Opuscula (Valerius)

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Opuscula
Saeculo VII

editio: Migne 1845
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 87


VaSPeDe.Opuscu5 87 Valerius S. Petri de Montibus Parisiis J. P. Migne 1851 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin


- EPISTOLA DE B. ECHERIA. Incipit epistola de beatissimae Echeriae laude...

- DE VANA SAECULI SAPIENTIA.

- DICTA BEATI VALERII AD BEATUM

- DONADEUM SCRIPTA. [ De Maximo monacho, qui Valerio visionem propriam...

- DE BONELLO MONACHO, [ Cui revelatio inferni facta est, et...

- DE COELESTI REVELATIONE, [ Facta Baldario, qui sancto Fructuoso in...

- DE MONACHORUM POENITENTIA.

- DE GENERE MONACHORUM.

- VALERII NARRATIONES. Superius memorato Patri nostro Donadeo. ORDO QUERIMONIE PREFATIO...

- REPLICATIO SERMONUM- A PRIMA CONVERSIONE.

- QUOD DE SUPERIORIBUS QUERIMONIIS RESIDUUM SEQUITUR.

- DE NOVAE VITAE INSTITUTIONE.


EPISTOLA DE B. ECHERIA.

Incipit epistola de beatissimae Echeriae laude conscripta fratrum Bergidensium monachorum a Valerio collata. 1. Quaeso ut intento corde pensetis, sancti et Deo placiti fratres, quanta sit exercitatio operum diversorum praemia adipiscendi regni coelorum. Dum fortissimorum virorum sanctorumque attendimus acta, femineae fragilitatis magis constantissima admiratur virtutis efficacia, sicut beatissimae Echeriae cunctorum saecularium fortior virorum eximia narrat historia. Itaque dum olim almifica fidei catholicae crepundia, lucifluaque sacrae religionis immensa claritas hujus occiduae plagae sera processione tandem refulsisset extremitas, eadem beatissima sanctimonialis Echeria, flamma desiderii gratiae divinae succensa, majestatis Domini opitulante virtute, totis nisibus, intrepido corde immensum totius orbis arripuit iter. Sicque paulisper duce Domino gradiendo pervenit ad sacratissima et desiderabilia loca, nativitatis, passionis et resurrectionis Domini atque innumerabilium sanctorum per diversas provincias vel civitates corpora martyrum orationis gratia aedificationisque peritia. Quanto plus sancto dogmate indepta, tanto amplius inexplicabilis aestuabat in corde ejus sancti desiderii flamma. Cuncta igitur Veteris ac Novi testamenti omni indagatione percurrens volumina, et quaecunque sanctorum mirabiliorum loca in diversis mundi partibus, provinciis, civitatibus, montibus, caeterisque desertis reperit esse conscripta, sollicita expeditione licet per multa annorum spatia peregrinando proficiscens, tamen cuncta cum Dei juvamine perlustrans, tandem parte Orientis ingressa sanctorum summo cum desiderio Thebaeorum visitans monachorum gloriosissima congregationum coenobia, similiter et sancta anachoretarum ergastula. Unde benedictionibus sanctorum plerumque munita, et dulci alimonia claritatis referta, ad cunctas Aegypti convertit provincias, et omnes antiquae peregrinationis Israelitici populi summa intentione perquirens habitationes, singularumque provinciarum magnitudines uberrimas, fertiles, atque perspicuas, urbiumque munitiones, et varias pulchritudines per singula describens cunctarum venustissimam laudem.

2. Post haec sacratissimi montis Domini gratia orationis, desiderio denique inflammata egressionis filiorum Israel ex Aegypto sequens vestigia, ingressa est vastas solitudines, et diversa eremi deserta, quae ad singula Exodi libri declarat historia. Ubi Israeliticus populus triduo sitiens, ambulans sine aqua, atque ubi illis murmurantibus ex durissima petra eduxit Dominus per Moysen inaestimabilem aquam, et eorum fides permansit ingrata, ibi in corde istius Deum sitientis influit fons aquae vivae, salientis in vitam aeternam. Et ubi multitudo illa esuriens ex dispensatione divina sanctum de coelo fluente percepit manna, insuper fastidiens Aegypti exsecranda quaesivit alimenta, ibi ista cibo verbi Dei refecta infatigabiliter agens gratias Deo, carpebat iter intrepida. Illi autem crebro vocem Domini audientes, gratiam ejus die noctuque in columna nubis atque ignis praecedere cernebant, insuper ambigui retro redire cogitabant; haec evangelica voce semel indepta ad montem Domini procul dubio gaudens properabat nulla haesitatione detenta. Illi quadraginta dierum spatio Moysen cum lege Domini non sustinentes, idola sibi pro Deo fabricaverunt sculptile: haec autem adventum Domini post finem saeculi exspectans velut praesentem attendens, ad montem sanctum Sina unde eum speramus in nubibus coeli suo tempore advenire, feminea fragilitate oblita, hujus montis ardua proceritate cujus cacumen usque ad nubium altitudinem contiguum eminet, infatigabili gressu dextera divina sublevata, pervolat. Sic ope divinae pietatis evehente, ad ejus saxei montis sanctam pervenit summitatem, ubi ipsa divina majestas omnipotens Deus, dum beato Moysi sanctam praeberet legem, dignatus est habitare. Ubi cum omni exsultationis laetitia, inter crebra orationum praeconia salutares Deo obtulit hostias, et infinitas gloriosae majestati ejus referens gratias, ad visenda ulteriora processit. Denique super quod universi pene orbis terrarum lustravit confinia, etiam et aliorum similiter curavit ingentissimorum conscendere cacumina montium, id est, praecelsum montem Nabau, saepe dicti Sine similem, de cujus summitatis vertice beatus Moyses terram repromissionis est intuitus, [et in eodem loco decidens dicitur ab angelis fuisse sepultus ]. Alium supereminentem Faram valde procerrimum, in cujus summitate erectis brachiis oravit Moyses, pugnante populo, donec victoria fieret. Necnon et immanissimi montis Thabor supercilium, ubi Dominus cum Moyse et Elias discipulis glorificatus apparuit. Atque alium ejusdem comparem, valde ingentem, qui vocatur Hermon, in quo se Dominus cum discipulis [suis reficere consuevit; aliumque valde excelsum, in quo Dominus discipulos] beatitudines docuit, qui eremus appellatur. Et alium similiter altum nimis, qui dicitur mons Eliae, in quo habitavit Elias propheta, et centum prophetae absconsi sunt. Item horum similem super Jericho imminentem, similiter a Domino consecratum. Quos cunctos pari praedestinatione conscendens, et quia per singula eadem loca singula sanctarum ecclesiarum constructa sunt altaria, ubique cum gaudii exsultatione et gratiarum actione, omnipotenti Deo obtulit vota. Igitur palam datur intelligi, quia dum altitudinem regni coelorum, consortiumque sanctarum virginum in paradiso deliciarum, et praemia gratiarum, ardenti animo, et totis visceribus, summoque desiderio impetrare quaesivit, tot montium infatigabiliter incessabilibus, saltim illata verticibus, opitulante Domino, tam ingentis fastigii penuriam ferventi animo leviter tulit. Quis pensare poterit quantus in corde ejus riguerit futuri judicii timor, quantus dilectionis summae charitatis fluctuaverit timor, quantusque exarserit spei divinae ac fidei ferventissimus ardor, quam totius mundi iter non quassavit, Maria procellosa ac flumina ingentia non conclusit, montium immanitas, diraque asperitas non imminuit, gentium impiarum truculentissima atrocitas non perterruit, nisi omnem desiderii sui devotionem, juvante Domino, usque in finem irrevocabili audacia procul dubio perpetravit? 3. Ideo, fratres dilectissimi, cur non erubescimus qui viribus corporis et integritate salutis consistimus, mulierem patriarchae Abrahae sanctum complesse exemplum, quae femineum fragilem sexum propter vitae aeternae praemium sempiternum in fortitudine produxit ut ferrum. Quoniam dum in penuriis constrictionum calcat hunc mundum, in requiem et gloriam exsultationum adepta est paradisum. Quae extremo occidui maris Oceani littore exorta, Orienti facta est cognita. Dum animae suae quaereret remedium, multarum animarum sequendi Deum mirabile praebuit documentum. Hic requiem noluit habere, ut ad sempiternam requiem fiducialiter cum palma victoriae perveniret. Hic terrenum corpus terreno honore maceravit, ut coelesti Domino coelicolam animam innocuam praepararet. Hic se exercuit ultronea libertate peregrinam, ut in choro sanctarum virginum cum gloriosa coeli regina, Domini genitrice Maria, aetherea haereditaret regna. Interdum, dilectissimi, qui ultro nos vovimus in religionis habitu fideliter Domino deservire, ac si non praevalemus hujus ineffabilis exempli tantae feminae meritis aequiparando gratiam Domini promereri, tamen quia multae sunt viae meritorum quae ad unam patriam pergunt regni coelorum, in quantum opitulante Domino virtus substiterit, in laboribus, in vigiliis, in jejuniis, crebrisque orationibus, atque diverso regulari officiositatis exercitio, sic nos debemus die nocteque infatigabiliter praeparare, ab omnibusque illicitis voluptatibus, et mundanis illecebris, atque diversis flagitiis, abstinere: ne forte dum sub negligentia hoc exiguum temporis spatium expendimus, tunc quando illa cum sanctis virginibus illic, ubi in hac vita pedibus peregrinavit, venienti Domino clarificae sanctitatis oleo flagrante lampade, cum caeteris sanctis in medio aere cum omni gaudio occurrerit, nos [quippe] quod absit, januis clausis fuscatis lampadibus foras exclusi atque nequiter abjecti remaneamus, et frustra introitum vitae poscamus, qui adventum Domini cum desidioso torpore segniter exspectamus. Reminiscamur Domini nostri verba dicentis: Ambulate dum lucem habetis, ne tenebrae vos comprehendant. Et: Qui perseveraverit usque in finem hic salvus erit. Quia qualis hinc quis egreditur, talis in judicio praesentatur, ut recipiat unusquisque secundum opera sua.

EPITAMERON CONSUMMATIONIS LIBRI HUJUS.

Pro aedificatione morum atque correctione animaru M Adjuvante clementissima pietatis opitulatione omnipotentis Domin I Tuis, beatissime Pater, obediens confisus suscipiens praecepti S Religiosae vitae ignaris fratribus pandere desiderans tramit E In quantum mea valuit extremitas crebra percurrens volumina confidente R Donec praesentis libri dogmatum Patrum consumarem instinct V Optatur hinc jubar doctrinae coruscans praemicante luce praeclar A Nam sicut imminente die tenebras noctis effugat oriens so L Accedens igitur haec lux in tenebroso ignorantiae corde simile seminat claritat E Dum velut ubertim dulcis fluctuans latix in arente terra diffunditu R Et multipliciter centumplicatur fructus telluris agr I Ostenditur ergo animarum segetem ex hujus gurgitis rigari fluct U Uberrimas affluentes et indeficientes paradisi perspicuas fecundare delicia S

DE VANA SAECULI SAPIENTIA.

4. Quaeso ut non phalera ornamentorum, neque pompam excelsorum inquiras verborum, neque impiorum attendas per singulorum discedentium temporum ordinem rerum, dum stupenda iniquorum hujus saeculi dementia, quod stulti aestimant esse prudentiam, tuam, almifice Pater, confisus simplici sermone alloqui cupio beatitudinem. 5. Cum autem in exordio mundi, post ruinam angelicae praevaricationis, praeparasset Deus inferni claustra cum immensis atque infinitis atrocissimis poenarum suppliciis diabolo et angelis ejus; et inenarrabilem pulchritudinis amoenitatem paradisi cum ineffabilibus atque immensis deliciis praeparasset primo homini cum filiis suis: crudeli stimulatus zelo atrocitatis saevissimus inimicus, flamma invidiae magis magisque succensus, ne illa pars quae per superbiam ruerat angelorum de hominibus reparetur, ita praestigio praevaricationis suae invidens obligavit genus humanum, ut obliviscens derelinqueret Deum creatorem suum; et adorans excoleret diabolum in sculptilibus vanis et inanibus simulacris. 6. Videns igitur omnipotens Deus ignorantiam caecitatis atque stultitiam praevaricationis humanae, misit unigenitum Filium suum in hunc mundum; qui dum tanquam sol oriens prae fulgore claritatis suae universas mundi effugavit tenebras, ita Salvator noster primo incarnationis suae adventu sumptam humanae naturae ex Virgine inducens carnem, periturum, ignorantiaeque caligine tenebrosum, sua praemicante claritate illuminavit mundum, eumque velut parvulum nutrix gremio gestans, pedagogia alimoniae enutriens, doctis Patrum exemplis fovendo mirabiliorumque prodigiis mulcens virtutum, de fluctuvagi maris naufragio ereptum, ad ceptum perduxit fidei portum; sacra vero Evangeliorum documenta quae ore protulit, cuncta opere complevit; suam vero Ecclesiam passione redemit, pretio sanguinis comparavit, [crucis trophaeo munivit], morte sua mortis interitum peremit, atque resurrectione sua fiduciam humanae resurrectionis et spem vitae aeternae patefecit; inde venturum se ad judicium terribile evangelica voce praedixit. 7. Ante Ascensionem vero suam coetum apostolorum sanctorum discipulorum suorum, quos attentius docuit et perfectius erudivit, ad residuas mundi ignorantiae tenebras misit; qui Magistri et Domini sui sequentes exemplum, dividentes sibi cunctis aevi partibus, egressi Spiritu sancto repleti, per atram saeculi caecitatem, velut lampades accensae, universum mundum illuminantes, lustraverunt orbem terrarum; verbum Dei praedicantes docuerunt omnes gentes, baptizantes eos in nomine beatissimae Trinitatis. Qui Ecclesiam catholicam multiplicantes in ordine honoris sui, sanctos constituentes pontifices, cum martyrii palma, triumphique victoria, Domini ac Magistri sui sequentes vestigia, atque cum eodem in regno coeleste aeterna nunc exsultant in gloria. 8. Quorum immensa martyrum agmina sequentes exempla, a sene usque ad infantem, pueruli, juvenes et adolescentes, virgines et viduae, caeteraeque feminae virorum copula nubentes; cunctas mundi divitias respuentes, omnemque carnalem parentelam atque haereditatem terrenam quasi stercora despicientes, non solum ex plebeio coetu vulgali conversatione degentes, sed et pontifices, reges, duces, atque diversi saeculi potentes. Inter quos quantum nostra nosse potuit ineptia, pauca de plurimis distinguemus nomina. Id est, de pontificalis sacerdotii culmine immensus est numerus. De regali vero fastigio, meminimus Caesarem nomine Crispum; regem Gothorum Ermenegildum; regemque Barbarorum Aucuia, Ypolitum ducem, Georgium comitem, et reginam nomine Alexandriam. Qui cum diversis supra praefatis, deserentes thesauros et praedia, atque cunctam immensam opulentiam, caeteraque phalera, ac voluptuosam saeculi pompam, persecutionis atrocitate acriter irruente, ultro se persecutoribus atque carnificibus offerentes, tradiderunt violentis corpora sua tormentis, ignibus, feris, equuleis, ungulis, carceribus, catenis, lapidibus, flagellis, et gladiis, caeterisque poenarum generibus Quoniam propterea hic suis non miserti sunt membris, sed hoc mortale atque corruptibile corpus in interitu tradiderunt, ut illud perpetuum immortaleque angelicae claritatis compar corpus a Domino reciperent, in gloria sempiterna perenniter permansuri; proinde exsultantes tradiderunt animas suas in morte, ut cum triumpho victoriae, et palma virtutis, ad regnum ascendentes coeleste, a Domino coronas immarcescibiles atque splendifluae claritatis stolas vitae aeternae perciperent. Propterea putredine divitiarum periturosque thesauros despexerunt in hoc mundo, ut immensum et infinitum thesaurum possiderent in regno coelorum. Propterea conjugia, et carnalem parentelam, atque transitoriam haereditatem terrenam exsecrantes despexerunt tanquam stercora, ut in illa inenarrabili vitae perpetuae gloria infinita consortium perciperent angelorum, cum quibus regnantes exsultabunt in saecula saeculorum. Amen. 9. Post eorum vero triumphi victoriam, monachorum et puellarum sancta constructa sunt coenobia: in quibus utroque sexu genere nobiles, et divitiarum facultatibus locupletes, despicientes saeculi lascivientis delectamenta, atque illecelebrantem mundanae deliciae opulentiam quasi nihilum reputantes, quod mundi est mundo derelinquentes, nihil sibi proprium vendicantes, suis propriis famulis ac diversis vilibus compares effecti personis, sub leni Redemptoris jugo cervicem cordis edomantes, seminudi, expeditique fidei ardore succensi, alacri nisu ferventes, se Domini servitio manciparunt. 10. Alii similiter saecularem conversationem deserentes, sicut fecerunt Orientales Thebaei Patres, ad deserta vastasque solitudines confugientes, parvisque et angustis tuguriis inhaerentes atque per antra et diversis terrae cavernis permanentes, hirsutis pellibus induentes, in solo pane et aqua viventes. Alii autem ita saeculi vanitatem derelinquentes, ad eremi deserta confugerunt, ut omnem occursionem atque subministrationem humanam omnino refellerent; et nulla habitacula aut sedes proprias habentes, nisi per diversas solitudines inter bestias atque diversa ferarum genera singillatim solitariique divagantes, ubi unamquemque eorum nox occupasset manebant, herbis herbarumque radicibus vescentes usque ad finem vitae praesentis in ipsa necessitudinis penuria durantes permanserunt. Hic illi, qui supra praefati, in omni abstinentia degentes, vigiliis, jejuniis et orationibus sine intermissione atque diversae artis operibus vacantes, cunctisque religionis exercitiis et psalmodiae officiis jugiter studentes, humiliantesque se usque ad mortem, viam angustam arripientes, arctam martyrii tenuerunt vitam, sicut scriptum est, quia duo sunt martyrii genera, unum in occulto, alterum quoque in publico. Martyrii meritum in occulto est, cum virtus ad passionem prompta flagrat in animo. Quique occulti hostis insidias tolerantes, suosque in hoc mundo adversarios diligentes, cunctis carnalibus desideriis resistentes, omnesque lascivientis saeculi illecebras respuentes, atque in rigore abstinentiae degentes, et cuncta exercitii spiritualis studia exercentes, per hoc quod se omnipotenti Domino in corde mactaverunt, etiam pacis tempore martyres fuerunt, et similes cum primis martyribus victoriae palmas atque immarcescibiles coronas acceperunt; qui usque ad finem hujus vitae in occulta martyrii contritione perseveraverunt. Hoc autem interdum mirum est, quod illis temporibus homines initio catholicae fidei imminente, necdum perfecte documentis veritatis instructi, sed tantum credulitatis exordium indepti, ardore fidei ferventes perfecte martyrii trophaeo, diversoque confessionis bravio agonizantes, et feliciter triumphantes, victores regna coelestia penetraverunt. 11. Nostris vero temporibus homines Veteris et Novi Testamenti peritia diligenter imbuti, et quotidie Dominum evangelica voce audiunt clamantem et dicentem: Venite ad me, omnes qui laboratis, et onerati estis, et ego reficiam vos. Tollite jugum meum super vos, et discite a me quia mitis sum et humilis corde, et invenietis requiem animabus vestris. Denique regnum coelorum, et paradisum deliciarum, consortium angelorum, vitam aeternam, et retributionem justorum non ignorant; adventum autem Domini, et judicium ejus procul dubio noverunt esse venturum; infernum enim pessimum, tartarum tenebrosum, ignem aeternum, vermem immortalem, tormenta non finienda, ululatum, gemitum, et stridorem dentium. Et ne forte inferni non crederentur atrocissima esse incendia, sacra teste fateor Scriptura, quia prae caeteris locis in Siciliae terrae insula per illam horrendam et pessimam Vulcani ollam horribilis vorago de profundo abyssi super illam terram saevissimam eructat flammam, ut qui inferni incendia non credunt audita, saltim pertimescant vel visa. 12. Crebro audivimus Evangelium dicentem quod hii qui ad dexteram metuendae majestatis Domini judicantis, et ad ejus terribile tribunal constituendi sunt justi in angelica transformati specie, quorum vultus fulgebit sicut oriens sol radiat in virtute sua, atque niveo vibranti candore induti stolis in conspectu Domini praemicantes, in gloria luciflui candoris astantes, audient illam suavem Domini vocem, dicentis: Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum quod vobis praeparatum est a constitutione mundi, et caetera. Ilii autem qui ad sinistram consistent, audient illam terribilem ac truculentam Domini vocem, dicentis: Recedite a me, maledicti, et ite in ignem aeternum, qui praeparatus est diabolo et angelis ejus. Tunc prae magnitudine judicantis excindetur vallis illa lacrymarum, quae dicitur Josaphat, et apparebit vorax ille pessimus lacus igne, pice, bitumine et sulphure inter undas flammarumque procellas ebulliens fervoribus glomeratis, inquietis et immortalibus vermibus plenus, ad poenarum interitum praeparatus, ubi nulla misericordia, nec tenuis refrigerii aura reperitur. In quo una cum diabolo et angelis ejus praecipitabuntur omnes impii, et iniqui, seu peccatores, atque injusti. Tunc jussu Domini desuper reclaudetur terra, et remanebunt infelices in illis exterioribus tenebris, et diversis atque iniquis tormentorum suppliciis infinitis. Et sic ardebunt usque in sempiternum, ut quaerant atque desiderent finem mortis, et invenire non possint. Quia mors erit sine morte, et defectus indeficiens, et finis infinitus. Post haec autem erit coelum novum, et terra nova, praefulgens splendidior septies argento; et lux splendiflui atque immensi candoris radians claritate perpetua, absque aliquo noctivago fuscante lubrico permanebit in aeternum. 13. Tunc illa inaestimabilis sancta patebit coelestis civitas Jerusalem, gloriosa ex auro purissimo, immensae magnitudinis murorum munitione constructa, omnique lapide pretioso perspicua pulchritudine exornata. Per quadras autem quatuor partes ternis firmata claustris, et per singulas duodeno numero portas ex singulis constructis corusco fulgore praemicantibus margaritis, cum summa laetitia exsultationis cuncti ingredientur Jerusalem Dei omnipotentis, atque purissimis et innocuis gressibus auro purissimo vibrantibus gradientur plateis. Sicque eximia venustate glorificati adorabunt Dominum creatorem suum in suae excellentissimae majestatis inenarrabili claritate throno gloriae praefulgentem. Sic denique singuli virtutum suarum compares meritorum egregiis continuo conglomerati choris, singularum illic collocabuntur gremiis siderearum mansionum, atque inter inenarrabiles illas nemorum et herbarum perspicuo virore et venustissima foecunditate perpetuo flore vernantes, ambroseique aromatis nectareo odore flagrantes, et exubernantes diversas paradisi deliciarum amoenitates, cunctaque immensa illa regni coelestis praefulgurante gloria, quod humana non potest aestimare fragilitas. In quibus omnes in prima juventutis vernante aestate, atque in angelicae claritatis transformati specie praemicantes, exsultabunt in sempiternae vitae perenni proceritate laudantes Dominum creatorem omnium, cum quo sine fine regnabunt per infinita saecula saeculorum. Amen. 14. Quaeso igitur ut unusquisque qui sanum sapit, attendat quanta sit stultitia in eo qui se gloriatur saeculi habere sapientiam, aut quanta est infima mendicitas per inexplebilem voraginis cupiditatem hujus mundi perituras aggregare divitias, cum omnes incunctanter noverint in regno coelorum immensi thesauri praemium justis esse repositum, et aeternum poenarum interitum in profundum inferni injustis esse praeparatum. Atque cum unicuique hominum data sit proprii arbitrii libertas super terram, ut de his duabus partibus sursum ac deorsum, quam quisque elegerit possideat, similiter et duae viae constitutae sint nobis, id est, arcta et angusta, quae ducit ad regna coelorum, et lata et spatiosa, quae ducit ad infanda supplicia inferorum, ut quam quisque incederit, ambulet in ea. Iter angustum est, ut se homo in humiliationem corporis, et contritionem cordis in omni abstinentiae rigore coarctans, omnia quae mala sunt respuat; et quaecunque sunt bona et Deo placita instanter peragat. Atque quodcunque in se non vult fieri, ne cuiquam faciat, sed quod in se desiderat evenire, hoc in alio sine dolo desideret. Lata vero et spatiosa via est voluptuosa et exsecrabilis carnis corruptio, atque lascivia, temeratrixque probrosa flagitiorum, criminum, facinorum, vel cunctorum peccatorum mortis obnoxia. Videamus nunc denique, atque diligentius corde pensemus, qualis est ista quae a stultis saepe laudatur mundi sapientia, ut viam vitae aeternae voluntarie relinquant, et viam mortis perpetuae gratanter incedant. Aut qualis est illa dementia quae in saeculo aestimatur esse prudentia, ut cognoscant electos Dei veram sapientiam veraciter possidentes universa mundi delectamenta tanquam stercora respuentes, viam angustam arripientes, praevii Pastoris altissimi esse sequipedas, cum quo nunc exsultant in regno coelorum, et cum ipso regnabunt in saecula saeculorum. Amen. 15 Hi autem antiqui hostis versutissimam indepti peritiam, per insatiabilem et exsecrandam saeculi cupiditatem, quae est rad x omnium malorum, per cunctaque illecebrosa saevi criminis atque immunditiae facinora, ampla et spatiosa gradientes via, diabolica sequentes vestigia, alacres properant ad sempiterna incendia, ad diversaque diabolo et Angelis ejus praeparata crudelissima inferorum genera tormentorum, cum quibus atrociter cruciabuntur per aeterna saecula saeculorum. Quaeso ne quis haec quasi cum editione attendit nova, apocryphorum aestimet deliramenta, quia de ingenti sanctarum Scripturarum flumine haec exigua fideliter derivantur fluenta.

16. Si infirmitas nobis molesta fuerit, non contristemur, si tanquam infirmitate et molestia corporis non possimus stare ad orandum et psallendum ad vocem. Haec autem omnia nobis proficiunt ad destruenda corporis desideria. Quoniam jejunia et labores propter turpes delectationes nobis constituta sunt. Si enim aegritudo ista redundet et superflua: de his observandis radio sit. Sicut enim magno et forti medicamine aegritudo, ita aegritudine corporis vita reciduntur. Et haec est magna virtus, quando infirmitatibus tolerantia fuerit, et gratiarum actione nitatur ad Dominum. Si amittimus oculos, non feramus graviter; exteriorem ministerium amisimus quidem, sed interioribus oculis gloriam Domini speculamus. Surdi facti sumus, non cogitemus quia amisimus auditum vanum. Manus nostrae ex aliqua passione debilitatae sunt, sed interiores paratas habemus adversus inimici tentationes. Infirmitas totum corpus nostrum tenet, sed interiori homini nostro sanitas crescit. Deo gratias semper.

DICTA BEATI VALERII AD BEATUM DONADEUM SCRIPTA. [ De Maximo monacho, qui Valerio visionem propriam retulit de paradisi amaenitate, et de lamentis baratri. ]

17. Et ut de his duabus retributionibus saepedictis manifestius pateat, quod modo nostris temporibus per divinam comperi dispensationem, tuae procuro sanctitudini intimare. Dum olim adhuc adolescentulus a terra nativitatis meae flamma desiderii sacrae religionis accensus ad eadem quietis loca festinans fuissem egressus, contigit ut in quadam magnae dispositionis ecclesia, in qua erat plerumque congregatio fratrum, aliquanto tempore commorassem. Inter quos erat quidam frater nomine Maximus, librorum scriptor, psalmodiae meditator, valde prudens, et in omni sua actione compositus, in cujus prae caeteris eram charitatis amore connexus. Provenit ut eodem tempore, gravi invalescente aegritudine, corporali molestia percussus moreretur, et post multa horarum spatia iterum reverteretur in corpore. Sic denique pristinam recipiens salutem, mihi per ordinem referebat: Statim ut egressus sum e corpore, susceptus sum ab angelo lucis, cujus pulchritudinis comparationem non valeo enarrare, et perductus sum in amoenissimum locum, cujus venustissimi decoris speciem nulla hujus mundi pars, nec verno tempore potest habere similem, nec ulla cogitatio ejus comparationem potest adhibere. Nam praeclara lux inenarrabili splendiflui candoris ibidem praefulgurabat claritate. Praecedens etiam ipse, et ego subsequens per ejusdem par disi delicias, diversarum namque herbarum totus ille jucundissimus pagus varia immarcescibilium florum specie erat picturatus; rosarum rutilante rubore, liliorum praemicante candore, purpureo croceo, diversoque indiscreto colore, cuncta praefulgebant corusco radiante decore. Stupens cernebam hinc indeque perspicuos argium multiplices per totum dispositos nemorum saltus venustissimae admirationis vigore fecundos; vernansque micabat universarum ineffabilis pulchritudo eximiis praemicantibus rutilabat ligustris, atque egregia redolens mulcebat timiama suavitatis, nectareoque flumine aromatizans fragrabat ambroseus odor. Dum haec cuncta caeteraque inenarrabilia, quae nec os meum sufficit ad loquendum, nec cor meum cogitationibus queat comprehendere, insolito stupore mirarem, pervenimus in medium ejusdem siderei paradisi, ubi mirae pulchritudinis almificus decurrebat rivus. In quo venustissimi candoris aqua super argentea relucebat arena. Et sic ait ad me angelus: Gusta de hac aqua. Erat enim egregii et inenarrabilis saporis, et velut balsamum fragrans. Iterum dixit: Habet terra tua talem aquam? Et ego respondi: Terra illa nihil in se bonum habet. Et deducens me per illa amoenissima loca, pervenimus ad extremum. Itaque dixit mihi: Placet tibi locus iste? aut si habet terra tua talem amoenitatem, vel si vis hic habitare? Ego vero osculans pedes ejus, respondi dicens: Volo, domine, hic semper tecum permanere, quia terra mea exsecrabilis et infanda est, nihil in se bonum habens, nisi scandalum et perditionem. 18. Post haec perducens me ad extremum deficiente terra, ostendit mihi horrendum atque terribilem abyssum. Erat autem excisa terra deorsum usque ad profundum inferni. Et dixit ad me: Inclina modo aurem tuam in hoc praecipitio. Et inclinans me ad illud horrendissimum profundum, nihil poteram videre, quia nebula tenebrosa ascendebat inde in altum, ut pro muro videretur ejusdem paradisi. Intendens igitur deorsum auscultabam, et nihil aliud audivi nisi ululatum, gemitum, lamentum et luctum, atque stridorem dentium, et fetor qui ascendebat intolerabilis et horrendus. Nimio namque pavore perterritus exclamavi ad eum dicens: Domine, tene me, ne cadam. At ille dixit: Ne timeas, quia non cadis modo. Surge nunc. Cumque me erexissem, tremens et pavens assisterem, dixit mihi: Quid tibi magis placet ex his? Illa amoenitas quam prius vidisti, an iste infernus quem novissime intuitus es? Et ego respondi: Hoc mihi placet, ut in ista amoenitate tecum permaneam, quia ad illum pessimum infernum nec respicere possum. Ille igitur dixit mihi: Bene. Vadens modo revertere in domum tuam, et si bene egeris, beneque poenitueris, mox iterum [cum] reversus fueris in isto amoenitatis loco te suscipiam, et mecum permanebis usque in aeternum. Si autem nequiter egeris, et non poenitendo emendaveris vitam tuam, [mox dum iterum reversus fueris] statim in hujus pessimi inferni perpetuo praecipitaberis interim. 19. Ego vero haec audiens prostravi me ad pedes ejus, deprecans et dicens: Domine, fac in me misericordiam, ut me ad terram illam iniquissimam non remittas, quia hic tecum esse desidero. Sed nec possum, nec scio ubi redeam. Et ille dixit: Si non scis quo revertaris, ego tibi ostendo. Vides viam in monte illo? vade per illam. Et cum pertransieris ipsum montem, invenies tres viros, unum scribentem, alterum dictantem, tertium autem baculum tenentem. Cum autem perveneris ad eos, illum saluta qui baculum tenet, et ipse ostendet tibi viam, per quam ambules. Haec audiens cum jam contradicere non auderem, direxi eadem via alacri velocitate; et perveniens ad illos tres viros quos audieram, salutavi illum quem jusserat; et ostendens mihi dixit: Hac via perge. Dum autem velociter carperem iter, subito aperiens oculos, et ecce collecta vicinitas mea exhibentes exsequias, corpusculum meum in medio positum funeris ex more reddebant officium. Qui statim ex infirmitate convaluit: et aliquanto tempore in hoc saeculo vixit. Agens demum poenitentiam, iterum migravit e corpore.

DE BONELLO MONACHO, [ Cui revelatio inferni facta est, et se apud Legionensem civitatem ad sanctorum martyrum corpora retruxit, ac ibidem dum haec Valerius scriberet pemanebat. ]

20. Haec igitur [tuae] beatitudini narrans aliud hujuscemodi simile reminiscor. Quidam religiosus, nomine Bonellus, olim ad me veniens, cum summi angoris moeroresque nunc tibi dicturus sum ante primi mei ergastuli fenestram, cuncta enarravit ad singula. Dicebat enim: Quoniam cum pridem essem in arctissima retrusionis mancipatus claustra, et cum summa diligentia judicium Domini pertimescens me acerrima macerarem abstinentia, atque cuncta devotionis meae exercitia cum ingenti fungerem penuria: quadam vero die in extasi raptus, ab angelo perductus sum in amoenissimum jucunditatis locum; ibique introduxit me in cellulam ex auro purissimo, lapidibusque praemicantibus, atque diversis coruscantibus gemmis, et margaritis constructam, miro modo et ipsa species et in lateribus ejus hinc indeque in voluminibus zetulae exstructae, atque camerae, cunctaque praerutilo auri fulgore, ac vario colore phalera ornamentorum ex pretiosissimis praemicantibus lapidibus et margaritis, jubar immensi luminis radiabat. Quid multa dicam, aut quid cogitem? Nam habitaculi hujus atque loci illius pulchritudo inaestimabilis et incomparabilis est: quoniam nec os hominis hoc, nec cogitatio laudibus comprehendere valet. Sic denique ait ad me angelus ille: Si perseveraveris usque in finem, in hac te habitatione suscipiam. 21. Post haec igitur aliquanto tempore transacto, accidiae vagationis pessimo vehementer infestante spiritu inutili levitate commotus, pristinum egrediens deserui habitaculum. Hinc demum factus in excessu mentis, atque iterum in exstasi raptus ab angelo maligno, et praecipitatus sum in abyssum; in quo non erat putei introitus, sed sicut pinnaculum, aut abscissa terra deorsum. Et cum in primo impetu descendissem, sicut lapis dimissus in profundum, per immensum spatium pede inhaerente in modici gradus retinaculo in ejusdem procerrimo parietis lateribus restiti. Et cum ibidem paululum reanimarem, facta est vox dicentis: Vadat! Et iterum praecipitatus descendi plus prolixum spatium. Et restiti secundo in ampliori aliquantulum gradu. Ibi inveni quemdam pauperem, quem statim cognovi, quia dudum venerat ad praedictam retrusionem meam infirmus atque mendicans. Et tenui eum apud me multis diebus. Et pro ministrantibus mihi serviens illi de ipsa substantiola quae pro bonis hominibus pietas Domini ministrabat, refeci animam ejus fame collapsam, quousque ad pristinam rediret salutem. Ipse rogavit pro me iniquos et crudeles exsecutores, qui me ducebant, ut mihi vel modicum spatium ibidem largirentur. 22. Et dum me parumper animarem, iterum audita est vox clamantis: Vadat, vadat! Et tertio praecipitatus descendi dupla proceritate altitudinis, quousque pervenirem in profundum inferni, et sic perduxerunt me ante conspectum impiissimi diaboli. Erat autem terribilis et metuendus, fortissimis vinctus catenis. Et in hujus capitis avis ferrea in similitudinem corvi sedebat, in qua summitas illius catenarum haerebat. De immensitate autem poenarum quantum valuero recordare, intimabo ut ille dicebat. Ardebat autem immensus et inenarrabilis ignis, velut pinguissima ardens taeda. Et super ignem illum vicinum erat et non satis altum tegimen in similitudinem aeramenti, in quo exundans flamma impingebat. Ex illo namque igne exibat inundans piceus maris, qui immensum occupabat pagum. Quod ebulliens crudeli ac dirissimo fervore fluctuabat. Cum autem astarem in conspectu illius atrocissimi judicis, subito advenerunt tres angeli iniquissimi. Unus ex illis erat immanissimus gigans. Ille secundus subminor usque ad humeros ejus. Ille tertius pusillus usque ad medium. Illi autem duo obtulerunt duas animas peccatorum. Ille vero exiguus nihil exhibuit, unde vehementissime increpavit eum, et praecepit illis qui illas animas adduxerant ut eas in illo dirissimo igne projicerent, et ita fecerunt. Post haec autem perduxerunt me inferius juxta illud mare igneum, et ostenderunt mihi inferiorem puteum abyssi, qui est gravior atque crudelior omnium poenarum. Cum autem pavore perterritus non auderem intus inspicere, insurrexerunt multi arcistes, et coeperunt me sagittare. Sagittas vero eorum quasi guttas aquae frigidae sentiebam. Et cum signaculo crucis resisterem illis in circuitu, venit qui me abstulit de iniqua eorum dominatione, et huic supernae luci restituit. Postquam haec cuncta retulit, dicebat: Volo mihi talem facere retrusionem, quae solum meum habeat statum amplitudinis utraque parte, quia valde timeo ne in tam pessima ruina ultra incidam. Et ego dixi illi: Ipsum sume initium, quem usque in finem sine desperationis discrimine libere perducas ad perfectionem. Scriptum est enim: Potius est bonum non inchoare propositum, quam eum perducere ad detestabilem terminum. Hic ergo perrexit ad Legionem civitatem, retrusitque se iterum ad corpora sanctorum martyrum, et usque hodie ibidem perseverat.

DE COELESTI REVELATIONE, [ Facta Baldario, qui sancto Fructuoso in opere lapideo deserviebat, et adhuc in vivis erat. ]

23. Cum olim sanctae memoriae beatissimus Fructuosus in exordio suae almificae conversionis per hujus nostrae cohabitationis eremi recessus vastasque solitudines, per diversas rupes, speluncas atque alpium convalles eremiticam perduceret vitam, ad instarque Orientalium monachorum in omni abstinentia et sanctis exercitiis degens, ita gloriosis virtutum prodigiis perfectus emicuit, ut antiquis Thebaeis Patribus se facile coaequaret. In illis vero temporibus habuit secum quemdam puerulum, lapidum in structura peritum, nomine Baldari, qui illi per antra quae inaccessibilibus erant loci posita, viam ex lapidibus construebat, quod eodem mihi ad singula referente cognovi, qui usque hodie jam in senile degit aetate, quod ipse melius nosti. Ante nos paucos dies hunc, quem tibi nunc loqui desidero, ipse tremens atque cum nimio stuporis fluctuante singulto mihi enarravit miraculum quod per eum pro nostra aedificatione omnipotens Deus modo intra praesentis anni jussit demonstrare curriculum. 24. Cum autem, inquit, grave aegritudine oppressus jacerem exanimis praetereunte noctis spatio, exsurgente lucis crepusculo, anima mea egressa e corpore suscepta est a tribus splendidissimis columbis, ex quibus una super caput crucis gestabat vetillum. Cumque me rapuissent in omni velocitate, altitudinem aeris penetravimus, partem Orientis occupantes. Primo uculo super astra coeli pervenimus. Ibi, scilicet, induxerunt me in excelsum mirae pulchritudinis montem, qui innumerabilium candidatorum erat coopertus caterva seniorum. Inter quos deducentes perduxerunt me ante conspectum majestatis Domini. Cum autem stupens et admirans cernerem eum in throno gloriae suae praesidentem, et innumerabili multitudine circumstante, interrogavi quis est iste tam potens qui solus inter tanta agmina potestatum sedet? Et dixerunt: Ipse est Dominus noster Jesus Christus. Dum autem insolito stupore mirarem tantam ineffabilis et immensae pulchritudinis gloriam, cujus similitudinem nec possum cogitare, nec valeo enarrare, quia inaestimabilis est, post haec igitur dixit Dominus illis qui me exhibuerant: Reducite eum ad corpus suum, quia nondum completum est tempus ejus. Cum autem me reducerent, ait illis Dominus. Sustinete modicum, quia sol ascendet, donec pertranseat, ne eum radia solis exaestuent. Dum autem sustineremus, ecce ascendebat sol ab Oriente sub nos summa velocitate percurrens, ignifero fulgore rutilans, atque coruscans immenso candore radiabat. Cujus immanis gyri glomerata rotunditas incomparabilis erat. Ante ipsum autem praecedens ingenti magnitudine avis rufa, et desuper posteriora ejus fusco colore fuscata, saepe revoluto alarum remigio crepitanti fragore impulso aere temperabat exaestuantem ejusdem solis ardorem. Quae alacri velocitate properans praeteriit: post cujus terribilis visionis abscessum coepimus remeare deorsum, atque toto mentis obtutu universum conspicere mundum, mare et fluminibus variatum, urbiumque moeniis, ecclesiis, montium rupibus, atque diversis aedificiis summo decore phaleratum, hominibus, diversisque nationibus refertum. Dum diutius attenderem descendens subito revertens in corpore aperui oculos, et praesentibus auferens luctum, adepti sunt consolationis gaudium.

DE MONACHORUM POENITENTIA.

25. Duo fratres impugnati a fornicationis spiritu abierunt, et acceperunt uxores; postea autem dixerunt sibi invicem: Quid lucrati sumus, quia deseruimus angelicum ordinem, et venimus in immunditia hac, et post haec in ignem et tormentis venturi sumus? Redeamus iterum ad eremum, et de his quae prius fecimus poenitentiam agamus. Et venientes ad eremum rogaverunt Patres, ut acciperent eos poenitentes et confitentes ea quae gesserunt. Et clauserunt eos annum integrum, et ambobus aequaliter dabatur ad pensum panis, et ad mensuram aqua. Erant autem visione dissimiles, et dum Patres unum pallidum et tristem nimis, alterum robustum et clarum vidissent, mirati sunt, quoniam cibum et potum aequaliter acceperant. Et interrogaverunt eum qui tristis et afflictus erat, dicentes: Quid exercitabaris in cogitationibus tuis in cella tua? Et dixit: Pro malis quae feci, quia poenas in quibus venturus eram in animo revolvebam, et a timore adhaeserunt ossa carni meae. Interrogaverunt et alium, dicentes: Tu quid cogitabas in cella tua? Et ille respondit: Deo gratias agebam, quia eruit me de coinquinamentis mundi, et de futuri saeculi poenis, et revocavit me ad hanc confessionem angelicam. Et reminiscens assidue misericordiam Dei mei laetabar. Et dixerunt senes: Aequalis est amborum poenitentia apud Deum. DE GENERE MONACHORUM. 26. Hinc subsistit septimum genus monachorum nuper adjectum, pejus prioribus. Dum olim secundum superiorem seriem de primo exordio aedificationis ecclesiae tantus inardesceret candor desiderii regni coelorum, atque timor Domini corda perterreret populorum, ut non solum per coenobialium crebras atque juges congregationes innumerus et infinitus exercitus multiplicaretur monachorum, verum etiam diversa eremi deserta copiosius contegerentur perfectorum ergastulis anachoretarum, et cum in ista ultimae extremitatis Occiduae partis confinia rara, videlicet, et exigua pullularent sacrae religionis crepundia, a paucis electis et perfectis viris in desertis locis rara ope Domini constructa sunt monasteria, ex quibus multas animas redemptor expiatas fece peccaminum suscepit in regna coelestia. Et quia discedente et ad finem extremante mundi tempore refrigescit charitas, accrescit saevissima iniquitas, et inexplebilis voraxque exardescit mundana cupiditas, atque infestior invidens invalescit daemonum atrocitas, in [quibus] sacratissimis locis pauclssimi tandem reperiuntur electi viri, qui de toto corde convertantur ad Dominum. Et ne ipsa monasteria desolata desertaque remaneant, tolluntur ex familiis sibi pertinentibus subulci, de diversisque gregibus dorseni, atque de possessionibus parvuli, qui pro officio supplendo inviti tondentur et nutriuntur per monasteria, atque falso nomine monachi nuncupantur. Qui dum nec pridem foris in activa vita mundanis studiis, sive servitiis vel operibus excocti eruditique patescunt, nec postea in monasteriis citra electionem Domini non ultronee, sed inviti sanctae religioni sociati, concipiunt in corde timoris Domini compunctionem aut desideria regni coelestis; non obedientiae humilitate, aut sincerae charitatis dilectione fundantur, sed crescunt typo superbiae turgidi, fastu elationis inflati, cupiditati philargyriaeque fomiti insatiabiliter mersi, voracitati gastrimargiae, et temulentiae inexplebiliter dediti, atque atrocissimae invidiae flamma succensi, ut si viderint aliquos toto corde convertentes, et Domino fideliter servientes, bonaque opera et Deo placita exercentes, cum de ipsis monasteriis originales servi existant juris sui ea debita et sibi pertinentia defendere contendentes, insurgant superbientes invidiae atra obscuritate caecati, et adversus opus assumunt justum saevissimae crudelitatis odium, atque diversis publicis et clandestinis insidiis impedire nitentes. 27. Considerato, obsecro, quantum hos punitura sunt mala sua, quos etiam bona puniunt aliena. Et quis ei poterit subvenire, qui se sibi exhibet invidendo carnificem? Aut unde sibi parabit salutem, qui de salute bonorum contrahit male utendo perniciem? Cum autem in arcem superbiae atrociter sublimantur, interitum primae perditionis incurrunt. Scriptum est enim quoniam quem dirus superbiae infecerit spiritus, similem eum effecit diabolo; et quem similem fecerit vitio, simili eum sine fine cruciandum tradet exitio. Insuper hypocrisi falsae religionis ita captantur, ut in conspectantium obtutibus saecularium protendant falsum sacrae religionis habitum, ut etiam ac si desperantes de bono merito vel vacuum adipiscantur sanctitatis vocabulum. Atque in supradictorum auditum multiplicant diversas crebrasque series officiorum, et in sublimi arte attollunt canentes melodia vocum, atque crebris genuflexionibus protrahentes copiam orationum, et quotidianis diurni atque nocturnis temporibus torporem desidiosum, otiumque implicant somnolentum, ut scribitur: Habentes religionis signum, non religionis meritum; hippocentauro similes, nec equi, nec hominis facta discretio, uti superius dictum est, adversus fidelissimos Dei servos dolosa et iniqua machinantur odia, atque impiissimae atrocitatis persecutionem incutiunt; et quos noverint esse latrones, homicidas, maleficos, adulteros, atque caetera diabolicae infanda crudelitatis opera exercentes, eos summi amoris affectione ex totoque corde charitatis connexione amplectuntur. Hinc procul dubio aperta ratio manifestat, quia, despecto De, diabolo obediunt, et servi fideles existunt, cujus satellites amant, amplectuntur et diligunt; et Domino cujus fidissimos servos persequuntur, et odiunt, inimici, refugae, odibiles, ei exteri fiunt, qui dixit: Quod fecistis uni ex his minimis meis. mihi fecistis. Iterum scriptum est: Ille Dominum odit et contemnit, qui non solum non timet Deum, sed gratis odit timentes Deum. 28. Rectores vero eorum etsi se existiment se graviter ante Deum esse culpabiles, sed quia erga gregem sibi creditum negligentes: et mala non prohibentes existunt, non solum propter propria delicta, sed pro subditorum flagitiis dupliciter condemnabuntur. Hinc David deprecans orat: Ab occultis meis munda me, et ab alienis parce servo tuo. Quicunque ex senioribus causam delinquentis adornat, majorem ei insolentiae fomitem generat, ita ut cor ejus magis magisque indurari faciat, et contumaciam delinquentis differendo non discutit, ne humiliari eum sinit, nec dissimulanter quae permittit de satisfactione et venia cogitare, sed idem denuo iterare, quoniam Scriptura nempe testatur quod omne peccatum quod remissus indisciplinatusque admiserit frater, ad negligentem protinus revertatur seniorem; et propter se et pro illo duplam redditurus est rationem. Recte namque censetur, ut cum quo participat errorem, aeternam retributionis cum eo sortiatur ultionem, quia: Ipse jubere nefas, ipse perhibetur amare, Qui prohibere valet, nec prohibere volet. Horum et similium praevaricatricem clandestinae simulationis pernitiem simul cum publica mundanae delinquentiae facinorum contagione debet fideliter, juxta sibi creditum supernae veritatis divini imperii vicem et gloriosum terrenae potestatis principium, severitas justissimae censurae, et zizaniorum ac tribulorum de agro cordium delinquentium pessimam suffocationem falcifera emendationis succisione radicitus stirpare, atque vomere justitiae et rastro veritatis excolere, ut novalem fructum fidei et sanctitatis creatori suo valeat procreare. Haec exigua verba de exsecranda hypocrisis nequitia dixisse sufficiat. Nam de gravioribus flagitiis delictorum disserere non est meum. Illius semper sententiae recordabor: Posui ori meo custodiam, dum consistit peccator adversum me. Ut non loquatur os meum opera hominum. Ille justus judex, qui est mentium testis et occultorum cognitor ipse est, et erit bonis bonorum in sempiterna gloria retributor, et malorum secundum merita singulorum veracissimus ultor.

VALERII NARRATIONES.

Superius memorato Patri nostro Donadeo.

ORDO QUERIMONIE PREFATIO DISCRIMINIS. 29. Dum olim ego indignissimus peccator Asturiensis provinciae indigena, intra adolescentiae tempora mundialibus illecebris occupatus, lucrisque terrenis inhians, vanis disciplinis intentus, per infimas saeculi tenebras curam eorum frena laxarem, subito gratiae divinae desiderio coactus pro adipiscenda sacrae religionis crepundia, toto nisu mundivagi saeculi fretum aggrediens, velut navigio vectans ad Complutensis coenobii laetus properans transmeare immensi desiderii ardore succensus, atque futuri judicii timore perterritus, confidens per confessionis iter tandem ad lucem pertingere veritatis. Sed ideo mundani maris fluctibus oppressus, atque ex diabolico saepe infestante flabro dirae tempestatis procellis expulsus, desideratum non valui pertingere portum. Necessitate compulsus inter Asturicensis urbis et castri petrensis confinia, ad eremi deserta confugiens, juxta duritiam nequitiae cordis mei, reperi saxeum locum Deo sacratum eminente celsitudinis in montis cacumine situm, ab humana habitatione desertum, austeritate immensae sterilitatis arentem, cunctae argis densitate detersum, nulla nemoris amoenitate vernantem, neque herbarum fecunditate conspicuum, denique cunctorum undique flabrorum diris imminentibus procellis impulsum, saepeque tempestivis aquarum imbribus, atque nivali immanitate infectum, cunctisque simul intolerabilis algoris rigoribus occupatum. Cumque infelicitatis meae tot cladibus crebro cernerem experiri miseriam, simulque cunctis intuens meum infaustum animum affligi penuriis, atque inenarrabilibus necessitatibus coarctari, cuncta aequanimiter tolerans animo sustinebam, metuens, scilicet, ne coepta deserendo, infima repeterem, scriptum est enim quia nemo retrorsum noxia contempti vitans discrimina mundi aspiciens, salvandus erit, nec debet arator dignum opus exercens vultum in sua terga vertere. Crebro igitur astutus inimicus ad decipiendum variis cogitationibus brutum pectus exagitat; graviter enim resistendum, atque vitaliter repugnandum est, ne quem aut falsae justitiae umbra decipiat, aut incerta mobilitas inutili levitate compellat semel coepta deserere. Maxime quidem labor est, cum ad fastigia celsa contenditur, nec potest ad summum apicem perveniri, nisi totus in opere desudet agonizans dura quae delicatus animus nescit appetere. Nam prima est palma victoriae, se ipsum subjiciendo superare, is quem usque ad contemptum mortis fidei calor, et spei futurae infractum robur armaverit. In quibus verius dixerim, ipse potius dimicavit et vicit. 30. Cum haec omnia prolixo jam tempore, opitulante Domino, tolerarem, post aliquantorum annorum intervallum, tandem Christiana, videlicet, miseratio pietate commota coepit se ibidem diversa utriusque sexus vulgi caterva confluens glomerare, mihi quoque infelici adjutorium praebere, obsequium impendere, vel stipendia ministrare. Cumque jam summa necessitas, suffragante Domini pietate, verteretur in voluntatem, illico insurgens quidam vir barbarus, valde lubricus et cunctis levitatibus occupatus, Flainus nomine, ejusdem basiliculae presbyter, antiqui hostis stimulis instigatus, invidiae fascibus magisque succensus, sicut mos pravorum est invidere aliis, quod ipsi habere non appetunt, ejusdem invidiae tenebris caecatus, insane saeviens, coepit adversus pusillitatem meam odia machinare, atque crebra praetendere impedimenta, saepeque jacturam incutere. Cum vero quandoquidem ad eumdem locum conveniebat cute teterrima (sicut scriptum est: frons picea nigrore proprio depromitur), amictu trucutentus velut saevissima bestia frendens magis pro contumelia subversionis meae ad eumdem locum accedebat, quam ut pacem charitatis aut misericordiae pronecteret pietatis. Cum haec enim diutius agerentur, coepi cor meum moerore atque angustiis fluctuare, cogitans qualiter possim ipsius aemuli discordiam vitare, atque vulgi inquietudinem declinare, vel cunctas illecebras hujus saeculi impolluto calle transire. Post haec itaque pietatis Domini confisus virtute in abditissima antiquae solitudinis me contuli quam quaerebam. Cumque ibidem aliquanto tempore solitarius permanerem, nec sic a mea persecutione quievit ipse jam saepedictus pseudo-sacerdos. Nam libros quos de Lege Domini et sanctorum Triumphis pro consolatione peregrinationis meae, atque correptionis disciplinae, vel scientiae industria ipse conscripseram, mihi prius cum ingenti contumelia abstulit; postmodum vero, si per ipsius versutissimam supplantationis saevitiam, si autem per actoris sui diaboli instigantis peritiam, ille novit cui nulla latent absconsa. Nam crebro latronum atrocitate vastatus, et usque ad mortem diversorum scandalorum injuriis humiliatus, cum pene extremo degerem spiritu. 31. Comperientes haec fidelissimi Christiani mox accurrentes, licet invitum finem mortis desiderantem ab hujus cladis me eripientes periculo, et in supra memorato petrense castro praedio quod nuncupatur Ebronauto, ad aulam sanctorum usque perduxerunt. Post haec igitur pristinae solitudinis solitam quietem desiderans, coepit anima mea rursum anxietudinum molestiis aestuare, publica habitatione horrens pavescerem. Hoc cum summa ambitione elegi, ut erga sancta altaria me ergastulo manciparem, ut et quietis solitudine amplius non egerem; et pes meus commotionem ultra foris exiret, atque ut per haec praesente lautomiae claustra ab aeterno voraginis carcere me dextera divina sustolleret. Dum post saepedictas atroces discriminum penurias novissime huic habitaculo quievissem in ejusdem basilicae angulo angustiis coarctatus, velut in pelago freti navis natantis sub tegmine carinae in interioribus sentinae tenebris obligatus, mundanae tempestatis infestantibus flabris, procellarum collisione attritus, et acsi intermediis ipse saeculi fluctibus non perfecte, sed vel ex parte me aliquantulum recepisse retrursus congauderem, dudum adepta quiete, denique invidus inimicus antiquissimus hostis, qui piis operibus ab angue livoris malitiae suae permotus innumeris artium pristinis indesinenti conflictu impedire conatur, coepit igitur prima congressione certaminis in nocturnis tenebris sonitum dirae vocis super me jugiter ingentem strepitum circitare, ut me quasi pavore perterritum irrite commoveret. Sed cum me cerneret in virtute Domini confidentem suo non posse terrore concutere, insigni furoris denuo insurgens atrocitate, aggregatisque satellitibus suis coepit visibiliter infatigabili jugitate me acrius impugnare per unius fere anni spatium, seu amplius, aliter summe fortiter agonizans a mea subversione penitus non recessit. 32. Cum autem non per virtutem tolerantiae meae, sed potius per omnipotentis Domini terribili fortitudinis increpatione tandem fugatus abscessisset, videns [enim] saevissimus adversarius perfidiae suae conatus frustra adhibitos minime profecisse per supplantationem invisibilem fraudulentae inclusionis suae, aggressus est illustrem virum nomine Ric emirum, quem novit etiam ipsius esse praedii Dominum. Cumque ejus vicinum praetulisset imminere obitum, instigavit eum ut ipsum exiguum meum destrueret habitaculum, quod et protinus fecit. Ipsum namque statim diruens tugurium, et me simul ruentem quasi de coelo ad inferna prolapsum, in saeculi rursum projecit theatro. Et dum in eodem evulsionis meae locum ecclesiae sacrum niteretur construere altarium, hoc [videlicet] callida cogitatione elegit inimici persequentis instinctu, ut me quasi saecularibus illecebris captum multis opulentiae stipendiis ditatum pro majoris ruinae interitu ipsius Ecclesiae ordinaret presbyterum. Scriptum est enim: Sic quippe servus omnipotentis Domini metuit paupertatis suae securitatem perdere, sicut avari divites solent perituras divitias custodire. Et iterum: Tribulationem et miseriam invocabo. Ut quomodo elatus invocat Deum sic sanctus vir et bellator invictus, ad exercendum se et probandum, tribulationem et miseriam invenire desiderat. Et rursum: Exigua est ambitio, et parva requies, vel delectamenta hujus mundi. Nec comparandum est futuri contemplatione supplicii. Noli e per vitae praesentis mala, per occupationem modicam ad futuri poenam pervenire judicii. Quia vita praesens vanitas est, et honor qui in ea suscipitur temporalis, ac brevis mundi istius commoratio, cujus divitiae sicut aranea dissolvuntur. Beatus autem ille est cui Deus tribuit ut inculpabilem animam istam factori omnium Deo conservet, ut valeat sincerus ac innocens potentiae illius proximare, ut talem eam exhibeat immaculatam, qualis ab eo dum susciperetur illata est. Nam miser ille vanus et vacuus homo qui vult modo laetari in saeculo, et postmodum gaudere cum Christo. Beatius est quippe liberum exire quam post vincula libertatem quaerere. Melius enim est laboriosam ducere vitam, quam abstinentiam trahere criminosam. Potius plerumque est peregrinantes atque egentes de hoc saeculo migrare, quam per divitias hujus mundi laqueum erroris incurrere. Crebra quidem pullulat cupiditatis saeculi ingens insatiata voracitas, sed magna et laudabilis est pietatis Domini misericordia, qui cunctos in se sperantes crebriori custodiae proteget cura, et pauperes suos ab oppressionis saevissima redimet penuria, quae potentium ab arce superbiae dejecit insaniam. Et ut coepti sermonis ordinem percurramus, dum supra memoratus Reccimirus praefatam perficere conaretur ecclesiam, necdum perfecta praedestinatae constructionis fabrica, repentino irruente interitu hac praesente crudeliter caruit vita. Et infelicitatem meam in ipsa saepe revoluta reliquit naufragia. 33. Cum igitur inter ipsa fluctivagi saeculi procellarum freta demum angoris moeroribus crebrius maceratus littoris niterer attingere portum, vetustissimus denique aemulus solitae malitiae concitat odium, et novissimae subversionis consuetum praeparat impedimentum. Elegit namque nequissimum virum falsae nuncupationis nomine Justum, forma exiguae pusillitatis tantillum, ac teterrimae visionis colore barbaricae nationis Aethiopum, extrinsecus enim picea cute furvo sordens obtutu, in cordis vero arcana nigrior existit penitus corvo. Corpore quidem exiguum, sed criminum facinoribus copiosum. Hunc contra voluntatem meam, me perniciter resistente, ordinaverunt presbyterum. Qui pro nulla alia electione ad hunc pervenit honorem, nisi quia per ipsum multifariae dementiae temeritatem, propter joci hilaritatem, luxuriae petulantis diversam assumpsit scurrilitatem, atque musicae comparationis lirae mulcente perducitur arte. Per quam multarum domorum convivia voraci percurrente lascivia, cantilenae modulamine plerumque psallendi adeptus est celebritatis melodiam. Post tanti honoris insana temeritate injuste adeptam ordinationem, ausus est etiam per hypocrisin simulationis, sanctam temerare religionem. Nam publice in oculis hominum per simulatum habitum proferens sanctitatem, in occultis vero diabolicam operabatur iniquitatem. 34. Post novissimum itaque subversionis commonitionisque meae naufragium ab omnibus relictus sum solus, et a nullo capiens consolationis auxilium, nisi unum tantummodo reperi levitam Domini Christianum fidelissimum, cujus meritum vocabulum comitabatur suum, nomine Simplicius, qui cum nimia dilectione charitatis meae in suum humiliter suscipiens hospitium, cumque cum summa obedientia familiaritatis in me studeret obsequium, et nos tantum duo in quotidiano ecclesiae permaneremus officio, incitavit denique invidus diabolus ipsum saepedictum sacerdotii opprobrium, ut etiam prae nimia invidiosae malitiae peste contra nos diu machinans odium, multis supplantationibus fallacis amentiae suae incutere niteretur impedimentum. Cum autem, adjuvante Domino, laedendi nobis nullum inveniret argumentum, flamma diabolicae atrocitatis succensus, in meam publice insiliit contumeliam, et crebro coram multis mihi infandum conviciorum irrogavit scandalum. In tanta exarsit freneticae insaniae dementia truculentus, atque inexplicabile ebrietatis temulentia irretitus, ut nec etiam nocturnis temporibus me permitteret esse quietum. Nam dum vel nocturno silentio me ejus confiderem evadere pestem, petulanti importunitate impudicus semper prorumpens, et mendicitatis meae hospitium hora refectionis impudenter adiens, pro charitate consolationis mihi furibundus intulit jurgium atrocitatis, et nobis in charitate convescentibus, ille superbia vesaniae suae atque ebrietate vexatus, velut canis invidens, rabidus super nefanda convicia, frendens stridore dentium, spumansque ore tymphatico bacchabundus, propriis me lacerare manibus nitebatur. In tanta exarsit odii caecitate frustratus, atque invidiosae nequit ae flamma succensus, ut nec ante sacrosanctum pepercere altarium. Ibique me gravissimis injuriis irrite confusum, nisi fratris intercessione fuissem exceptus, ferro me in conspectu multorum rabiens jugulare conabatur. Post tanti furoris insaniam tandem sedata, sic denique in amentia versus, injustae susceptionis ordinem oblitus, vulgali ritu in obscena theatricae luxuriae vertigine rotabatur; dum circumductis huc illucque brachiis, alio in loco lascivos conglobans pedes, vestigiis ludibricantibus circuens tripudio compositis, et tremulis gressibus subsiliens, nefaria cantilena mortiferae ballimatiae dira carmina canens, diabolicae pestis exercebat luxuriam. Sic quippe exaestuans mersus vino, temulentia sepultus, ut ebrius patiebatur sitim et esuriem vomens; qui somno deditus, desidiosoque torpore obvolutus, non erat inter crebro psallentibus hymnis Dei ducentibus noctes. Nunquam tales pestes Christus habere dignatus est servos. 35. Interdum ad infaustum cordis mei crudele moeroris augmentum, dum ex eadem quam praefatus sum opulentissima domo, ex qua, sicut pridem, destructionis perpessus fueram commotionem, ita et solitam refectionis stipem atque charitatis consolationem saepe perciperem, subito regia furoris saevissima irruente sententia, protinus memorata domus in atrocissima subversionis mittitur vastatione. Ejusque proprii haeredes comprehensi procerrimae captivitatis dirissimis religantur exsilis. Ego vero infelix non solum inediae exiguitate indignus, sed et subsidio consolationis destitutus remansi, acerrimae necessitatis tabicam ducens vitam. Dum etiam numero viginti continuo annorum immenso spatio in saepe prol tis dirissimis vitae meae periculis virium robore defessus, fatiscente jam corpore, omnium contritione membrorum tenuitate confectus, anhelans degerem; tandem pietas divina, quae nunquam in se sperantes obliviscitur, misereri super ignavia infelicitatis meae, respiciens, ac videns exiguitatis meae miseriam, in coenoso saeculi gurgite suffocatum, praedestinavit congruentissimum aditum ille pius Pastor, qui pro ovibus suis tradidit animam suam, non despexit velut de naufragio profundissimi maris perditam eripere ovem, et ad littoris saepe desideratum perducere portum. 36. In finibus enim Bergidensis territorii inter caetera monasteria, juxta quoddam castellum, cujus vetustus conditor nomen edidit Rupiana, est hoc monasterium inter excelsorum Alpium convallia a sanctae memoriae beatissimo Fructuoso olim fundatum, in quo me divina pietas collocavit perenniter permansurum. Cumque in cellulam quam sibi jam dictus sanctus praeparaverat Fructuosus me denuo retrusissem, non cessavit invidus inimicus impedire propositum voluntatis meae. Nam cum ingenti furoris ingressus strepitu multas contra me tentationum adhibuit artes pessimas et incessantes. Denique oranti mihi, aut decumbenti, sedens ad caput, et ex infimis intraneis suis putidissimum indesinenter calidumque naribus meis insufflans fetorem intolerabilem et horrendum. Et cum haec diutius et caeterorum diversorumque tolerarem praestigia tentationum, ira furoris vesaniae suae commotus, tantum tonitruum et fremitum terroris et tremoris commovit ut saxa ipsa quasi sal contereret, et longe dispergeret. Et cum cernerem ipsum habitaculum a fundamentis commoveri, et super me ruentem medio noctis, solo Deo teste, pavore perterritus, confidens in Domino, exclamavi dicens: Recede, iniquissime, quid destruis tugurium meum? Ab hac voce protinus discessit. Et dum per haec et hujus similia crebra innumera et inenarrabilia tentamenta, opitulante Domino, me commovere non valeret, demum aggressus pestilentissimum virum Isidorum Astoricensem episcopum, supplantans eum, ut me, quasi per fraudulentae laudis instinctum, ad publicum Toletanae urbis perduceret. Et dum sic veniret immissus ab inimico, ut me mitteret in commotionis interitum et aliorum fratrum pessimum interrogaret scandalum, recto, videlicet, omnipotentis Domini judicio, lacum quem nobis aperuit ipse repente ingressus est in eo. Nos autem reliquit intactos, illum vero perpetuus absorbuit infernus. 37. Post haec pravorum ingressus intima pseudomonachorum, ita inflammavit corda eorum atrocissimi liboris invidia odiorum, ut me voluntario carcere mancipatum ab omne subsidii fulcimento dimitterent derelictum. Cum ille adversarius bonorum operum, supradictum meum me atrociter persequens detegens dissipasset tugurium, sic induratum est cor eorum ab ipso inimico, zeloque invidiae inflammatum, ut pro integro triennii evoluto spatio, nullo pro remedio mihi adhiberent tegiminis cooperimentum. Insuper replevit furens ipsam cellulam inimicus intolerabile et insigne atrociter voratrice pulicum peste, quae ebibens cruorem, efficeret corpus meum pene totius exsangue. Cum his et similibus casibus infelix anima mea pervenisset usque ad finis occasum, tandem, sicut finis hujus opusculi declarat, intuens pietas divina tantam necessitudinis meae contritionem, cumque pro misericordia regia dispensatione, atque bonorum Christianorum subministratione tribuisset infelicitatis meae subsidii stipem, vel cuncta quae nostram tuerentur mendicitatem, interea propter hujus eremi laboriosam necessitatem vir illustrissimus Basilianus subministranti mihi duas dedit evectiones. Et ut aperte patescat fraudulenta impietas ab hujus cellae habitantes, atque ultionis et misericordiae Domini pro defensione pauperum suorum virtus pietatis, aliquanta diabolicae invidiae nequissima opera, quae novissime gesta sunt, breviter intimabo. 38. Dum de supradictas evectiones praefatus minister meus Joannes diaconus primum accepisset caballum, unus de senioribus qui erat hujus cellae praepositus, cupiditatis invidiaeque facibus inflammatus, jussit venire de domo nativitatis suae, qui ipsum caballum furantes, ducerent in perditione. Cum eum aggredientes ante se longe duxissent, frustra certantes non potuissent eum comprehendere, justo Domini judicio, caballus solutus reversus est ad nos; illi vero furantes, vacui revertentes, invenerunt terram suam bravi persecutione grandinis vestatam. Cumque coepissent elaborare unde substantiae stipendia recuperarent, venerunt diversi latrones, qui quantos habebant boves furaverunt: quos ultra invenire non potuerunt, et sola illis dominis et servis fames et miseria mansit. 39. Post haec cum supradictus vir alium pro mercede caballum nobis dedisset, et alius senior succedens huic monasterio praepositus ordinatus fuisset, cumque praesentis anni tempore messis, dum calumnias eorum pro incursione sustinere non possent, ipsi caballi compediti pascerent, et quia sub hoc monasterio ingentis praecipitii procerrima profunditas patet, quam pavor est homini desuper intueri hic vero quem diximus senior diabolicae invidiae zelo atrociter inflammatus praecepit occulte ipsos caballos sic compeditos in quem diximus discrimen praecipitare deorsum. Quis aestimare poterat ut vel ossa eorum in valle integra pervenirent? Sed, pia Domini misericordia gubernante, ita inventi sunt sani, ut nulla in eis inveniretur macula. aut debilitatio. Hic considerandum est quantum pietas divina has iniquissimas animas in inferni perpetua praecipitabit ruina, qui post tanta praecipitii ruina brutas animalium incolumes propitius servavit animas. 40. Post haec, instigante diabolo, ita eorum invida exarsit malitia, ut destinatus unus ex eorum collegio praedictum Joannem diaconum jugulavit, et mortuus. est. 41. Haec cuncta tantae necessitudinis meae penuria citra quod alibi vicenario annorum numero memoravi. Hic itaque alios viginti duobus annis infelix sustinet anima mea. De innumera discriminum certamina pauca breviter comprehensa non me compulit temeritas vanae gloriae innotescere prolata, sed ut cunctis patesceret, qui desiderant in sancta religione ad Dominum converti, quanta sint inimici invidentis et persequentis perniciosa obstacula, atque hominum perditorum invidens dira diversaque perversitas, et qualiter perseveranti certamine confligat, qui dederat palmiferam obtinere victoriam; ut non prolixitas fastidiosi agonis gignat desperationis torporiosam ambiguitatem, sed timor Domini et ejus judicium, atque spes vitae aeternae, strenuiter eum corroboret usque in finem. Unde infelicitas mea non cessat pium deprecari Dominum, ut mihi usque ad ultimum vitae praesentis occursum tribuat perpetuum de saevissimo hoste victoriae triumphum, atque cunctorum malitias exstinguat facinorum, et hunc quem mihi pietas ejus novissime concessit, non permittat usque ad mortem derelinquere locum. Quia tantus existit congruentissimae quietis ad instar paradisi aptissimus locus, ut etiam licet (ut supra sum locutus) sit eminentissimorum montium munitione circumseptus, nullius tamen instat . . . . umbrarum opacitate fuscatus, nisi luciflui splendoris venustissimo decore conspicuus, atque vernantissimi viroris eximia amoenitate fecundus, procul a mundo remotus, nullarum saecularium actionum tumultibus, neque feminarum occursibus infestatus, ut cunctis liquido patescat, pro adipiscendo perfectae sanctitudinis culmine, fidelibus a mundanis illecebris commerciisque recedentibus ad non esse praeparatus. Haec intuens inimicus, et per hypocrisin sibi subjectis fideles Dei expellere conatur.

REPLICATIO SERMONUM A PRIMA CONVERSIONE.

42. Primae conversionis ordinem retexens, praefatae contritionis meae subsequentem persequentis inimici dispersionis desolationem atque clementissimam opitulationis Domini consolationem per ordinem replicabo. Cumque in excelsi montis cacumine, stulta populi sacrilega caecitatis dementia, profana daemonum delubra impie atque insipienter paganorum ritu excoleret, fidelium Christianorum ope tandem probrosa obscenitas destruitur. Hic vero locus, licet (ut supra declaratur) sit summae necessitudinis penuria occupatus, sed ex fidei integritate poscentibus cita exauditio in orationibus impetratur. Igitur ut religiosae conversationis possidendae rei inexplicabile adducam cupiditatem, duo mysticae revelationis atque misericordiae breviter intimabo.

43. Dum olim ope humanae consolationis destitutus in supradicto acre necessitudinis monte anhelans degerem, nullum habens providum, aut subsistentem in ima necessitate ministri, venit ad me quidam clericus juventutis fortitudine fretus; flagitans precabatur ut meae esset disciplinae subjectus. Quem intuens expeditum, atque saecularibus exercitiis aptum, constitui eum operum manuum mearum prodemptorem, alimentique stipendiorum necessitudinis nostrae esse ministrum. Cumque in quodam praedio fruges, caeteraque alimentorum subsidia sufficienter in suo reposuisset hospitio, quodam die, dum ad eum quemdam fratellum oblitus dirigerem, primo illi mandare recordatus, postmodum ei in devexo lateris descendenti de supercilio montis clamavit dicens: Dic illi ministranti ut unum modium de cibaria vicino illi caeco det, et medium modium alii cuidam pauperi. 44. Post haec adveniente nocte dum cubili proprio quievissem, cumque membra corporis sopor adisset, confestim vidi me extensum fortiter ad verbera, hinc inde latere duo viri cum gladiis stantes, corpus meum crudeliter lucebatque comburebant latera mea. Et cum nimio dolore cruciatus crebro expergerer, iterum sopore gravatus obdormiens in ipsa tormenta permanebam. Cum novissime expergefactus fuissem, deprecans dixi: Domine, pro misericordia pietatis tuae, revela mihi quid est pro quo hoc patior, quia nescio pro quo reatu tantum irae tuae incurri furorem. Post haec audivi vocem dicentem: Non audisti Evangelium loquentem ut sit eleemosyna tua in abscondito, et tu de monte ad vocem dispensas eleemosynam? Statim solutus a vinculo egi gratias Domino, quia dignatus est stultitiam meam pro emendatione corripere. Post paucos vero dies praefata saeculi stipendia, propter quam haec tam terribilis exarserat ira, igne cremata est. Hinc denique timore perterritus non solum caducam mundanam substantiam, sed etiam ipsum subministrantem a me protinus repelli, et ut hinc postulationem cura miserationis dominicae pateat, breviter intimabo. 45. Cum in eodem necessitudinis loco quemdam Bonosum filium enutrirem, et illi pro eruditione praecipuum conscripsissem libellum, cum autem parentes ejus mihi pretium dare niterentur, dixi ad ejus pueruli matrem ut mihi cilicinum mandaret tantum facere pallium. Et cum unius aut duorum annorum vel amplius transisset spatium, et oblita esset promissionis suae implere effectum, cumque, propinquante vindemiae tempore, se ad vindemia celebranda proficiscere praepararet, eadem matrona, nomine Theodora, infirmata est. Cum autem per noctem aegrotans dormiret, revelatum est illi quod cum viro suo, puerulis et puellis suis ad supradictam ecclesiam sancti Felicis suffragium incolumitatis flagitatura pergeret. Et quia sub illo monte publica discurreret strata, cum [autem] in ea ingressi fuissent, obviaverunt multitudinem hominum multa boum juga ducentium. Cumque inter illos venissent, unicornipeda bos furens eamdem matronam sub scapulam cornu percussit, sicque truculentus in altum excutiens caput, radicitus subscisum cornu in ejus viscera reliquit infixum. Cum omnibus suis et caeteris viantibus evellere, et nullatenus praevalerent, cum jam seminecem eam tenerent, apparuit eis viri splendidissimus veniens e contra ecclesiam sancti Felicis per desertum, cujus vultus fulgebat ut sol, vestimenta ejus splendidiora nive. Cum enim propinquaret ad eos quasi ignorans, interrogavit dicens? Quid habetis, homines? aut quae est causa luctus et tribulationis vestrae? Tunc ostenderunt ipsam plagam crudelitatis, dicentes: Vide, domine, qualis casus perditionis evenit, occisa est mulier, et ei subvenire nullo modo possumus. Et ille respondit: Vos [autem] multi estis, et subvenire non potestis? Quid mihi dabitis si ego, admota manu, subvenio? Sicque omnes dixerunt: Si jubes facere mercedem, potes, quia tanta in te est gloriosa claritas sanctitatis, ut nihil tibi impossibile sit faciendi. 46. Tunc ille perapplicuit se ante illam, et dixit ei: Ego tibi nullo modo subveniam, nisi prius mihi juramentum dederis, ut ante quam ad Bergidum vadas cilicinum, illum mantum Nunni Valerii, quem promisisti, facias. At illa interrogans eum dixit: Domine, tu quis es? Et ille respondit: Homo sum domini Felicis. Tunc illa correpta timore, coactaque dolore, levans manus suas ad ecclesiam sancti Felicis dixit: Per ipsum domnum nostrum Felicem, quia si me modo sanare jusseris, statim eum incipio facere. Post haec ille ex duobus digitis abstraxit de corpore ejus cornu bobis, quem habebat infixum, et longe projecit, sicque ponens manum super plagam ejus dixit: Ecce salvata es, et si feceris hoc quod promisisti, bene ad Bergidum ibis, et bene inde remeabis. Si autem facere neglexeris, tibi imputabis. Haec audiens sanissima facta est ab omni dolore. In his evigilans coepit nimia anxietudine fluctuare, quod tarde manesceret. Cum enim primi galli insonuisset canor, statim conciter de lectulo consurgens clamavit filias et ancillas, et ita praedestinavit astucia, ut die tertia specie facta, et curata, mihi cum multo ofertionis obsequio per semetipsam exhiberet; et sic mihi cuncta sicut passa fuerat intimavit. 47. Cum igitur in saepe dicto monte immensa necessitudinis penuria coarctatus persisterem, veniebant quidem tranquillo tempore adolescentuli multi meae quoque se mancipantes doctrinae. Sed cum hiemalis procellosa imminebat tempestas, omnes protinus abscedebant, et ego tantum inclusus, et usque ad mortem penuria contritus permanebam, in tantum, ut dum quidam religiosus pauper me consolare desiderans, mecum permanere promitteret, et simul nos immanitas nivalis atque dira flavorum occupasset inclusos tempestas, pauper ille gravissima urgente penuria defunctus est. Ego vero juxta ejus cadaver exanime aliquantis diebus mansi, necessitate proximae mortis afflictus. 48. Post multas crebras et intolerabiles in eodem loco antiqui hostis impugnationes majori me conatus est visibiliter perturbare terroris pavore. Nam quodam die hymnis ante lucem explicitis matutinis, dum ex adverso ejusdem basilicae voluissem pro necessaria causa egredi per posticulum in deserto, reperi in ipso ostio stantem diabolum velut inormem teterrimum gigantem procerrimae statuae imminentem usque ad nubes. Cumque immenso pavore perterritus intus obsisterem obstupefactus, et ille extrinsecus egressionis aditum obstrueret, coepi intra me cogitans dicere: Si retrorsus abiero, ipse inimicus fiducialiter invalescet, eo quod eum pavidans fugiam. Hinc vero ope Domini sumens audaciam, dixi ad eum: Scio quia Satanas es; et signans frontem meam: Ecce, inquio, crucem Domini mei Jesu Christi, qui est virtus et victoria mea; nunc videbitur si ego fugio, si tu. Et sic progrediens exclamavi: In nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti. Et perveniens ad locum ubi stabat, ille vero retrahendo et deficiendo humiliatus usque ad terram, liquefactusque evanuit. Cumque me pro hoc, juvante Domino, non valuisset, [sed] pro alia me illusionis phantasmate mutuavit irretire. 49. Cum [autem] parvulum quemdam pupillum litteris imbuerem, tantam dispensatio divina dedit illi memoriae capacitatem, ut intra medium annum peragrans cum canticis universum memoria retinet Psalterium. Cum vero quodam die hora sexta diei ad operam sederem, et ille coram me legeret, coepit clamare dicens: Quid est hoc quod video? Et ego dixi illi: Quid vides? Ecce, inquit, video angelum Domini; cujus vultus fulget sicut sol, vestimenta illius super nive candidior est. Qui dicit mihi: Quia propter te veni directus a Domino, ut te ad praesentiam Majestatis ejus perducam, qualiter tibi pro operibus tuis mercedem rependat. Ego namque dixi illi: Non credas, quia non est angelus Domini, sed daemon diaboli. Et sic clamavi illum ad me, et interrogavi eum si adhuc videret? Et ille respondit: Ecce ubi stat ante nos. Tunc mandavi illi electos psalmos recitare, dicens: Si angelus Dei est, stabit; si daemon, fugiet. Cum autem ille ad vocem, et ego intra me diutius recitaremus, dixit: Ecce jam se elongando liquefactus evanuit. 50. Videns autem omnipotens Deus tantam cladis penuriam, atque tantae desolationis miseria infaustam tabescere animam meam, excitavit quemdam adolescentem juventutis flore vernantem, nomine Joannem. Cum illi a parentibus suis peteretur sponsa, ille [vero] Spiritus sancti flamma succensus, sanctaeque religionis desiderio afflatus, elegit potius spiritualibus nuptiis copulari Deo (in quibus a lucto incipitur, sed ad gaudia aeterna pervenitur) quam carnalibus nuptiis subjici, quae a laetitia semper incipiunt, et ad finem cum luctu tendunt, confestim universam saeculi illecebrantem lasciviam despexit, et ad consolationem exiguitatis meae omni cum festinatione pervenit; et ita est in timoris Domini confessione fundatus, ut sicut voluntaria charitate, ita in cuncta necessitudinis tribulatione et in omnibus haberem participem. Saevissimus igitur inimicus graviter invidens charitati atque consolationi nostrae, solita malitia adhibuit artes, qualiter societatem nostram fraudulenta supplantatione dispergeret. Cumque solus mihi in interioris eremi vasta solitudine socius adhaesisset, supposuit suae crudelitatis ministros latrones saevissimos per quorum impiissimam vastationem nos efficeret utraque parte divisos. Ille autem crudeliter caesus, et pessime debilitatus, ad pristinum reattractus est locum. Ego [etenim] post haec iteratim vastatus, in alia parte a Christianis, ut superior declarat historia, sum productus. Cumque ille post haec perditam recepisset salutem, et ad meum sicut pridem, properaret obsequium, ita zelo diaboli indurata sunt corda pravorum hominum, ut nequaquam eum permitterent meum demum adire consortium. Et dum ego supradicto ordine ad eadem loca, duce Domino, in cellula beatissimi Fructuosi fuissem perductus, et ille non fuisset permissus, et quia de saepe dicto monte me discedente, recessit, et assiduus populi concursus, cum autem de stercore animalium dudum occurrentium hominum deliciosus in eodem loco excrevisset fenus, veniens ignis per desertum, per idem fenum ingressus, cuncta habitacula cum ipsa concremavit ecclesia. Post haec praefatus Joannes ad radicem ejusdem montis deorsum sibi, opitulante Domino, novum construit monasterium, in quo eum episcopus ordinavit contra voluntatem suam presbyterum. 51. Cum autem ibidem a me degeret desolatus, et ego de ejus desolatione manerem moerore confectus, adduxit Dominus per compunctionem cordis ex longinquitate terrarum quemdam puerum nomine Saturninum, exercitiis activae vitae atque servitiis aptum, et in omni sua actione compositum. Quem primum ille suscipiens conversum, cumque in summa abstinentia, vigiliis, jejuniis, orationibus, psalmodiae canoribus, diversisque operibus, artificiis, vel caeteris regularibus exercitiis, diebus ac noctibus, instanter vacaret, coepit ad eos Christianorum pietas, quae olim, me discedente, recesserat, recurrere, et necessaria stipendia ministrare. 52. Et cum aliquantorum annorum transacto intervallo, in praedicto permansissent regulari exercitio, eidem religioso fratri Saturnino saepe per revelationem venit admonitio, ut inde quantocius egrediens, ad infelicitatis meae festinaret consortium. Qui statim divino obedivit praecepto. Quem cum omni exsultatione suscipiens benedixi Deum creatorem omnium, quod velut in extremo vitae meae termino, dare dignatus est senectuti meae baculum, et saepe quaesitum salutis remedium. 53. In quadam igitur rupe huic monasterio subjacente, qua beatissimus Fructuosus orare consuevit, et in eodem loco crux lignea in titulo stabat fixa; hic [autem] frater Saturninus coepit desiderabiliter cogitare, ut ibidem secundum vires exiguitatis nostrae quantuluscunque titulus oratorii construeretur. Cum autem hoc cogitatum suum mihi narrasset, coepi contradicere illi, eo quod locus esset incongruus, et ad faciendum non subsisteret virtus. Protinus eodem die cum meae ( sic ) sopor adisset, jussit divina pietas mihi aperte revelare, qualiter hoc fieret, sua esset voluntas, et quod celeriter virtus ejus hoc ad perfectionem perduceret. Illico voluntate Domini comperta, de opera manuum mearum, vel unde mihi dispensatio divina jussit tribuere, pro munificentia mercedis bonorum Christianorum, conducti sunt et multi operarii subministrantes. Cum quibus, opitulante Domino, et ejus virtutem, perfectus est. Cumque in eodem loco, [quo] nulla pateret planities, sed saxei ingentis pinnaculi discrimen praecipitis immineret, eamdem aggredientes leviter scinderunt rupem, et in eodem loco in nomine sanctae crucis, et sancti Pantaleonis, caeterorumque sanctorum mart rum, licet brevis fabricae tantillum, sed virtutis culmine magnum, sacrum Domino constructum est templum: quod a viro Dei reverentissimo Aurelio episcopo est cum omni diligentia Domino consecratum, simulque hujus aedis opificem Saturninum, ope Domini, sacravit presbyterum. Qui dum quotidiana ibidem Domino immolaret sacrificia, aliquanta illi exauditionis patefacta sunt signa. Ex quibus aliquanta quae veniunt ad memoriam breviter insinuans edisseram. 54. Dum quadam die lapides desuper, imminente rupe, abscinderet, subito erupta desuper ingens acutissima lapis praecipitata deorsum, ejus percutiens pedem illius usque ad ossa penetrans, nervos et venas incidit. Dum esset formido, ne debilis factus gressum amitteret, aut mortem incurreret, mox siccato sanguine se decubans, in lectulo continere non potuit; sed solita consuetudine se ad sacrificium Domino offerendum licet debilis cum nimio labore necessitatis semipes attraxit; statimque ut sacrificium coram Domino immolavit, ita egressus est sanus, ut videretur illic nec spinae aculeus eum vel leviter punxisse. 55. Demum cum matutino tempore celebrandum adfuisset officium, et claustra ingressus ita essent praepedita, ut ea reserare non posset, commotus animo, veniens ad fenestram altaris, clamavit dicens: Bene hoc est, domini sancti, ut veniam ad officium vestrum, et ingredi me non permittatis. Haec dicens cum ad ostium fuisset egressus, confestim audita est sera, quae intrinsecus clausa obserabat obstructa, procul abscedere, et ingressum patefacere; quod videntes ipse et qui cum eo erant, in obstupore versi admirantes, benedixerunt Dominum. 56. Cum autem in eodem deserto aliquantula legumina seminasset, et dono Domini uberrime fecundans, densissima screvisset, quam cum maturescentem cernere, cavens [namque] ne a diversis vastaretur, parvulum super altarium benedixit vellelum, quem pro signo in eodem suspendit agro. Cumque omnes formidarent quidquam ex inde contingere, quidam stultus, dum ausu improbo ibidem fuisset ingressus, et coepisset gulae suae explere voracitatem, protinus percussus est a serpente; et mox decidens, tandiu ibidem jacuit exanimis sine mente, quousque invenirent eum plus de ore et posteriore stercora fundentem, quam habuerat discerpere, dum per gratiam Domini nullus alius fuisset inventus qui in his montibus a serpente fuisset vulneratus. 57. Alio quoque tempore quidam saecularis, nomine Basilius, cum ingenti necessitudine coactus debilis ad eum venisset, quoniam dextera manus ejus, et brachium, contractis nervis, arefacta turgens obriguerat, illico miserationis pietate compulsus, benedixit oleum, et ejus debilia membra orans perunxit; confestim ope Domini ejus pristinae sanitati restituta sunt membra. Et sic benedicens Deum incolumis cum omni exsultatione ad propriam reversus est domum.

58 Cum igitur huic sancto cum summa licentia deserviret altario, et infelicitatis me solemniter in hoc superioris monasterii ministraret claustro, post haec spiritu vanae gloriae elevatus, sperans se ut a me segregatus, super me honorabiliorem laudem nominis sui [ me derelicto], amplioremque venerationem obtineret a saeculi vulgo, discedens hinc erga ipsum sanctum operis sui altarium in tenuissimo et angusto se retruxit ergastulo, de quo pro solo tantum diurnum atque nocturnum celebrandum procedebat officium, et saepe offerendum Domino sacrificium. Cum autem ibidem tempore quievisset, rapacissimus vorax ille insatiabilis lupus praesecutor animae nostrae idcirco festinavit cum e consortium unanimitatis meae segregare, ut velut ovem errantem se eum facile aptum faceret praedae: cujus denique cordis intima ita furens aggressus est, ut est in tantis angustiarum molestiis faceret atrocitate fluctuare, ut nec die, noc nocte inter inde hic, et hinc illic discurrentem permitteret vel modico spatio tranquillae quietis persistere. Hinc nequiter devictus, et facile superatus egrediens, per noctem carrigavit asinum, quem habebamus evectionem propter hujus eremi stipendiorum necessitate, de librorum volumina quos ipsi sancto altario conscripseram, vel caetera quae ibidem de Dei dato contuleram, et temeranter persuasus ductus est ab inimico captivus.

59. Post haec adhuc mecum doloris consuetaeque tribulationis meae ille supradictus Joannes meus discipulus, illius quoque magister primus, a quodam iniquissimo rustico, ab ipso invido persequente diabolo praecipiter impulso, in praedicto suo monasterio, ante sanctum altarium in oratione prostratum, est impiissime et crudeliter capite truncatus. 60. Ipso quoque tempore licet Providentia divina, quae semper pro pauperum suorum miseria sollicitam adhibeat curam, ne ego miserrimus ab omni consolationis praesidio relinquerer destitutus, de te ra nativitatis meae sollicitavit ad timorem suum mihi proximum fratris meis Montani filium, nomine Joannem, qui compuncto corde veniens reliquit servitium regis, atque uxorem, et filios, vel omnia quae habebat, et convertens cum famulo suo Evagrio se toto corde dominico mancipavit servitio, qui nunc usque quae utrisque cellulis necessaria sunt fideliter elaborans ministrat. Nam adjutus a Domino, qui eum sancti altarii ipsius jussit esse ministrum, vineas in eodem deserto, hortum olerum, et multas pomiferas diversi generis plantavit arbusculas, atque domicilii fundavit habitacula, et caetera quae hic vel illi necessaria sunt, quotidie nititur ope Dei perficere, et in his desiderat usque ad finem vitae suae permanere. 61. Post crebras, videlicet, inimico impediente, penuriae contritiones, atque amarissimas et tristes dispersionis desolationes, illa sempiterna pietas, quae non vult facturae suae perditionem, tribuit infelicitati meae post quadraginta duorum continuo annorum contritionem aliquantulum quietis, cupitam consolationem et remedium. 62. Insuper compunxit corda fidelium suorum ad misericordiae pietatem gloriosi principis, pontificum, caeterorumque Christianorum, qui largiflua in mea egestate operati sunt mercede, quam recipiant centumpliciter a Domino in haereditate coeleste. Hinc etenim scriptum est: Divina ac sempiterna pietas post tempestatem dirissimam tranquillum facit, et post lacrymationem et fletum jucunditatem infundit. Et iterum: Gaudia post luctum veniunt; post gaudia luctus. Ploratum sequitu risus, et cantica planctus. Et ipsa Veritas dicit: Qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit. 63. Interdum dum juxta sanctorum apostolorum ego indignus inconvulse demum praesidens altario, cumque praetenso latere montis nullus planitiae congruus pateret sinus, nostrae fragilitatis paulisper opitulante manu Dei, brevis hic, sed aptus, atriunculi locus opificum labore versus est in planum. Cerne nunc septas undique oleas, taxeas, laureas, pineas, cipreseas, rosceasque myrices, perenni fronde virentes, unde rite horum omnium perpetuum nemus Daphines nuncupatur, diversarumque arbuscularum praetensis surculorum virgultis, hinc indeque insurgentibus vitium contexta palmitibus, viroris amoenissima protegente umbracula, sed monarcis opacitate venusta, fecundansque invia, ita solis ardoribus aestuante refrigerat membra, ac si antra tegant, et saxea protegat umbra, dum molli juxta rivuli decurrentis sonitu demulcet auditus, atque rosarum liliorum, caeterorumque herbarum floreus nectareus aromatizans redolet olfactus, et venustissima nemoris animum lenit amoenitas, sobrie et non ficta, sed fidelis perficiatur charitas. 64. Juxta hujus situm ope Domini parvulum adjecimus hortulum, quem arborum plantationis claustra septum fecit esse munitum, ut quantum plus post finis mei obitum locifluum transierit spatium, tantum fortior illum gignens arboreum observabit claustrum. Tanquam navicula procellosis fluctibus quassata, desideratum tandem penetrat portum, ita ego indignus velut de monumento sepulcroque suscitatus, aut ab infernali tenebroso carcere ejectus, praeclara post tenebras perfruens luce, omnipotenti Domino immensas non sino agere grates, quod ad quietem saepe cupitam et crebro quaesitam tandem merui jam fatiscente corpore pertingere locum. Et sic in eo confido, ut sicut me jussit aliquantulum de voragine saeculi facere alienum, ita de infesto et pessimo inimico faciat palmiferum victoriae obtinere triumphum, atque expiatum cunctorum contagione peccaminum per satisfactionis lamentum, cum his quos ad meum jussit praedestinare solatium, almum dat poenitentiae fructum, vitaeque aeternae consortium, qui periturum per crucis tropaeum destruxit imperium.

QUOD DE SUPERIORIBUS QUERIMONIIS RESIDUUM SEQUITUR.

65. Dum olim juxta quod superioris querimoniae breviter ordo declarat, necessitate compulsus, utpote juxta saeculare conventu me in humili et angusto retrusissem ergastulo, in quo solus in tristibus tenebris, penuriis coarctatus, velut jam in sepulcro angustiis mancipatus: cum [autem] hinc per supradicta serie fuissem productus, intuens huic Rufianensis locum monasterii a mundana conversatione remotum, et velut Gallorum Alpium procerrimae altitudinis montium ita esse circumseptum, ut non indigeat parietis trusionem. Penetrando autem advenientibus a contra habitabilem partem praediorum, tantum una antiquitus manufacta patet trames, quae excisis rupibus ita tenuem et angustum redit aggeris labyrinthum, in quo non nisi singulatim homines in timore periculi gradiuntur, quo hinc in vicino monasterii exempto in una procerrima rupe sanctissimi Fructuosi patuit oratorium. Qua excisa, ope Domini, sanctum ei constructum est templum: quod est positum habitationis hujus monasterii velut terminum et claustrum de ejus constructione; et hic juxta altare sanctorum apostolorum operatione, in superiore historia patet breviter comprehensum. 66. Librorum vero volumina, tam quae quotidiano officio, quam pro sanctarum festivitatum pro ordine pertinet anniversario, vel etiam diversarum sanctarum Scripturarum quod ad aedificationis profectum atque industriae documentum proficit animarum, utraque altariorum sanctorum, juvante Domino, plenarium adcelebravi compendium. Pro quibus operibus et bonorum hominum occursionem, atque summae charitatis dilectionem, hujus loci incolae sumpserunt atrocissimum zeli et invidiae laborem, atque publicas et clandestinas odibiles persecutiones, infandaque diabolicae artis adhibuerunt apodixem, per quam praefati, atque eos qui publice sunt interfecti, caeteri qui remanebant conversi, mutata mente, turbati per diversas sunt terras dispersi. Animalia namque quos de . . . illi sancto altario coemeram, funditus sunt exterminata, ac, sicut ait Elias propheta: Remansi ego solus. Et: Quaerunt animam meam, ut auferant eam. Ex quorum impiis ima clanculae susurrationis militia unus brutobardus atque ineptiae socordis babigerus, nomine Firminus, qui est ipsius morbidi gregis in ruinae perditione praepositus, nuperrime [igitur] dementiae vesanie frustratus, quod non habuit unde infelicitati meae crimen objiceret, pro sola bonorum Christianorum susceptione, charitate, et dilectione, me conatus est publica obtrectatione derogare, dicens, eo quod ante me fuissent duo presbyteri in hac retrusione, qui vicinos, notos, et amicos recipiebant intus in cellulae quo orticellae, et de longe venientes accipiebant per fenestram: quorum quasi meliorem conversationem mihi dolose invidens post vituperationis objectionem, ipsorum quippe retrusorum primus diaboli persuasione, atque lasciviente voluptate devictus, et nequiter superatus discedens, ad saeculi est vanitatem regressus; ille enim alius ita permansit otiosus, ut nullum post mortem imitabilem superstitibus relinqueret opus. Hinc autem Jacobus apostolus praedicat, dicens: quia Fides sine operibus mortua est. Ego vero inter haec charitatis interius et exterius bifariam varietatem sancti apostoli Pauli semper observans, recordabor sententiam dicentis: Omnibus omnia factus sum, ut omnes lucrifacerem. Ad hoc autem de dogma Patrum pauca breviter adjiciam. 67. Beatus [autem] Arsenius cum ex genere clarissimo nobilis, et ex genti opulentia sublimatus degeret in gloria, timore Domini correptus, dereliquit universa. Pauper et seminudus Scythicae solitudinis ingressus est deserta, ibique se in exigua et arcta reclusit claustra, in qua dum diutius permaneret, vir Dei Theophilus Alexandrinus archiepiscopus desiderans eum videre, notuit illi dicens: Si venio ad te, aperies mihi, ut videam te? At ille renotuit: Si veneris aperiam tibi. Nam si tibi, et omnibus. Cumque haec prima ejus conversione fierint, postmodum [vero] ita composuit vitae suae ordinem, ut ad ecclesiam in congregationem cum multitudine aliorum Patrum solita solemnitate procederet; et multos sibi occurrentes in charitate susciperet, in tantum, ut una religiosa nobilis matrona ejus desiderio commota navigans de Roma, cum per internuntios suggereret, ut eum videret, et ille non acquiesceret, illa [vero] confisa ait: Confido in Deum, quia videbo eum. Et sic constanter pergens jussu Domini reperit eum extra cellam; et procidens prostravit se ad pedes ejus, et tandiu jacuit, quousque ille elevaret eam, et ita factum est, ut qui ante episcopum suscipere fastidierat, postea per Domini voluntatem fidelem feminam, licet nolens, susciperet in charitate. Quoniam in futuro judicio non locum clausum, aut apertum, non monasterium, non villam, non vicum, non habitum, aut sexum, requiret Dominus, sed secundum proprium opus singulis retribuet.

DE NOVAE VITAE INSTITUTIONE.

Dilecte fili, dilige lacrymas: noli differre eas. Tantum promptus adesto lamentis quanto fuisti pronus ad culpam. Qualis tua fuerit ad peccatum intentio, talis ad poenitendum sit devotio. Sicut in profundum recesseras, ita revertere. Nulla res te de peccato securum faciat. Nulla te securitas vel deceptio blandiat. Incessanter in corde tuo spes et formido consistat, pariter spes, et metus, timor, et fiducia. Sic te spes indulgentiae erigat, ut metus gehennae semper affligat, et timor semper emendet. Timor Domini expellit peccatum, et perimit vitium. Ubi timor non est, ibi dissolutio vitae. Valere te magis animo, quam corpore opto. Adversitas corporis remedium est animae. Si prosperitas erexerit, non extollaris; si calumnia contigerit, pusillanimus non exstes; probari te in prosperitate cognosce, non extolli, et bona, et mala, prout tibi eveniant, mente libera sustine. Si potes iram vitare, vel sustine, vel tempera. Disce mala tolerare, magis quam facere. Detrahentium errores dissimulando calca, contumelias detrahentium patientia supera: propera verbo aspero patientiae scutum opponere: quamvis quisque irrideat, quamvis quisque exasperet, quamvis insultet, quamvis injuriam faciat, quamvis afficiat contumeliis: tu tace, tu dissimula, tu non loquaris, tu exerce silentium; injuriae non respondeas, convicium non retorqueas; disce a Christo modestiam, disce tolerantiam; injuriam passus pro nobis, reliquit exemplum nobis: nam palmis percussus, flagellis caesus, sputis derisus, clavis confixus, spinis coronatus, cruce damnatus, semper tacuit. Magna virtus est, si non laedas, a quo laesus es; et magna gloria cui potuisti nocere, parcas. Maledicenti benedictionem oppone. Irascentem patientia declinare satage. Mala aliorum bono tuo supera: non enim habebis indulgentiam, nisi dederis, et si ille non supplicat, et si ille dimitti non postulat, tu relaxa ex corde, tu dimitte ex animo, ut Pater tuus qui in coelis et dimittat tibi, sicut tu dimittis debitoribus tuis, hoc est, tibi persequentibus, tibi maledicentibus, et tibi calumniantibus. Alienae nequitiae non serves dolorem. Invidia pestifero ardore bona composita devorat, invidia animum velut tinea comedit: pectus urit, mentem afficit, cor hominis, quasi pestis, depascit: occurrat enim contra zelum bonitas, adversus invidiam charitas praeparetur. Retine semper vinculum constantiae. In omnibus actionibus tuis imitare bonos, aemulare sanctos, habeto ante oculos exempla sacerdotum; sint tibi documenta Patrum, disciplinae incitamenta; nec favor te seducat, nec vituperantia frangat: qui laudem non appetit, nec contumeliam sentit. Quid enim prodest, dum malus es, bonus dicaris? Discerne te judicio tuo, non alieno; qualis haberi vis, talis esto. Professionem tuam non in habitu, sed in incessu demonstra. Sit in ingressu tuo simplicitas, in modo puritas, in gestu gravitas, et in incessu honestas appareat, nihilque levitatis. Gressus tui alterius oculos non offendant, nec des aliis locum de te detrahendi. Fuge improbos homines, et iniquos, maxime eos qui ad vitia proni sunt. Socios bonos tibi conjunge, quia si fueris socius bonae conversationis, eris et virtutis. Respue sermones impudicos, sermo enim vanus vanae conscientiae indicium est. Mens hominis lingua panditur; et qualis sermo ostenditur, animus comprobatur: loquere non quodlibet, sed quod oportet. De malo alterius os tuum non coinquines: judicia tua, non aliena, attende. Quod ad te non pertinet, noli inquirere, nec quod inter se dicunt homines nunquam scire desideres. Quibus, adimpletisque legis verbis, vitam aeternam assequeris.