamurque exitum, quem par est in caussa tam nobili bonaque consequi — Atque initia quidem satis iubent confidere, si Deo placet, de reliquis. Consentiunt enim summi Europae Principes, quod anno 1878 in conventu Berolinensi spoponderant, obviam animosius eundum tam ingenti malo — In privatis autem hominibus videmus plurimorum misericordiam litteris abs te ac sermone commotam: idque, ut epistola tua confirmat, non modo apud magnanimum genus cives tuos, sed etiam apud Belgas in alienarum solatia calamitatum et ipsos natura paratissimos; et apud Britannos de mancipiis Aethiopum diu multumque meritos et apud catholicos e Germania, de quorum pietate, quemadmodum etiam de Lusitanorum, nihil est tam magnum quod non iure expectemus.- Pari autem propensione voluntatis et Italos et Hispanos fautores operis audiutoresque futuros, nullo pacto ambigimus. Si servitutis Afrorum indignissimae teterrimaeque plenior aliquanto cognitio continuo inflammavit animos, et ad quaerenda remedia fecit alacres humanitatis simul caritatisque christianae sensibus magnopere excitatis, non inepte coniicimus, quantum ex Europa approbationis gratiaeque hactenus impetravisti, tantumdem operae ac liberalitatis te posthac impetraturum — Itaque non hortabimur te, neque enim hortatione indiget tam actuosa virtus, sed potius gratulabimur, quod pergas isto animo constantiaque, Deo auspice, coepta persequi. Certe nuspiam episcopalem caritatem tuam utilius collocaveris, nec ulla propemodum re merueris de christiano nomine melius. Est enim cunctorum aeque hominum, non minus christiano quam naturali iure, sancita libertas : Ecclesiamque si qui criminantur aut ullo tempore fuisse servituti conniventem, aut non satis de eadem tollenda laboravisse, ii nec gratos se, nec gnaros rerum probant, cum luculenter historia loquatur quid hanc ad rem viri apostolici in ipsa Africa, quid ex Urbe Roma, principe catholici orbis, summi Pontifices praestiterint. Tu vero ne dubites quin rebus omnibus, quibus possumus, consilia Nos industriam que tuam simus adiuturi. Cuius voluntatis Nostrae quasi pignus habeto argenteos itálicos nummos ad ter centum millia: quam tibi summam perlibentes destinamus, ut in collegia, seu comitatus abolendae Afrorum servituti institutos, opportune cures partiendam. Nihil profecto optatius esse Nobis potest, quam ferre opem hominibus tam inhumane vexatis: ipsosque ex omni gente catholicos, quorum eximia erga Nos, hoc nominatim anno, liberalitas extitit, nosse iuverit, munificentiae suae fructus huc etiam adhibitos, nimirum ad propulsandas tam immanes iniurias, tuendam que in tot fratribus nostris humanae personae dignitatem. — Macte animo dilecte Fili Noster, spemque maximam in parente ac servatore cunctorum hominum Deo repone : cuius munerum auspicem paternaeque Nostrae benevolentiae testem tibi et clero populoque tuo universo apostolicam benedictionem peramanter in Domino impertimus.

Datum Romae apud Sanctum Petrum die 27 Octobris An. 1888 Pontificatus Nostri Undecimo.


LEO PP. XIII

  • ASS, vol. XXI (1888), pp. 195-196.