Jump to content

Opuscula de praescientia et praedestinatione

Checked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Opuscula de praescientia et praedestinatione
saeculo IX

editio: J. P. Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 116

Opuscula de praescientia et praedestinatione

Opuscula de praescientia et praedestinatione (Amulo Lugdunensis), J. P. Migne 116.0104C

OPUSCULUM PRIMUM. Responsio ad interrogationem cujusdam de Praescientia vel Praedestinatione divina, et de libero Arbitrio.

116.0097A| Omnipotens Deus, quia verissime verus et solus Deus est, omnino in sua aeterna et incommutabili scientia praescivit omnia antequam fierent, sicut Scriptura testatur, dicens: « Deus aeterne, qui absconditorum es cognitor, qui nosti omnia antequam fiant. » Praescivit ergo sine dubio, et bona quae boni erant facturi, et mala quae mali erant gesturi. Sed in bonis ipse fecit sua gratia ut boni essent: in malis vero, non ipse fecit ut essent mali, quod absit, sed tantum praescivit eos proprio vitio tales futuros. Neque enim praescientia Dei imposuit eis necessitatem, ut aliud esse non possent, sed tantum quod illi futuri erant ex propria voluntate, ille ut Deus praevidit ex sua omnipotenti majestate. Unde Scriptura incontaminabilem justitiam ejus nobis insinuans, 116.0097B| ait de illo: « Nemini mandavit impie agere, et nemini dedit spatium peccandi. » Quod ergo impie agunt impii et iniqui, et spatium temporis vitae hujus, quod eis dedit Deus ad bene agendum, ipsi e contrario convertunt ad malum exercendum, non Dei, sed ipsorum est culpa, et ideo recte damnantur ipsius justitia. Praescivit autem idem omnipotens Deus etiam aeternam illorum damnationem, sed ex merito ipsorum, quos in propria malitia perseveraturos praevidit, non ex sua, quod absit, iniquitate, qui nihil injuste constituit, et qui reddit unicuique secundum opera sua, id est, et bene agentibus bona aeterna, et male agentibus mala perpetua. Ergo bonos praescivit omnino, et per gratiam suam bonos futuros, et per eamdem gratiam 116.0097C| aeterna praemia accepturos, id est, et in praesenti saeculo bene victuros, et in futuro feliciter remunerandos. Utrumque tamen ex dono misericordiae Dei. Unde Apostolus vasa misericordiae eos appellat dicens: « Ut ostenderet divitias gratiae suae in vasa misericordiae, quae praeparavit in gloriam. » E contrario autem malos, et praescivit per propriam malitiam malos futuros, et praescivit per suam justitiam aeterna ultione damnandos. Sicut praesciebat de Juda proditore quod eum esset traditurus, sicut Evangelium dicit: « Cum esset unus de duodecim, » praesciebat etiam aeternam ejus damnationem, cum diceret: « Vae homini illi per quem Filius hominis tradetur. Bonum erat ei, si natus non fuisset 116.0098A| homo ille. » Sic et de impiis Judaeis, praesciebat sine dubio eorum impietatem futuram, de qua praedixit in Psalmo: « Dederunt in escam meam fel, et in siti mea potaverunt me aceto. » Praesciebat et subsequentem ipsorum damnationem, de qua in eodem Psalmo subjunxit: « Deleantur de libro viventium, et cum justis non scribantur. » Sed in his, et in omnibus iniquis, illud prius ex propria est pravitate, istud sequens ex divina aequitate. Hoc modo et de praedestinatione Dei omnino sentiendum est quia in bonis praedestinavit, et ipsam eorum bonitatem futuram ex dono gratiae suae, et pro eadem bonitate aeternam ipsorum remunerationem, ut ipsius dono fierent boni, ipsius dono essent remunerati. Unde ait Apostolus: « Qui praedestinavit nos in 116.0098B| adoptionem filiorum per Jesum Christum in ipsum. » Et alio loco: « Quos praescivit et praedestinavit conformes fieri imaginis Filii sui. » Praedestinavit utique electos suos, ut et nunc assumerentur in adoptionem filiorum Dei per gratiam baptismi, et in futuro efficiantur conformes imaginis Filii Dei, per eamdem Dei gratiam secundum imaginem ejus renovati et glorificati. Praedestinavit omnino, ut et hi essent boni, non ex se, sed ex illo, et illi beati, non per se, sed per illum. In utroque ergo bona sua in eis et de eis futura praescivit et praedestinavit. In malis vero et impiis, non praedestinavit omnipotens Deus malitiam et impietatem, id est, ut mali et impii essent, et aliud esse non possent: sed quos praescivit et praevidit malos atque impios futuros 116.0098C| proprio vitio, ipse eos praedestinavit ad aeternam damnationem justo judicio. Non quia aliud esse non potuerunt, sed quia aliud esse noluerunt. Ipsi igitur sibimetipsis exstiterunt causa perditionis: Deus autem justus judex et ordinator justus ipsius damnationis. Non enim praedestinavit injusta, sed justa. Praedestinat tamen et coronas justis, et poenas injustis, quia utrumque est justum. Quam justitiam ejus commendans nobis Apostolus, ait: « Nunquid iniquus Deus, qui infert iram? Absit. » Et quia modo omnibus praerogat patientiam, ut convertantur ad poenitentiam, et qui pereunt, suo contemptu et duritia pereunt, quia tantam Dei patientiam contempserunt, iterum alio loco dicit: « An divitias bonitatis 116.0099A| et patientiae et longanimitatis ejus contemnis, ignorans quoniam benignitas Dei ad poenitentiam te adducit. » Secundum duritiam autem suam et cor impoenitens, thesaurizat sibi iram in die irae et revelationis justi judicii Dei, qui reddet unicuique secundum opera sua. Hinc etiam alia Scriptura testatur, dicens: « Deus mortem non fecit, nec laetatur in perditione vivorum: impii autem manibus et verbis accersierunt illam, et aestimantes amicam deflexerunt et sponsiones posuerunt ad illam, quoniam digni sunt qui sint ex parte illius. » Non ergo omnipotens Deus ulli hominum causa mortis vel perditionis existit; sed ipsam mortem et perditionem manibus et verbis ipsi impii sibi acccersunt, dum nequiter operando, et nequius aliis suadendo, et sibi et illis 116.0099B| damnationem adducunt; dum viam iniquitatis et perditionis amantes, a recto itinere deflectunt, et ad perpetuam damnationem, tanquam datis inter se dextris, pari consensu nequitiae, quasi ex voto et sponsione festinant, foederati mortis et vitae aeternae inimici: ipsi secundum duritiam suam et cor impoenitens, thesaurizant sibi iram in die irae. In qua die justi judicii Dei, quia unusquisque secundum opera sua recipit, nemo ex Dei praejudicio, sed ex merito proprio iniquitatis, condemnatur. Non enim ille aliquem praedestinavit ut malus esset, sed vere omnem malum praedestinavit ut impunitus non esset. Quia et unaquaeque lex justa crimen non jubet, ne sit injusta, et tamen criminosum punit, ut vere sit justa. Qui ergo dicit, quod hi qui pereunt praedestinati 116.0099C| sunt ad perditionem, et ideo aliter evenire non potest; similiter quoque et de justis, tanquam et ipsi ideo salventur, quia praedestinati ad salutem aliud esse non potuerunt. Qui ergo haec tam confuse et insulse, et illis tollit meritum damnationis, et istis meritum salutis: ac per hoc quid aliud agit, nisi ut et pereuntibus secundum illum sit imposita necessitas perditionis, et his qui salvantur sit imposita necessitas salutis? atque ideo nec illi juste damnentur, qui justi esse non potuerunt, nec isti juste remunerentur, qui aliud quam justi esse nequiverunt, ut in utraque parte et perditio et salus non sit ex judicio propriae actionis, sed ex praejudicio divinae praeordinationis? Et ubi erit illud: « Qui reddet unicuique secundum opera sua? » Et iterum: « Nunquid 116.0099D| iniquus Deus qui infert iram? Absit. » Aperte namque causa perditionis illorum qui pereunt in Deum refertur, si ipse eos ita ad interitum praedestinavit, ut aliud esse non possent. Quod sentire vel dicere horribilis blasphemia est. Sed Ecclesiae catholicae fides, cujus filii et sectatores esse debemus, ita nobis firmissime tenendum insinuat, ut superius juxta Scripturae sanctae auctoritatem breviter designavimus. Videlicet omnipotentem Deum, in malis ipsorum malitiam praescisse, quia ex ipsis est; non praedestinasse, quia ex illo non est: poenam vero illorum et praescisse, quia Deus est, et praedestinasse, quia justus est: ut et in illis sit meritum suae damnationis, et in illo potestas et judicium justae damnationis. 116.0100A| Non enim praedestinat Deus, nisi quae ipse facturus est: praescit vero multa quae ipse facturus non est, sicut omnia mala, quae utique mali faciunt, non ille. Ipsos quoque malos non ideo perire, quia boni esse non potuerunt: sed quia boni esse noluerunt, et suo vitio vasa irae apta in interitum perseveraverunt, et in massa damnationis, vel originalivel actuali merito permanserunt. In bonis autem, omnipotens Deus, sicut supra satis ostensum est, utrumque praescivit et praedestinavit, ut et in praesenti vita per suam gratiam existerent boni, et in futura etiam beati. Utriusque enim boni eorum, id est, praesentis et futuri, ipse est auctor, et idcirco sine dubio utriusque praecognitor et praedestinator. Quare et ipsi ex seipsis non solum aliud esse potuerunt, 116.0100B| sed etiam aliud fuerunt antequam per eum qui justificat impium, ex impiis justi efficerentur. Sive autem in illis qui salvantur, sive in illis qui pereunt, voluntas propria remuneratur, voluntas propria damnatur. Sed in illis, quia per gratiam Domini Salvatoris est sanata, ut ex mala et prava fieret bona et recta, est procul dubio dignissime coronata: in istis autem, quia non acquiescit per Salvatorem recipere sanitatem, justissime per eumdem judicem sentiet perpetuam damnationem. Et hoc est breviter totum, quod de libero arbitrio juxta veritatem catholicae fidei est tenendum. Quod scilicet omnem hominem liberi arbitrii condiderit Deus. Sed quia per unum hominem peccatum intravit in mundum, et per peccatum mors, et ita in omnes 116.0100C| homines pertransiit, in quo omnes peccaverunt: ita istud liberum arbitrium, in universo genere humano, illius praevaricationis merito, vitiatum et corruptum, ita obcaecatum est et infirmatum, ut sufficiat homini ad male agendum, id est, ad ruinam iniquitatis, et ad hoc solum possit esse liberum: ad bene agendum, id est, ad exercitium virtutis et fructum boni operis, nullo modo assurgat et convalescat, nisi per fidem unius mediatoris Dei et hominum hominis Christi Jesu, et donum Spiritus sancti instauretur, illuminetur atque sanetur: sicut ipse Salvator in Evangelio promittit, dicens: « Si vos Filius liberaverit, tunc vere liberi eritis. » Et Apostolus ait: « Ubi spiritus Domini, ibi libertas. » Ut per hanc gratiam Christi et spiritus Christi, humanum 116.0100D| liberum arbitrium illuminatum atque sanatum, dicat gratulans illud Psalmistae: « Dominus illuminatio mea et salus mea, quem timebo? Qui igitur hanc gratiam libertatis accipere desiderat, ut ad bene et pie vivendum veraciter liber fiat, non de suis viribus praesumat, sed illi se fideliter sanandum corroborandumque committat, de quo idem Psalmista dicit: Apud Dominum gressus hominis dirigentur et viam ejus volet: » illumque oret atque supplicet dicens: « Gressus meos dirige secundum eloquium tuum, et non dominetur mei omnis injustitia. » Et iterum: « Deduc me, Domine, in via tua, et ingrediar in veritate tua, » et caetera similia.

OPUSCULUM II. De gratia et praescientia Dei, deque praedestinatione et libero arbitrio, de spe item ac fiducia salutis, et de sententia sancti Augustini. (Opusculum hoc in veteri codice Amulonis Epistolam subsequitur, sine titulo, et, ut apparet, sine principio.)

116.0101A| Gratiam itaque Dei credere debemus, qua humanum genus, nullis suis bonis meritis praecedentibus, sola Dei gratuita bonitate et misericordia salvatur per unum mediatorem Dei et hominum Jesum Christum. Quam gratiam commendat ipse Dominus in Evangelio dicens: « Venit enim Filius hominis quaerere et salvum facere quod perierat. » Hanc et Apostolus praedicat dicens: « Ut gratia Dei pro omnibus gustaret mortem. » Et alibi: « Deus autem, qui dives est in misericordia, propter nimiam charitatem suam, qua dilexit nos, et cum essemus mortui peccatis, convivificavit nos Christo. » Hanc significat gratiam, ubi dicit fidelibus: « Gratia salvi facti estis per fidem, et hoc non ex vobis. Dei enim donum est. » Id est, utrumque, et quod salvi 116.0101B| facti estis, et quod per fidem salvati: et salus vestra, et fides vestra. Per hanc gratiam, id est, gratuitum donum suum, trahit Deus Pater quos vult ad Filium suum. Trahit autem, non necessitate, sed delectabili voluntate et amore: sicut ipse Filius dixit: « Nemo potest venire ad me, nisi Pater, qui misit me, traxerit eum. » Trahit eosdem et ipse Filius ad se, sicut ipse dicit: « Et ego si exaltatus fuero a terra, omnia traham ad meipsum. » Hanc accipiunt in baptismo regenerati parvuli et majores, et quotidie fideles in omni cogitatu, et opere, et sermone bono. Exhortatur videlicet, quod bonum est inspirando: confirmat vero, quod inspiraverit conservando. Nullum est enim hominis bonum, quod non sit Dei donum. Per hanc gratiam nobis, etiam quotidiana 116.0101C| peccata humiliter confitentibus et supplicantibus remittuntur, testante beato Joanne apostolo, et dicente: « Si confiteamur peccata nostra, fidelis est et justus, ut remittat nobis peccata, et emundet nos ab omni iniquitate. »

Praescientiam quoque Dei credere debemus, qua omnia in aeterna scientia sua praescivit, et praecognita ei sunt quaecunque futura sunt: non solum bona quae ipse facit et remunerat in suis, sed etiam mala quae ipse non facit, sed tantum judicat et damnat in alienis. Unde et Scriptura dicit: « Qui nosti omnia antequam fiant. » Ita namque in illa aeterna praescientia, ei aeternaliter et incommutabiliter omnia praecognita sunt, sicut omnino futura sunt. Et quia verissime et certissime praescivit, omnino ita erunt, 116.0101D| sicut ea praescivit. De qua praescientia ejus Apostolus dicit: « Nam quos praescivit et praedestinavit conformes fieri imaginis Filii sui. » Praescivit credituros et non credituros; praescivit in fide perseveraturos, et non perseveraturos; praescivit in vita aeterna futuros, et in igne aeterno arsuros. Praescivit ergo et 116.0102A| certum numerum sanctorum suorum. Unde mystice in Psalmo canitur: « Qui numerat multitudinem stellarum, et omnibus eis nomina vocat. » Et Apostolus: « Novit Dominus qui sunt ejus. »

Debemus etiam credere praedestinationem et electionem sanctorum: quia eos, quos praescivit sua gratia salvandos et liberandos, praedestinavit, id est, praeordinavit, et elegit, id est, a massa perditionis et societate reproborum discrevit, ut ejus gratia fierent vasa misericordiae, quae praeparavit in gloriam. Non itaque idcirco eos praedestinavit et elegit, quia praescivit eos ex semetipsis justos futuros: sed potius ad hoc eos praescivit et praedestinavit, ut eos gratis sua gratia justificaret. Quod totum ita Apostolus testatur dicens: « Nam quos praescivit et praedestinavit, » 116.0102B| etc. Hoc itaque eis praestitit praescientia et praedestinatio Dei, ut fierent quod non erant, id est, ut fierent conformes imaginis Filii sui, et vocarentur vocatione non solius vocis exterius, sed et gratiae inspirantis et adjuvantis interius. Haec praedestinatio Dei appellatur nonnunquam propositum Dei, sicut ait Apostolus: « Scimus enim, quoniam diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum his, qui secundum propositum vocati sunt sancti. » De hoc proposito et gratia, ante mundi constitutionem, ante tempora aeterna sanctis promissa et donata, iterum dicit: « In spem vitae aeternae, quam promisit qui non mentitur Deus ante tempora saecularia, manifestavit autem temporibus suis verbum suum. » Et alibi: « Secundum virtutem Dei, qui nos liberavit, et vocavit 116.0102C| vocatione sua sancta, non secundum opera nostra, sed secundum propositum suum et gratiam, quae data est nobis in Christo Jesu, ante tempora saecularia, manifestata est autem nunc, per illuminationem Salvatoris nostri Jesu Christi. » De qua vocatione dictum est: « Sine poenitentia enim sunt, » id est, sine mutatione, « dona et vocatio Dei. » Oportet itaque ut credamus, ipsum bonum perseverantiae sanctorum, non solum donum, sed etiam magnum et praecipue necessarium Dei donum. Quid enim prodest in his bonis esse coepisse, et ea ante finem vitae vel in finem perdidisse?

Oportet etiam ut credamus, liberum et rectum voluntatis arbitrium, ab initio homini a Deo naturaliter insitum, ita primae praevaricationis merito esse 116.0102D| vitiatum, infirmatum et depravatum, ut ad amorem veritatis et justitiae assurgere non possit, nisi per donum Christi fuerit excitatum, sanatum, ac vegetatum, et a suae pravitatis vitio liberatum. Hinc enim Scriptura dicit: « Creavit Deus hominem rectum et ipse se infinitis miscuit quaestionibus. » Et post 116.0103A| hunc humanae depravationis lapsum quid subjectum sit, eadem Scriptura sic dicit: « Sensus enim et cogitatio humani cordis prona est ad malum. » Hunc itaque liberi arbitrii languorem, quo sensus hominis et cogitatio ex vitio damnatae originis, prona et intenta est ad malum, et ipsum liberum arbitrium tenetur captivum, solus ille sanat medicus, solus ille liberat, et reddit liberum liberator, qui de seipso ait: « Non est opus sanis medicus, sed male habentibus. » Et iterum: « Si vos Filius liberaverit, tunc vere liberi eritis. » Ipse liberum arbitrium reddit sua gratia liberatum: ut sicut erat pronum et promptum ad malum, multo attentius et delectabilius efficiatur pronum et promptum ad bonum. De qua libertate Apostolus ait: « Ubi autem spiritus Domini, ibi 116.0103B| libertas. »

Haec igitur gratia, et praescientia, et praedestinatio, et electio, et vocatio, sed et liberi arbitrii dejectio et instauratio, tam clare annuntiata in Scripturis, fidelissime et firmissime debent teneri a nobis. Quae non ad hoc annuntiantur, ut hominem fidelem ab spe et fiducia salutis dejiciant, aut frangant: sed ut humiliata omni humana superbia, et omni de suis viribus praesumptione deposita, subjiciat se unusquisque et commendet fideliter Deo regendum, et ejus virtute protegendum, ejus bonitate juvandum, ejus gratia conservandum et perficiendum, quae nulla est alia, nisi misericordia et benignitas Redemptoris, cujus morte vivificamur, cujus sanguine Redimimur, cujus justitia absolvimur, cujus cruce salvamur, ut 116.0103C| fiat in nobis, non ad desperationem, sed ad salutem, quod Apostolus ait dicens: « Sed ipsi in nobis ipsis responsum mortis habuimus, ut non simus fidentes in nobis, sed in Deo, qui vivificat mortuos. » Et alio loco: « Ex ipso autem vos estis in Christo Jesu, qui factus est sapientia nobis a Deo, et justitia, et sanctificatio, et redemptio. » Quatenus totum ipse nobis sit, et nos toti ejus simus, non ex parte de nobis, et ex parte de illo fidentes, et unusquisque nostrum dicat ei fideliter cum Psalmista: « Tuus sum ego, salvum me fac. » Quid est enim, quod ita se quodammodo familiarius Deo commendandum putavit, ut diceret, « Tuus sum ego? » nisi intelligi volens, quod malo suo suus esse voluerit, quod est inobedientiae primum et maximum malum. Ideo tanquam 116.0103D| dicens, Meus esse volui, et perditum me feci, « Tuus sum, » inquit, « salvum me fac. » Constanter utique fidelis quisque Christo crede, eique te totum committe, quantum potes. Noli velle esse quasi proprius, et in tua potestate, sed ejus clementissimi et utilissimi Domini te servum esse profitere. Ita enim te ad se sublevare non desinet, nihilque tibi evenire permittet, nisi quod tibi prosit, etiamsi nescias. Ipsa est namque Dei sapientia, quae loquitur et admonet dicens (Eccli. XXIV, 24 et seqq.): « Ego mater pulchrae dilectionis et timoris, et agnitionis et sanctae spei: in me gratia omnis viae et veritatis, in me omnis spes vitae et virtutis. Transite ad me, omnes qui 116.0104A| concupiscitis me, et a generationibus meis implemini. Spiritus enim meus super mel dulcis, et haereditas mea super mel et favum. Qui audit me non confundetur, et qui operantur in me non peccabunt. » Pro hac vir sapiens orat dicens (Sap. IX, 10): « Mitte illam de sanctis coelis tuis, et a sede magnitudinis tuae, ut mecum sit, et mecum laboret et sciam quid acceptum sit apud te. »

Neque contrarium putari debet, quod in dictis sancti Augustini, forsitan et aliorum catholicorum doctorum, aliquoties inveniri solet, impios quoque ad aeternam damnationem, sive ad aeternum interitum praedestinatos. Quia omnipotens Deus, quos in peccato suo, sive originali, sive etiam actuali, atque in impietate praevidit esse perituros, non eos sua divina 116.0104B| potestate, quasi praejudicando, praedestinavit ad malum, ut eos velut ipsa praedestinatione cogeret malos esse, atque ad aeterna mala toleranda pervenire: sed quos vel ex juste in Adam damnata origine, vel etiam propria impietate, perpetuae damnationis reos futuros esse praescivit, justo eos judicio, tanquam omnium praescius, ad aeternum interitum praeordinavit, et praeordinando utique praedestinavit. Sed jam audiamus beatum Augustinum, quomodo et ipse, post Apostolum praecipuus praedestinationis et gratiae praedicator, hortetur fideles ad studia pietatis, et instantiam orationis, ut mereantur accipere praemium vocationis. « O si cor esset, inquit, qualitercunque suspirans in illam ineffabilem gloriam! o si peregrinationem nostram in gemitu sentiremus, et saeculum 116.0104C| non amaremus, et ad eum qui nos vocavit pia mente perpetuo pulsaremus! Desiderium sinus cordis est: capiemus, si desiderium quantum possumus extendamus. Hoc nobiscum ait et Scriptura divina, hoc congregatio populorum, hoc celebratio sacramentorum, hoc baptismus sanctus, hoc cantica laudis Dei, hoc ista nostra disputatio, ut hoc desiderium non solum seminetur et germinet, verum etiam in modum tantae capacitatis augeatur, ut idoneum sit sumere, quod oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit. Sed amate mecum. Non multum amat nummum qui amat Deum. Et ego palpavi infirmitatem. Non sum ausus dicere, non amat nummum, sed non multum amat nummum: quasi amandus sit nummus, sed non multum. » O si Deum digne amemus! 116.0104D| nummos omnino non amabimus. « Erit tibi nummus instrumentum peregrinationis, non irritamentum cupiditatis: quo utaris ad necessitatem: non quo fruaris ad delectationem. Deum ama, si aliquid in te egit quod audis et laudas. Utere mundo, non te capiat mundus. Quod intrasti, iter agis. Exiturus venisti, non remansurus. Iter agis, stabulum est haec vita. Utere nummo, quomodo viator in stabulo utitur mensa, calice, urceo, lectulo, dimissurus non permansurus. Si tales fueritis, erigite cor qui potestis, et audite me. Si tales fueritis, ad ejus promissa venietis. Non enim multum est ad vos, quia magna est manus ejus qui vos vocavit. Vocavit, invocetur. Dicatur 116.0105A| illi: Vocasti nos, invocamus te. Ecce audivimus vocantem: audi invocantes. Perduc quo promisisti, perfice quod inchoasti. Noli deserere munera tua, noli deserere agrum tuum. Germina tua intrent in 116.0106A| horreum. Abundant tentationes in mundo, sed major est qui fecit mundum. Abundant tentationes, sed non deficit, qui illo spem ponit in quo defectus nullus est. »