Migne Patrologia Latina Tomus 124
Opuscula et epistolae
Opuscula et epistolae (Hincmarus Laudunensis), J. P. Migne 124.1072B
I. EPISTOLA HINCMARI LAUDUNENSIS AD RHEMENSEM. Purgat Nivinum seque ipsum in ejus negotio, et Hincmarum Rhemensem perstringit. 124.0979A| Reverentissimo Rhemorum archiepiscopo HINCMARO, Laudunensis Ecclesiae minimus episcoporum HINCMARUS, debitam in Christo devotionem.
Fateor nunquam me voluisse aut velle vobis loqui aut scribere, quod contingat vestrae serenitati refraganda pernicie obviare, aut fucabili decoloratione displicere, memor Cham, Sem et Japhet, scilicet maledictionis paternae ac benedictionis. At modo ipsa temporis ratio pauca de his quae instanter scripsistis exigit respondenda. De Nivini videlicet a parochia vestra excommunicatione mihi intimata, sic erat de ordinabiliter accusato, et se purgare nolente, aut non valente, nec confiteri acquiescente, vel a scientibus convicto agendum. Sed tamen quae aliter audivi, scilicet quod a vestra accepto dominatione 124.0979B| spatio, tenoreque suscepto, nullo tamen accusante nisi vestra probabilitate, pro aemulorum quidem suggestione, ei imputante, ut se ab octo ex paterna parte propinquis, et a quatuor aeque ex materna purgaret, venerit die locoque statuto ad haec exsequenda paratus, et nec vos ibidem nec missum repererit vestrum; et post hoc iterum coram vobis vestrisque, quamvis inopinate remonitus, legaliter se expurgare voluerit ac valuerit: sed vos illi cum sua tertia manu quaesisse denominatim tales qui eum non curabant, ipso resultante quod Francus esset, et ut liber se defendere vellet et quiret, et quidem cum ita idoneis quibus nullum posset crimen imponi; hoc refutantes eumdem excommunicaveritis, ut in parochia vestra non amplius una consisteret nocte, 124.0979C| obsecrantes et contestantes nihilominus ut nihil de suo collaborato perciperet: nullatenus credere potui, sicut non debui, quia quod vestra dignum est auctoritate, vestram non potest latere aut effugere sapientiam. Non enim detractoribus facile credendum est, praesertim minime de his qui vobiscum una in beatum Job veraciter decantant: Causam quam nesciebam diligentissime investigabam (Job XXIX, 16), ad quos benedictio perituri pervenit, qui cor viduae consolantur justitia velut veste amicti, in judicio etiam diademate redimiti: qui sunt oculus caeco et pes claudo, quos sentit pauper patres, quique conterunt molas iniqui, et de dentibus ejus auferunt 124.0980A| praedam. Quod autem adjicitis vos a multis audisse me proprietatis suae res in pretium ab eo accipere, et illi res ac facultates ecclesiasticas ad turpis lucri praemium in beneficium donare, mentiri audistis; possemque mirari talia nunc vobis tali ac tanto dici, nisi saepius similia vos audisse, ac falso audita pro veris recepisse atque tenuisse scissem atque sensissem, de quibus non est modo dicendum per singula. Scio satis a beato papa Anacleto dici (epist. 3): « Nemo invito auditori libenter refert. » Nec inde debetis acidiari, si de his loquor quae scitis, quia nihil possum loqui de scripturarum tramite, saltem si sit chreston; quod nesciatis. Nam quaeeunque scripta sunt, ad nostram doctrinam scripta sunt (Rom. XV, 4). Et quod scimus loqui licet, et ea quae vidimus 124.0980B| et audivimus testari possumus, et quod nescimus temere veridicare non licet. Unde papa Victor inquit (epist. 1): « Audivimus namque apud vos vestrosque diversa judicia fieri et incerta judicare. Incerta, charissimi, nullatenus judicemus, quoadusque veniat Dominus, qui latentia producet in lucem, et illuminabit abscondita tenebrarum, et manifestabit consilia cordium: quia quamvis vera sint, non tamen credenda sunt, nisi quae manifestis indiciis comprobantur, nisi quae manifesto judicio convincuntur, nisi quae judiciali ordine publicantur. » Nam nunquam hactenus ab ineunte aetate, Deo miserante, de ullius turpis lucri praemio accepto me reprehendistis, aut exercuisse cognovistis, nec cognoscitis, nec Deo protegente cognoscetis. Negotii qualitas unumquemque 124.0980C| aut excusat, aut, ut aiunt apostolici canones, accusat. Addo, quod homines vestri Eutramnus et Humarus noverunt, quia actis retro annis idem Nivinus quasdam suae proprietatis res mihi gratis per eorumdem manus delegavit, quia cum meis adjacebant, a suis autem longe distabant, quaerens a me suffragari, quia multis indigebat. Ego tamen et eum sponte in quibus potui carituose adjuvi, et easdem res, sicut praecipue Eutramnus cognoscit, qui me ex hoc postea saepe monuit ut eas requirerem, recipere nolui: quas etiam ipse Nivinus jam quoque, me neque resistente, alteri dedit. Ecce quibus indiciis declaratur falsum esse quod mihi imponitur. Ego autem 124.0981A| non revereor ullis de alicujus turpis lucri praemio notari argumentis; nec nego in quibus debeo et possum, fraterna charitate velle ac optare indigentibus subvenire. Oportet enim episcopum in omnibus benefacere, omnesque recipere fideles. Nec recognosco me alicui parentum meorum velut sargae dedisse beneficium, ex quo et reipublicae probitas, et Ecclesiae cui, licet indignus, praesideo utilitas non respondeat. Habeo quoque, nec denego, tales mihi consanguinitate conjunctos, quos si adjuvo tam in rebus acquirendis, quam et in aliis eorum necessitatibus, non Ecclesiae infero detrimentum, imo statui ejus confero augmentum, quin et reipublicae addo expedibile adminiculum. Nullum tamen tam mihi secundum carnem habeo charum pro cujus turpis 124.0981B| lucri praemio a se ab aliquo altero in acquisitione rerum mercato consentiam, quod meo non congruit proposito, aut ad dantis vel accipientis periculosum redundet dispendium; quod ait Dominus: Qui amat patrem aut matrem, aut fratrem, aut uxorem, aut agros plusquam me, non est me dignus (Matth. X, 37). Gratias autem ago de eo quod testificamini, quia res ac facultates ecclesiasticas in ordinatione episcopali ad regendum et regulariter dispensandum sine pretio suscepi. Sed et quod Deo, miserante, vestris sum assecutus studiis, ingratus vobis fieri nunquam optavi, sed humillimus famulator exstitisse contendi. Prosequimini satis superque sanctarum Scripturarum auctoritati contrarium, et canonum sacrorum esse decretis adversum. Ergo, ut ratione liquet, nec 124.0981C| in hoc probor sacris injuriam Scripturis irrogare, nec canonum sacrorum decretis obviare, a quibus apostolica duntaxat auctoritate roboratis, nunquam opto me deviare, nec etiam reor me ab eis in praeterito deviasse. Annectitis quoque, si ita est. ut passim a multis et etiam publice in publicis placitis divulgatur, quantum periculum ac detrimentum inde incurram, quantamque vituperationem sacerdotali ministerio ingeram, si sanum sapio intelligere me. Istud mihi mirum est, quod passim a multis et etiam publice in publicis placitis illud divulgatur, quod nec occulte a me cogitatur. Utrum vero alicui ex his placitis fecissent a vobis pro hoc petitionem negotio miror, inculcante beato papa Callisto (Epist. 1): « Nullus ergo doctorem per scripta accuset, nec sine 124.0981D| fideli et legitimo, qui etiam irreprehensibilem vitam ac conversationem ducat, accusatore respondeat. » Et papa Eleutherus testatur (Epist. unica, sub finem): « Qui fratres accusant vel infestant, non eos diligunt, sed magis negligunt, et peccant dicente Apostolo: Dilectio proximi malum non operatur (Rom. XIII, 10). Item idem: Frater autem fratrem adjuvans exaltabitur, et allidens dissipabitur (Prov. XVIII, 10). » Et papa Felix, ex divino nos admonens oraculo, suis haec ita prosecutus est institutis pro loco. Nam et a nostris antecessoribus atque relictis sanctis Patribus multoties inhibitum est, ne quis Domini sacerdotibus detractiones irroget, quanto magis accusationes non ex radice charitatis prolatas? 124.0982A| « Quiescite, inquiunt (FELIX II, epist. 1), et nolite persequi eos qui Deo perfecte ministrant, quorum orationibus et terrena bella sedantur, et recedentium a Deo angelorum pelluntur incursus, quique omnes daemones corruptores precum assiduitate confundunt. Induciae namque non sub angusto tempore, sed sub longo spatio concedendae sunt, ut accusati se praeparare, et universos communicatores in provinciis positos convenire, et testes praeparare, atque contra insidiatores se pleniter armare valeant. Judices enim et accusatores tales esse debent, qui omni careant suspicione, et ex radice charitatis suam desiderent promere sententiam. His igitur tam legaliter quam et canonice prolatis, etiam omnium Christianorum reverentiam congaudere deposcimus, 124.0982B| spirituali intercedente dilectione, et timore Dominico, per quem humana removetur offensio, et Ecclesiarum aedificatio praeponitur universis, ut magis universi ad aedificationem fratrum laborent quam ad damnationem, quoniam, inquit Dominus, In hoc cognoscent omnes quia mei estis discipuli, si dilectionem habueritis ad invicem (Joan. XIII, 35). Jam enim formam dedimus, et a praedecessoribus nostris datam esse cognovimus, ut si quis se cognoverit Christianum, illud servet quod apostolis noscitur esse traditum, dicente Apostolo Paulo: Si quis vobis annuntiaverit praeter quod accepistis, anathema sit (Gal. I, 9). Christus enim Dei Filius Dominus noster humano generi per propriam passionem salutem plenissimam condonavit, ut nos liberaret. Et si 124.0982C| Deus in tantum nos dilexit, ut etiam proprio Filio non parceret, sed pro nobis omnibus illum traderet, ut nos liberaret: ut quid nos non diligimus, fratres, aut eos temere judicamus, cum praedictus dicat Apostolus: Nolite judicare invicem, sed hoc judicate magis, ne ponatis offendiculum fratri vel scandalum? (Rom. XIV, 1.) Nam si illi qui fratres diligunt, ex Deo nati sunt, et vident Deum, quid ergo erit illis qui eos persequuntur, et eos detrahendo, machinando, accusando, infestando damnare moliuntur? Si illi filii Dei, procul dubio hi filii sunt diaboli, qui semper sicut leo rugiens circuit quaerens quem devoret, ita fratres insequuntur ut perdant. Qui vero adjuvare fratres refugiunt, majus peccatorum onus acquirunt, et fraternitatis solatio rei existunt. Vae, 124.0982D| inquit propheta, qui potum dat amico suo mittens fel suum (Habac. II, 15). Et iterum sapientissimus Salomon ait: Quoniam qui loquitur iniqua non potest latere, nec proeteriret illum corripiens judicium. In cogitationibus ergo impii interrogatio erit: sermonum autem illius auditio ad Dominum perveniet ad correptionem iniquitatum iltius: quoniam auris zeli audit omnia, et tumultus murmurationum non abscondetur (Sap. I, 8). Haec enim si amplecti voluissent proprio et sano sensu, ad reprobum sensum minime laberentur: sed per Dei timorem sermonum suorum praecaventes custodiam, piam sanctorum Patrum definitionem sine quadam nocumenti praesumptione utique conservarent, quoniam dicit sacrum eloquium: 124.0983A| Consilium bonum conservabit te, et mens bona custodiet te (Prov. II, 11). Non enim de fontibus salutiferis spiritualiter ad acquisitionem aeternae vitae procedunt tales accusationes et detractiones, atque ideo competenter nos B. Paulus apostolus praemonens ait, Non debere plus sapere quam oportet sapere, sed sapere ad sobrietatem (Rom. XII, 3). In diffinitione pietatis perduremus. Qui enim hanc praetereunt, non tantum ipsi sunt decidentes a corroboratione sua, sed insipientiae suae dereliquerunt omnibus memoriam, ut in his in quibus peccaverunt minime latere potuissent. » Et papa Damasus universis episcopis per Italiam constitutis scripsit (Epist. 4): « Relatum est enim ad sedem apostolicam vos accusationes fratrum per scripta suscipere absque legitimo accusatore, 124.0983B| quod deinceps in omni orbe terrarum fieri apostolica auctoritate prohibemus, et quod nuper factum est, absque ulla retardatione corrigi rogamus, nec unquam prius per scripta eorum qui accusantur causam discutere liceat, quam per querulantium institutiones vocati canonice ad synodum veniant, et praesens per praesentem agnoscat veraciter et intelligat quae ei objiciuntur. Quod bene et per sapientiam Salomonis dicitur: Antequam scruteris non reprehendas: intellige prius et tunc increpa; antequam audieris, non respondeas (Eccli. XI). Et licet apertissima sit contrariorum reprehensio, verum tamen oportet his qui dati sunt ad eorum examinationem, ordinem servari ab his qui secundum Deum perscrutari deputati sunt: quatenus ita cum operatione 124.0983C| cooperante inveniamus et confessorem Deum, qui dicit: Ubi sunt duo vel tres congregati in nomine meo, ibi sum in medio eorum (Matth. XVIII. 20). Nam et Dominus noster Jesus Christus Judam furem esse sciebat: sed quia non est praesentaliter accusatus, ideo non est ejectus: nec vos ullo modo agere oportet quod ille noluit facere. Leges enim saeculi accusatores praesentes exigunt, et non per scripta absentes. Unde canonica Patrum constituta non semel sed saepissime clamant nec accusationes, nec testimonia ullum per scripta posse proferre, nec de aliis negotiis quicunque testimonium dicant, nisi de his quae sub praesentia eorum acta esse noscuntur. Similiter et qui accusare alium elegerit, praesens per se et non per alium accuset, inscriptione videlicet 124.0983D| praemissa; neque ullus unquam judicetur antequam legitimos accusatores praesentes habeat, locumque defendendi accipiat ad abluenda crimina. Curandum quoque est ne ira quemquam subripiat, faciatque citius omne quod non licet. » Et papa Adrianus, longe post papam Innocentium ejus Petrique successor, cum aliis quamplurimis suis praedecessoribus ac successoribus, ut pro omnibus causa compendii uno utar, ita constitutis inquit suis (Can. 4): « Nullus metropolitanus episcopus, absque caeterorum omnium comprovincialium episcoporum instantia, aliquorum audiat causas, quia irritae erunt, imo etiam causam in synodo pro facto dabit. Nec reliquorum aliquis episcoporum suorum sacerdotum causas audiat 124.0984A| absque praesentia clericorum suorum, quia irrita erit sententia episcopi, nisi praesentia clericorum suorum confirmetur. » Nec oblivisci oportet quod et Damasus papa edocens testatur (Epist. II): « Discutere vero episcopos, et summorum ecclesiasticorum causas negotiorum, metropolitanis una cum omnibus suis comprovincialibus, ita ut nemo ex eis desit, et omnes in singulorum concordent negotiis, licet: sed diffinire eorum atque Ecclesiarum summas querelas, vel damnare episcopos, absque hujus sanctae sedis auctoritate minime licet, quoniam omnes appellare, si necesse fuerit, et ejus fulciri auxilio oportet. Nam ut nostis Synodum sine ejus auctoritate fieri non est ratum, nec episcopus nisi in legitima synodo, et suo tempore apostolica vocatione 124.0984B| congregata, diffinite damnari potest; neque ulla unquam concilia rata leguntur, quae non sunt fulta apostolica auctoritate: » Ecce patet qui canones recipiendi, venerandi ac observandi habeantur. Hinc autem ad superiora redeamus. Quia ergo nisi nomen sciatur, consequenter cognitio rerum perit, eadem facilitate poterant a vobis falso, et sine ullo praecedente argumento, audita de me talia, vel jam nunc rejici, aut discredi quae videbantur probari; ut illud praecepit Sapientis: Antequam interroges, ne vituperes quemquam (Eccli. II, 7); et item: Antequam audias, non respondeas verbum (Ibid. 8). Et illud: Sepi aures tuas spinis, et noli audire linguam nequam. Et ori tuo facito ostia, et seras auribus tuis. Aurum tuum et argentum confla, 124.0984C| et verbis tuis facito stateram, et frenos ori tuo rectos (Eccli. XXVIII, 18). Et illud: Qui libenter audit verba mendacii, omnes ministros habebit impios; portas enim mortis aures suas efficit (Prov. XXIX, 12). Et illud: Susurro et bilinguis maledictus, multos enim turbabit pacem habentes (Eccli. XXVIII, 15). Sanum autem me sapere non jacto, cum scriptum sit: Via stulti recta in oculis ejus (Prov. XII, 15). Sed de hoc me, quo a vobis tam praepropere succensor aliquod periculum aut detrimentum incurrere, ita mihi conscius non timeo; vituperationem etiam sacerdotali ministerio de hoc ingeri nullis formido indiciis. Sed ut de aliis, Deo miserante ac protegente, custodiar, infelix homo ejusdem Dei gratiam pro scire et posse exoro, atque si auderem vos pro me id ipsum efflagitare, 124.0984D| quem scio illud facilius posse apud eumdem Dominum obtinere, obnixe et suppliciter deposcerem. Denique de Bertrico quae subjungitis, illud maxime in causa est quod finitive supponitis dicendo, quae tibi sicut sacri praecipiunt canones, nota facere procuravi. Ubi quaerendum est ad quid illud mihi innotescitis: utrum ut pro excommunicato eum tenere debeam, quem vos ut dicitis, quia ex vestra provincia non est, a vestra parochia regulariter exire cum suis praecepistis, et non dicitis excommunicastis, aut si nec etiam in ullius comprovincialis vestri coepiscopi ei non liceat immorari parochia. Nam ex Nicaeno didicimus concilio (Can. 5), ejectos ab aliis recipi non debere. Modum autem 124.0985A| istius ejectionis nosse convenit. Ac si de adulteriis et aliis incestis pollutionibus regulariter correptus, sed non correctus, et diutius, ut asseritis, toleratus est, sciendum est modus correptionis utrum fuerit secretus an publicus; utrum a Christianorum consortio, aut a corpore et sanguine Domini fuerit segregatus, quem publicae deditum poenitentiae non 124.0986A| audivi. Peto etiam me instrui, si de vestra esset provincia, non autem ex vestra parochia, qualiter ex co acturi essetis. Deus pacis et dilectionis sit semper nobiscum, ut omnia nostra monente Apostolo cum charitate fiant, non per contentionem neque per inanem gloriam (I Cor. XVI, 14; Philipp. II, 3).
II. EJUSDEM AD EUMDEM. Hadulfo in Hincmari gratiam pristinae mansionis locum permittit, communionem suam nondum concedit. 124.0985|
124.0985B| Reverentissimo Rhemorum archiepiscopo HINCMARO, Deo miserante episcopus Laudunensis Ecclesiae HINCMARUS debitam in eodem Domino devotionem.
Ad quaedam super his quae nuper de Hadulfo mandastis, nunc instanter respondere dignum ratione videtur. Nam tenor rei finisque tenoris, et tempus et locum non inconvenienter congruum praestolantur. Quod scribitis, quia petit idem Hadulfus vos intervenire apud me, quatenus ei liceat communicare in mea parochia, et locum et mansionem suam, et ea quae apud me proservierat pleniter habere, et cum pace canonice mihi servire: et si hoc mihi grave fuerit, habere tantum communionem in parochia mea, et licere ei sub religione, ubicunque locum sibi aptum invenire potuerit, conservari, et sit mihi fidelis. 124.0985C| De proservitione quidem sua praesens contra me calumniose etiam inter caetera conquestus est; de qua ei cum de caeteris tempore et loco congruo, cumque audire dignatus fuerit, pleniter respondebo. Nunc autem illud pro ratione vobis respondeo, quia potestis, si vobis placet, illum vos petentem, vosque audientem, vobisque loquentem non ab re interrogare, cur ea quae nunc repetit, nullo cogente, nullo suadente, per pilum vestimenti sui a se terratenus 124.0986B| ejectum, non tantum dereliquit, quantum abominando despexit, adjiciens multo sibi melius fuisse, ac esse sine his quae ei dederam. Ergo quod ipse exsecratus taliter fuerat, nunquid tunc non alius, qui gratiose illud recipere ac habere optabat, adipisci debuerat? Igitur pro vestra interventione suae canonicae locum ac sibi prius a me concessam permitto mansionem: communicare etiam omnibus sibi volentibus exin quo reversus fuerit acquiesco. Verum meam specialiter, quam ipse obdurato corde obduratisque auribus, cum clamosis in me detestationibus tam pertinaciter quam perniciter aufugiendo, nullo tamen eum persequente aut aliquam vim ei inferente sprevit, communionem a qua me volente fraudatus non esset, tempore suo locoque 124.0986C| congruo, aut judiciarie recipiet, aut satisfactorie obtinebit. Itaque decet probitatem vestram, dum a vobis modo reversus fuerit, ita leporis vestri sale redeat conditus, ut non appareat his cum quibus conversatus fuerit adeo onerosus, velut prius a vobis ad me veniens mihi exstitit, quod antea nunquam fuerat, contumeliosus; quoniam qui dixit: Habete sal in vobis, et ipse addidit, et pacem habete inter vos (Marc. IX, 49). Data V Kalend. April.
III. EJUSDEM AD EUMDEM. De Senati clerici ordinatione, deque carcerali sua detentione, et proclamatione ad sedem apostolicam. 124.0985|
124.0985D| Reverentissimo Rhemorum archiepiscopo HINCMARO, Laudunensis Ecclesiae minimus episcoporum HINCMARUS debitam in Domino devotionem.
Relegi cursim scripta vestrae celsitudinis, quae mihi perferenda destinastis, instante anniversario mei traditionis perpetratae mea in parochia, et loco qui dicitur Silvacus. Mei autem non meae scripsi traditionis, ut removeatur amphibologia ambiguitatis inter tradentem et traditum ex possessivo pronominis. Liquet enim ex primitivo genitivi me traditum fuisse, non traditorem exstitisse. Dispectis autem vestrae magnitudinis apicibus, me solito more morderi perspexi, sed laedi me Deo gratias non 124.0986D| sensi. Plenus ergo abhinc vobis non respondere, tantis impetitus jaculis, tantoque notatus naevo, hactenus sustinere paratus et dissimulare conatus, integro quoque fugatus anno, ad instar Abner praeterire volens, serris tritus non permittor. Itaque de causa Haimeradi compresbyteri nostri co regulariter et canonice audito rescribam. De diffinitione autem, quam dicitis super eodem a me factam negotio, ab his qui interfuerunt et vivunt, quosque vestris designatis scriptis, similiter mihi erit, velut non omnium memori, requirendum, et sic respondendum. Inter quos et Hadulfum in synodo Idus Maias Lauduno habenda adesse oportet, et nobis 124.0987A| operae pretium est. Miror vero cur illum tandiu remorantem non remittitis, praesertim cum super eo vestrae ut justum erat annui interventioni. Igitur causam quam nescimus diligenter investigantes, et eorum, ut puto, homines, quae per nos non reminiscimur, per alios rescientes certi facti, certitudinem pronuntiabimus, et ut veraces, Deo propitiante, veritatem ore et corde proferemus. Ad quod de clerico vestro Senato mihi ita scribitis ad locum: « Propterea si ipse clericus criminosus non est, et docibilis est, quod etiam in episcopo canones sacri requirunt, quoniam a nobis tibi ordinandus offertur, non debes illum ab ordinatione in Ecclesia ipsa rejicere, cui per tanta tempora eamdem Ecclesiam consensisti. » Quod dicitis me consensisse, nescio unde 124.0987B| hoc scitis, quoniam res nota est, nec per casus aut formas saltem verisimiles inflectitur. Et ideo nec me consensisse scitis, nec illud probare potestis, praefigentibus sacris canonibus de omni episcopo sub singulari numero, ut caveat episcopus ne dicat in quemquam quod evidentibus probare non potest documentis. Et item canon: Qui unum crimen probare non poterit, ad aliud admitti non debet. Nam et ipse in subsequentibus scribitis, « quia presbytero vestrae parochiae ad me misso respondi, quia sicut mihi fecistis in vestra parochia de mea Ecclesia, ita et ego vobis faciam de vestra Ecclesia in mea parochia. » Ecce quia non consentiebam. Quod autem illi respondi, assistentibus presbyteris, diaconibus, ac laicis respondi, ne irrita mea aut calumniosa in 124.0987C| postmodum reperiretur sententia. Videlicet Sigeberto remandans, qui eum ad me miserat, de loco ac tempore rememorando, quando et ubi per meipsum jam de eadem Ecclesia ei fueram locutus, scilicet juxta pontem in Cadamo. Non enim vel tunc ex ulla motione animi, sed pacifice eum monui non recte egisse quod eum clericum, me nesciente, et sine rationabili apud Haimeradum diffinitione, in eadem constituerit Ecclesia. Qui respondit, non hoc sine ministrorum meorum se consensu fecisse. Me autem persistente, Quorum? exposuit Hadulfum. Tale autem super hoc a me recepit responsum, quod essem locuturus cum Haimerado presbytero, et si ille cedere vellet sine querela, suis annuerem petitionibus; 124.0987D| sin autem, quod ratio et auctoritas dictaret exsequerer, quod et feci. Sed obtinere hoc apud eumdem Haimeradum nullatenus praevalui, et eidem Sigeberto id ipsum jam etiam per Lairadum hominem suum remandavi. Haec autem presbytero suo ad me misso computare necessarium non duxi. Sed ut recoleret quas rationes apud eum ex hoc, videlicet istas, habuerim removi. Et quod post hoc in synodo, sicut saepe solebat, idem Haimeradus se reclamaverit ostendi, in qua idem clericus requisitus, sicut nec in aliis, inventus non est. Unde ei denuntiavi, ut antequam ad judicialem hoc perferret negotium sententiam, emendaretur eidem Haimerado pacifice, quod illi derogatum sine ecclesiastico fuerat judicio, et hoc gratiose ferebam, essetque 124.0988A| restitutus quibus illegaliter exstiterat spoliatus. Et sic idem Sigibertus, si justam in postmodum se putaret habere querimoniam, loco et tempore congruo et canonico deferret. Sciebam enim illud capitulum, quod quasi contra me, quod agit pro me, ita vestris ad locum inseritis inquientes scriptis. Cum sit constitutum in primo libro Capitulorum synodalium (Cap. 90), tempore Augustorum nostrorum a nostris majoribus conservatorum, « ut sine auctoritate vel consensu episcoporum presbyteri in quibuslibet Ecclesiis non constituantur, nec expellantur. » Item in eisdem et istud contineri (Lib. V, cap. 43): « De his qui sine consensu episcopi presbyteros in Ecclesiis suis constituunt, vel de Ecclesiis ejiciunt, et ab episcopo, vel a quolibet misso dominico, admoniti 124.0988B| obedire noluerint, ut bannum nostrum rewadiare cogantur, et per fidejussores ad palatium nostrum venire jubeantur: et tunc nos decernamus utrum nobis placeat, ut aut illud bannum persolvant, aut aliam harmiscaram sustineant. » Et ideo Sigibertum praemonui, quod sine meo consensu actum erat, sine detrimento sui corrigeret. Ergo redeamus ad vestra, in quibus post alia additis: « Et si eumdem clericum in eadem Ecclesia vis ordinare, scribe mihi secundum morem, et ego illi libertatem ecclesiasticam dabo. Si autem ipse clericus, cui per tanta tempora ipsam ecclesiam in Follanebraio habere, et in ea laborare consensisti, non placet, et per rationem, aut pro crimine, aut pro indocibilitate illum rejeceris, quem contra regulas 124.0988C| sine mea licentia, et sine mea libertate canonica ordinasti, ostende, et alterum inveniemus. » Ad quae primum perquiro cur a tanto tempore de sua irregulari ordinatione non requisistis: de meo autem non consensu jam respondi. Sed mea inscitia, fateor, vestram in hoc miratur sapientiam, dum asseritis quia eum contra regulas ordinavi, quod nondum probastis, eo quod promittitis, si eumdem in eadem ecclesia volo ordinare, ut scribam vobis secundum morem, et vos illi libertatem ecclesiasticam dabitis. Nam difficile est, ut apostolica intonat tuba, ut habeat bonum processum quod habuit malum initium. Verum si illud vobis in me placeret custodire Sapientis: Priusquam interroges, ne vituperes quemquam, 124.0988D| ubi nemo excluditur, prius erat modus ordinationis cognoscendus, et sic aut ordinator aut ordinatus jure judicandus, aut utrique canonico percellendi cauterio. Ergo capitulum quod ex Augustorum nostrorum libro (lib. I, cap. 88), quasi contra me, quod agit pro me, detruncatum posuistis, integrum resumite. De ordinatione servorum. « De servorum ordinatione, qui passim ad gradus ecclesiasticos indiscrete promovebantur, placuit omnibus cum sacris canonibus concordari debere. Et statutum est ut nullus episcoporum deinceps eos ad sacros ordines promovere praesumat, nisi prius a dominis propriis libertatem consecuti fuerint. Et si quilibet servus dominum suum fugiens, aut latitans, aut adhibitis testibus munere conductis, vel corruptis, aut qualibet 124.0989A| calliditate vel fraude, ad gradus ecclesiasticos pervenerit, decretum est ut doponatur, et dominus ejus eum recipiat. Si vero avus aut pater, ab alia patria in aliam migrans, in eadem provincia filium genuerit, et ipse filius ibidem educatus, et ad gradus ecclesiasticos promotus fuerit, et utrum servus sit ignoratum fuerit, et postea veniens dominus illius legibus cum acquisierit, sancitum est ut si dominus ejus illi libertatem dare voluerit, in gradu suo permaneat. Si vero eum catena servitutis a castris dominicis extrahere voluerit, gradum amittat, quia juxta sacros ordines vilis persona manens sacerdotii dignitate fungi non potest. De rebus vero illorum vel peculiari, quia a propriis dominis libertate donantur, ut ad gradus ecclesiasticos jure promoveantur, 124.0989B| statutum est ut in potestate dominorum consistat, utrum illis concedere an sibi vindicare voluerint. Caeterum si post ordinationem aliquid acquisierint, illud observetur quod in canonibus de consecratis nihil habentibus constitutum est. De ecclesiarum vero servis, communi sententia decretum est ut archiepiscopi per singulas provincias constituti nostram auctoritatem, suffraganei vero illorum exemplar illius penes se habeant, et quandocunque de familia ecclesiae utilis inventus aliquis ordinandus est, in ambone ipsa auctoritas coram populo legatur, et coram sacerdotibus vel fidelibus laicis ante cornu altaris, sicut in nostra auctoritate continetur, remota qualibet calliditate libertatem consequantur, et tum demum ad gradus ecclesiasticos promoveantur. 124.0989C| Similiter quoque de his agendum est quos praepositi canonicorum aut monachorum ordinandos expetiverint, eadem forma servanda est. » Hujus autem capituli tenore perspecto, responsum de ordinatione clerici vestri meum, si a me factum est, tempore et loco cum congruo tunc canonico exspectate, et interea de mea irregulari ordinatione judicare desistite, quoniam accusator simul et judex non eritis. Advertite nihilominus in hoc quid ipsi de posterioribus scribitis canonibus, ut nullus servilibus colonariisque conditionibus obligatus juxta statuta sedis apostolicae ad honores ecclesiasticos admittatur, nisi prius aut testamento, aut per tabulas eum legitime constiterit absolutum. Quae si quis episcoporum, ejus qui ordinatur conditionem sciens, transgredi 124.0989D| per ordinationem inhibitam fortasse voluerit, anni spatio missas facere non praesumat. De scientia hujus clerici conditionis, et de transgressione per ordinationem inhibitam patet quod decerneretur: quae prius si placet opponenda est, et aut confesso aut convicto inculcandum erit judicium, quod jam licet de me non convicto nec confesso, absque ulla synodo, sine ulla hujusmodi interrogatione, aut requisitione, aut praesenti interpellatione, officium accusatoris simul et judicis, tam de absente quam absenti scripto vobis vindicantes, exercueritis ita pronuntiando: « Quia vero ipsum clericum contra regulas ordinasti, regulae sacrae demonstrant dicentes (epist. 1); Admittuntur, inquit Leo in epistola ad universos episcopos 124.0990A| per universas provincias constitutos, passim ad ordinem sacrum, quibus nulla natalium, nulla morum dignitas suffragatur, et qui a dominis suis libertatem consequi minime potuerunt, ad fastigium sacerdotii, tanquam servilis vilitas hunc honorem capiat provehuntur, et probari Deo posse creditur, qui domino suo necdum probare se potuit. Duplex itaque in hac parte reatus est, quod et sacrum ministerium talis consortii vilitate polluitur, et dominorum, quantum ad illicitae usurpationis temeritatem pertinet, jura solvuntur. Ab his itaque, fratres charissimi, omnes vestrae provinciae abstineant sacerdotes: et non tantum ab his, sed et ab aliis etiam qui originali alicui conditioni obligati sunt, volumus temperari, nisi forte eorum petitio aut voluntas accesserit, 124.0990B| qui aliquid sibi in eos vindicant potestatis. Debet enim esse immunis ab aliis, qui divinae militiae fuerit aggregandus, ut a castris Dominicis, quibus nomen ejus ascribitur, nullis necessitatis vinculis abstrahatur. » Et quasi haec in me exponendo, haec sequentia subinfertis: « Et post decretam natalium honestatem, mores ordinandorum describens, hanc conclusionem subjungit ( Leo, ibidem in fine): Hoc itaque admonitio nostra denuntiat, quod si quis fratrum contra haec constituta venire tentaverit, et prohibita fuerit ausus admittere, a suo se noverit officio submovendum, nec communionis nostrae futurum esse consortem, qui socius esse noluit disciplinae. » Atque adjungitis: « Sciendum vero est hic non vacare a discretione et rationis specialitate haec 124.0990C| pronomen pluralis numeri: Si quis fratrum contra haec constituta venire tentaverit, » et reliqua usque dum prosequimini, « repetamus superiora hujus epistolae. » Scitote nec istud hoc singulare, quod pertinet ad omnes, a beato papa Leone positum, nec ista haec pronominis, quae respiciunt ad unumquemque, quae vel superius de ejusdem statutis papae praeposuistis, aut inferius subjungitis, et sicut vultis exponitis, in hac de qua agitis querela quiddam mihi obviare; quia nec intelligo nec intellexi admittendos ad ordines sacros servituti obnoxios, nisi libertate dominorum suorum donatos, neque inventos aut detectos statuo retinendos, neque ad hos gradus viduarum maritos, aut quibus numerosa fuerint conjugia, ullo pacto acquiesco vel acquievi suscipiendos: 124.0990D| neque aliquod turpis lucri fenus, aut suo aut aliquo nomine aliquem clericorum impune duco exercentem; et ideo et illud hoc, et ista haec, cum reliquis quae prohibita sunt exsecror. Sed et, si libet, prius officium accusatoris judiciario ordine assumite, et canonice illud exsequimini, et canonice paratus ero ostendere, qualiter contra me ista non cognosco pertinere: et qualiter ea intelligam et amplectar, paratus ero verbum ex verbo usque ad iota unum, ex fidei subtemine quae ab eodem papa contexta sunt exerere. Scribitis quoque ad locum: « Hos autem Gallicanos canones, quibus saepe in tuis scriptis uteris, et per quos te reclamas, scio quia non abjicies. » Et quia nunc longum ac supervacuum videtur, 124.0991A| cum per singula de caeteris omnibus, tunc et de eorum receptione pleniter respondebo. Quod autem de vestro scripsistis clerico ita: « Si autem ideo illum vis ad synodum tuam venire, quoniam Chalcedonenses canones dicunt (can. 6) nullum absolute ordinari debere presbyterum aut diaconum, nec quemlibet in gradu ecclesiastico, » et reliqua. Quae reliqua quia non tetigisti, apponimus: « Nisi specialiter ecclesiae civitatis, aut possessionis, aut martyrii, aut monasterii qui ordinandus est pronuntietur. Qui vero absolute ordinantur, decrevit synodus irritam haberi hujuscemodi manus impositionem, et nusquam posse ministrare ad ordinantis injuriam. » Scio me non aliter unquam ordinasse quemquam, qui taliter non pronuntiaretur. Quod si fecissem, 124.0991B| irrita haberetur manus impositio, nec ministrare ordinatus ad meam posset injuriam. Quod concilium post istud capitulum, concinendo hoc depromit secundum (can. 8): « Clerici qui praeficiuntur ptochiis, vel qui ordinantur in monasteriis, et basilicis martyrum, sub episcoporum qui in unaquaque civitate sunt, secundum sanctorum Patrum traditiones, potestate permaneant, nec per contumaciam ab episcopo suo dissiliant. Qui vero audent pervertere hujusmodi formam quocunque modo, nec proprio subjiciuntur episcopo, si quidem clerici sunt, canonum correptionibus subjacebunt; si vero laici vel monachi fuerint, communione priventur. » Ergo ordinationis modus indagandus est et subditis. Ut item oblitus per illum discas cujus suasione illum 124.0991C| contra regulas ordinaveris, quatenus si forte in Synodo episcoporum inde compellatus fueris, habeas quid respondeas: manda mihi, et ego illum, quoniam nostrae Ecclesiae est mancipium nulla libertate donatum, per meos missos tibi in synodum tuam transmittam, ut discas quod beatus Leo ad Anatolium Constantinopolitanum episcopum scribit (epist. 87), quia « sicut in mala suasione delinquitur, ita et in mala consensione peccatur. » Stupeo et in his et in ipsis, quae superius cum beato Gregorio praedicabilibus proposuistis praesentialiter scriptis dicentes: « Praesertim cum neminem pastoris fungentem officio latere debeat, quia in exsequendo divino ministerio, sicut nullius gratia ad indebita provocari, 124.0991D| ita et debita nullius odio vel privati studii zelo debeat retardare sive pervertere. » Ecce in mala suasione delictum, et in mala consensione peccatum depromitur. Et sicut vos sensitis quod mihi male suasum est, et a me male consensum, vos pariter consentire videmini, dicentes quae jam praemisi, ut scribam vobis si eum ordinare volo secundum morem, et vos illi libertatem ecclesiasticam dabitis, quem taliter ad gradus ecclesiasticos pervenisse divulgatis. An hic aut odium alicujus bullit, aut gratia alicujus scaturit? Ut capiatur ordinator, forte male est et irregulariter clericus vester ordinatus. Ut vero intentioni ipsius male hunc instituentis alterius in loco non refragetur, libertatem dabitis promovendi. Illudue odium parturit? istudne gratia 124.0992A| gignit? Ut autem praelibavi, quondam gratiosa ejusdem Sigiberti allocutione etsi delibutus, tamen clericum hunc irregulariter suscipere quasi gratia ille ctus non praesumpsi. Nunc autem, licet illo mihi insidiante, nullo odio motus, quod ratio et auctoritas dictaverit exsequendum, si suae abhinc, quod hactenus non fecit., voluntati justitia faverit, via justitiae a nobis prosecutionis iter non retardabit. Praefatum autem clericum ideo ita commonitorie ad synodum vocavi, quia ab Haimerado presbytero accusatur. Sed et nunc, quia a vobis de sua ordinatione calumniatur, ut adveniat pervoco, et quod meum est ei propinabo. Si autem missos vestros, aut cum eo, aut post eum ad synodum dirigere disponitis, qui eum servituti obnoxium comprobent, aut si ipse negare 124.0992B| non potuerit, suam audiant professionem, non mihi displicet. Ille tamen si intraverit per ostium, retinebit eum ovile ovium; sin autem ascendit ex adverso, ac velut fur aliunde, expelletur ut latro. Quod autem mihi de eodem scribitis ita: « Ipse autem nullam rationem, spoliatus contra rationem et auctoritatem, tibi inde in synodo regulariter reddere debet. » O utinam mihi qualicunque episcopo, carcerali sicut scitis custodiae tradito, et nullo crimine appetito, neque synodale unquam aut usquam diffugienti judicium, hoc ipsum ea conditione conservaretis ut contra rationem, et apostolicae sedis auctoritatem, dolorem super vulnus addentes, et inferentes mihi et parochiae meae, contra apostolicorum omnium decreta, etiam ab apostolica sede vocato, et eam 124.0992C| appellanti, praejudicium non exigeretis a me responsum, usque ad synodalem saltem conventum! qui non solum eram spoliatus rebus ac facultatibus cunctis, verum et potestate corporis, decernente beato Felice papa, cum praedecessoribus suis Julio papa, et Lucio, Calixto, Zephyrino, Victore, Aniceto, Hygino, Xysto et Alexandro, ac successoribus Damaso, Gelasio et Adriano: « Si quis episcoporum (Felix II, epist. 1) suis fuerit rebus exspoliatus, aut a sua Ecclesia vi aut timore expulsus, quod omni Christiano nomini est inimicum, oportet et decet episcoporum propositum semper prima fronte certare, ut omnia quae ei ablata sunt, potestati ejus legaliter reddantur, et praesul prius restituatur, et postea non 124.0992D| statim, sed diu et per spatiosa tempora suis potestative dispositis, et ad suam necessitatem praeparatis, ad tempus veniat ad causam, et si juste visum fuerit, accusatoribus respondeat suis. » Et in subsequentibus: « Quoties episcopi se a suis comprovincialibus, vel a metropolitano putaverint praegravari, aut eos suspectos habuerint, mox Romanam appellent sedem, ad quam eos absque ulla detentione, aut suarum rerum ablatione, libere ire liceat; et dum praedictam Romanam matrem appellaverint Ecclesiam, aut ab ea se audiri expoposcerint, nullus eos aut excommunicare, aut eorum sedes subripere, aut eorum res auferre, aut aliquam vim eis inferre praesumat, antequam amborum causa Romani pontificis auctoritate finiatur. Quod si aliter a quoquam 124.0993A| praesumptum fuerit, nil erit, sed viribus carebit. Nam nec hoc perpere praesumimus, sed et id ipsum in Nicaena synodo constitutum, et antecessores nostros egisse, bene, Athanasi, nosti; quoniam quando tu et Paulus Constantinopolitanus, Asclepius Gazae, et Lucianus Adrianopolites ab Orientalibus episcopis, inconsulto sanctae memoriae Julio praedecessore nostro, damnati estis, et ad eum, quasi ad totius orbis caput, ut semper huic sanctae sedi licitum fuit, confugistis, cognita eorum nequitia et vestra justitia, vos in communionem suscepit, et omnium vestrum curam gerens, propter sedis propriae dignitatem, singulos suis reddens Ecclesiis, Orientalibus scripsit, culpans eos quod non recte tractassent, viros inculpabiles de suis Ecclesiis expellentes, et constituta 124.0993B| Nicaeni concilii minime conservantes. E quibus ad certum diem nonnullos sibimet adesse praecepit, ut de talibus certam praesumptionibus redderent rationem, et coram eis ostenderet justum se super eis protulisse decretum. Interminatus est etiam, non talia deinceps fratres esse passuros, et nisi ab hujusmodi praesumptionibus cessarent, a propriis esse gradibus eos recessuros. Tali enim hujus sanctae sedis privilegio tu et fratres tui proprias recepistis Ecclesias cum omnibus sibi pertinentibus. His et aliis quamplurimis documentis manifestum est nullum 124.0994A| damnari aut suis exspoliari rebus debere epicopum, qui hanc sanctam sedem interpellaverit, aut sibi defensatricem asciverit, donec judicium de eo nostrae apostolicae auctoritatis, hoc est principis apostolorum Petri agnoscat, quia solummodo Christus Jesus huic sanctae sedi, id est apostolicae, hoc facere commisit. Utpote quoniam solus atque prae omnibus praefatus princeps apostolorum creditus est, atque percipere meruit a Rege regum Christo Deo claves regni coelorum. » Ista felicia cum isto Felici pariter tonant duodecim mundi luminaria, per quae reclamo cum eorum praedecessoribus ac successoribus, nec quidquam habebitur ratum, quidquid ab eorum constitutionibus fuerit diversum. Ergo in isto et isti vana loquuntur cum cunctis praedecessoribus eorum, 124.0994B| quia sic uniuscujusque successoris auctoritas habebitur rata, si praedecessoris sui actibus, ut ait Symmachus papa, tribuerit firmitatem. Itaque unde ille vester clericus spoliatus sit nescio, neque unde vestitus esse debeat adhuc ignoro. Si autem aut reclamationis aut expiationis vocem, aut accusationis adversus aliquem habet in mea parochia, utrum ad synodum a parvitate mea habendam debeat venire penitus a vobis poterit discere. Data Kalend. Maii praesentis tertiae indictionis.
IV. HINCMARI COLLECTIO EX EPISTOLIS ROMANORUM PONTIFICUM. AD HINCMARUM RHEMENSEM.
Ex epistola Victoris papae, Theophilo Alexandrino episcopo directa, qui fuit quintus decimus post Petrum. 124.0993C| (Epist. 1.) « Audivimus namque apud vos vestrosque diversa judicia fieri et incerta judicari. Incerta, charissimi nullatenus judicemus, quoad usque veniat Dominus, qui latentia producet in lucem, et illuminabit abscondita tenebrarum, et manifestabit consilia cordium (I Cor. IV, 3). Quia quamvis vera sint, non tamen credenda sunt, nisi quae manifestis indiciis comprobantur, nisi quae manifesto judicio convincuntur, nisi quae judiciario ordine publicantur. Similiter ea vos judicare ad apostolicam delatum est sedem, quae praeter nostram vobis diffinire non licet auctoritatem, id est episcoporum causam. Unde ita 124.0993D| constitutum liquet a tempore apostolorum, et deinceps. Placuit ut accusatus vel judicatus a comprovincialibus in aliqua causa episcopus, licenter appellet et adeat apostolicae sedis pontificem, qui aut per se aut per vicarios suos ejus retractare negotium procuret: et dum iterato judicio pontifex causam suam agit, nullus alius in loco ejus ponatur aut ordinetur episcopus: quoniam quanquam comprovincialibus episcopis accusati causam pontificis scrutari 124.0994C| liceat, non tamen diffinire inconsulto Romano pontifice permissum est, cum beato Petro apostolo non ab alio quam ab ipso dictum sit Domino: Quaecunque ligaveris super terram, erunt ligata et in coelis; et quaecunque solveris super terram, erunt soluta et in coelis (Matth. XVI, 19); et alibi in statutis legitur apostolicis: Si quis putaverit se a proprio metropolitano gravari, apud patriarcham vel primatem dioeceseos, aut penes universalis apostolicae Ecclesiae judicetur sedem. Nihil aliud est, fratres, talis praesumptio nisi apostolorum suorumque successorum terminos transgredi, eorumque decreta violari. Culpantur enim, ut scriptum est, fratres, qui aliter circa episcopos judicare praesumunt quam apostolicae sedis papae fieri placuerit. »
Ex epistola Callisti papae, ad omnes Galliarum urbium episcopos, qui fuit decimus septimus post Petrum. 124.0994D| (Epist. 11.) « Nullus primas vel metropolitanus dioecesani ecclesiam, vel parochianum, vel aliquid ejus parochiae, praesumat excommunicare, vel judicare, aliquidve agere absque ejus consilio vel judicio. Sed hoc observent quod ab apostolis ac patribus et praedecessoribus nostris est statutum, et a nobis confirmatum, 124.0995A| id est: Si quis metropolitanus episcopus, nisi quod ad suam solummodo propriam pertinet parochiam, sine consilio et voluntate comprovincialium episcoporum extra aliquid agere tentaverit, gradus sui periculo subjacebit, et quod egerit irritum habeatur et vacuum. Sed quidquid de provincialium coepiscoporum causis, eorumque Ecclesiarum et clericorum, atque saecularium necessitatibus agere aut disponere necesse fuerit, hoc cum omnium consensu comprovincialium agatur pontificum, non aliquo dominationis fastu, sed humillima et concordi administratione, sicut Dominus ait: Non veni ministrari, sed ministrare (Matth. XX, 26); et alibi: Qui major est vestrum, erit minister vester (ibid., vers. 28), et reliqua. » Item unde supra, de primatibus et metropolitanis 124.0995B| ( ibidem post alia ). « Nullus primas, nullus metropolitanus, nullusque reliquorum episcoporum, alterius adeat civitatem, aut ad possessionem accedat, quae ad eum non pertinet, et alterius episcopi est parochiae, super cujusquam dispositione, nisi vocatus ab eo cujus juris esse dignoscitur, ut quiddam ibi disponat vel ordinet, aut judicet, si sui gradus honore potiri voluerit. Sin aliter praesumpserit, damnabitur: et non solum ille, sed cooperantes eique consentientes; quia sicut ordinatio, ita eis et judicatio et aliarum rerum dispositio prohibetur. Nam qui ordinare non poterit, qualiter judicabit? Nullatenus procul dubio judicabit aut judicare poterit, quoniam sicut alterius uxor nec adulterari ab aliquo vel judicari aut disponi, nisi a proprio viro 124.0995C| eo vivente permittitur, sic nec uxor episcopi, quae ejus Ecclesia vel parochia indubitanter intelligitur, eo vivente, absque ejus judicio et voluntate, alteri judicare vel disponere, aut ejus concubitu frui, id est ordinatione, ullatenus conceditur. Unde ait Apostolus: Alligata est uxor legi, quandiu vir ejus vivit. Eo vero defuncto, soluta est a lege viri (I Cor. VII, 39). Similiter et sponsa episcopi, quia sponsa uxorque ejus dicitur Ecclesia, illo vivente est ei alligata. Eo vero defuncto soluta est, cui voluerit nubat, tantum in Domino, id est regulariter. Si enim eo vivente alteri nupserit, adulterata judicabitur. Similiter et ille, si alteram sponte duxerit, adulter aestimabitur, et communione privabitur. Si autem persecutus in sua fuerit Ecclesia, fugiendum est illi ad alteram, 124.0995D| eique est sociandus, dicente Domino: Si persecuti vos fuerint in unam civitatem, fugite in aliam (Matth. X, 23). Si autem utilitatis causa fuerit mutandus, non per se hoc agat, sed fratribus invitantibus, et auctoritate hujus sanctae sedis faciat, non ambitus causa, sed utilitatis. »
In Decretalibus Lucii papae, de metropolitanis episcopis, qui fuit vicesimus tertius post Petrum. (Epist. unica.) « Si quis metropolitanus episcopus, nisi quod ad suam solummodo propriam pertinet parochiam, sine consilio et voluntate omnium comprovincialium episcoporum, extra aliquid agere tentaverit, gradus sui periculo subjacebit, et quod egerit 124.0996A| irritum habeatur et vacuum. Similiter autem auctoritate fulti apostolica praecipimus, ut nullus metropolitanus, absque caeterorum omnium comprovincialium episcoporum instantia, aliquorum audiat causas, quia irritae erunt, et ipse causam pro facto dabit. »
In Decretalibus Julii papae, de metropolitanis episcopis, qui fuit tricesimus sextus post Petrum. (Epist. 1.) « Quoniam sanctam Romanam Ecclesiam primatem omnium Ecclesiarum esse voluerunt, ut sicut beatus Petrus apostolus primus fuit omnium apostolorum, ita et haec Ecclesia, ipsius nomine consecrata, Domino instituente prima et caput sit caeterarum, et ad eam quasi ad matrem atque apicem, omnes majores Ecclesiae causae et judicia episcoporum 124.0996B| recurrant, ejusque justa terminum sumant sententia. Nec extra Romanum quidquam ex eis decerni debere pontificem, quatenus non ita proterve et pro libitu cujusquam suo proprio arbitrio, quibusque metropolitanis, sicut agere solebant, liceat inconsulto Romano pontifice aut majores Ecclesiae causas deturbare, aut episcopos damnare: sed com muni sanctae Romanae sedis episcopi consilio, et concordi actione, quaeque sunt Christi zelo agenda disponant, unanimiterque recte sentiant, et quae senserint non sibimet discrepando, sed Deo placite perficiant. » Et post pauca: « Si quis ab hodierna die et deinceps episcopum praeter hujus sanctae sedis sententiam damnare, aut propria pellere sede praesumpserit, 124.0996C| sciat se irrecuperabiliter esse damnatum, et proprio carere perpetim honore. » Item ejusdem, ex decretis quae sumpsit ex Nicaeno concilio (epist. 11 ad Orientales). « Ut omnes episcopi qui in quibusdam gravioribus pulsantur vel criminantur causis quoties necesse fuerit, libere apostolicam appellent sedem, atque ad eam quasi ad matrem confugiant, ut ab ea sicut semper fuit pie fulciantur, defendantur et liberentur. Cujus dispositioni omnes majores ecclesiasticas causas, et episcoporum judicia, antiqua apostolorum eorumque successorum atque canonum auctoritas reservavit, quoniam culpantur episcopi qui aliter erga fratres egerint quam ejusdem sedis papae fieri placuerit. Placuit ut accusatus vel judicatus a comprovincialibus in aliqua causa episcopus licenter appellet et adeat apostolicae sedis pontificem, qui aut 124.0996D| per se aut per vicarios suos retractari negotium procuret: et dum iterato judicio pontifex causam suam audit, nullus alius in ejus loco ponatur aut ordinetur episcopus, quoniam quanquam comprovincialibus episcopis accusati causam pontificis scrutari liceat, non tamen diffinire inconsulto Romano pontifice permissum est; cum beato Petro apostolo non ab alio quam ab ipso dictum sit Domino: Quaecunque ligaveris super terram, erunt ligata et in coelis; et quaecunque solveris super terram, erunt soluta et in coelis (Matth. XVI, 19). Si quis putaverit se a proprio Metropolitano gravari, apud Primatem dioeceseos, aut penes universalis Apostolicae Ecclesiae 124.0997A| papam judicetur. » Et post pauca: « Nullus episcopus alterius parochianum praesumat retinere aut ordinare absque ejus episcopi voluntate, vel judicare, salva tamen in omnibus apostolica auctoritate, quia sicut irrita erit ejus ordinatio, ita et dijudicatio. Quoniam censemus nullum alterius judicis nisi sui sententia teneri. Nam qui eum ordinare non potuit, nec judicare ullatenus poterit. »
Ex Capitulis sanctissimi archiepiscopi Felicis, ex Nicaena synodo sumptis. (Epist. 11.) « Quanquam comprovincialibus episcopis, una cum eorum metropolitano, suae provinciae causas episcoporum liceat charitative et concorditer agitare: non tamen, sicut in praedicta, te praesente, est constitutum synodo, licet diffinire absque 124.0997B| Romani pontificis auctoritate. Quod si secus a quibusdam praesumptum fuerit, ipsi qui hoc egerint, suae praesumptionis suscipiant damnum, et illi qui ab eis perperam excommunicati aut damnati fuerint, auctoritate hujus sanctae sedis, et beati praeceptoris nostri clavigeri Petri potestate solvantur atque restituantur. Ipse enim ait Dominus: Quaecunque solveris super terram, erunt soluta et in coelis. »
Capitulo 20: « Quoties episcopi se a suis comprovincialibus, vel a metropolitano putaverint praegravari, aut eos suspectos habuerint, mox Romanam appellent sedem, ad quam eos absque ulla detentione, aut suarum rerum ablatione, libere ire liceat, et dum praedictam Romanam matrem appellaverint Ecclesiam, 124.0997C| aut ab ea se audiri expoposcerint, nullus eos excommunicare aut eorum sedes subripere, aut eorum res auferre, aut aliquam vim eis inferre praesumat, antequam amborum causa Romani pontificis auctoritate finiatur. Quod si aliter a quoquam praesumptum fuerit, nil erit, sed viribus carebit. Nam nec hoc perpere praesumimus: sed ipsum et in Nicaena synodo constitutum, et antecessores nostros egisse, bene, Athanasi, nosti, quoniam quando tu et Paulus Constantinopolitanus, Asclepius Gazae et Lucianus Adrianopolites, ab Orientalibus episcopis, inconsulto sanctae memoriae Julio praedecessore nostro, damnati estis, et ad eum, quasi ad totius orbis caput, ut semper huic sanctae sedi licitum fuit, confugistis, cognita eorum nequitia, et vestra justitia, 124.0997D| vos in communionem suscepit, et omnium vestrum curam gerens, propter sedis propriae dignitatem, singulis suas reddens Ecclesias, Orientalibus scripsit, culpans eos quod non recte tractassent, viros inculpabiles de suis Ecclesiis expellentes, et constituta Nicaeni concilii minime conservantes. E quibus ad certum diem nonnullos sibimet adesse praecepit, ut de talibus certam praesumptionibus redderent rationem, et coram eis ostenderet justum se super eis protulisse decretum. Interminatus est etiam non talia deinceps fratres esse passuros, et nisi ab hujusmodi praesumptionibus cessarent, a propriis esse gradibus eos recessuros. Tali enim hujus sanctae sedis privilegio, tu et fratres tui proprias recepistis 124.0998A| Ecclesias cum omnibus sibi pertinentibus. His enim et aliis plurimis documentis manifestum est nullum damnari, aut suis exspoliari rebus debere episcopum, qui hanc sanctam sedem interpellaverit, aut sibi defensatricem asciverit, donec judicium de eo nostrae apostolicae auctoritatis, hoc est principis apostolorum Petri agnoscat, quia solummodo Christus Jesus huic sanctae sedi, id est apostolicae, hoc facere commisit, utpote quoniam solus praenominatus princeps apostolorum creditus est, atque percipere meruit a rege regum Christo Deo claves regni coelorum. »
Damasus episcopus, qui fuit tertius Felicis II successor, et fuit tricesimus nonus post Petrum, scripsit ad Stephanum archiepiscopum, de archiepiscopis qui facile damnare volunt episcopos, dicens: 124.0998B| (Epist. 11.) « Discutere vero episcopos, ac summorum ecclesiasticorum causas negotiorum, metropolitanis, una cum suis provincialibus, ita ut nemo ex eis desit, et omnes in singulorum concordent negotiis, licet. Sed diffinire eorum atque Ecclesiarum summas querelas, vel damnare episcopos, absque hujus sanctae sedis auctoritate, minime licet: quam omnes appellare, si necesse fuerit, et ejus fulciri auxilio oportet. Nam ut nostis, synodum sine ejus auctoritate fieri non est ratum, nec episcopus nisi in legitima synodo, et suo tempore apostolica vocatione congregata, diffinite damnari potest. Neque ulla unquam rata concilia leguntur, quae non sunt fulta apostolica auctoritate. »
124.0998C| Has apostolicae sedis etiam in aliis rotulis auctoritates me memini jam vobis scripsisse. Sed et nunc ideo iterato vobis rescribo ut sciatis quia licet libellum in quo has et alias ejusmodi collegi, vobis retineatis, per quem in synodo habita in Attiniaco proclamavi ad universalem sanctae Romanae sedis pontificem domnum Adrianum, cum litteris ab eo mihi suae vocationis directis; quod neutrum tunc profuit, non tamen, quandiu halitus in me manebit, ab istis dissentiam observandis. Et quia me saepe de subscriptione redarguitis, quam in eadem synodo primo violenter per regiam potestatem, et postea fraudulenter a me extorsistis, compendiose aliqua nunc respondebo, plura si necesse fuerit suo reservans in tempore. Nam, sicut jam vobis rescripsi, ad illam 124.0998D| synodum pro responsione ad litteras domni apostolici me vocastis; ad quam veniens, non illam me introire permisistis, sed extra fores, ut privilegio vestrae sedis subscriberem mandastis: et ego respondi quia nunquam contra privilegium vestrum fecissem, unde nec necessitas, nec ratio erat ut a me illam subscriptionem requireretis. Dum autem ex hoc magis ac magis in crastinum fatigarer, reclamavi me per epistolam papae Leonis ad Anastasium Thessalonicensem episcopum directam (epist. 88), qua ait ad locum: « Non enim necessarium fuerat ut obligaretur scripto, qui obedientiam suam ipso jam voluntarii adventus probabat officio. » Denique cum nec hoc adjuvaret, proclamavi per libellum de que superius 124.0999A| memoravi, legens capitulum istud (FELICIS II, epist. 11, cap. 20): « Quoties episcopi se a suis comprovincialibus vel a metropolitano putaverint praegravari, aut eos suspectos habuerint, mox Romanam appellent sedem; » et sic usque ad finem capitulum percurri, quod et superius integrum descripsi: legi etiam meae vocationis a domno apostolico litteras, quod neutrum mihi profuit. Me autem haec agente, domnus rex vestra factione instigatus, qui priori die dixerat se mihi nihil ex sua parte discredere, minatus est quia tantum me meosque oneraret, quantum plus valeret, nisi illam subscriptionem facerem. De me autem mihi parum erat. Videns autem quia mei homines cogerentur rewadiare quod me in villam Pauliacum secuti fuerant, cum jam domum 124.0999B| cum Harduico archiepiscopo iturus essem, accessit ad me Frotarius archiepiscopus, alloquens cur non acquiescerem ut subscriberem, quia nihil mihi periculi erat. Cui respondi quia aliter hoc non facerem, nisi et vos debito Ecclesiae meae privilegio mihi scriberetis servando, uti Antiochenum constituit concilium, ne demum mihi, quasi pro occasione hujus subscriptionis, aliquod praejudicium niteremini inferre. Qui respondit: « Certe ille hoc tibi nullatenus contradicet. » Et spopondi eo tenore me hoc esse facturum. Et petii mihi ipsam subscriptionem ostendi. Quam dum mihi ostenderetis, quaedam quibus non acquievi deleta sunt, et quaedam addita, videlicet ut ubi haberetur, secundum decreta sedis apostolicae. Est autem ipsa subscriptio talis: « Ego 124.0999C| Hincmarus, Laudunensis Ecclesiae episcopus, amodo et deinceps domno seniori meo Carolo regi sic fidelis et obediens secundum ministerium meum ero, sicut homo suo seniori, et episcopus per rectum suo regi esse debet, ac privilegio Hincmari metropolitani provinciae Rhemorum Ecclesiae, secundum sacros canones et decreta sedis apostolicae ex sacris canonibus promulgata, pro scire et posse meo obediturum profiteor? » Quam mecum deferens domum, hanc mihi vobis subscribendam dictavi: « Et ego Hincmarus, Rhemorum archiepiscopus, tibi Hincmaro Laudunensis Ecclesiae coepisco, tuum debitum sacris praecipientibus canonibus privilegium conservabo, et in quibusque ecclesiasticis negotiis indigueris, secundum sacras regulas debitum tibi jure adjutorium 124.0999D| archiepiscopali auctoritate adhibebo. » Hanc autem vobis per Fredigisum, Harduici, archiepiscopi presbyterum, misi, et remandastis mihi per eumdem quia voluntarie illud faciebatis: et sic in synodo relegi et subscripsi. Vos autem penitus subscriptionem quam promiseratis dimisistis: sed verbis fuistis professi quod in quibuscunque me juste ac rationabiliter possetis secundum vestrum ministerium adjuvare fecissetis. Ego autem nunquam contra privilegium sedis vestrae quoquam egi, neque contra ullius episcopi privilegium, Deo propitiante, unquam acturus ero. Utrum autem vos juxta professionem vestram erga me in reliquum egissetis, qui legerit litteras, ex eodem loco Attiniaco mihi a 124.1000A| vobis per Hittonem diaconum missas, de quibus jam vobis respondi unde hic nunc eas apponere supervacuum est, facile poterit dignoscere. Scitis etiam et vos quale adjutorium mihi post hanc professionem vestram praebuistis, dum ad vos has scripsi litteras.
« Reverentissimo Rhemorum archiepiscopo Hincmaro, sanctae Laudunensis Ecclesiae Hincmarus Deo miserante episcopus, debitam in Christo devotionem.
« Vos scitis quia ab universali sanctae Romanae Ecclesiae papa, Patre quoque nostro Adriano, bis vocatus existo, et vos ipsi, in quaternionibus a vobis in Attiniaco palatio coram archiepiscopis et episcopis qui adfuerunt datis, quod ad eamdem sedem 124.1000B| venire totidem vocatus detrectem, me reprehendistis, si vitio scriptoris pro detrectem, quod est dissimulem vel differam, detractem, quod valde tractem non ab re accipi potest, intercharaxatum non fuit. Unde vos nunc pro amore Dei omnipotentis et reverentia S. Petri exposco, sicut et in eadem synodo in eodem Attiniaco a vobis convocata, quod impetrare non valui, expostulavi; ac jam etiam per integrum efflagitavi annum, et praecipue in synodo apud Vermeriam palatium olim ab horno habita, obsecrando declamavi, nunc quoque et obsecro et item declamo, et ut hactenus egi, quo vestra archiepiscopali auctoritate apud domni nostri gloriosissimi regis Caroli clementiam obtineretis, quatenus domni et universalis papae Adriani praeceptis ac 124.1000C| institutionibus ecclesiasticis mihi, ut omnibus expedit, liceat obedire, velut ei qui de omni Ecclesia fas habet judicandi, videlicet ut limina sanctorum Petri et Pauli merear, ut devovi, et ab eodem insuper vocatus sum, penetrare. Alioquin me vobis abhinc, ut archiepiscopo coepiscopus obtemperare debet, sciatis obsequi non posse; quia, ut decernit beatus papa Gelasius, nesciunt quid loquuntur qui decretis sanctae Romanae sedis praesulum quasi canones opponunt, quibus contraire contra canones est ipsos se erigere. Iste Gelasius papa venerabilis et sanctus decretales epistolas venerabiliter sanxit suscipiendas, nec eas venerabiliter suscipit, licet ad tomum caput inclinet, qui eis non obedit, sed potius porro obvias manus inferens, quod sine periculo agi 124.1000D| non potest, respuit, utpote qui de se judicari non prospicit. Nam velimus, nolimus, aut eis parebimus, aut eorum judicio percellemur, quorum neminem aliqui quique reprobare valemus. De archiepiscopis autem Remigio ac Harduico, quo mihi per Teutlandum diaconem mandastis, privilegio sanctae Romanae Ecclesiae non praejudicant, sed quod eis eadem sancta sedes de me voluit ac disposuit committere commissit. Vos vero quod vestrum est agite. In Domino Jesu Christo bene valete. »
Ac si etiam in subscriptione illa aliquid haberetur quod forte intolerabile foret, beatus papa Alexander, quintus post principem apostolorum Petrum, mihi manum porrigeret, qui suis ita inquit decretis ad 124.1001A| locum (epist. 1): « Similiter si hujusmodi personis quaedam scripturae quoquomodo per metum aut fraudem, aut per vim extortae fuerint, vel ut se liberare possint, quocunque ab eis conscriptae vel roboratae fuerint ingenio, ad nullum eis praejudicium aut nocumentum provenire censemus: neque ullam eos infamiam vel calumniam, aut a suis sequestrationem bonis, unquam, auctore Domino et sanctis apostolis eorumque successoribus, sustinere permittimus. Confessio vero in talibus non compulsa, sed spontanea fieri debet, ipso attestante qui ait: Ex corde enim procedunt homicidia, adulteria, fornicationes, blasphemiae (Matth. XV, 19), et caetera quae sunt ad haec pertinentia. Nec tantum attendenda sunt quae fiunt, quantum quo animo fiant. » Si non sunt tantum attendenda 124.1001B| quae fiunt, quantum quo animo fiant, quo animo ego illud fecerim, neque parum sciens poterit ignorare, qui etiam multo plura tunc essem facturus, ut meos qui innoxii erant, et causa mei opprimebantur, possem liberare. Et ne solus hic sanctus papa Alexander haec decrevisse putetur, quid beatus Gregorius, quem venerabiliter suscipitis, de hoc sentiat apparet ad Constantium Mediolanensem episcopum de Pompeio episcopo scribens ita (lib. VIII, epist. 30): « Nunc igitur quoniam illa quae contra eum dicta sunt, non sub illa quae decuit districtione quaesita sunt, et gesta quae exinde apud fraternitatem vestram confecta sunt, neque ad condemnationem, neque ad absolutionem ejus probantur posse sufficere, non levis res agitur, ut incaute vel in 124.1001C| transcursu non debeat diffiniri. Nam grave est satis et indecens ut in re dubia certa dicatur sententia. Et haec quidem gesta esse poterant ad diffiniendum satis idonea, si accusati ea confessio sequeretur: si 124.1002A| tamen eamdem confessionem subtilitas examinis ex occultis eliceret, et non afflictio vehemens extorqueret, quae frequenter hoc agit, ut noxios se fateri etiam cogantur innoxii. Nam postquam praefatus episcopus, ut dicitur, cruciari custodia cremarique fame se asseruit, scire debetis si ita est, utrum noceat si sic fuerit extorta confessio. Certe si non nocet extorta confessio, non obest extorta subscriptio. » O utinam tunc de me qualicunque episcopo illud voluissetis rationabiliter attendere, quod de vestris mihi scripsistis frustra villanis, meis autem parochianis, quod et superius praelibavi, ubi dixistis quia appellantes quamcunque violentiam pati non deberent, an mihi appellanti ad summam apostolicae sedis auctoritatem, mihique ab eadem vocato, perque 124.1002B| ejus auctoritatis litteras praesentialiter legendo reclamanti, deceret privilegium vestrae sedis ullam inferre violentiam. Ratum est nempe ut privilegium vestrae sedis obsecundetur ad charitatis concordiam, non officiat ad disceptationis socordiam. Praeterea scripsistis mihi haec: « Te latere non potest quanta mala Karlomanni complices in Rhemorum dioecesi fecerunt. Propterea cum fratribus et consacerdotibus nostris qui adfuerunt, tenore subjuncto eos excommunicandos decrevimus. Et ideo his quae subter annectuntur relectis praesentialiter, mihi per comministrum tuum litteras tui consensus in hac excommunicatione canonica mitte, ut per singulos archiepiscopos diversarum provinciarum eam concurram dirigere, antequam malum quod coeperunt 124.1002C| gravius grassari, et longius ac latius serpendo possit excrescere. » ( Epistolam de qua hic agitur vide inter Opera Hincmari Rhemensis, tomo proxime sequenti. )
V. HINCMARI COLLECTIO ALTERA. Ex antiquis epistolis Romanorum pontificum, HINCMARO RHEMENSI apud Gundulfi villam missa per Wenilonem archiepiscopum. PRAEFATIO. 124.1001|
124.1001D| Iste pitatiolus plane depromit et apte,
Sedem appellandam libere apostolicam.
Quin appellantem haud vinclis artarier ullis,
Responsum a vincto rite nec exigier.
Archique pontifici distinguit jusque, modumque,
Cum compraesulibus ceu teneat sobrius.
Sitque pio regi Carolo pax, vita, potestas,
Qui probus haec cernens prae probitate probet.
Cui si surripitur humanis nisibus ullis,
Cassando reicit, res ubi certa redit.
124.1002D| Sic sua mens adeo veri defervet amore,
Recte frustrandum ne sinat esse ratum.
Namque animum servat mitis sapientia fortem,
Prae cunctis proprie quem redimit pietas.
O quam rex felix, virtutum fortis amator,
Tam bene quem superat sola boni pietas.
At te, Christe, Deum noscens dum diligit ultro,
Quae spernis spernit, quae statuis statuit.
Se tibi commmittens in te tua verba veretur,
Nunc et in aeternum tuque tuere tuum.
Ex decretis Alexandri papae, qui fuit quintus post Petrum. 124.1001D| (Epist. 3.) « Alexander episcopus omnibus divino 124.1002D| sacerdotio fungentibus pax et misericordia multiplicetur, et sapientia atque bona voluntas in omnibus augeatur et fructificetur in Domino. Gratia Dei, 124.1003A| fratres charissimi, sumus id quod sumus. Idcirco nobis providendum est, et oppido decertandum, ne in ea vacui inveniamur, sed eadem nobis cooperante gratia, fructum Domino plurimum reportemus. Quod aliter fieri non potest, nisi sapientiam scrutando, ejusque praecepta lectionibus et hymnis meditando, atque eo adminiculante implendo, orando, vigilando, voluntatem ejus, in quantum ipse largitus fuerit, perficere studeamus. Nec enim negligendam gratiam nobis Dominus dedit, sed fideliter exercendam tribuit. Dilectio enim sine simulatione in nobis esse et apparere debet, quia omnis qui odit fratrem suum homicida est; qui vero diligit Deum in Deo manet, et Deus in eo (I Joan. III). Unde et Apostolus ait: Nolite judicare, fratres, in invicem, sed hoc judicate 124.1003B| magis, ne ponatis offendiculum fratribus vel scandalum (Rom. XIV, 13). Et Dominus inquit: Quod tibi non vis fieri, alteri ne facias. Et alibi: In hoc cognoscent omnes quia mei estis discipuli, si dilectionem habueritis ad invicem (Joan. XIII, 35). Et Salomon ait: Sacrificium salutare est attendere mandatis, et discedere ab omni iniquitate (Eccli. XXXV, 2). Summa enim iniquitas est fratres detrahere et accusare. Unde scriptum est: Omnis qui detrahit fratrem suum homicida est, et omnis homicida non habet partem aut haereditatem in regno Dei (I Joan. III, 15). Et alibi: Cavete vos, fratres charissimi, ne participes efficiamini, quod absit, malis eorum: et non solum vos cavete ab omnibus, sed et alios cavere ab eis et avertere docete. »
Ex epistola Sixti papae secunda, universis Ecclesiis directa, qui fuit sextus post Petrum. 124.1003C| (Epist. 11.) « Si quis vestrum pulsatus fuerit in aliqua adversitate, licenter hanc sanctam et apostolicam appellet sedem: et ad eam quasi ad caput suffugium habeat, ne innocens damnetur, aut Ecclesia sua detrimentum patiatur. Si autem ei necesse evenerit, eamque appellare minime ausus fuerit, et vocatus tamen ab hac sancta sede fuerit, non renuat venire, sed confestim ut ei nuntiatum fuerit venire festinet, et causas pro quibus vocatus est prudenter disponat, atque si necesse aliquid corrigere fuerit, cum his quos hic primos invenerit corrigat. Ad Ecclesiam tamen suam non prius revertatur quam hinc litteris apostolicis vel formatis pleniter instructus 124.1003D| atque purgatus sit, si fuerit unde. Ut postquam domum reversus fuerit, cognoscant vicini sui qualiter hic suam aliorumque causam finierit, quatenus eam absque aliqua ambiguitate nuntiare et praedicare omnibus possit. Ab hac enim sancta sede a sanctis apostolis tueri, defendi et liberari episcopi jussi sunt; ut sicut eorum dispositione, ordinante Domino, primitus sunt constituti, sic hujus sanctae sedis, cujus dispositioni eorum causas et judicia servaverunt, protectione futuris temporibus sint ab omnibus perversitatibus semper liberi. Unde culpantur hi qui aliter circa fratres egerint, quam hujus sedis rectoribus placere cognoverint. His taliter consideratis, atque cum reliquis episcopis decretis, 124.1004A| tanquam omnium curam gerentes, propter sedis propriae apicem decernimus ut nemo pontificum aliquem suis rebus exspoliatum episcopum, aut a sede pulsum, excommunicare aut judicare praesumat, quia non est privilegium quo exspoliari possit jam nudatus. Si quis autem aliter agere praesumpserit, sciat censuram hujus sanctae sedis cum omnibus membris suis sibi esse venturam; et sicut egerit, ita recipiet: si bene, bene; si grave, grave; si pessime, pessime; quoniam dignus est operarius mercede sua. Nos, fratres, nullum perdere volumus, sed ipse se perdit, qui pia considerata avertit, et qui apostolorum et hujus sanctae sedis decreta libenter violat. Sed et nunc, fratres, commendamus vos omnes Domino, et verbo gratiae ejus, qui potest perficere et dare haereditatem 124.1004B| vobis cum omnibus sanctis. Ipse autem Deus pacis et consolationis det vobis id ipsum sapere secundum Jesum Christum, ut vobis invicem succurratis, et non sitis divisi: ut unanimes uno corde honorificemus eum in concordiam et consolationem fratrum, qui potens est confirmare vos secundum Evangelium ejus, juxta revelationem mysterii aeterni, temporibus scilicet perpetuis, quibus vobis futurorum gaudiorum largienda sunt munera. »
In Decretatibus Hygini papae, qui fuit decimus post Petrum, de metropolitanis episcopis. (Epist. 1.) « Caeterum, fratres, salvo in omnibus Romanae Ecclesiae privilegio, nullus metropolitanus, absque caeterorum omnium comprovincialium episcoporum 124.1004C| instantia, aliquorum audiat causas episcoporum, quia irritae erunt aliter actae quam in conspectu eorum omnium ventilatae, et ipse si fecerit coerceatur a fratribus. Criminationes majorum natu per alios non fiant, nisi per ipsos qui crimina intendunt, si tamen ipsi digni et irreprehensibiles apparuerunt, et actis publicis docuerint omni se suspicione carere et inimicitia, atque irreprehensibilem fidem et conversationem ducere. Necnon et peregrina negotia et judicia prohibemus, quia indignum est ut ab externis judicentur, qui comprovinciales et a se electos debent habere judices. Nos quidem ex omni parte arripiendo occasiones abscidimus. Nos supernae memores disciplinae quibuscunque cadentibus dexteram porrigimus, et a ruinae 124.1004D| praecipitio quos possumus relevamus, et defensionis adminiculum totis viribus praebere cupimus. Certe vel si mens sit recti conscia, vindicta dignus est qui alii existit causa periculi: qui vero innocentem vel fratrem quocunque ingenio persequitur, ipse in se jugulum mortis impingit, ut ait divinus et beatus praeco: Noli detrahere, ne eradiceris; noli accusare, ne accuseris; noli judicare, ne judiceris: quia in quo judicio judicaveris, judicabitur de te. Nemo creditur nos odisse, quorum relatione non laeditur. Dicit enim Dominus: Omne regnum in se divisum non stabit (Matth. XII, 25); et omnis scientia et regula adversum se divisa non stabit. Ideoque necesse est ut concorditer salubres suscipiatis hortatus, 124.1005A| nihil per contentionem agentes, sed ad omne studium devotionis unanimes divinis et apostolicis constitutionibus pareatis. »
In Decretalibus Aniceti papae de metropolitanis contumacibus, qui fuit tertius decimus post Petrum. Epistola unica. « Ipse autem archiepiscopus nihil de coepiscoporum causis, aut aliis communibus, juxta statuta apostolorum, absque cunctorum illorum agat consilio: nec illi, nisi quantum ad proprias parochias pertinet, sine suo, quoniam tali gaudet ex concordia Altissimus, et gloriatur in membris suis. Reliqui vero, qui alias metropolitanas sedes adepti sunt, non primates sed metropolitani nominentur. Si autem aliquis metropolitanorum inflatus fuerit, et sine omnium comprovincialium praesentia vel 124.1005B| consilio episcoporum, aut eorum, aut alias causas agere, nisi eas tantum quae ad propriam suam pertinent parochiam agere, aut eos gravare voluerit, ab omnibus districte corrigatur, ne talia deinceps praesumere audeat. Si vero incorrigibilis eisque inobediens apparuerit, ad hanc apostolicam sedem, cui omnia episcoporum judicia terminare praecepta sunt, ejus contumacia referatur, ut vindicta de eo fiat. et caeteri timorem habeant. Si autem propter nimiam longinquitatem, aut temporis incommoditatem, vel itineris asperitatem, grave ad hanc sedem ejus causam deferre fuerit, tunc ad ejus primatem causa deferatur, et penes ipsum hujus sanctae sedis auctoritate judicetur. Similiter, si aliquis episcoporum proprium metropolitanum suspectum habuerit, apud 124.1005C| primatem dioeceseos, aut apud hanc apostolicam sedem audiatur. Qui major est vestrum, secundum Dominicam jussionem, sit vester minister; et quanto major es in omnibus humilia teipsum. Charissimi, nolite inter vos contendere, nec quaerat aliquis major esse; sed juxta Apostolum, diligite vos invicem, quoniam charitas ex Deo est; et omnis qui diligit ex Deo natus est, et cognoscit Deum: qui non diligit, non novit Deum, quoniam Deus charitas est. »
Ex epistola Victoris papae, Theophilo Alexandrino episcopo directa, qui fuit quintus decimus post Petrum. (Vide num. 4.)
Ex epistola Callisti papae, ad omnes Galliarum urbium episcopos, qui fuit decimus septimus post Petrum. 124.1005D| (Vide ibid.)
In Decretalibus Lucii papae, de metropolitanis episcopis, qui fuit vicesimus tertius post Petrum. (Vide ibid.)
In Decretalibus Julii papae, de metropolitanis episcopis, qui fuit tricesimus sextus post Petrum. (Vide ibid.)
Ex Capitulis sanctissimi archiepiscopi Felicis, ex Nicaena synodo sumptis. (Vide ibid.)
Damasus papa, qui fuit istius Felicis successor et fuit tricesimus nonus post Petrum, scripsit ad Stephanum archiepiscopum de archiepiscopis qui facile damnare volunt episcopos, dicens. (Vide ibid.)
Ex Graecis et Latinis canonibus, et synodis Romanis, atque decretis praesulum ac principum Romanorum, a papa Adriano Ingilramno Mediomatricae urbis episcopo prolatis. 124.1006A| (Cap. 14.) « Nullus metropolitanus episcopus absque caeterorum omnium comprovincialium episcoporum instantia, aliquorum audiat causas eorum, quia irrita erunt, imo etiam causam in synodo pro facto dabit. Nec reliquorum aliquis episcoporum, suorum sacerdotum causas audiat, absque praesentia clericorum suorum; quia irrita erit sententia episcopi, nisi praesentia clericorum confirmetur. »
Ex decretis Eusebii papae. (Epist. 2, sub finem.) « Oves ergo quae pastori suo commissae fuerint, eum nec reprehendere, nisi a 124.1006B| recta fide exorbitaverit, debent, nec ullatenus accusare possunt; quia facta pastorum oris gladio ferienda non sunt, quanquam recte reprehendenda videantur. Ideo ista dicimus, quia in scriptis vestris reperimus quosdam episcopos vestris in partibus a propriis ovibus accusatos, aliquos videlicet ex suspicione, et aliquos ex certa ratione: et idcirco quosdam suis esse rebus exspoliatos, quosdam vero a propria sede pulsos. Quos sciatis nec ad synodum comprovincialem, nec ad generalem posse vocari, nec in aliquid judicari, antequam cuncta quae eis sublata sunt legibus potestati eorum redintegrentur. Prius ergo oportet omnia illis legibus redintegrari, et ecclesias quae sibi sublatae sunt, cum omni privilegio suo restitui. Et postmodum non sub angusti 124.1006C| temporis spatio, sed tantum temporis spatium eis indulgeatur, quantum exspoliati vel expulsi esse videntur, antequam ad synodum convocentur, et ab omnibus quisque suae provinciae episcopis audiatur. Nam nec vocari ad causam, nec judicari potest exspoliatus vel expulsus, quia non est privilegium quo exspoliari possit jam nudatus. Unde et antiquitus decretum est ut omnes possessiones, et omnia sibi sublata, atque fructus cunctos, ante litem contestatam perceptor vel primas possessori restituat. Et alibi scriptum habetur: Ille qui violentiam pertulit, universa in statu quo fuerant recipiat, et quae possedit securus teneat. Et alibi in synodalibus Patrum decretis, et regum edictis legitur statutum: Redintegranda sunt omnia exspoliatis vel ejectis episcopis, 124.1006D| praesentialiter ordinatione pontificum, et in eorum unde abscesserunt loca funditus revocanda quacunque conditione temporis, aut dolo, aut captivitate, aut virtute majorum, aut per quascunque injustas causas, res Ecclesiae, vel proprias aut substantias suas perdidisse noscuntur ante accusationem, aut regularem ad synodum vocationem eorum, et reliqua. Est etiam in antiquis Ecclesiae statutis decretum, ut qui aliena invadit non exeat impunitus, sed cum multiplicatione omnia restituat. Unde et in Evangelio scriptum est, quod si aliquid defraudavi, reddo quadruplum (Luc. XIX, 8); et in legibus saecularibus cautum habetur: Qui rem subripit alienam, illi cujus res direpta est in decuplum quae 124.1007A| sublata sunt restituat. Et in lege divina legitur: Maledictus omnis qui transfert terminos proximi sui, et dicet omnis populus, Amen (Deut. XXVII, 17). Talia ergo non praesumantur absque ultione, nec exerceantur absque sua damnatione. Pacem, et non damnum aut injustitiam alicujus sectamini in invicem, et in omnes. Veritatem autem facientes in charitate, crescamus in illo per omnia, qui est caput Christus, ex quo totum corpus compactum et connexum per omnem juncturam subministrationis, secundum operationem in mensuram uniuscujusque membri, augmentum corporis facit in aedificationem sui in charitate. De caetero, charissimi, gaudete, et perfecti estote: exhortamini, idem sapite, pacem habete, et Deus pacis et dilectionis erit vobiscum. 124.1007B| Dominus custodiat vos, et nunc, et in die aeternitatis. Amen. Data IX Kalend. Octobr., Constantio V. C. CONS. »
Ex epistola Zephyrimi papae, Aegyptiis directa, qui fuit decimus sextus post Petrum. (Epist.) 11.) « Nuntiatum est enim sedi apostolicae per apocrisiarios vestros, quosdam fratrum nostrorum, episcoporum videlicet, ab Ecclesiis et propriis sedibus pelli, suaque eis auferri supellectilia, et sic nudos exspoliatos ad judicia vocari, quod omni ratione caret, cum constituta apostolorum eorumque successorum, et praecepta imperatorum, ac constitutiones legum, id ipsum habeant, et apostolicae sedis auctoritas id ipsum fieri vetet. Praeceptum est ergo in antiquis statutis, episcopos ejectos, atque 124.1007C| suis rebus exspoliatos, Ecclesias proprias recipere, et primo sua omnia eis reddi, et tum demum, si quis eos juste accusare voluerit, aequo periculo facere, judices esse decernentes episcopos recta sapientes, et in Ecclesia convenientes, ubi testes essent singulorum qui oppressi videbantur: nec prius eos respondere debere, quam omnia sua eis et Ecclesiis eorum legibus integerrime restaurentur. »
Ex epistola Julii papae, quae fuit rescripta Eusebio, Theognio, Theodoro, ac Berinto, et reliquis Orientalibus episcopis, culpans eos quod Athanasium et Paulum, caeterosque sequaces eorum, absque sedis apostolicae consultu damnare, et a propriis sedibus pellere, contra canonicam praesumpsere auctoritatem. 124.1007D| (Epist. 11, ad Orientales.) « Decuerat vos adversus sanctam Romanam et apostolicam Ecclesiam limate et non ironice loqui, quoniam et ipse Dominus noster Jesus Christus eam decenter allocutus ait: Tu es, inquit, Petrus, et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam; et portae inferi non praevalebunt adversus eam. Et tibi dabo claves regni coelorum (Matth. XVI, 18). Habet enim potestatem, singulari privilegio sibi concessam, aperire et claudere januas coelestis regni quibus voluerit. Nam si ei detrahere, quae Domini ore sacrata atque superexaltata est, non renuitis, nec mirum si fratribus irrogare injurias minime cessatis. Unde jam silentio non teguntur, quae vestro in concilio turbulenter atque cum tempestate decreta sunt. Apparet enim quoniam 124.1008A| quadam tumultuosa indisciplinatione veritas est oppressa: vobis quippe inconsiderantibus quae placent Deo, propter jurgia quae contra proximos vestros habetis, et vota vestra inevincibilia esse contenditis. Sed erit opus divinae providentiae, quatenus et e contrario aperte possint evacuari, et quidquid illic convenientes, sine qualibet gratia, odio aut inimicitiarum causa gessistis, funditus repelli. Quapropter cum omni festinatione vos omnes ad hujus sanctae sedis reverentiam volo concurrere, quatenus gestorum apud vos integritatem per vos ipsos possitis ostendere. Nam nec dubitare vos credo Athanasium, sacrae legis doctorem, non solum a nobis, sed etiam a Nicaena synodo verae fidei cultorem esse comprobatum: qui defecto Alexandro mirabili sene, 124.1008B| qui Arii prostraverat blasphemias, post quinque menses Nicaeni concilii, Alexandrinorum Ecclesiae suscepit praesulatum. Adversus quem ejusque sectatores multa mendacia texentes, et nudas valde calumnias quasi veras accusationes componentes, multorum malorum eum causam et caput esse perhibuistis: et non solum apud Aegyptum sed etiam apud Palaestinam, et Phoenicem, vicinasque gentes, scriptis vestris illum perturbatorem esse significastis. Qua de re, ecclesiasticam sequentes regulam, vos et illos Romae regulariter ad judicium die statuta, non sub angusto temporis spatio, ut excusatio locum non inveniret, litteris et apocrisiariis evocavimus, illique vocatione suscepta ad diem praestitutum venere; sed vos, ne vestris mendaciis caperemini, 124.1008C| vestraeque calumniae nudarentur, venire distulistis. Nec his machinationibus solummodo contenti estis: sed etiam, videntes oves pastoribus desolatas, lupos pro pastoribus super eas posuistis. Decuerat ergo ut ad regularem veniretis convocationem, qualiter de his et de aliis vestris praesumptionibus veram redderetis rationem, quoniam occurreret veritas si falsitas displiceret, et nullus dubitat, quod ita judicium nocens subterfugit, quemadmodum eum nocens ut absolvatur requirit. Nec suspicione caret, qui alium calumniis derogat, falsa dixisse, cum ipse ad judicium ut probet quae intulit evocatus venire distulerit. Vellem enim vos magis ad jam dictam canonicam convenire vocationem, ut coram universali concilio redderetis rationem, cur synodum ad statum Ecclesiarum et 124.1008D| fratrum in Antiochia subvertendum, et Nicaeni magni concilii destructionem fecistis, aut cur nobis inconsultis, episcopos in eam convocastis, ad quam nec Maximus Hierosolymitanus venit, nec nostra interfuit legatio, canonibus quippe in Nicaena synodo jubentibus, non debere praeter sententiam Romani pontificis ullo modo concilia celebrari, nec episcopos damnari; aut cur in praedictorum loco fratrum alios adulteros posuistis, antequam penes nos, aut nostros apocrisiarios, eorum causa canonice esset examinata, finemque perciperet rectum. Isti enim, qui ad memoratam regularem venere vocationem, volentes vos a praedictis subtrahere calumniis, multa adversus vos lacrymabilia et doloribus 124.1009A| plena referunt, accusantes vos et dicentes multa se importabilia a vobis esse passos. Vos ergo refugientes venire, illosque perseverantes in vera ratione, suasque calumnias reclamantes, super quibus et Aegyptiorum episcopi litteris nobis missis protestantur suis, falsa esse quae contra Athanasium suosque sectatores machinantur, cunctaque Arianorum machinata blasphemiis. Talibus namque figmentis liquet eos esse inculpabiles, vosque culpabiles: quia si de vera confideretis innocentia, nullomodo a jam dicta vos canonica subtraheretis evocatione, quae non subito, sed spatiose denuntiata est: sed omni subducta apologia, absque tardatione venire et causas reddere festinaretis. Quibus ita gestis, scripsi vobis et omnibus qui in Antiochia contra 124.1009B| apostolicam canonicamque regulam nobis inconsultis fueratis congregati, arguens vos primum de injuriis litterarum: deinde cur Athanasium suosque consectatores ad vestrum concilium convocassetis, canonibus scilicet praecipientibus nihil extra Romanum decerni pontificem, cui haec et majora Ecclesiarum negotia, tam ab ipso Domino, quam ab omnibus universorum Conciliorum patribus, speciali sunt, ut jam dictum est, privilegio contradita. Vobis vero refugientibus, et ad concilium toties convocatis adesse nolentibus, illis quoque in sua reclamatione et justa ratione persistentibus, vestraque cognoscentes crimina, et illorum justam examinantes rationem, omnesque eos Nicaeno concilio comperientes, et nostris apostolicis jussionibus obtemperantes, 124.1009C| visum est nobis ac universo concilio, ut vos, divinis praeceptis et apostolicis monitis informati, qui pro omnium Ecclesiarum statu impigro vigilare debemus affectu, si quidquam reprehensioni usquam invenitur obnoxium, celeri sollicitudine aut ab ignorantiae imperitia, aut a praesumptionis usurpatione revocemus. His taliter consideratis atque decretis, tanquam omnium curam gerentes, propter sedis propriae dignitatem, suscepimus eos in communionem, singulisque cum suis, auctoritate hujus sanctae sedis, rebus suas proprias reddidimus Ecclesias, quoniam huic sanctae sedi propter pravorum hominum insidias, ipso Domino instituente, et sanctis Apostolis, eorumque successoribus per singula concilia roborantibus, hoc semper licuit licebitque, 124.1009D| Domino auxiliante, in perpetuum. Unde qui se scit aliis esse praepositum, non moleste ferat aliquem sibi esse praelatum, sed obtemperantiam, quam ab aliis requirit, gratis et ipse dependat. Quapropter increpando vobis scribo, quia non recte tractastis viros inculpatos, et a nobis minime examinatos, de suis Ecclesiis communione privatos pellentes, et ecclesiasticae disciplinae injuriam irrogantes, constitutumque Nicaeni concilii minime servantes, talia indisciplinate agere non formidastis. Idcirco, quoniam dudum venire renuistis, modo ad certum diem, id est, XV Kal. Novembris, vos iterum reguariter litteris missisque evocamus, ut coram vobis ostendamus, nos justam in eos protulisse sententiam, 124.1010A| et de caetero non talia esse passuros. Est etenim in antiquis Ecclesiae statutis decretum, ut qui aliena invadit non exeat impunitus, sed cum multiplicatione restituat. Unde et in Evangelio scriptum est. Quod si aliquid defraudavi, reddo quadruplum (Luc. XIX, 8). In lege quoque cautum est: Maledictus omnis qui transfert terminos proximi sui, et dicet omnis populus, Amen (Deut. XXVII, 17). Quare miror vos tam audaces esse, et tam impudenter egisse, et terminos ac jura beati Petri apostolorum principis invasisse. Si enim, ut paulo superius praelibatum est, juris erat ut absque ejus sanctae sedis auctoritate nullus deberet aut concilia celebrare, aut episcopos ad Synodum convocare, vel eos damnare, aut propriis pellere sedibus, aut 124.1010B| alios in eorum loco ordinare, omnia vos temerare non timuistis. Quid ergo est aliud talis praesumptio, nisi quod apostolorum suorumque successorum decreta transgredi, et maledictionem superius comprehensam, in lege scilicet cautam, quam omnis populus uno ore consonaque responsione per Amen, id est fiat, confirmavit, suscipere non timuistis? »
Item ex eadem: « Nemo enim debitorem amplius potest cognoscere, quam ille qui injuriam ejusque sustinuit nequitiam. Et post pauca. Quod enim scripsistis non posse eum a pauciore numero episcoporum restitui quam depositus fuerat, non ita est, nec haec regula orthodoxorum sanctae Ecclesiae est episcoporum, sed Arrianorum, sociorum videlicet vestrorum, haec inventio ad perditionem orthodoxorum 124.1010C| episcoporum contexta est. Nam, ut nobis a veracibus est testibus relatum, quando Antiochiae pro damnatione fidei de consubstantialitate prolata fuistis congregati, odio praedicti Athanasii hanc regulam protulistis, quae nullas habet vires, nec habere poterit, quoniam nec ab orthodoxis episcopis hoc concilium actum est, nec Romanae Ecclesiae legatio interfuit, canonibus praecipientibus sine ejus auctoritate concilia fieri non debere, nec ullum ratum est aut erit unquam concilium, quod ejus non fuerit fultum auctoritate. Igitur de fuga super qua Athanasium reprehenditis, non recte agitis, cum ipse Dominus mandatum nobis hoc dederit: Cum persecuti vos fuerint in unam civitatem, fugite in aliam (Matth. X, 23). Et ipse Dominus per semetipsum exemplum demonstrans, 124.1010D| quando Pharisaei concilium fecerunt adversus eum ut eum occiderent, sciens autem Jesus discessit inde. Et alibi: Tulerunt lapides Judaei, ut mitterent in eum. Jesus autem abscondit se, et exivit de templo, et transiens per medium eorum abiit, et ita discessit. Nam et discipuli propter metum Judaeorum recesserunt, celantes semetipsos. Et Paulus in Damasco (II Cor. XI), a principe gentis quaesitus, de muro sporta depositus est, et manus quaerentis effugit. Et alii quamplurimi et innumerabiles sancti, tam in Veteri, quam in Novo Testamento, fugisse leguntur. Si ergo fugam improperatis fugientibus, erubescite potius persequi, et quiescite insidiari, quiescentque continuo fugientes. Nam sive perimatis 124.1011A| eos, mors semper contra vos exclamat: sive rursus exsilia superponatis, ubique in vos mali memoriam destinare noscimini, et illi patiendo sibi proficiunt. Unde et Dominus ait: Nolite timere eos qui corpus occidunt, animam autem non possunt occidere (Matth. X); sed potius eum timete, qui potest et animam et corpus perdere in gehennam. Multos enim cognovimus pessimis machinationibus injuste depositos. Ideo summopere mihi, cui vice principis Apostolorum universalis Ecclesiae cura commissa est, providendum est, auxiliante ipso summo apostolo, ne deinceps talia fiant, quoniam ideo huic sanctae sedi praefata privilegia specialiter sunt concessa, tam de congregandis conciliis, ac restitutionibus episcoporum, quam de summis Ecclesiarum negotiis, ut 124.1011B| ab ea omnes oppressi auxilium et injuste damnati restitutionem sumant, et talia ab improbis nec praesumantur absque ultione, nec exerceantur absque damnatione. « Et post aliquanta. » Noluit itaque Dominus tam leviter suos tractari ministros sicut facitis, aut a vobis damnari, sed sicut memoratum est, aut ab hac sancta sede cui commissi sunt, aut suo reservari judicio. Ait enim: Qui vos contristabit, me contristabit. Qui fecerit injuriam vobis, recipiet id quod inique gessit. Et quanta poena exspectet eos qui Domini scandalizant discipulos, Evangelium sufficienter exponit, ubi de scandalizantibus discipulos loquitur. Nam quod a vobis non sint damnandi, sed aut ab hac sancta sede, ut praefatum est, aut sibi reservandi, ipse manifeste dat exemplum, quando 124.1011C| peccantes sacerdotes, quorum locum modo in sancta Ecclesia episcopi tenent, non per alium, sed per semetipsum, vendentes et ementes ejecit de templo, et mensas nummulariorum proprio evertit flagello, et ejecit de templo. Et ipse alibi ait: Deus stetit in Synagoga deorum, in medio autem deos discernit (Psal. LXXXI, 1), et reliqua talia et his similia. Et alibi idem ipse ait: Nolite judicare, ut non judicemini; nolite condemnare, ut non condemnemini. In quo enim judicio judicaveritis, judicabimini (Matth. VII). Quapropter non tam temere, ut vos facitis, quisquam suam praesumat evomere iniquitatem: sed judicantem oportet cuncta rimari, et ordinem rerum plena inquisitione discutere, nec de illis, 124.1011D| quae ei inconcessa sunt, ullomodo judicium praesumere, interrogandi ac proponendi, adjiciendique patientia praebita ab eo, ut ibi actio partium limita sit pleniter: nec prius litigantibus sua velit sententia obviare, nisi quando ipsi, peractis omnibus, jam nihil amplius habuerint in quaestione quod proponant. Nec oportet quemquam judicari aut damnari, antequam suos accusatores praesentes habeat, locumque defendendi accipiat spatiosum ad abluenda crimina. Similiter in jam facta Nicaena synodo statutum est, ut ultra provinciae terminos accusandi licentia non progrediatur, nisi ad hanc apostolicam fuerit sedem provocatum, ad quam omnes qui voluerint libere et absque illo impedimento a quibusdam agendo, confluere debent. » Item ex subsequentibus. 124.1012A| « Judices autem alii esse non debent, nisi quos ipse qui impetitur elegerit, aut quos suo cum consensu haec sancta sedes, aut ejus primates auctoritate hujus sanctae sedis delegaverint. Ex his enim et aliis, quae tam in hac sancta sede, quam et ab Apostolis eorumque successoribus sunt statuta, nil praefatis episcopis concessistis: sed vim eis inferentes, injusteque, ut superius commemoratum est, eos damnantes, aliquos absentes expulistis, quod omni Christianae legi est inimicum. In quibus apparet quod nec Domino sua servastis jura, nec huic sanctae matri et apostolicae Ecclesiae, quae, ut praescriptum est, eos suo judicio aut huic sedi voluit reservari, ne a tam pravis, sicut estis, hominibus damnarentur aut ejicerentur. In his omnibus vos stultos et praevaricatores 124.1012B| Evangeliorum et canonum esse, nulli sane sapientium est absconditum. Nec his contenti in vestra estis praevaricatione, sed etiam quod prius expulsos eos, et suis exspoliatos rebus, quasi vocastis atque damnastis, cum nullus regulariter aut vocari, aut judicari possit antequam sit regulariter restitutus, et sua omnia ei legibus sint integerrime reformata. Est namque in saepedicta sancta synodo ab omnibus unanimiter decretum, et apostolica auctoritate roboratum, ut si quis episcoporum suis fuerit rebus exspoliatus, et in accusatione pulsatus, ordinatione pontificum oportet et decet sanctum propositum prima fronte certare, ut omnia quae per suggestiones inimicorum suorum amiserat, legaliter primo potestati ejus ab honorabili concilio redintegrentur, et 124.1012C| praesul regulariter prius statui pristino reddatur, et ipse, dispositis ordinatisque suis, tunc ad tempus veniat ad causam, et si ita juste videtur, accusantium propositionibus respondeat. Quare ergo transgressi estis terminos patrum, judicantes et damnantes eos quos non debuistis? quare judicastis eos quos non regulariter approbastis? Nec observastis quod in Regnorum libro scriptum est: Non quomodo videt homo, videt et Deus: quia homo videt in facie, Deus autem in corde (I Reg. XVI, 7), et in Paralipomenon: Omnia corda scrutatur Deus, et omnem cogitationem novit (I Paral. XXVIII, 9). Et alibi scriptum est: Non potest humano condemnari examine, quem Deus suo reservavit judicio. Haec omnia summopere praecavenda 124.1012D| sunt, nec accusatio episcoporum facile est recipienda, dicente Domino: Non suscipias vocem mendacii (Exod. XXIII, 1), et Apostolus inquit: Adversus presbyterum inscriptionem non recipiendam, absque duobus vel tribus idoneis testibus (I Tim. V, 19). Si haec de presbyteris vel caeteris fidelibus sunt praecavenda, quanto magis de episcopis? Quibus cognitis, magis vos dominari velle manifestum est, quam consulere fratribus aut sustentare eos, quia honor inflat ad superbiam, et quod provisum est ad concordiam, tendit ad noxam. Decuerat namque vos, juxta praefatas regulas, si aliquid egissent contra suum ordinem, mandare nobis, et exspectare quid ad vestra consulta rescriberemus, in tantum, ut si etiam quidquam grave intolerandumque committerent, 124.1013A| nostra praestolaretur censura, et nihil prius aut aliud decerneretis, quam quod nobis placere cognovissetis, ita ut a regulis praestitutis nulla, aut negligentia, aut praesumptione recederetis. Cesset hujusmodi pressa nostra auctoritate praesumptio, vitentur hujusmodi nocumenta, quia nequaquam talia patienter ferre possumus machinamenta, quoniam convenit nos paternarum sanctionum diligentes esse custodes. »
Ex epistola sanctissimi archiepiscopi Felicis et ejus sancti concilii, Athanasio, et universis Aegyptiorum, Thebaidorum et Libyorum episcopis rescripta: in qua consultationibus eorum, quas super episcoporum persecutionibus et accusationibus direxerunt, canonice respondetur. (FELIX II, epist. 1.) « Non ita in Ecclesiasticis 124.1013B| agendum est negotiis, sicut in saecularibus. Nam in saecularibus, postquam legibus vocatus venerit, et in foro decertare coeperit aliquis, non licet ante peractam causam recedere: in ecclesiasticis vero, dicta causa recedere licet, si necesse fuerit, aut si se praegravari viderit. Item ex eodem. Jam enim formam dedimus, et a praedecessoribus nostris datam esse cognovimus, ut si quis se agnoverit Christianum, illud servet quod ab Apostolis noscitur esse contraditum, dicente Apostolo Paulo: Si quis vobis annuntiaverit praeter quod accepistis, anathema sit (Gal. I, 8). Christus enim Dei Filius, Dominus noster, humano generi per propriam passionem salutem plenissimam condonavit, ut nos liberaret. Et si Deus in tantum nos dilexit, ut etiam proprio Filio 124.1013C| non parceret, sed pro nobis omnibus illum traderet, ut nos liberaret, ut quid nos non diligimus fratres, aut eos temere judicamus, cum praedictus dicat Apostolus: Nolite judicare invicem, sed hoc judicate magis, ne ponatis offendiculum fratri vel scandalum (Rom. XIV, 13)? Nam si illi qui fratres diligunt, ex Deo nati sunt et vident Deum, quid ergo erit illis, qui eos persequuntur, et eos detrahendo, machinando, accusando, infestando, damnare moliuntur? Si illi filii Dei, procul dubio hi filii sunt diaboli, qui semper sicut leo rugiens circuit quaerens quem devoret, ita fratres insequuntur ut perdant. Qui vero adjuvare fratres refugiunt, majus onus peccatorum acquirunt et fraternitatis solatio rei existunt. Et post pauca: Non enim de fontibus salutiferis, spiritualiter 124.1013D| ad acquisitionem aeternae vitae, procedunt tales accusationes et detractiones, atque ideo competenter nos beatus Paulus apostolus admonens ait: Non debere plus sapere quam oportet sapere, sed sapere ad sobrietatem (Rom. XII, 3). In diffinitione pietatis perduremus. Qui enim hanc praetereunt, non tantum ipsi sunt decidentes a corroboratione sua, sed insipientiae suae dereliquerunt omnibus memoriam, ut in his in quibus peccaverunt minime latere potuissent. Gloria enim et contumelia in loquela, et in lingua hominis casus illius est. Ideoque conveniens est, hanc quidem ostensionem reprehensionum illorum nostris actibus inseri, ne ulterius jam talia patiamini, seminantibus illis zizania et scandala, 124.1014A| sed laetari in officiis et dogmatibus vestris mereamini. Igitur erubescant talia, et hujusmodi blasphema subtrahere festinent, si noluerint a sacerdotali nostro collegio segregari, et a Christiani populi societate divelli. Licet namque de his plura et pernecessaria, quae in decretis sedis Apostolicae, et ab Apostolis eorumque successoribus statuta, inveniuntur, dicere et conscribere potuissemus, tamen nobis melius visum est, ut epistolam oratione claudamus. Deus omnipotens, et hujus unigenitus Filius et salvator noster Jesus Christus, hoc vobis tribuat incitamentum, ut omnibus fratribus, et coepiscopis nostris, quibuscunque tribulationibus laborantibus, totis succurratis viribus, et cum eis compatientes, crucem ejusdem Domini salvatoris portetis, ut veri 124.1014B| ipsius discipuli coram omnibus appareatis: ut et vos, et qui vobiscum sunt, hic et in futuro meliora possideatis, quae oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit, quae praeparavit Deus diligentibus se, per Dominum nostrum Jesum Christum, per quem et cum quo, omnipotenti Deo Patri gloria in saecula saeculorum. Amen. Valere vos opto, charissimi fratres. Data Idibus Februarii, Agario et Juliano V. Cl. conss. »
Item ex Graecis et Latinis canonibus. (Cap. 5.) « Nam si suis rebus fuerit exspoliatus episcopus, aut quod absit, quod alienum ab omnibus debet esse fidelibus, a sede propria ejectus, aut in detentione aliqua a suis ovibus fuerit sequestratus, 124.1014C| tunc canonice, antequam in pristinum restituatur honorem, et sua omnia quae insidiis inimicorum suorum ei ablata fuerant redintegrentur, nec convocari nec judicari poterit, nisi ipse pro sua necessitate, minime tamen judicandus, advenire sponte elegerit. Nec omnino a quoquam respondere cogatur, antequam integerrime omnia, quae per suggestionem inimicorum suorum amiserat, potestati ejus ab honorabili concilio redintegrentur, et praesul prius statui pristino reddatur, et ipse dispositis ordinatisque libere ac secure suis, tunc canonice convocatus, ad tempus synodo in legitima et canonica veniat ad causam, et si ita juste videtur, accusantium propositionibus respondeat. »
Ex decretis Coelestini papae. 124.1014D| (Epist. 11 episcopis Calab. et Apul.) « Nulli sacerdotum liceat canones ignorare, nec quidquam facere quod Patrum possit regulis obviare. Quae enim a nobis res digna servabitur, si decretalium normam constitutorum, pro aliquorum libitu, licentia populis permissa, frangatur? CAPITULO III: Quod docendus sit populus, non sequendus. Docendus est populus, non sequendus. Nosque, si nesciunt, eos quid liceat quidve non liceat commonere, non his consensum praebere debemus. Quisquis vero conatus fuerit tentare prohibita, sentiet censuram sedis apostolicae minime defuturam. Quae enim sola admonitionis auctoritate non corrigimus, necesse est per severitatem congruentem regulis vindicemus. Per 124.1015A| totas hoc ergo, quae propriis rectoribus carent, Ecclesias volumus innotescat, ut nullus sibi spe aliqua forsitan blanditiis illudat. Data XII. Kal. Augusti, Florentio et Dionysio conss. »
Epistola decretalis Sixti papae.
(Epist. 3 Xysti III.) « Sixtus episcopus omnibus Orientalibus episcopis in Domino salutem. Gratias vestrae referimus sanctitati, quod in tribulatione et persecutione nostra nos visitare misistis, et causae nostrae finem bonum scire et esse optatis, precibusque Deum exorastis, ut mihi in tribulatione succurreret mea, meque adjuvaret, et ab aemulis tribulantibus et persequentibus me liberaret. O quam bona est charitas, quae absentes per imaginem, praesentes 124.1015B| sibimetipsis exhibet per amorem: divisa quoque unit, ac confusa ordinat, inaequalia sociat, imperfecta confirmat. Quam recte praedicator egregius, apostolus videlicet Paulus, vinculum perfectionis (Coloss. III, 14) vocat, quoniam virtutes quidem caeterae perfectionem generant, sed tamen eas charitas ita ligat, ut ab amantis mente dissolvi jam nequeant. Hac quoque virtute, fratres, vos plenos Spiritus sancti gratia esse reperio, dum solatiari mihi in meis anxietatibus sentio. Nec mirum, charissimi, si me persequuntur aemuli mei, cum caput nostrum, quod est Christus, olim aemuli sanctae Dei Ecclesiae, servorumque ejus, sint persecuti. Unde et ipsa per se Veritas dicit: Si patremfamilias Beelzebub vocaverunt, quanto magis domesticos ejus (Matth. X, 25)? 124.1015C| Quae iterum dicit: Si de hoc mundo essetis, mundus quod suum erat diligeret; sed quia de hoc mundo non estis, sed ego elegi vos de mundo, propterea odit vos mundus (Joan. XV, 19). Haec, fratres, cum et nos sciamus, et aliis nos saepe praedicemus, vosque ea perfecte scire non dubitemus, propter insidiantium vituperationes aut accusationes, vel propter laudantium adulationes, nec ad dexteram, nec ad sinistram declinare debemus: sed inter verba laudantium sive vituperantium, ad mentem semper recurrendum est. Et si in ea non invenitur bonum quod de nobis dicitur, magnam tristitiam generare debet. Et rursum, si in ea non invenitur malum quod de nobis homines loquuntur, in magnam debemus laetitiam 124.1015D| prosilire. Quid enim si omnes laudent, et conscientia nos accuset? aut si omnes accusent, et conscientia nos liberos demonstret? Habemus Paulum dicentem: Gloria nostra haec est, testimonium conscientiae nostrae (II Cor. I, 12). Job quoque dicit: Ecce in coelo testis meus (Job XVI, 20). Si ergo est nobis testis in coelo, testis in corde, dimittamus stultos foris loqui quod volunt. Quid enim aliud detrahentes faciunt, nisi in pulverem sufflant, atque in oculos suos terram excitant? ut unde plus detractionis perflant, inde magis nihil veritatis videant. Vocandi tamen sunt etiam ipsi, et tranquille admonendi, eisque satisfieri modis omnibus debet, scientes quod de Judaeis Veritas dicit, ne forte scandalizemus eos (Matth. XVII, 26). Si autem satisfieri sibi ex veritate 124.1016A| noluerint, habes consolationem quam in Evangelio aspicias, quia cum Domino dictum fuisset: Scis quia audito Judaei hoc verbo scandalizati sunt, respondit: Sinite illos, caeci sunt, duces caecorum (Matth. XV, 14). Paulus quoque apostolus admonet dicens: Si fieri potest, quod ex vobis est cum omnibus hominibus pacem habentes (Rom. XII, 48). Dicturus cum omnibus hominibus pacem habentes, quia hoc difficile esse perspexit, praemisit, si fieri potest, et subjunxit quod potest fieri, cum dicit quod ex vobis est. Quia si nos in mente charitatem erga odientes servare cupimus, et si illi nobiscum pacem non habent, nos tamen cum illis sine dubio habemus.
« Quod ergo mandastis, ut scriberemus vobis, qualiter instans jurgium contra me suscitatum sit, vel 124.1016B| a quo, ut vestro adminiculo pelleretur, et causa mea firmaretur, scitote me criminari a quodam Basso, et injuste persequi. Quod audiens Valentinianus Augustus, nostra auctoritate synodum congregari jussit, et facto concilio cum magna examinatione satisfaciens omnibus, licet evadere aliter satis possem, suspicionem tamen fugiens, coram omnibus me purgavi, me scilicet a suspicione et aemulatione liberans, sed non aliis qui noluerint, aut sponte hoc non elegerint faciendum, formam exemplumque dans, cum scriptum sit: Si quis crimen objicere voluerit, scribat se prius probaturum; et alibi: Criminationes adversus doctorem nemo suscipiat; et iterum: Si quis episcopus, presbyter, aut diaconus, vel quilibet clerici apud episcopum a qualibet 124.1016C| persona fuerint accusati, quicunque fuerit, sive ille vir sublimis honoris, sive ullius alterius generis persona, qui hoc genus illaudabilis intentionis arripuerit, noverit docenda probatioribus, monstranda documentis se debere inferre. Si quis ergo circa hujusmodi personas non probanda detulerit, intelligat se jacturam infamiae sustinere, et sub magna excommunicatione exsilio deportari. Ista omnia postposui, non aliis, ut paulo superius praelibatum est, exemplum dando, sed me a praefata infamia et suspicione liberando. Condemnatus est autem memoratus Bassus a jam dicta synodo, ita tamen ut in ultima die viaticum ei non denegetur, propter humilitatem pietatis Ecclesiae. Valentinianus quoque 124.1016D| ante dictus Imperator scripto eum condemnavit, cum Augusta matre Placidia, et omnia praedia facultatum ejus, futuris de talibus dans hominibus formam ita faciendi, Ecclesiae catholicae sociavit. Saepedictus ergo Bassus nutu divino non multo post moritur. Cujus corpus licet dignum non esset sepulturae, propter misericordiam tamen sepelivi eum in cubiculo parentum ejus. Et quanquam ipse erga me stulte et impudenter egisset, ego vero misericorditer circa eum egi, cogitans illud quod Dominus in Evangelio loquitur dicens: Si non dimiseritis hominibus peccata eorum, nec Pater vester coelestis dimittet vobis peccata vestra (Matth. VI). Et in ipsa Dominica oratione, quam Salvator noster discipulos suos orare docuit, quotidie supplicando Domino 124.1017A| dicimus: Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris, et multa alia his similia. His ita de me peractis, quia contra voluntatem omnium episcoporum qui nobiscum erant, propter humilitatem sensus mei, nullius compulsus judicio, aut vim passus, sed sponte eligens, haec, non formam, ut jam dictum est, aliis dando, sed me purificando feci. In aliis tamen episcopis competens adhibenda est talibus medela vulneribus, ne immatura curandi facilitas mortifera capitis peste nihil possit, sed segnius tracta pernicies reatu non legitimae curationis involvat pariter sauciatos et medentes. Ob id ergo statuentes decernimus, ut hi qui non sunt bonae conversationis, et quorum vita est inexcusabilis, vel quorum fides, vita, et libertas nescitur, 124.1017B| non possint Domini sacerdotes accusare, ne viles personae ad accusationem eorum admittantur. Similiter hi qui in aliquibus criminibus irretiti sunt, vel qui sunt suspiciosi, vocem adversus majores natu non habent accusandi, quia suspiciosa vox et inimica veritatem solet opprimere. Peregrina vero judicia, salva in omnibus apostolica auctoritate, generali sanctione prohibemus. Unde oportet, si aliquis episcoporum super certis accusetur criminibus, ut ab omnibus audiatur, qui sunt in provincia episcopis, quia non oportet accusatum aliubi quam in foro suo audiri. Si quis vero judicem adversum sibi senserit, vocem appellationis exhibeat. Appellantem autem non debet afflictio ulla, aut detentionis injuriare custodia, sed liceat appellatori vitiatam 124.1017C| causam appellationis remedio sublevare. Liceat etiam in causis criminalibus appellare, nec appellandi vox denegetur ei quem supplicio sententia destinarit. Pulsatus ante suum judicem causam dicat, et ante non suum judicem pulsatus, si voluerit taceat: et ut pulsatis quoties voluerint induciae dentur. Si quis ergo iratus crimen aliquod cuilibet temere objecerit, convicium non est pro accusatione habendum, sed permisso tractandi spatio, id quod iratus dixit, per scripturam se probaturum esse fateatur, ut si fortasse resipiscens quae prae iracundia dixit, iterare aut scribere noluerit, non ut reus criminis teneatur. Omnis ergo qui crimen objicit, scribat se probaturum. Revera ibi semper causa agatur, ubi crimen admittitur: et qui non probaverit quod objecit, 124.1017D| poenam quam intulerit ipse patiatur. Placuit etiam ut si episcopus accusatus appellaverit apostolicam sedem, id statuendum quod ejusdem sedis pontifex censuerit. Haec tamen omnino in sacerdotum causa forma servetur, ne quemquam sententia non a suo judice dicta constringat. Occurrere quoque quisque fidelium ruinis debet oppressorum et miserorum subsidio, quo valeant ex relevatione alienae vindictae a se Dei removere vindictam. Libat enim Domino prospera, qui ab afflictis pellit adversa. Unde scriptum est: Frater fratrem adjuvans exaltabitur (Prov. XVIII, 19). Ecclesia enim Dei sine macula et ruga debet existere, et ideo non oportet eam a quibusdam conculcari aut maculari, 124.1018A| quia scriptum est: Una est columba mea, perfecta mea (Cantic. VI). Hinc iterum Dominus ad Moysem ait: Est locus penes me, et stabis super petram (Exod. XXXIII, 21). Quis est locus qui non sit Domini, dum cuncta in ipso per quem creata sunt continentur? Sed tamen locus apud eum, videlicet sanctae Ecclesiae unitas est, in qua super petram statur, dum confessionis soliditas humiliter tenetur. Vos quoque, et omnes fratres nostros, Ecclesiam Christi sanguine redemptam regentes, monemus ut omnes a praecipitio, in quo fratres et Domini pastores detrahendo et persequendo verbis et factis labuntur, laqueis quibus potestis retentetis, et labi eos in ima non permittatis, quia scriptum est: Ira viri justitiam Dei non operatur (Jac. I, 20). Hinc rursum dicitur: 124.1018B| Sit omnis homo velox ad audiendum, et tardus ad loquendum, et tardus ad iram (Jac. I, 19). Haec autem vos, auctore Deo, omnia servare non ambigo: sed occasione admonitionis exorta, bonis vestris desideriis et operibus me furtive subjungo, ut quod non admoniti facitis, quando vobis et admonens additur, jam non soli faciatis. Quapropter, fratres, oportet vos et omnes fideles diligere invicem, et non detrahere aut accusare alterutrum. Scriptum est enim (Eccli. XXVII, 18): « Dilige proximum, et conjungere fide cum illo. Quod si denudaveris absconsa illius, non persequeris post eum. Sicut enim homo qui perdit amicum suum, sic et qui perdit amicitiam proximi sui. Et sicut qui dimittit avem de manu sua, sic dereliquisti proximum tuum, et non 124.1018C| eum capies, non illum sequaris, quoniam longe abest. Effugit enim quasi caprea de laqueo: quoniam vulnerata est anima ejus, ultra eum non poteris colligare. Et maledicti est concordatio. Denudare autem amici mysteria, desperatio est animae infelicis. Annuens oculo fabricat iniqua, et nemo eum abjiciet. In conspectu oculorum tuorum condulcabit os suum, et super sermones tuos admirabitur. Novissime autem pervertet os suum, et in verbis tuis dabit scandalum. Multa odivi et non coaequavi ei, et Dominus odiet illum. Qui in altum mittit lapidem, super caput ejus cadet, et plaga dolosi dividet vulnera. Qui fodit foveam, decidet in illam, et qui statuit lapidem proximo, offendet in eo, et qui laqueum alii ponit, peribit in illo. Facienti 124.1018D| nequissimum consilium super ipsum devolvetur, et non agnoscit unde adveniat illi. Illusio et improperium superborum, et vindicta sicut leo insidiabitur illi. Laqueo peribunt qui oblectantur casu justorum: dolor autem consumet eos antequam moriantur. Ira et furor utraque exsecrabilia, et vir peccator continens erit illorum (Ibid., XXVIII, 1). Qui vindicari vult, a Domino inveniet vindictam, et peccata illius servans servabit. Relinque proximo tuo nocenti te, et tunc deprecanti tibi peccata solventur. Homo homini servat iram, et a Deo quaerit medelam? In hominem similem sibi non habet misericordiam, et de peccatis suis deprecatur Altissimum? Ipse cum caro sit reservat 124.1019A| iram, et propitiationem petit a Deo? quis exorabit pro delictis illius? Memento novissimorum, et desine inimicari. Tabitudo enim et mors imminent in mandatis ejus. Memorare timorem Dei, et non irascaris proximo. Memorare Testamentum Altissimi, et despice ignorantiam proximi. Abstine te a lite, et minues peccata. Homo enim iracundus incendit litem, et vir peccator turbabit amicos, et in medio pacem habentium immittet inimicitiam. Secundum enim ligna sylvae sic ignis exardescit: et secundum virtutem hominis sic iracundia illius erit, et secundum substantiam suam exaltabit iram suam. Certamen festinatum incendit ignem, et lis festinans effundit sanguinem, et lingua testificans adducit mortem. Si 124.1019B| sufflaveris in scintillam, quasi ignis exardebit: et si exspueris super illam, exstinguetur, et utraque ex ore proficiscuntur. Susurro et bilinguis maledictus: multos enim turbavit pacem habentes. Lingua tertia multos commovit, et dispersit illos a gente in gentem. Civitates muratas divitum destruxit, et domos magnatorum effodit. Virtutes populorum concidit, et gentes fortes dissolvit. Lingua tertia mulieres irritas ejecit, et privavit illas de laboribus suis. Qui respicit illam, non habebit requiem, nec habitabit cum requie. Flagelli plaga livorem facit: plaga autem linguae comminuit ossa. Multi ceciderunt in ore gladii: sed non sic quomodo qui interierunt per linguam suam. Beatus qui tectus est a lingua nequam, et qui iracundiam illius non 124.1019C| transivit, et qui non attraxit jugum ejus, et vinculis illius non est ligatus. Jugum enim illius jugum ferreum est, et vinculum illius vinculum aereum est. Mors illius mors nequissima, et utilis potius infernus quam illa. Perseverantia illius non permanebit, sed obtinebit vias injustorum, et in flamma sua non comburet justos. Qui derelinquunt Deum incident in illam, et exardescet in illis, et non exstinguetur, et immittetur in illos quasi leo, et quasi pardus laedet eos. Sepi aures tuas spinis, et noli audire linguam nequam, et ori tuo facito ostia, et seras auribus tuis. Aurum tuum et argentum tuum confla, et verbis tuis facito stateram, et frenos ori tuo rectos. Et attende ne forte labaris in lingua tua, et cadas in conspectu inimicorum insidiantium tibi. 124.1019D| et sit casus tuus insanabilis in mortem. » Ista caveant omnes, ut cohibeant linguas a malo, et labia eorum ne loquantur dolum. De caetero, charissimi, confortamini in Domino, et in potentia virtutis ejus. Induite vos armaturam Dei, ut possitis stare adversus insidias diaboli, quoniam non est nobis colluctatio adversus carnem et sanguinem, sed adversus principes et potestates, adversus mundi rectores tenebrarum harum, contra spiritualia nequitiae in coelestibus. Propterea accipite arma Dei, ut possitis resistere in die malo, et in omnibus perfecti stare. State ergo succincti lumbos vestros in veritate, et induti loricam justitiae, et calceati pedes in praeparatione Evangelii pacis. In omnibus sumentes scutum 124.1020A| fidei, in quo possitis omnia tela nequissimi ignea exstinguere, et galeam salutis assumite, et gladium spiritus, quod est verbum Dei. Haec, fratres, quae vobis scripsimus, generaliter omnibus nota fieri volumus, ut quae caeteros tangunt, omnibus nota fiant. Omnipotens Deus, vos et reliquos fratres nostros ubique consistentes protegat usque in finem, qui cunctum mundum dignatus est redimere, Jesus Christus Dominus noster, qui est benedictus in saecula. Amen. Data Kalendis April. Valentiniano et Florentio V. Cl. Conss. »
Item ex suprascriptis capitulis.
(Cap. 1.) « Sancta synodus Romana dixit: Haec sunt quae deinceps, propter malorum hominum insidias, qui in Ecclesiam et in ecclesiasticos indesinenter 124.1020B| saeviunt viros, conservari firmissime volumus in saecula. Si quis episcopus ab illis accusatoribus qui recipiendi sunt fuerit accusatus, postquam ipse ab eis charitative conventus fuerit, ut ipsam causam emendare debeat, et eam corrigere noluerit, non olim, sed tunc ad summos primates causa ejus canonice deferatur. Qui in congruo loco infra ipsam provinciam tempore a canonibus praefixo Nicaenis concilium canonice vocare debebunt, ita ut ab omnibus ejusdem provinciae episcopis in eo audiatur. In quo et ipse canonice convocatus, si eum aut infirmitas aut alia gravis necessitas non detinuerit, adesse debebit: quia ultra provinciae terminos accusandi ante licentia non est, quam audientia rogetur. Nam si suis rebus fuerit exspoliatus, aut quod absit, quod 124.1020C| alienum ab omnibus debet esse fidelibus, a sede propria ejectus, aut in detentione aliqua a suis ovibus fuerit sequestratus, tunc canonice, antequam in pristinum restituatur honorem, et sua omnia quae insidiis inimicorum suorum, ei ablata fuerant ei redintegrentur, nec convocari nec judicari poterit, nisi ipse pro sua necessitate, minime tamen judicandus, advenire sponte elegerit. Nec omnino a quoquam respondere cogatur, antequam integerrime omnia, quae per suggestiones inimicorum suorum amiserat, potestati ejus honorabiliter redintegrentur, et praesul prius statui pristino reddatur, et ipse dispositis ordinatisque libere ac secure suis, tunc canonice convocatus ad tempus synodo in legitima et canonica veniat ad causam, et si ita juste videtur, accusantium 124.1020D| propositionibus respondeat. Nam hoc summopere providendum est, ne antequam haec omnia fiant coactus respondeat, quia contentio semper vitanda est. Adimi namque episcopo episcopatum, antequam causae ejus exitus appareat, nulli Christiano videri jure potest. » Item ex eisdem (cap. 14): » Nullus metropolitanus episcopus, absque caeterorum omnium comprovincialium episcoporum instantia, aliquorum audiat causas eorum, quia irrita erunt, imo etiam causam in synodo pro facto dabunt. Nec reliquorum aliquis episcoporum suorum sacerdotum causas audiat, absque praesentia clericorum suorum: quia irrita erit sententia episcopi, nisi praesentia clericorum confirmetur. »
Ex epistola papae Gelasii, ad Anastasium principem de Acatio, in concilio Chalcedonense a sede apostolica competenter fuisse damnatum. 124.1021A| (Epist. 11 ad episcop. Dardaniae.) « Nec plane taceamus, quod cuncta per mundum novit Ecclesia, quoniam quorumlibet sententiis ligata pontificum, sedes beati Petri apostoli jus habeat resolvendi, utpote quae de omni Ecclesia fas habeat judicandi, neque cuiquam de ejus liceat judicare judicio, siquidem ad illam de qualibet mundi parte canones appellari voluerint, ab illa autem nemo sit appellare permissus. Sed nec illa praeterimus, quod apostolica sedes, ut frequenter dictum est, more majorum, etiam sine ulla synodo praecedente, et exsolvendi quos synodus inique damnaverat, et damnandi, nulla 124.1021B| existente synodo, quos oportuit habuerit facultatem. » Et post pauca (in eadem ): « Sanctae memoriae quippe Athanasium synodus orientalis addixerat, quem tamen exceptum sedes apostolica, quia damnationi Graecorum non consensit, absolvit. Sanctae memoriae nihilominus Joannem Constantinopolitanum synodus etiam catholicorum praesulum certe damnaverat: quem simili modo sedes apostolica etiam sola, quia non consensit, absolvit. Itemque sanctum Flavianum pontificem Graecorum congregatione damnatum, pari tenore, quoniam sola sedes apostolica non consensit, absolvit, potiusque qui illic receptus fuerat, Dioscorum secundae sedis praesulem sua auctoritate damnavit, et impiam synodum non consentiendo submovit, ac pro veritate, ut synodus 124.1021C| Chalcedonensis fieret sola decrevit. In qua ergo sola jus habuit absolvendi eos quos synodica decreta perculerant, sic etiam sine synodo in hac eadem causa plurimos etiam damnasse cognoscitur. » Item de eadem re. » Post quingentos annos constituta Christi eos velle subvertere, cum triginta annorum lex hominum non possit abrumpi sanctum Athanasium ideo non fuisse damnatum a synodo Orientis, quia sedes ista non consenserit; sanctum Joannem Constantinopolitanum, sanctum Flavianum. Si ea ergo non consentiente sola, qui damnati sunt a synodo, qui eadem sola damnante damnatus fuerit, damnatus sit. »
S. Gregorius in epistola ad Theoctistam patriciam dicit: 124.1021D| (Lib. IX, epist. 39, sub finem.) « Si qui vero sunt qui dicunt, quia compulsus quispiam necessitate, si anathematizatus fuerit, aut contra ea quae sub anathemate prohibita sunt praesumpserit, anathematis vinculo non tenetur, ipsi sibi testes sunt, quia Christiani non sunt, quia ligamenta sanctae Ecclesiae vanis se aestimant conatibus solvere, ac per hoc absolutionem sanctae Ecclesiae, quam praestat fidelibus, veram putant, si ligaturas ejus valere non aestimant. Contra quos diutius disputandum non est, quia per omnia despiciendi et anathematizandi sunt, et unde fallere veritatem credunt, inde in peccatis suis veraciter ligantur. Si qui sunt igitur, qui sub nomine Christiano haec aut praedicare audent, aut taciti 124.1022A| apud semetipsos tenere, proculdubio hos anathematizamus, et ego et omnes catholic episcopi, atque universa Ecclesia, quia veritati contraria sentiunt, et contraria loquuntur. »
Quod si quis sacerdotum contra haec interdicta fecerit a suo officio submovendus sit. Leo per universas provincias episcopis constitutis. (Epist. 1.) « Hoc itaque admonitio nostra denuntiat, quod si quis fratrum contra haec statuta venire tentaverit, et prohibita fuerit ausus admittere, a suo se noverit officio submovendum, nec eum communionis nostrae futurum esse consortem, qui socius esse noluit disciplinae. Ne quid vero sit, quod praetermissum a nobis forte credatur, omnia decretalia constituta, tam beatae recordationis Innocentii, 124.1022B| quam omnium praedecessorum nostrorum, quae de ecclesiasticis ordinibus, et canonum promulgata sunt disciplinis, ita a vestra dilectione custodiri debere mandamus, ut si quis in illa commiserit, veniam sibi deinceps noverit denegari. »
Ex periocha v. Nicolai papae, praesentis Adriani papae praedecessoris, Michaeli Graecorum imperatori directa. (Epist. 8.) « Decretalia autem, quae a sanctis pontificibus primae sedis Romanae Ecclesiae sunt instituta, cujus auctoritate atque sanctione omnes synodi et sancta concilia roborantur, et stabilitatem sumunt, cur vos non habere vel observare dicitis, nisi quia vestrae ordinationi contradicunt, et ex laico subito ad culmen patriarchatus transvolare resistunt, 124.1022C| contra illud Apostolicum: Nemini cito manum imposueris (I Tim. V, 21)? Quod si ea non habetis, de neglectu atque incuria estis arguendi: si habetis et non observatis, de temeritate estis corripiendi et increpandi. « Item ipse: » Sancti Chalcedonensis concilii sanctiones ad memoriam reducamus, quae ita decernunt (Can. 9): Si clericus habet causam adversus episcopum proprium, vel adversus alterum, apud synodum provinciae judicetur; quod si adversus ejusdem provinciae metropolitanum episcopus vel clericus habet querelam, petat primatem dioeceseos, aut sedem regiae urbis Constantinopolitanae. In quo hic tenor observandus est, ut si videlicet clericus aut episcopus adversus metropolitanum habet 124.1022D| querelam, et tanta urgetur necessitate, vel si hoc grave non ferat, ubicunque sit positus, primatem dioeceseos petat. Quod si juxta Constantinopolitanam urbem quisquam eorum constitutus, et solius praesulis ejus judicio velit esse contentus, petat eamdem regiam urbem. Cum enim dixisset: Petat primatem dioeceseos, praeceptum posuit eadem sancta synodus, regulamque constituit: cum vero disjunctiva conjunctione addidisset, aut sedem regiae urbis Constantinopolitanae, liquet profecto quod hoc secundum permissionem indulsit. Ergo saltem nunc non videtis ad majora esse properandum? Et quanto magis ad potioris auctoritatis judicium tenditur querimonia, tanto adhuc amplius majus culmen petendum est, quousque gradatim perveniatur ad 124.1023A| eam sedem, cujus causa aut a se negotiorum meritis exigentibus in melius commutatur, aut solius Dei sine quaestione reservatur arbitrio. Quem autem primatem dioeceseos sancta synodus dixerit, praeter apostoli primi vicarium nullus penitus intelligitur. Ipse est enim primas, qui et primus habetur et summus; quae viritim, si locus exegerit, in subditis demonstrabimus. Ne vero moveat, quia singulari numero dioeceseos dictum est, sciendum est quia tantumdem valet dixisse primatem dioeceseos quantum si perhibuisset dioeceseon. Plenae sunt enim sanctae Scripturae tali forma locutionis. Denique scriptum est: Fons ascendebat e terra irrigans universam superficiem terrae (Gen. II, 6). Qui enim non ait, unus fons ascendebat e terra, sed ait, fons 124.1023B| autem ascendebat e terra, pro numero plurali posuit singularem; ut sic intelligamus fontes multos per universam terram loca vel regiones proprias irrigantes, sicut dicitur miles, et multi intelliguntur, sicut dicta est locusta et rana in plagis quibus Aegyptii percussi sunt, cum esset innumerabilis locustarum numerus et ranarum. Ita et hic dioecesim singulariter dixit, sed hanc propter unitatem pacis et fidei, pluraliter intelligi voluit. » Item ipse: « Cum beato Gelasio nostrae sedis antistite consulte dicemus (GELASIUS, epist. 6, ad episc. per Luc. et Brut.): Necessaria rerum dispositione constringimur, et apostolicae sedis moderamine convenimur, sic canonum paternorum decreta librare, et retro praesulum decessorumque nostrorum praecepta metiri, ut quae praesentium 124.1023C| necessitas temporum restaurandis ecclesiis relaxanda deposcit, adhibita consideratione diligenti, quantum potest fieri temperemus. Et quoniam de persona Ignatii atque Photii, nihil discretius atque mitius, necnon et salubrius arbitramur, quam ut uterque Romam ad renovandum examen veniat, hoc magnopere volumus, et ut vos annuntietis salubriter admonemus. Sed hoc secundum indulgentiam concedimus, non licentiam id efficiendi pro libitu cujuslibet tribuimus. Quoniam cum secundum canones, ubi est major auctoritas, judicium inferiorum sit deferendum, ad dissolvendum scilicet vel ad roborandum, patet profecto sedis apostolicae cujus auctoritate major non est, judicium a nemine fore retractandum, neque cuiquam de ejus liceat judicare 124.1023D| judicio. Siquidem ad illam de qualibet mundi parte canones appellari voluerunt, ab illa autem nemo sit appellare permissus. Juxta quod et Bonifacius atque Gelasius sanctissimi praesules, non suis adinventionibus, sed Ecclesiae Romanae consuetudinem non ignorantes dicunt, Bonifacius quidem Rufo et veteris episcopis per Thessaliam et alias provincias constitutis scribens: « Nemo, ait, unquam apostolico culmini, de cujus judicio non licet retractare, manus obvias audacter intulit. Nemo in hoc rebellis exstitit, nisi qui de se voluit judicari. »
« Gelasius autem (post epist. 8) in commonitorio Fausto magistro fungenti legatione Constantinopolim dato, « Nobis, inquit, opponunt canones, dum 124.1024A| nesciunt quid loquantur. Contra quos hoc ipso venire se produnt, quod primae sedi sana rectaque suadenti parere fugiunt. Ipsi sunt canones, qui appellationes totius Ecclesiae ad hujus sedis examen voluere deferri, ab ipsa vero nusquam prorsus appellari debere sanxerunt, ac per hoc illam de tota Ecclesia judicare, ipsam ad nullius commeare judicium, nec de ejus unquam praeceperunt judicio judicari, sententiamque illius constituerunt non oportere dissolvi, cujus potius sequenda decreta mandarunt. » Ergo de judicio Romani praesulis non retractando, quia nec mos exigit, quod diximus comprobato. Non negamus ejusdem sedis sententiam posse in melius commutari, cum aut sibi subreptum aliquid fuerit, aut ipsa, pro consideratione aetatum vel temporum 124.1024B| seu gravium necessitatum, dispensatorie quiddam ordinare decreverit. Quoniam et egregium apostolum Paulum quaedam fecisse dispensatorie legimus, quae postea reprobasse dignoscitur. Quando tamen illa, Romana videlicet Ecclesia, discretissima consideratione fieri delegerit, non quando ipsa quae bene sunt diffinita retractare renuerit. Porro ne dicatis, praeter Ecclesiae legem Ignatium et Photium Romam venire sanxisse, scitote nos antiqui patris et praedecessoris nostri Julii in hoc esse secutos exemplum, qui juxta quod in epistola sua reperitur, his qui convenerant Antiochiae hoc praecepisse dignoscitur, et Theodoritus historiographus in his hoc ipsum verbis ostendit (lib. II, cap. 4): « Verum, inquiens, Eusebius ejusque consortes calumnias in 124.1024C| Athanasium factas Julio Romano pontifici destinaverunt; qui Ecclesiasticam sequens legem, etiam ipsos Romam venire praecepit, et venerabilem ad judicium regulariter evocavit: ille continuo evocatione suscepta venit. » Quod si ad hoc dicitis, ille quidem vocavit, sed ipsi venire contempserunt, autem sequentia, et videbitis utrum in laudem, an in vituperium, ista sit illis reputata contemptio. Subjunxit enim idem historiographus dicens: « Calumniarum vero sarcinatores Romam quidem profecti non sunt, scientes facile suum capi posse mendacium. » Ne ergo dicatis nos praeter Ecclesiae legem praefatos Romam venire sanxisse, quoniam sicut ex historiographo ecce audistis, beatus Julius et accusatum et accusatores Romam venire praecepit, et 124.1024D| venerabilem Athanasium ad judicium evocavit. Sed ille, qui bonam conscientiam gerebat, nihil reluctans venit: illi vero, qui malam, contempserunt, scientes profecto, sicut ibi legitur, facile suum posse capi mendacium. »
Item ipse: « Volumus et ita decernimus, istiusmodi pontificem digna pro factis recipere, ut sacerdotale decus penitus non vilescat, nec tam facile pontificalis apex terra tenus incurvetur. Ita, inquam, volumus et decernimus, hunc, imo quemcunque pontificem, justae subdi sententiae, ut non a saecularibus quibuscunque judicetur, non tyrannice pellatur, non ante audientiam ecclesia sua privetur, non ab inferioribus sed a majoris auctoritatis persona recti 124.1025A| calculi sententiam consequatur. Ita denique volumus, et ita decernimus istius, imo vero cunctorum sacerdotum causas examinare, culpasve punire, ut paternos terminos non transgrediamur, sacros canones non conculcemus, nec decretalia sedis apostolicae constituta, quibus Ecclesia tota fulcitur atque munitur, quoquomodo violemus. Ad extremum ita volumus et ita decernimus pontificem qualiscunque sit judicari, ut ecclesiae cui praeest jura nulla temeritate, nulla praesumptione frangantur. Nullum quippe poterit Ecclesiae jus dignum servari, si praesul ejus a quibuslibet, vel quandolibet, aut quomodolibet impediatur, et pro libitu cujuscunque tanta facilitate pellatur. Quod cum ita sit, non possumus interim fratrem nostrum Ignatium, qualiscunque 124.1025B| sit, non inter sanctissimos est beatissimos patriarchas connumerare; qui licet apud vos sit tot opprobriis, tot persecutionibus fatigatus, a nobis tamen nonnisi qualis a decessoribus meis est habitus creditur et veneratur. Nullo quippe nostro examine alicujus criminis reus, nullo est nostro speciali judicio repertus obnoxius. Ac per hoc nulla est nostra sententia condemnandus, aut a nostri Ecclesiaeque nostrae communione collegii sequestrandus, aut aliquibus nisi honorabilibus vocabulis appellandus. »
Item ipse: « Praelati judicium semper inferioribus formidandum est: ne si ei non obedierint, licet ab eo fortassis injuste ligentur ipsam obligationis suae 124.1026A| sententiam ex alia culpa, id est inobedientia, mereantur. Igitur praelatos damnare indifferenter oportet horrescere. Quicunque vero minoris auctoritatis sunt, damnari sollicite caveant, nec majorum suorum sententiam transgrediantur. Alioquin, licet injuste nonnunquam damnati sunt, ex ipsa temeraria praevaricatione, culpa, quae nondum forte perpetrata fuerat, et ultio, quam culpa necdum merebatur, procul dubio subsequentur. Nihil quippe lignum vetitum in se mortiferum habuit, sed qui inobedienter ex eo comedit, mortem sibi et posteris propinavit: non quia lignum malum, cum Deus quod fecit totum fecerit bonum, sed quod mala sit transgressio, et nolenti subjici per eam merito sit orta damnatio. » Item ipse. « Sicut ex apostolicis canonibus edocemur, 124.1026B| solvi ab eo qui eum sequestravit, aut certe a prima sede jure possit absolvi.
« Ecce hic evidentissime ostenditur, ut si quis contra Romanorum pontificum decreta obloqui praesumpserit, jure temeritatis arguatur. »
Haec succincte quidem excerpsi, ac passim pro qualitate negotii contexendo, promiscueque conserendo, ordine cum praepostero, tum composito, sed et sensim connexo ascivi, quae plenius, directo tramite servato, ex Romanorum pontificum decretis, in alio codicello, examussim de multis modica deflorando, collegi.
VI. HINCMARI LAUDUNENSIS SCHEDULA Episcopis et per eos regi porrecta. Hanc schedulam porrexit Hincmarus Laudunensis episcopus apud Pistas III Kal. Septembr., indict. I, episcopis de provincia Rhemorum, Hincmaro , Odoni ; de provincia Rothomagensi, Weniloni, Archamberto , Sigenando; de provincia Sennensi, Aeneae, Fulcrico, Abboni; de provincia Burdegalensi, Engenoldo, Helia. 124.1025C| Non latere vos scio, domini patres, et fratres, ac Deo digni episcopi, res episcopii Laudunensis Ecclesiae mihi commissae, imo quidquid habebam in isto regno, exceptis principali ecclesia, et episcopii domo, et claustro primum esse imbannata: ita ut nihil mihi a quocunque de praedictis rebus et facultatibus quidquam praesidii ministretur, aut obsequii praebeatur. Quoniam sicut mihi sub brevi dierum 124.1025D| tempore, et nullo episcopo meae provinciae conscio fuerat imperatum, saeculare judicium non adii, et 124.1026C| exoniam, scilicet personam quae firmaret quod illic venire nequirem, non transmisi: et quod de capite meo, id est, de facto meo advocatum in judicio saeculari non dedi. Verumtamen missum meae excusationis ad dominum nostrum regem direxi. Et vos scitis sacris legibus esse decretum pro qualicunque civili vel criminali causa, quemcunque judicem non licere invitum episcopum ad judicium publicum provocare, perducere, vel exhibere (Cod. Afr., can. 15). Et quisquis episcoporum vel reliquorum ecclesiasticorum clericorum, pro criminali vel civili causa, relicto ecclesiastico judicio, ad publica judicia perrexerit, et eis de criminali culpa purgari voluerit, etiamsi pro ipso fuerit prolata sententia, locum suum amittat: in civili vero perdat quod 124.1026D| evicit, si locum suum obtinere maluerit. Sed si a clerico vel alio quocunque altercatio contra episcopum 124.1027A| propter quamlibet causam fiat, apud metropolitanum, vel primatem provinciae secundum sacras regulas causam judicari debere. Et si quid judicatis episcopus contradixerit, ad beatissimum sedis Romanae pontificem causa referatur: et ille juxta canones et leges huic causae praebeat finem.
Postquam vero una cum metropolitano meo ad hunc locum veni, ubi Deo placitum conventum vestrum adivi, consilium, et consensum apud vos, et per vestram reverentiam apud domini nostri regis clementiam quaesiturus, quid me oporteat facere, et quomodo valeam vivere, rebus et obsequiis ecclesiasticis inconsulto episcopali judicio spoliatus: non ab ignotis vel incertis personis ex parte domini nostri regis mihi est nuntiatum, ut me erga eum recognoscam, 124.1027B| et ei humiliter satisfaciam. Audivi etiam, quia homines, quorum causa adversum me dominationis suae animus est commotus, huc venerint, ut adversum me debeant queri. Unde quoniam judicio regulari meipsum constringo, et sententia sine scripto dicta, juxta definitiones inviolabiles nec nomen [al., ne nomen quidem] sententiae habere meretur (GREG., l. II, ep. 54, indict. 6), humili supplicatione scripto respondeo: Sim canonice revestitus, de quibus contra sacros canones, et decreta pontificum sanctae 124.1028A| sedis Romanae, contraque leges, quibus una cum sacris regulis sancta moderatur Ecclesia, sum spoliatus. In quibus mihi ostenderit illum me irrationabiliter offendisse, voluntarie recognoscam, et ei, sicut domino et seniori ac regi meo facere debeo, humiliter satisfaciam. Et deinde sicut regulae jubent meis legitime usus, et uti praecipiunt canones in provincia mea regulariter ad synodum evocatus, de quibuscunque ibidem fuero interpellatus, coram meis judicibus reddam canonice rationem, et canonicum sequar judicium.
Alioquin, secundum sacros canones, et decreta sanctae sedis Romanae pontificum B. Petri apostoli memoria honoretur, et ut mihi nulla ab ullo violentia inferatur propria voce atque libello apostolicam sedem 124.1028B| appello. Et hac professionem atque appellationem meam domno nostro regi Chistianissimo a primate provinciae meae, cui hanc porrigo, dari deposco: vobis una cum eo ipsius domni nostri clementiam postulantibus, ut propter Dei amorem, atque sanctae Mariae, et sanctorum apostolorum, omniumque simul sanctorum venerationem, mihi leges ecclesiasticas servet, qui regia pietate cunctis legem servare, et misericordiam exhibere monetur.
VII. SATISFACTIO HINCMARI LAUDUNENSIS. Verba satisfactionis Hincmari Laudunensis episcopi, domno Carolo regi per Odonem episcopum missa. 124.1027| 124.1027C| Domne, ego commovi animum vestrum, quod mihi non fuerat opus, et non per infidelitatem, nec quantum intentionem mentis meae cognoscere potui, ad vestram dehonorationem: sed forte per meam 124.1028C| incautelam vos offendi. Et quantum vos benignum habui, tantum postea offensum sensi. Et inde precor vestram mercedem, ut vester animus sit mihi placatus, et vos iterum sentiam mihi esse benignum.
VIII. EPISTOLA HINCMARI LAUDUNENSIS AD RHEMENSEM. Respondet ad Hincmari epistolam quinquaginta quinque capitum et ad alia quae contra ipsum scripta vel acta. 124.1027| 124.1027D| Reverentissimo Rhemorum archiepiscopo domino Patri HINCMARO, HINCMARUS Laudunensis Ecclesiae minimus episcoporum in Domino Jesu Christo totius felicitatis plenitudinem.
De his quae vobis per Hittonem ecclesiae mihi commissae praepositum verbis mandavi, et mihi litteris rescripsistis, Hermundum hominem Nortmanni mihi dixisse de rebus a me conferendis, non mihi dixit, sed hominibus quibusdam meis, nec incertis personis. Sed et quod scripsistis, eumdem Hittonem dixisse ut mihi liceat res ecclesiae sicut mihi simulaverit disponere et gubernare, non eas aliter disponere vel gubernare volo, nec inde aliam habere potestatem, praeter canonicae institutionis sanctionem; 124.1028D| videlicet uti Antiochenum, quod satis abundeque recipitis, decernit concilium, inquiens (can. 25): « Episcopus ecclesiasticarum rerum habeat potestatem, ad dispensandum erga omnes qui indigent, cum summa reverentia et timore Dei. » Unde item in eodem concilio constituitur (can. 24): « Quae sunt Ecclesiae sub omni sollicitudine et conscientia bona, et fide quae in Deum est, cum cuncta considerat judicatque, serventur: quae etiam dispensanda sunt judicio et potestate pontificis, cui commissus est populus et animae quae intra ecclesiam congregantur. » Et canones apostolorum his statutis ita conjiciunt (can. 41): « Praecipimus ut in potestate sua episcopus ecclesiae res habeat. » Si enim animae 124.1029A| hominum pretiosae illi sunt creditae, multo magis oportet eum curam pecuniarum gerere, ita ut potestate ejus indigentibus omnia dispensentur per presbyteros et diaconos, et cum timore omnique sollicitudine ministrentur. Sed et mandavi per praefatum vobis, quod forte oblitus fuit etiam ista, quoniam tempore illo quo domnus rex a regno hoc recessit pro sua necessitate, mihi commendavit homines plures acceptare, quam loci mei quantitas possit sustinere, spondens tunc se mihi daturum unde eos in reliquum possem deportare. Nec modo habeo unde eis sufficientia, imo nec subsistentia tribuam, et mihi ad servitia sua peragenda necessaria praeparem; et nisi mihi licuerit ordinare qualiter vivere possim, unde itinera tam crebra peragere valeam, 124.1029B| non possum illi temporale reddere servitium, nec locum, cui indignus praesideo, unde continere praevaleam habeo. Quin et res, quae et tam mihi et clericis meis stipendia conferebant, ac antecessori meo, a me auferuntur, et ei potestate regia dantur, qui nec unum mansum ab antecessore meo de ipso episcopatu obtinere potuit. Praeterea et res quae luminaria ecclesiae ministrabant ei dantur, quem neque per tres annos ad me ut veniret impetrare quivi, dimittens quae etiam in constructione ecclesiae operari debuit, et easdem res quas tenet cum ipsa ecclesia quae in ipsis continebatur destruens. Alii quoque regia potestate dantur, qui ecce per undecim annos huc illucque pro suo libitu deambulans ad me nec semel venire dignatus est, sed et 124.1029C| filio suo, qui pro illo servire mihi debuit, nullam sustentationem fecit: unde et ipse, quia non habebam ut ei aliud beneficium darem, a me recessit. Tales igitur nullam mihi aut ecclesiae meae utilitatem conferentes, sed potius detrimeneta inferentes, monente propheta, evellens, destruens, disperdens et dissipans (Jer. I, 10), ab extera potestate super ecclesiastica dispositione aedificantur et plantantur. Quod autem mihi rescripsistis de rebus a me ablatis respondisse vobis regem, quod putaret mihi posse sufficere quod hinc jam coram episcopis benigno animo et allocutione placida mihi in Attiniaco palatio dixit, videlicet quoniam ad illum pervenit, me amplius praesumpsisse de rebus, de quibus nunc mandavi, quia Flotharius missus ejus Normanno consignaverit, 124.1029D| quam ecclesiae mihi commissae debeantur, et amplius quam in praecepto habeantur, per quod mihi res a longo tempore ab Ecclesia Laudunensi subtractas restituit, vel gratis meae petitioni annuens dedit, sicut et manifestissime claruit de his quas contra rationem ad justitiam illegaliter atque irregulariter usurpavi, quae in praecepto non continentur, et juste atque rationabiliter secundum legem homo suus reconquisivit. Propterea illas res, videlicet villam Pauliacum, quae a longo tempore ab Ecclesia Laudunensi subtractae fuerant, praesentaliter reciperem, et illas alias, de quibus ad eum reclamatio venit, interim non reciperem, sed tantum inde exspectarem, donec illud praeceptum apportarem, et 124.1030A| suus ac vester missus in ipsum pagum irent, et ex his rei veritatem investigarent, et quidquid inventum fuisset, quod ex eisdem rebus juste et rationabiliter ad Laudunensem Ecclesiam pertineret, non solum non discuteret, verum et libenter eas ipsi Ecclesiae concedere vellet; et ego ex his tunc nihil contradixi. A fine respondere incipio. Ex istis nihil contradixi, quia nihil in hunc modum ex ipsis audivi. Dixit quidem rex, dum de receptione ejusdem villae ageretur, quod alia sicut Nortmannus dicebat superprendissem, quae in meo non continebantur praecepto, et ego respondi, quod nullatenus hoc fecissem, nisi quod ad eamdem villam pertinebat, aut denominatum in meo continebatur praecepto: et si illi placeret, ipsum praeceptum posset videre. Et ipse 124.1030B| respondit bonum esse ut ipsum praeceptum videret. Et post hoc alia atque alia interposita fuerunt, usque dum ad hoc perventum est, ut diceret se mihi concedere eamdem villam, et quidquid in meo continebatur praecepto, praeter illa quinque mansa, quae Ansgarius homo suus retinebat: de illis autem volebat, ut id ipsum verbum ponam, ut sic starent usque dum per missos suos cum vestro et meo inde rei veritatem inquireret, et si etiam posset invenire, quod ad villam Pauliacum juste pertinerent, mihi perredderet. Illud autem praeceptum, quandiu postea in Attiniaco fui, a me non requisivit, usque dum Flotharius easdem res homini Nortmanni reconsignavit. Quod praeceptum Berthario misso meo deferente per manus Harduici archiepiscopi rex vobis 124.1030C| praesentibus postea in eodem Attiniaco vidit: et eadem loca distinctim posita in eodem praecepto aut vidistis, aut Ansigiso relegente audistis: quae Flotharius, sicut praedixi, homini Nortmanni consignavit, et eidem Berthario, ut mihi renuntiavit, rex dixit, quod misdictum illi fuerat, et easdem res ab Ecclesia Laudunensi distrahere nolebat; qui suum deosculatus est pedem. Vobis autem paulisper cum rege consiliantibus redditio dilata est. De eo autem quod ex vobis mihi scripsistis ita, sicut et manifestissime claruit, de his quas contra rationem et justitiam illegaliter ac irregulariter eas usurpaverim, quia in eodem praecepto continetur, quod villam Pauliacum in integro mihi regia restitueret auctoritas, et qualiter ipsa mansa ad eamdem villam 124.1030D| Pauliacum juste et rationabiliter pertineant, et jam per sexaginta annos et eo amplius certitudinem rei habeo; et ideo legaliter et regulariter eas cum caeteris mansis ad Pauliacum pertinentibus per sex menses possedi, donec idem Ansgarius regia potestate ipsas obtinuit, non advocato meo ad mallum, ut publicae se habent leges, pro rebus ipsis mannito. Imo etiam, cum in palatio ad causas pro ipsis bannus a meo quodam requireretur homine, qui inde nullum ministerium habebat, nisi quia tantummodo ad potestatem sanctae Mariae eas me jubente revocaverat, ut caeteri mei homines caeteras, et pro eo quod in illa mansa intraverat, ut bannum rewadiaret interpellaretur, astitit 124.1031A| meus pro his rebus advocatus, qui legem sibi de his observari proclamavit: videlicet quia ad potestatem sanctae Mariae Laudunensis Ecclesiae pertinerent, et ipse pro his rebus advocatus erat, et inde secundum legem rationem reddere vellet. Qui mox expulsus est, et cum omni violentia coegerunt illum meum alium hominem, ad quem inde nihil pertinebat, ut bannum pro his rewadiaret. Et rewadiato banno minati sunt, quod ad mortem illum judicarent pro infidelitate regis, nisi praesentaliter talia vadimonia daret, ac pro vadimoniis tales fidejussores, qui die statuta easdem res regis misso quasi revestiendo reconsignaret, quod et eum facere compulerunt. Secundum hanc legem conquisitae sunt hae res, si haec constrictio conquisitio jure dici potest.
124.1031B| Quod vero mihi rescripsistis sic, de beneficiis autem hominum tuorum de quibus mandasti, respondit quia tui homines se ad eum reclamaverunt, quod ab eis sua beneficia, quae apud antecessores tuos, et apud te proservierant, injuste et irrationabiliter abstulisses: unde secundum sacros canones, et decreta sanctae sedis Romanae pontificum ex eisdem sacris canonibus promulgata, electos judices apud me expetisti, et eorum atque aliorum Deum timentium judicio de quibusdam decretum fuit, ut beneficia sua, quae irrationabiliter perdiderant, recuperare deberent. Quorumdam autem eorum causa usque ad alium tractatum certis causis intervenientibus non diffinita, sed implacitata remansit, et tu ante diffinitionem contra sacros canones sine ulla 124.1031C| necessitate vel ratione fuga lapsus regularem diffinitionem exspectare contempsisti. Respondeo quod inde se rei veritas habet. Rex quidem quodam die, cum jam domum redire debueramus, a vobis quaerere coepit, qui in crastinum de coepiscopis Rhemorum provinciae interessent ad causam audiendam de his hominibus. Ego tamen dixi quia non habebam mecum clericos nec laicos qui causae interfuerant, et per quos inde rationem reddere possem. Nam praeteritis ipsis diebus per bannum regium omnes mei homines in palatio retenti fuerant: ego autem solus ad mansiones Harduici cum uno suo clerico et tribus laicis hominibus perrexeram. Interrogavit quoque rex, quos ibi potuissem habere: et respondi Bertharium clericum, et unum laicum, qui in quorumdam 124.1031D| istorum causis interfuerant, et jussit ut eos haberem, et sic designatis Actardum, et Rainelmum, et Joannem episcopos, quos cognitores hoc ut praedixi modo suscepi, ne viderer velle causam dilatare, ac dilatione fallaciter tegere veritatem. Advenimus in crastinum. Reclamavit primus qui dicitur Ragenardus: de quo talem ab exordio incipiens reddidi rationem, quoniam dum idem domnus rex me Gothiam suo in missatico misisset, sine mea licentia reversus est. Deinde quia jam tres anni erant peracti, ex quo eumdem Ragenardum non vidi, et quae operari de suo debuerat beneficio in Ecclesia Laudunensi ex plurima parte dimiserat, nec ad ulla placita de consideratione mearum necessitatum, ad quae 124.1032A| mei alii homines venerant, ipse venerat, justitiam de suis qui de illo reclamabant hominibus villanis reddere unquam noluerit. Et nunc in proximo, dum hostiliter omnes banniti fuissent in regis servitium, et ipse cum aliis meis venissem hominibus ad Mosomum, unde non longe sua distabat mansio, neque ad me venerit, neque ullum suum missum suae impossibilitatis aut alicujus excusationis transmiserit. Insuper filium suum, quem mihi commendaverat, cum praecepissem ipsi cum aliis meis qui de eodem pago sunt meas tenere mansiones, ad tenendas mansiones Rothadi episcopi miserat: et dum per ipsam pergerem villam, neque idem filius suus in praesentiam meam venire dignatus fuerit. Locutus cum quibusdam meis, a quibus et audivi hominem illum 124.1032B| fuisse Rothadi episcopi, ut talibus patet indiciis. Reversus autem ex eadem expeditione, diuque exspectans ad me non venit. Pervenit autem ad me clamor de eodem Ragenardo, quod suum habuerat destructum beneficium. Transmittens autem rescire utrum verum esset, invenit missus meus, et mansum indominicatum, et ipsam ecclesiam penitus destructam, ac silvam venditam, et alia perplura. Ad quae judicaverunt astantes laici, ut sacramento probaretur ex mea parte, quod de regis servitio sine mea licentia veniret, et amitteret illud beneficium, anctum, mentam, et ciminum decimantes, et graviora legis relinquentes, culicem liquantes, et camelum glutientes, cum canones decernant ut per episcopos judices causa finiatur, et intra plenitudinem 124.1032C| Capitulariorum gloriosissimorum imperatorum domni Caroli et Ludovici ita statutum sit: « Quaecunque a singulis regibus circa sacrosanctas ecclesias sunt constituta, vel singuli quique Antistites pro singulis ecclesiasticis impetrarunt, sub poena sacrilegii jugi et solida aeternitate serventur. Clerici etiam non saecularibus judicibus, sed episcopali audientiae reserventur. Fas enim non est ut divini subdantur arbitrio saeculari. » Item in eisdem ex sacris regulis et istud assumptum est: « De viris Deo dicatis, vel ecclesiasticis facultatibus aliquid disponendi nulla legitur laicis, quamvis religiosis, unquam attributa facultas. » Itaque potioris erat judicii sacratas Deo res destruere, et de sacratis Deo rebus ecclesiae cujus erant debita obsequia non reprehendere, quam 124.1032D| temporale illud servitium dimittas; sed animales homines non percipiunt ea quae sunt spiritus Dei (I Cor. II), spirituales autem omnia dijudicant, sicut spiritualis homo testatur Stephanus papa et martyr (epist. 11). Quidquid in sacratis Deo rebus et episcopis injuste agitur, pro sacrilegio reputabitur. »
Post hunc reclamavit Grivo, et respondi non me habere ibidem illos homines, qui ea quae dicturus eram una mecum sciebant. Attamen, jubente rege, coepi haec enarrare. Scilicet quod illum, et Beraldum qui aderat, sicut domnus rex sciebat, Romam monueram esse mittendos, qui domno apostolico de remoratione mea litteras deferent. Quodam autem die veniente ad me eodem Grivone, missaticum verbotenus 124.1033A| injunxerim, et litteras ei dare volens, suam retraxerit manum, dixeritque usquequo suus compar veniret, non se litteras accepturum: cui et dixerim ut tunc et ipse proxima sexta feria quae imminebat in eadem hebdomada cum suo compare, videlicet Beraldo, adveniret. Qui his auditis se ad pedes meos prosternere voluit; quem susceperim ne faceret, et sic ipse intulerit quod audierit me habere motum adversus se animum, et illi necesse erat ut antequam tale inciperet iter, sacramento se excusaret, et tunc quod juberem voluntarie se facturum. Cui et respondi, quia non celabam quod motus aliquid adversus illum fuerim, eo quod audieram a quibusdam illum dixisse, quod Romam ipsum non pro alia re ire rogabam, nisi ut inde Scats mihi daret, quod 124.1033B| ego mirabar si diceret, cum quidquid habebat beneficii gratis ei dedissem et sine ullo pretio. Nam ut scitis antecessorem meum Pardulum dimisit, et vobis se commendavit. In tempore autem ordinationis meae illum mihi commendastis, qui per aliquod mihi serviens, mortuoque patre ejus quod habuit beneficium illi dedi, insuper et alia duodecim mansa. Haec quae praemisi me illi reserante negaverit quod nunquam illud diceret, nunquam cogitaret, et precatus fuerit ut liceret illi se inde sacramento purgare. Cui responderim quia nihil abhinc ex hoc illi discrederem, nec aliquid adversus eum motionis abhinc haberem: et si ille Deo propitiante sanus abiret et rediret, suum servitium illi promeriturus essem, et eum ab illis itineribus quantum possem requiescere permitterem. 124.1033C| Post haec prosecutus sum quod audierim illum silvam quam suus nutrierat pater destruere, et interdixi omnimodis ei ut caveret ne illud, si factum erat, in reliquum fieret: responditque mendacium quod audieram esse, sed dum Aquis palatii mecum foret (nam ab illo loco domnus rex mihi dixerat Ansigisum esse Romam suo missatico profecturum), quidam sui vicini aliquid ex ipsa silva devastassent, sed ipse rewadiare eos esset facturus, sicque recesserit, reverti jussus a me, ut praedixi, in eadem hebdomada feria sexta. Sed mox ut domum pervenerit, omnibus vicinis suis denuntiari fecerit, ut quicunque ex eadem silva accipere volebat, usque in praefatum diem acciperet, quia ipse amplius non illud beneficium teneret. Venerintque omnes tam ex ipso 124.1033D| comitatu, quam et de reliquis circumcirca positis, depopulatique eamdem fuerint silvam, ipso Grivone praesente, ac quibusdam villanis eam vendente, quibusdam perdonante, audierimque haec, ut puta sicut de tam vulganda re, sustinuerimque usque ad placitum quod ei designaveram. Qui dum non venerit, nec missum suae excusationis ad me transmiserit, jam tandem miserim rescire si vera essent quae dicebantur; invenerintque missi mei eamdem silvam sine numero villanos destruentes, ac quercus semiincisas in reliquum destruendas, perque circum circa campos densiter quae perduci ad domus destruentium non poterant jacentes, et sic jusserim, ut ex verbo meo omnibus prohiberet, ne amplius eam destruerent; 124.1034A| miserimque missos meos, quod per campos remanserat recipere, veneritque ipse Grivo cum suis parentibus armatus, contenderitque hoc fieri: sed cum plures ex meis venissent hominibus, quibus resistere non poterat, per wadia emendaverit quod misfactum habebat, mandaveritque mihi se velle ad meam mercedem venire, et sustinere qualem illi commendassem harmiscaram, responderimque illis meis pro eo petentibus hominibus videlicet Gerardo, Hadoardo, ac Colsano, ut veniret in crastinum, et libenter si ita ipse vellet illud acquiescebam. Qui transmisit ad me quemdam suum propinquum, qui vocatur Magenfridus, pro hac ipsa re, cui et similiter respondi, qui venerit quasi hoc acturus ad locum ubi eram, qui dicitur Montiniacus, et me hoc ipsum ei 124.1034B| offerente discesserit, dicens non meam se habere velle terram, nec meum se esse futurum hominem, neque unquam pro ipso beneficio non solum non ad Romam, verum nec tantum longitudinis, quantum ad suam restabat mansionem, perrecturum. Addidi quoque quod ipsum beneficium penitus destructum haberet, sicut et habet et apparet, familiamque multimodis contra legem vexatam. Qui negavit coram rege se non destruxisse illam silvam, nec suum esse destructum beneficium, nec ita a me discessisse, sed non potuisse coram me ad ullam venire reddendam rationem. Ego autem non habebam illos quos praescripsi, nec alios qui mecum tunc fuerunt, et hoc similiter sciunt quia illis diebus in Harduici archiepiscopi mansionibus pro causa superius praetaxata 124.1034C| solus moratus exstiteram. Tunc domnus rex dixit, quia si ille ipsam silvam, ut dicebat, nutrierat, quam pater suus nutrisse coeperat, et ex eo amicis suis non destruendo, sed cum manacta dedisset, aut si ad suam necessitatem ex ea cum mensura accepisset, pro hoc non debuisset illud beneficium amittere. Quod nullus est qui negare possit si ille ita fecisset: sed ipse sicut dixi fecit, quod tamen ut praemisi coram rege negavit. Dixit autem rex, quod illud quod dicebat, neque judicando diceret, quod tamen juste et rationabiliter, sicut dixi, iste aliter non fecisset, dici et judicari posset. Me autem tunc persistente, quod satis habere possem de meis qui ea quae dicebam veridicare valerent, domnus rex videns ibi causam non posse 124.1034D| finiri, distulit eam usque dum a Silvanectis reverteretur in sequenti hebdomada feria quarta; nam illa dies quo haec acta sunt dies Dominicus erat: jussitque ut homines meos hujus rei conscios mecum adducerem, et sic causa finiretur, quod et feci, dieque statuta adfui, sed nec Actardum, nec Rainelmum, nec Joannem episcopos, qui cognitores mihi a vobis dati fuerant, et nisi judicio eorum contradicendum putarem, ad synodumque provocarem judices fore potuissent, sine quibus causa finiri non poterat, ibi inveni. Ergo quod dicitis me ante diffinitionem contra sacros canones sine ulla necessitate vel ratione fuga lapsum, et regularem diffinitionem exspectare contempsisse, ecce patet quod 124.1035A| non contempsi, quoniam ita sicut praemonstravi causae adfui: nec decere magnitudinem vestram intelligo, ut me tam saepe contemptorem canonum describatis, quod nondum vel in uno aliquo evidenti documento probare potuistis.
De eo vero quod dicitis, sine ulla necessitate vel ratione fuga lapsum, fateor nec ratio nec necessitas fore debuisset devenienti in hos fines saeculorum id mihi facere, qui nusquam vel nunquam in aliquo contra quemquam quid egi, pro quo mihi fugere per rationem necessitas esset, aut diffugere rationem occasio incumberet. Et ideo fugere mihi contra rationem contraque omnes leges tam divinas quam humanas necesse esse non debuisset, si ratio et auctoritas ordinem et locum suum in me qualicunque 124.1035B| episcopo vindicassent. Sed sicut vobis in initio missatici mandavi, Silvaci memor fui ubi vos adfuistis, quod mihi nihil profuit sed obfuit, qui pro eo solummodo retentus fui, ne Romam domni apostolici praeceptis obediens irem, quod a saeculo non est de episcopo ab episcopis auditum. De fuga autem qua me reprehenditis, non ego qui nihil sum; sed cuncto orbi papa venerandus et venerabilis respondeat Julius, ita scribens ad Eusebium, Theognium, Theodorum ac Berintum, reliquosque ad Orientales episcopos (epist. 11 ad Orient.): « Igitur de fuga, super qua Athanasium reprehenditis, non recte agitis, cum ipse Dominus mandatum nobis hoc dederit: Cum persecuti vos fuerint in unam civitatem, fugite in aliam (Matth. X). Et ipse Dominus per semetipsum 124.1035C| exemplum demonstrans, quando Pharisaei consilium fecerunt adversus eum ut occiderent, sciens autem Jesus discessit inde (Matth. XII); et alibi: Tulerunt lapides Judaei ut mitterent super eum; Jesus autem abscondit se, et exivit de templo, et transiens per medium eorum abiit (Luc. IV, Joan. VIII), et ita discessit. Nam et discipuli propter metum Judaeorum recesserunt celantes semetipsos (Joan. XX), et Paulus in Damasco a principe gentis quaesitus de muro in sporta depositus est, et manus quaerentis effugit (Il Cor. XI), et alii quamplurimi et innumerabiles sancti, tam in Veteri quam in Novo Testamento, fugisse leguntur. Si ergo fugam improperatis fugientibus, erubescite potius persequi, et quiescite insidiari, quiescentque continuo fugientes. Nam sive 124.1035D| perimatis eos, mors contra vos semper exclamat; sive rursus exsilia superponatis, ubique in vos mali memoriam destinare noscimini, et illi patiendo sibi proficiunt. » Indicia itaque necessitatis meae, licet indebite ac indigne etiam nunc mihi fugiendum fuisse, quia compellitis vulnus super dolorem addentes, explicabo. Vocastis me litteris vestrae auctoritatis Attiniacum ad synodum, intimantes quia litterae domni apostolici domno regi Carolo, et regni ipsius episcopis directae fuerant, de quibus sine synodali consultu responderi non poterat, quamvis eas litteras in Gundulphi villa suscepissetis, ubi et praesens adfui, quas mihi ibidem nullatenus ostendistis. Cum autem Attiniacum veni, dedistis mihi 124.1036A| quasi exemplar earumdem, legere me rogantes, et sic statim inde respondere, et ut perlegens id ipsum exemplar vobis protinus redderem praecepistis. Sicut autem postea per aliud didici exemplar, plura in indiculo vestro mihi ostenso defuerunt. Tractata sunt in eodem Attiniaco a domno rege per aliquot dies quae visa sunt. Cum autem designaretur nobis dies certus, in quo synodalia tantum debuissent ventilari, qui futurus erat sexta feria, adveni, vos autem contigit non venisse. Omnes quoque homines mei ad causas banniti sunt, ita ut nec unus dum redirem ab eodem palatio me sequi permissus sit. Nortmanno hoc agente pro villa Pauliaco, eo quod illam concessione regia, et apostolica etiam ut scitis auctoritate recipiens, me iidem homines in eamdem 124.1036B| villam secuti sunt: cum tamen, si nec mihi concessione regia redderetur, quia in parochia mihi a Deo concessa eadem consistit villa, excusari debuerant, si me, cujus ministerium ipsam intrandi canonica sanctione erat, in illam sequerentur. Sed miro in modo nova lege actum est, ut ipse Nortmannus, raptor ac sacrarum rerum pervasor, unde et sacrilegus, quin et nisi ex his rebus se exueret apostolica auctoritate excommunicatus, perque oris vestri officium, ut se authenticae litterae vobis missae habent, repellendus, a me etiam qualicunque episcopo pro specialibus in ecclesia Laudunensi admissis ab ecclesia sequestratus, non exegit talis taliter exsolvere quae non rapuimus, nec rapinam arbitrati sumus tam digna aequitate vel sero quae nostra erant 124.1036C| recipiendo possidere, quae ipse tam nefanda iniquitate non pertimuit per tot annos diripuisse. Nec profuerunt haec quae intra plenitudinem Capitulariorum domni Caroli ac Ludovici imperatorum assumpta sunt sic: « Quaecunque a singulis regibus circa sacrosanctas Ecclesias sunt constituta, vel singuli quique antistites pro singulis ecclesiasticis impetrarunt, sub poena sacrilegii jugi et solida aeternitate serventur. Clerici etiam non saecularibus judicibus, sed episcopali audientiae reserventur. Fas enim non est ut divini subdantur arbitrio saeculari. »
Item in eisdem: « Synodali decreto sancitum est, ne laici vel saeculares de viris Deo dicatis ecclesiaeque 124.1036D| facultatibus aliquid ad se putent vel praesumant praeter reverentiam pertinere, quorum quarumque sacerdotibus disponendi indiscusse a Deo cura commissa docetur. Si quis contra haec venire praesumpserit, anathemate feriatur. » Item in eisdem: « De viris Deo dicatis, vel ecclesiasticis facultatibus, nulla legitur laicis, quamvis religiosis, unquam attributa facultas. Ergo quibus non est facultas res ecclesiasticas disponere, perniciosum est eas diripere. » Item in eisdem: « Si quis in hoc genus sacrilegii proruperit, ut in ecclesias earumque res irruens, sacerdotibus et ministris vel ipsi cultui locoque aliquid quod non oportet injuriae inferat, divini cultus injuria convictus sive confessus reus capitali sententia noverit vindicandum. Nec exspectetur ut episcopus 124.1037A| injuriae ultionem deposcat, cui sanctitas ignoscendi soli gloriam derelinquit, sicque cunctis non solum liberum, sed et laudabile factas atroces sacerdotibus aut ministris injurias veluti publicum crimen persequi, ac debitas reis ultiones mereri. » Nunc e contra liberum et laudabile est sacrilegis sacras res invadere, et filii ecclesiae velut rei poenas luunt, qui disponente episcopo eas vel intrare praesumunt. Vos quoque in quaternionibus pistis regi datis hoc capitulum integrius ita posuistis ex eorum Augustorum libro, de quo hoc assumptum, et in Augustorum nostrorum libro ita ut praeposui compendiosius est insertum (Cod. Th., de episc.): « Si quis in hoc genus sacrilegii proruperit, ut in ecclesias catholicas irruens, sacerdotibus et ministris, vel 124.1037B| ipsi cultui locoque aliquid importet injuriae, quod geritur litteris ordinum, magistratuum et curatorum, et notariis apparitorum, quos stationarios appellant, deferatur ad notitiam potestatum, ita ut vocabula eorum qui agnosci potuerint declarentur: et si per multitudinem commissum dicetur, si non omnes, possunt tamen aliquanti cognosci, quorum confessione sociorum nomina publicentur. Atque ita provinciae moderator sacerdotum et catholicae Ecclesiae ministrorum, loci quoque ipsius et divini cultus injuriam capitali in convictos sive confessos reos sententia noverit vindicandum. Nec exspectet ut episcopus injuriae propriae ultionem deposcat, cui sanctitas ignoscendi soli gloriam derelinquit, sitque cunctis non solum liberum, sed etiam laudabile, 124.1037C| factas atroces sacerdotibus aut ministris injurias veluti publicum crimen persequi, ac debitam reis ultionem mereri. Quod si multitudo violenta civilis apparitionis exsecutione, et adminiculo ordinum possessorumve, non potuerit praesentari, quod se armis ac locorum difficultate tueatur, judices armatae apparitionis praesidium, datis ad virum spectabilem comitem litteris, praelato legis istius tenore deposcant, ut rei talium criminum non evadant. » Item et istud posuistis: « Si Ecclesiae venerabilis privilegia cujusquam fuerint vel temeritate violata, vel dissimulatione neglecta, commissum quinque librarum auri, sicut etiam prius constitutum est, condemnatione plectatur. » Nunquidnam, domine pater, dignum fuerat, ut vocatus a vobis ad synodum pro 124.1037D| responsione domno apostolico reddenda foris excluderer, et residentibus vobis una cum archiepiscopis ac coepiscopis meis, iste Nortmannus talia agens taliterque apostolica auctoritate excommunicatus, quique per oris vestri officium fuerat repellendus, in praesentiam vestram me accusaturus pro ipsis rebus receptis veniret, ac a vobis audiretur, a quo specialiter ac omnimodis super hac re, et ego et omnes mei non tantum excusari quantum omnino debueramus defendi? De his enim iste Nortmannus unus est, de quibus in quaternionibus vestris, quando vobis placuit, pro me, proque Ecclesia mea ita scripsistis ad locum. « Talium etiam, ut fertur, quarumdam personarum praejudicio istud 124.1038A| commissum admissum est, quae et in legibus et in sacris canonibus infames personae notantur. Et si vigor ecclesiasticus sic vigeret, sicut tempore antecessorum vestrorum et nostrorum praedecessorum viguit, inter criminosos, quia videlicet ut a ministris dicitur criminosi, a liminibus ecclesiae forent extorres. Nunc autem nostra dissolutione, ut quidam dicunt in Ecclesiam ipsi insiliunt, qui ab Ecclesia separari debuerant, et hoc nostris peccatis, in quos fines saeculorum devenerunt, merito reputamus, qui ad nostram contumeliam, non ad Ecclesiae gloriam sacerdotes dicimur, qui a talibus conculcamur, et ipsi de sacerdotum capitibus judicant, quorum judicium vel compellationem liberi et sani capitis laici in judicio publico legaliter non reciperent, si reicere vellent. 124.1038B| In quo facto, ut sanctus Coelestinus scribit, non est agentium causa solorum, universalis Ecclesia quacunque novitate pulsatur. Novum est enim quod nunc factum est, quia non est de sub isto coelo auditum, ut episcopus cum ecclesia sua proscriptionis titulo ab ullo religioso principe laicorum judicio usque modo fuerit confiscatus. » Ecce quam insignibus armis praelia Domini tunc praeliati fuistis; sed dicam vobis quod tacere nec debeo, nec audeo. Non putavi ad dehonorationem vestri pertinuisse, quod Romam misi, quod Romam ire volui et volo, quod a Roma auxilium expetivi, unde omnis episcopatus sumpsit exordium, et retinet processionis et successionis incrementum. Nunquam hactenus caput pedibus nocuit, sine quo pedes ire non consueverunt. 124.1038C| Sperabam perficiorem sanctitatis vestrae fore romphaeam, si ferro vicarii apostolorum principis Petri acueretur, non obtunsiorem. Taceo interim, quod enedreutice mihi in eodem Attiniaco irrogastis appellanti sanctam Romanam sedem pro amore Dei omnipotentis, et ejusdem apostolorum principis Petri veneratione: qui etiam, sicut scitis, ab eadem sum sede vocatus: quod neutrum mihi profuit, nec adhuc prodest; sed debuissem inde a vobis aliquam invenire excusationem, non sustinere oppugnationem. Pro qua re tanta passus sum et patior, quanta meis debentur peccatis, non autem reverentiae tantae sedis.
Quod mihi scripsistis, ut cum domnus rex a fratre suo reversus fuerit, apportem illud praeceptum, 124.1038D| per quod praefatas res Ecclesiae Laudunensi restituit sive contulit, et sicut justum de illis rebus quas requiro, inventum fuerit, agere procurabit: ad quod rursus illud praeceptum ut apportem necessarium esse non intelligo, cum illud per manus Harduici archiepiscopi vobis praesentibus et audivit et vidit, atque ipsum se firmasse, ut mihi Bertharius renuntiavit, recognovit. Sed hoc multis ut et mihi mirum est, quia quod regia liberalitate plusquam sex menses quiete retinui, dum synodus peracta fuit, statim amisi. De hominibus meis quod scribitis, quia causa eorum non diffinita sed implacitata remansit, satis vobis superius respondi, et ideo quod non irregulariter ac illegaliter ut dicitis abscessi. Sed quomodo 124.1039A| nunc juste ac rationabiliter ventilanda eorum causa sit, ac secundum sacras leges diffinienda antequam de eisdem rebus revestiar potestate, non patet, quoniam juste ac rationabiliter eos ab illis recepi, et illos ab ipsis prohibui: quod ei evidentibus documentis probare, ut praescripsi, paratus fui.
Quod scripsistis: « Caeterum, charissime frater, de schedula, quasi episcoporum diffinitionem continente in Synodo quae apud Tusiacum fuerat habita, valde miratus sum ubi et quomodo adinvenisti, quam antequam per Hettonem clericum tuum audierim, nunquam vidi vel nusquam audivi, sed nec qui modo adfuerunt episcopi eam se vidisse vel audisse dixerunt. » Et ego illud non ab re admiror, si Harduicus archiepiscopus qui adfuit, eam se non vidisse 124.1039B| nec audisse dixit. Nam ab eo illam accepi, et relegens transcribi jussi, et transcripta est per manus duorum ecclesiae mihi commissae diaconorum, quorum unus Teutlandus, alter vocatur Hartgarius, qui scio quod nesciunt apostolicas aut synodicas depravare vel diminuere epistolas: quod a me nunquam didicerunt, quia, Deo teste, ego hoc nunquam agere praesumpsi. Quod vero vos dicitis, nec audisse nec vidisse eam, et authenticam diffinitionem, quae secundum sacras leges in eadem synodo decreta est, cui et vobiscum interfui, vos habere multum precor illam mihi ostendi, ut et ipse recognoscere valeam in ipsa manum meae subscriptionis. Scio tamen quia interfui in ipsa synodo, et reminiscor quorum specialiter admonitione huic diffinitioni succinctius collectae 124.1039C| subscriptum est. Quod adjicitis, quia divinare non valetis unde adinventio ista emerserit, jam non est vobis necesse illud divinare, quia per me qui humanus homo sum, hoc interea rescitis, et si authenticam mihi ostenderitis quae aliter se habeat divinam esse demonstrabitis, quia nos humani hanc in eadem synodo constitutam et confirmatam veraciter novimus.
Quod adjungitis: « Quae sicut ex his evidenter potes cognoscere, quae tibi contra praesumptiones tuas studui scribere, in quibusdam sacris regulis obviat, et mendacem illam facillime posses advertere, si illos oculos habuisses in capite, de quibus Scriptura dicit: Oculi sapientis in capite ejus (Eccle. II). » Quae illa sint, quae contra praesumptiones meas scripseritis, 124.1039D| in quibus evidenter possem cognoscere, quia haec diffinitio in quibusdam sacris regulis obviaret, ignoro, nec ex scriptis vestris me non agendo praesumpsisse recognosco, quia me ex actibus conscientiae meae pro scire perpendo, non ex denotatione scripturarum vestrarum dejicio. Quod dicitis quia mendacem illam esse facillime possem advertere, si illos oculos habuissem in capite, de quibus Scriptura dicit: Oculi sapientis in capite ejus, illos me habere oculos non jacto, sed utinam adepturus desidero. Nec illos sapientium habere volo, de quibus dicitur: Sapientes sunt ut faciant mala, bene autem facere nesciunt (Jer. IV). Nec plus volo sapere quam oportet sapere, sed sapere ad sobrietatem (Rom. XII), 124.1040A| memor monentis: Altiora te ne quaesieris (Eccli. III). Quaero tamen, ut ubi mendax est, et sacris obviat regulis, mihi demonstretis. Fateor quia non video, et si tunc vidissem, non subscripsissem.
Quod dicitis: « Et miranda est tua prudentia, qualiter si placuit hanc mendacem, et in quibusdam, ut dixi, sacris regulis obviantem compilationem habere, et mihi transmittere, quam veram synodi definitionem et sacris regulis congruentem habere, et a me qualicunque primate tuo juxta regulas sacras tenendam et sequendam accipere. » Illam epistolam, quam vos in eadem synodo a vobis archiepiscopali administratione dictatam recitari fecistis, penes me habeo, et reminiscor quia ob prolixitatem ipsius, quibusdam satagentibus, huic compendiosius diffinitioni 124.1040B| collectae subscripsimus. Nam vestrum Tetrasticon domino regi devotivum praemittentes ita incipitis, Sancta Synodus congregata in villa Tusiaco Tullensis parochiae. In hac autem quae incipit, Cum in nomine Dei omnipotentis, primum istud ita inchoat capitulum: « In primis igitur, propter pertinaciam multorum, qui cum sint sacrilegi, templum Dei in semetipsis corrumpentes, sacras res ex oblatione et voto fidelium sacris locis contraditas invadere non timent, statuimus secundum regulam antiquam patrum nostrorum, ut si quis oblationes fructuum, et rerum omnium quae ministris ecclesiae conferuntur, aut collectae sunt, extra ecclesiam accipere vel dare voluerit praeter conscientiam episcopi, vel ejus qui constitutus est ab eo ad dispensandum 124.1040C| officio ecclesiastico disposita, tam is qui dat, quam is qui accipit, anathema sit judicio omnipotentis Dei, nisi resipuerit, perpetuo damnatus, et reliqua. » Cui decreto et vos in epistola vestra ita concinere videmini, inter alia inquientes, dicunt enim illi, qui in coelo regnant et in terra miraculis coruscant, qui et usque hodie nobiscum vivunt, et cum successoribus nostris usque in perpetuum vivent, quoniam apud Deum est merces eorum. Si quis oblationes ecclesiae extra ecclesiam accipere vel dare voluerit praeter conscientiam episcopi, vel ejus cui hujusmodi officio commissa sunt, nec cum ejus voluerit agere consilio, anathema sit. Anathema autem in Romana lingua alienatio interpretatur: quia omnis talia faciens, quandiu in illis manet, licet nos episcopi, 124.1040D| qui in apostolis, et cum apostolis, non nostro merito, sed gratia divina ligandi et solvendi potestatem accipimus, interdum divini sensus ignari, interdum quae committuntur nescientes, aliquando etiam commissa ut expedit corrigere non valentes, quae statuta sunt exsequi dissimulemus, vel etiam negligamus, ut talem hominem ab Ecclesia et fidelium societate excommunicantes non segregemus, jam tamen a sacris canonibus excommunicatus et praedamnatus est, donec peccatum illud deserat, et per satisfactionem ecclesiasticam, et sacerdotalem reconciliationem, Domini gratiam, et fidelium societatem recipiat: et quincunque in peccatis suis et talibus sceleribus implicatus, ante satisfactionem necessariam 124.1041A| vitam istam finierit, communionem et societatem cum electis in regno Dei habere nullatenus poterit, nec de inferni poenis et daemonum societate unquam liberari valebit. Sed sunt forte tales, qui privilegia de lacis et rebus Deo dicatis sanctorum manibus confirmata parvipendentes, sibi quia volunt, non quia possunt, excommunicationes usurpatoribus rerum et facultatum ecclesiasticarum a sanctis Domini intentatas alleviant, dicentes se pro hoc illata damnatione, id est anathematis vinculo non teneri: de quibus sanctus Gregorius in epistola ad Theoctistam patriciam dicit (lib. IX, epist. 39): « Ipsi, inquiens, sibi testes sunt, quia Christiani non sunt, qui ligamenta sanctae Ecclesiae variis se existimant conatibus solvere, ac per hoc nec absolutionem Ecclesiae 124.1041B| quam praestat fidelibus veram putant, si ligaturas ejus valere non aestimant. Contra quos diutius disputandum non est, quia despiciendi per omnia et anathematizandi sunt, et unde se fallere veritatem credunt, inde in peccatis suis veraciter ligantur.
Si qui sunt igitur, qui sub nomine Christiano haec aut praedicare audent, aut tacita apud semetipsos tenere, eos et ego omnes catholici episcopi, atque universalis Ecclesia, anathematizamus, quia veritati contraria sentiunt, et contraria loquuntur. » Hoc Apostolicae auctoritatis decretum, etiam a vestra probitate sic assumendo probatum, si ut scripsistis mihi est sequendum ac tenendum, utique et omnibus sanctae Ecclesiae filiis, qui Christianitatis nomine potiri delegerunt, erit sequendum ac tenendum. 124.1041C| Unde non mihi videretur dignum excellentia vestra fuisse, ut diceretis Berthario quod mihi renuntiavit vos dixisse. Si hos praesignatos meos excommunicassem homines qui talia egerunt, et adhuc agunt, non eos excommunicatione teneri, videlicet anathematis vinculo non ligari. Sed non est mirum, si parvitatis meae excommunicationem parvipenditis, ac forte irrationabilem judicatis, quando apostolicae sedis excommunicationem et pro nihilo ducitis, et pro nihilo ducendam utpote absurdam praedicatis. Praeadmiror tamen, dum talia dicitis, si vestram excommunicationem aut auctoritatem, quae ex ejus processit constitutione, expendet arbitrio, apud aliquem eorum qui hoc audiunt, si tamen vobis credunt, aliquid valere aestimatis, et qui etiam 124.1041D| Deum timentes agnitionem veritatis retinentes vobis non his credunt, nec in sui cordis conscientia consentiunt, non tamen possunt de vestra sapientia ac sanctitate non remorderi: sed potius scrupulo tam nefandae ac detestandae praevaricationis offensi, sinceritatem vestrae praestabilitatis vilificatam aut condolent, aut derogant. Quod ideo vobis pando, quia meliora sunt vulnera diligentis, quam fraudulenta oscula odientis (Prov. XXVII), scribente sancto ad sanctum Augustino Hieronymum, « Nescio utrum Christianae amicitiae putandi sint, in quibus magis valet vulgare proverbium: Obsequium amicos, veritas odium parit, quam Ecclesiasticum, Fideliora sunt vulnera amici, quam voluntaria oscula inimici. Et 124.1042A| Paulus apostolus admonet sic: Filii, obedite parentibus vestris in Domino (Ephes. VI). In Domino autem obedire est, ut ipse docet Dominus: Qui amat patrem plus quam me, non est me dignus (Matth. X). Unde et item: Si oculus tuus dexter scandalizat te, erue eum abs te (Matth. V). » Quod ita plane S. exponit Augustinus (Serm. Dom. in monte, lib. I): « Hic vero magna opus est fortitudine ad membra praecidenda. Quidquid enim est quod significat oculus, sine dubio tale est quod vehementer diligitur. Solet enim et ab eis qui vehementer volunt exprimere dilectionem suam ita dici, Diligo eum ut oculum meum, aut etiam ut oculos meos. Quanquam enim ad videndum isti oculi corporis communiter attendantur, et si ambo similiter intendantur, aequaliter 124.1042B| possint, amplius tamen formidant homines dextrum amittere. Ut iste sit sensus, quidquid illud est quod ita diligis, ut pro dextro oculo habeas, si scandalizat te, id est si tibi impedimento est ad veram beatitudinem, erue illum et projice abs te: expedit enim tibi ut pereat unum horum quae diligis, utpote tanquam membra tibi inhaereant, quam totum corpus tuum eat in gehennam. Cogit quaerere diligentius quid dixerit oculum: in qua quaestione nihil mihi occurrit congruentius, quam dilectissimum amicum. Nam hoc est utique quod membrum recte possumus appellare, quod vehementer diligimus, et hunc consiliarium, quia oculus est tanquam demonstrans iter; et in rebus divinis, quia dexter est: ut sinister sit dilectus quidem consiliarius, sed in rebus 124.1042C| terrenis ad necessitatem corporis pertinentibus; de quo scandalizante superfluum erat dicere, quandoquidem nec dextro parcendum sit. In rebus autem divinis consiliarius scandalizans est, si aliquam perniciosam haeresim nomine religionis atque doctrinae conatur inducere. » Itaque quod nihil post Deum charius vobis esse debeat ignoro, sed vobis perniciosum est, ut contra religionem atque apostolicae sedis doctrinam obvias manus inferatis, et mihi periculosum, imo inutile est, vestro tantum obnubilari amore, ut tacendo vobis videar consentire: quia etsi tacuero, et vos clamaveritis, nec pro taciturnitate mea, nec pro clamore vestro, illud unquam perficere poteritis. Videlicet omnes decretales apostolicae sedis epistolae recipiendae erunt, et non solum recipiendae, imo 124.1042D| decernente Gelasio venerabiliter erunt recipiendae.
Sed et quid prosit, quod in quaternionibus vestris dicitis, ut eas venerabiliter tantum legam, si eis venerabiliter obedire non debeam, et earum sanctiones venerabiliter sequi non satagam, ignoro. Appellationes episcoporum ad apostolicae sedis summum antistitem non comprimetis, nec illud Africanum concilium contra innumerabilia apostolicorum decreta vobiscum valebit, quo ait ad locum, « Nam ut aliqui tanquam a tuae sanctitatis latere mittantur, nulla invenimus patrum synodo constitutum: quia illud quod pridem per eumdem coepiscopum nostrum Faustinum tanquam ex parte Nicaeni concilii exinde transmisistis, in conciliis verioribus quae accipiuntur 124.1043A| Nicaeni, a sancto Cyrillo coepiscopo nostro Alexandrinae Ecclesiae, et a venerabili Attico Constantinopolitano antistite, ex authentico missis, quae etiam ante hoc per Innocentium presbyterum et Marcellum subdiaconum, per quos ad nos ab eis directa sunt, venerabilis memoriae Bonifacio episcopo decessori vestro a nobis transmissa sunt, in quibus tale aliquid non potuimus reperire. » Si isti non potuerunt, quia forte noluerunt, potuit Marcus apostolicae sedis antistes, qui ita rescripsit Athanasio, et universis Aegyptiorum episcopis, inquiens, « De capitulorum namque veritate et numero Nicaeni concilii, cui vos interfuisse litteris vestrae fraternitatis significastis, a nostris qui vobiscum una interfuerunt diligentioribus requisivimus collocutionibus, 124.1043B| qui ita, ut vestrae testatae sunt litterae, omnem nobis ordinem exposuerunt, et vestram epistolam per omnia veram esse testificati sunt; non ut nos aliquid sinistrum vestra ex parte arbitraremur, sed ut nos et vos illosque, absque ulla in postmodum titubatione, unum sentire optaremus, et sancta Romana Ecclesia, quae semper immaculata mansit, et Domino providentiae, et beato apostolo Petro opem ferente, in futuro manebit, sine ulla haereticorum insultatione firma et immobilis omni tempore persistat. His itaque peractis, diligenter requirentes in sanctae nostrae apostolicae sedis scrinio, eadem quae sanctae recordationis praedecessori meo Silvestro sunt directa, septuaginta sicut significastis capitula illaesa invenimus. Ipsa enim vobis, propter auctoritatem 124.1043C| et subscriptionem tantorum Patrum, et ejus magni concilii, minime misimus: sed per eadem coram apocrisiariis vestris, alia similia, eumdem numerum, eademque verba, et ipsam subscriptionem continentia, vobis scribere, et sub certa stipulatione et confirmatione mittere curavimus. Et quis est qui fratribus talia negare audeat? Nam non negligenda nobis haec per S. Spiritus gratiam Dominus docuit, sed fideliter exercenda, et fratribus contradenda et docenda distribuit. Haec apostolorum viva traditio, haec est vera charitas, quae praedicanda est et praecipue diligenda ac fovenda atque fiducialiter ab omnibus tenenda. Haec sancta et apostolica mater omnium Ecclesiarum Christi Ecclesia, quae per omnipotentis Dei gratiam a tramite apostolicae traditionis 124.1043D| nunquam errasse probabitur, nec haereticis novitatibus depravanda succubuit, sed ut in exordio normam fidei Christianae percepit ab auctoribus suis apostolorum Christi principibus, illibata fine tenus manet, secundum ipsius Domini salvatoris divinam pollicitationem, qui suorum discipulorum principi in suis fatus est Evangeliis, Petre, inquiens, ecce Satan expertivit ut cribraret vos sicut qui cribrat triticum: ego autem pro te rogavi, ut non deficiat fides tua, et tu aliquando conversus confirma fratres tuos (Luc. XXII). » Et ideo apostolicorum decreta, nec modo ut umbra accipienda sunt, nec fuerunt post confessionem ejusdem apostolorum principis Petri, qui ait: Tu es Christus Filius Dei vivi, quoniam respondit ei 124.1044A| Dominus: Beatus es, Simon Bar-Jona, quia caro et sanguis non revelavit tibi, sed Pater meus qui est in coelis (Matth. XVI). Ex tunc transierunt vetera, et facta sunt nova. Nec decretales epistolae, diversis temporibus pro diversis causis ut oportebat constitutae, in ullo sibi inveniuntur adversae: quia aliud est, diversis temporibus secundum diversitatem morborum diversas, hoc est multiplices et varias impendi medicinas: ut enim nova morborum genera nova medicamentorum indigent experimenta, sic multa morborum genera multa requirunt medicinarum fomenta; aliud est etiam, in uno tempore multas veritati contrarias inferre doctrinas, quod in his epistolis nec potest inveniri, nec ab ullo hominum debet dici.
124.1044B| Quod autem vos mihi in quaternionibus vestris specialiter de epistolis Julii et Felicis, quasi de capitulis synodi Nicaenae confectis, dicitis respondere, non videtur ut mihi respondeatis, sed potius ut ipsos mendacii arguere conemini. Dignoscitur quo tempore Nicaena synodus congregata est excerptis quibusdam synodalibus gestis sancti Silvestri papae, in quibus capitulo primo ita continetur: « Temporibus Silvestri papae et Constantini piissimi Augusti, factum est magnum concilium in Nicaea Bithyniae, et congregati sunt regulariter ejusdem Silvestri papae vocatione in idipsum trecenti decem et octo episcopi catholicli et reliqua? » Post quae et subditur: « Eodem quoque tempore, decimo tertio Calendarum Juliarum die, quando memoratum magnum concilium 124.1044C| in Nicaea congregatum est, canonica jam fatus papa evocatione in urbem Romam congregavit, et ipse, cum consilio praefati Constantini Augusti, ducentos et sexaginta septem episcopos, » et caetera. Cujus successor praefatus papa Marcus exstitit, qui de capitulis in Nicaena synodo octoginta effectis, et in septuaginta postea redactis, sicut superius perscripsi, huic Julio successori protestatur. Sed vos scribitis in iisdem quaternionibus ita: Caeterum quod in epistola ex nomine Athanasii et episcoporum Aegyptiorum ad Marcum successorem Silvestri habetur, octoginta fuisse capitula, quadraginta scilicet a Graecis Graeca edita lingua, et similiter quadraginta a Latinis Latina edita lingua, et ab episcopis trecentis decem et octo in septuaginta redacta fuisse 124.1044D| capitula, si numerentur illa quae in epistola Julii designantur, et illa quae designata praetermittuntur, sed et illa quae in epistola Felicis legimus, plura quam octoginta et inter se diversa inveniuntur, et in eisdem epistolis non inveniuntur memorati, minime autem connumerari, illa capitula quae ex Nicaeno concilio sumpta servavit antiquitas, et hactenus tenet ac veneratur Ecclesia. Illorum quae in epistola Julii designantur capitulorum numerus iste reperitur, 18, 19, 21, 23, 26, 27, 28, 29, 33, 41 et 5, 8 et 9, ac 50, 52, 53, 54, 55 et 57, 59, 60, 61, 62, 63 et 66. In plenitudine enim septuaginta capitulorum designantur haec quae sequuntur a beato Julio posita, secundum hujus numeri significantiam interposita, 124.1045A| et ideo hic non amplius ab eo quam viginti quatuor annumerantur; quibus si illa viginti capitula quae habemus adsciscantur, fiunt quadraginta quatuor, et non explent septuaginta: quanto minus octoginta, et non probatur iste hic in excedendo numerum falsus. Quod tamen addidistis, Sed et illa quae in epistola Felicis leguntur, videlicet ut si istis adjungantur, plura quam octoginta inter se diversa invenientur, non attinet ad rem; quoniam Felix ante suorum digestionem capitulorum ita praemisit (Epist. I): « Incipiamus igitur adjuvante Deo et sancto Petro apostolo, per quem et apostolatus et episcopatus in Christo coepit exordium, quoniam plures saepe emerserunt causae, quae in quibusdam non erant causae sed crimina, quia magis ut comperimus iniquitate 124.1045B| quam charitate fratribus sunt impositae. Et ut de caetero sollicitudo sit ne talia proveniant, capitula quaedam a sanctis Patribus, quae tam in Nicaena synodo, quam et in hac sancta sede constituta sunt ponamus, quibus fratres et coepiscopi nostri fulti insidias inimicorum Domino auxiliante valeant evadere, et prout Dominus posse dederit, paucioribus verbis tantorum malorum imitemur compendium, et strictim quae in volumine litterarum vestrarum comperimus retractemus, et alia nonnulla instantis temporis necessaria prout petitis ponamus. » Et sic persequitur: « Est namque synodalibus decretum institutis, » et caetera. Non ergo dixit omnia illa quae posuit ex Nicaeno concilio assumpta, ut ex hoc tam ipsum quam Julium refellere possitis: sed dixit, 124.1045C| quaedam tam ex Nicaeno concilio, quam ex his quae in sancta Romana sede constituta sunt, ponere se, quae non minoris fere judicavit auctoritatis. Insuper et addidit, et alia nonnulla instantis temporis necessaria prout petebantur ponenda. Hoc etenim et praedecessores et successores sui ab initio fecerunt, et usque in finem facturi sunt, ut pro instanti temporum necessitate, et constituta renovent, et constituenda constituant. Hac enim ratione omnes decretales epistolae pro diversis necessitatibus diversis sunt constitutae temporibus. Unde venerabiliter secundum beatum Gelasium sunt recipiendae, et si recipiendae, utique amplectendae, ac ab omnibus etiam venerabiliter obediendae.
Quod etiam dixistis, quia inter se diversa inveniuntur, 124.1045D| scilicet ea quae Julius papa posuit, et ea quae Felix, si diversa pro diversis, utpote prout in uniuscujusque tempore res accidit, intelligi vultis, bene se habet. Sin aliter, quasi adversari sibi invicem contraria statuendo videantur, nisi vos illud pandatis, fateor quia ego in nullo percipere valeo. Et quod dixistis, quia in ipsorum epistolis non inveniuntur memorari, minime autem connumerari illa capitula, quae ex Nicaeno concilio sumpta servavit antiquitas, et hactenus tenet ac veneratur Ecclesia, utrique ostendunt causam, in qua potest cognosci cur haec posuerunt et de illis tacent. Videlicet ea Felix iste papa dicit se ponere, quibus fratres et coepiscopi fulti, insidias inimicorum Domino auxiliante 124.1046A| valeant evadere, et etiam ea insuper se statuere, quae ab eo ab eis petebantur pro instantis temporis necessitate. Si vero de his ageretur, de quibus illa viginti capitula Nicaeni concilii decernant, quae passim habentur, nihilominus et ipsa eum luce lucidius lucet assumpturum. Sed et Julius causam similiter et similem, cur ipsa viginti quatuor posuerit capitula, non minus evidenter propalat. Quod liquet in eo ubi numeri tramitem non custodit, sed ea tantum quae de re quae agebatur conveniebant, sicuti omnium est agere annexuit. Praemisit enim haec (Epist. II): « Tales enim insidiatores spiritu praevidentes sancti Patres in Nicaea congregati, leges statuerunt, quas nos canones appellamus, ne facile probi ab improbis damnarentur: ex quibus nonnullas 124.1046B| sententias hic inseri judicavimus, ut tantorum Patrum auctoritate nostra roboraretur epistola, atque omnes Orientales sive reliquarum partium episcopi, haec audientes in tantam foveam non incidant, ne damnationem a Patribus decretam percipiant. » Et sic sequuntur illa ex praescripto concilio Nicaeno capitula de septuaginta capitulis deflorata. Et ecce quia de insidiatoribus agebatur, quod contra insidiatores pertinuit descripsit. Utrique isti ut prudentes egerunt medici. Unaquaeque enim infirmitas propriam requirit medicinam. Quod namque dixistis, minime in istorum epistolis capitula Nicaeni concilii ea quae habemus connumerari, nescio quid sibi vult dictum. Nam Julius papa, ut praelibavi, designative viginti quatuor tantum posuit, Felix vero quod ex Nicaeno 124.1046C| concilio, posuerit non apparet, quia ipse non discernit, dum tam ex Nicaeno concilio, quam ex his quae in sancta Romana sede constituta fuerant, et etiam nonnulla quae ipse, prout ipsi petebant qui pro instantis temporis necessitate indigebant, statuit, se posuisse non tacuit. Nec conjici potest, quoniam plenitudinem septuaginta capitulorum non habemus, si duo vel tria seu quatuor aut decem ex Nicaeno concilio posuerit capitula, vel eo amplius, quia poterat viginti sex ponere secundum fidem numeri, et remanerent nobis nostra quae habemus penes nos viginti capitula.
Igitur quod etiam et vos in eisdem quaternionibus ex ejusdem papae Julii epistola posuistis, qualiter sibi cohaereat intuendum est. Aitis enim: « De hoc autem 124.1046D| quod reverentissimus Julius in epistola sua dicit, plura de his scilicet capitulis Nicaenae synodi ideo hic non inseruimus, ne vacuare vilemve facere praedictam synodum videremur, aut fastidium legentibus audientibusque faceret epistola; si quis autem de his ampliora atque abundantiora scire voluerit, in sacro nostrae sedis ecclesiae scrinio, et ea quae praediximus invenire poterit, verum me dicere testis est ipsa Divinitas, a nullo est contradicendum quia nisi ipsa quae misit haberet, mittere nullomodo poterat, et quia plura habebat esse utique verum constat, quia et illa quae sacrum concilium Nicaenum constituit certum est in Romano scrinio conservari. » Dicit itaque in Romano scrinio et ampliora et abundantiora 124.1047A| haberi, et nihilominus testatur ea quae praedixit in eodem posse inveniri, et vos fatemini a nullo hoc esse contradicendum, quia nisi ipsa quae misit haberet, mittere nullomodo poterat. Et quomodo in eisdem postea quaternionibus scribitis, quod manifestum est nonnisi tantum viginti quae habemus capitula fuisse in Nicaeno concilio constituta? Verum et longissimarum aetatum ex antiqua consuetudine prolixa tempora, per quae ipsius concilii haec tantum viginti capitula fuere suscepta, verbis historiographi Rufini, quae indubitabilem faciunt fidem. Utrumque non procedit, quia si tantum viginti capitula suscepta fuisse ex verbis historiographi indubitabili fide credantur, contradicendum erit Julio, qui asserit de his ampliora atque abundantiora, quin quoque et ea quae 124.1047B| praedixit in Romano scrinio posse inveniri, quae idem in epistola sua se testatur non assumpsisse, ne vacuare vilemve facere praedictam synodum, scilicet Nicaenam, videretur. Rectum est ergo, ut illi potius credatur, cui testis est ipsa Divinitas, quae spopondit, ubi fuerint duo vel tres congregati in nomine meo ibi ego in medio eorum sum (Matth. XVIII). Et item: Si duo ex vobis consenserint, ex omni re quamcunque petieritis, fiet vobis a Patre meo (Ibid.). Et item ipsa Divinitas ac Veritas: In ore duorum vel trium testium stabit omne verbum (Deut. XIX; Matth. XVIII). Ecce tres idonei testes, et non modo testes, verum et testificantium corroboratores, Marcus, Julius ac Felix, plura quam viginti ex Nicaeno concilio ascita per prolixa tempora longissimarum aetatum in Romano scrinio 124.1047C| reservata demonstrant, nec Antiocheno concilio numerum ipsorum aggregant, sed in Nicaeno concilio statuta depromunt, et septuaginta vel eo amplius, non quadraginta quinque aut tantum viginti capitula connumerant. Unde quia non oportet a capite disserere, necesse est nobis ea quae tradiderunt custodire, et potius quae nondum habemus perquirere, quam ea quae adepti sumus reprobare.
Quod vero in eisdem quaternionibus scribitis: « Anno vero circiter vigesimo tertio post Nicaenam synodum Antiochena synodus habita est, et eadem epistola Julii per idem tempus facta esse dignoscitur, in qua plura capitula modo diverso collecta tenentur, quae si de una synodo fuissent assumpta, non taliter dissonarent: inde magis apparet, quia dum 124.1047D| eo tempore suam Julius fecit epistolam, quo Antiochenum concilium actum est, non eum latuisse quae in eodem concilio statuta sunt, quod ejus necesse erat auctoritate roborari, ac per hoc non confudisse Nicaeni ac Antiocheni regulas concilii. » Sed quid dicitis, quae si de una synodo fuissent assumpta, non taliter dissonarent? Ergo si ea dissonant, quae de synodis assumuntur, et synodi inter se contrariae feruntur, quid sibi jam consonabit, quod in Ecclesia Dei solidum firmumque inveniatur aedificium, cum et decretales apostolicae sedis epistolas similiter dissonare non tacetis? Certe non dissonant quae diverso modo pro diversis necessitatibus assumuntur, si ab aequitate rationis et tramite veritatis non discrepant. 124.1048A| Sed Julius et ea quae sibi tunc competentia visa sunt ex Nicaena assumpsit synodo, velut ipse ait, ut tantorum Patrum auctoritate sua roboraretur epistola, et illa quae pro instantis temporis necessitate addenda erant, sicut et suus successor Felix, caeterique praedecessores ac successores fecerunt, apostolica auctoritate constituendo apposuit.
Quod autem subditis: « Et si de appellatione, sicut in Sardicensi concilio constitutum est, in Nicaeno concilio fuisset antea statutum, nulla perforet necessitas, ut iterum in hoc concilio inde constitueretur: sed sicut in aliis conciliis legitur scriberetur, videlicet ut ea quae sunt in Nicaeno concilio constituta ab omnibus conserventur. » Apparet quia nullatenus creditis tribus praefatis testibus, quod de 124.1048B| appellatione episcoporum ad Romanae sedis antistitem in Nicaena Synodo constitutum sit (can. 7); non tamen obsistit rationi vel fidei, illud ideo in Nicaena synodo non fuisse decretum, eo quod in Sardicensi concilio hoc quoque constitutum sit, ubi dicitur: « Osius episcopus dixit: Placuit autem, ut si episcopus accusatus fuerit, et judicaverint congregati episcopi regionis ipsius, et de gradu suo eum dejecerint, si appellaverit qui dejectus est, et confugerit ad episcopum Romanae Ecclesiae, et voluerit se audiri, si justum putaverit, ut renovetur judicium vel discussionis examen, scribere his episcopis dignetur, qui in finitima et propinqua provincia sunt, ut ipsi diligenter omnino requirant, et juxta fidem veritatis diffiniant. Quod si is qui rogat causam suam iterum 124.1048C| audiri, deprecatione sua moverit episcopum romanum, ut e latere suo presbyterum mittat, erit in potestate episcopi quid velit, et quid aestimet; et si decreverit mittendos esse qui praesentes cum episcopis judicent, habentes ejus auctoritatem a quo destinantur, erit in suo arbitrio. Si vero crediderit episcopos sufficere, ut negotio terminum imponant, faciet quod sapientissimo consilio judicaverit. » In superiori capitulo ejusdem concilii positum est: « Si hoc omnibus placet. Synodus respondit: Placet; » in isto dictum est: « Placuit autem. » Jure igitur placuit Osius dixit, si id prius noverat constitutum in Nicaena synodo, aut ad eumdem verborum tenorem, aut ad istius tenoris, velut in decretalibus invenitur, proportionem. Nec quoque mirum, aut absurdum est 124.1048D| hoc, Sardicensis concilii sanctos Patres eadem Spiritus sancti gratia visitatos fuisse. Quocirca, etsi non ea prius a Nicaea didicerant, eadem sensisse, et ad sancti Petri apostoli memoriam honorandam haec ipsa statuisse. Puto tamen, si solummodo hoc Sardicense diceret concilium, ut ea quae sunt in Nicaeno concilio constituta ab omnibus conserventur, non de appellatione quidquam, quia in his viginti capitulis non continetur, conservari intelligi voluissetis. Nunc vero, quia de ipsa appellatione tam expresse quod servandum est salva apostolica institutione, id etiam ex Nicaena synodo promulgante ostenditur, salva apostolica auctoritate dico, quia Nicaena synodus, ut papa Bonifacius episcopis per Thessaliam constitutis 124.1049A| scripsit, non aliquid super Romanam sedem ausa fuit constituere, cui videret nil supra meritum suum posse conferri: omnia denique huic noverat Domini sermone concessa, vel ex eo ac pro eo quid istud concilium quod recipitis illud servandum constituit, servari permittite, etiamsi de hoc in Nicaena synodo nihil statutum credatis. Et sicut ab omnibus illa viginti capitula tenentur, ac observanda censentur, quae nec sola ad omnes ecclesiastici ordinis sufficiunt utilitates, ac temporum necessitates: sic et a vobis vel istud teneri ac observari non prohibeatur capitulum, quod nulli obest, et omnibus prodest; quoniam postquam Africanum concilium ad papam Coelestinum scripsit sua in epistola ad locum (epist. 124.1049B| post fin. syn.), « Nam ut aliqui tanquam a tuae sanctitatis latere mittantur, nulla invenimus Patrum synodo constitutum, quia illud quod pridem per eumdem coepiscopum nostrum Faustinum, tanquam ex parte Nicaeni concilii exinde transmisistis, in conciliis verioribus quae accipiuntur Nicaeni, a sancto Cyrillo coepiscopo nostro Alexandrinae Ecclesiae, et a venerabili Attico Constantinopolitano antistite, ex authentico missis, quae etiam ante hoc per Innocentium presbyterum et Marcellum subdiaconem, per quos ad nos ab eis directa sunt, venerabilis memoriae Bonifacio episcopo decessori vestro a nobis transmissa sunt: in quibus tale aliquid non potuimus reperire. » Et istud a papa Innocentio, quem memoranter recipitis (epist. 2), « Episcopis per Macedoniam 124.1049C| constitutis probabili ore scriptum est, Grave non potuit videri piissimis mentibus vestris, cujuscunque retractari judicium, quia veritas exagitata saepius magis splendescit in lucem, et pernicies revocata ad judicium gravius et sine poenitentia condemnatur. Nam fructus divinus est, justitiam saepius recenseri, fratres charissimi. » Praeterea dico quia quod illud Africanum intentat concilium ita, « Nam ut aliqui tanquam a tuae sanctitatis latere mittantur, nulla invenimus Patrum synodo constitutum, » mendacium est, quia in hoc Sardicensi concilio illud constitutum est sic (can. 7), « Quod si is qui rogat causam suam iterum audiri, deprecatione sua moverit episcopum Romanum, ut e latere suo presbyterum mittat, erit in potestate episcopi quid 124.1049D| velit et quid aestimet. » Quod etiam Sardicense concilium ad papam Julium inter reliqua scripsit (in princ. epist.), « Optimum et valde congruentissimum esse videbitur, si ad caput, id est, ad Petri apostoli sedem, de singulis provinciis Domini referant sacerdotes. » Ubi liquet, quod Julius de appellatione ex Nicaena scripsit synodo, hoc concilium non latuisse, et idcirco Osius proprie dixit, « Placuit quod in ipsa synodo, » scilicet Nicaena, placitum fuisse praedidicit, cui et ipse interfuit. Aut quis sanum sapiens ducat fide dignum, ea quae papa Coelestinus per Faustinum episcopum ipsis Africanis episcopis ex Nicaeno concilio transmisit capitula, non inveniri in authenticis? et non potius ab Alexandrino vel Constantinopolitano 124.1050A| episcopis posse praetermitti: ut autem non pleniter mitterentur, aut si missa sunt, ab aliquibus, ut de multis legimus, minuerentur aut depravarentur, vel ab ipsis Africanis qui sua nolebant retractari judicia, vitiarentur, ut sicut mentiti sunt nulla hoc Patrum synodo constitutum, quod occultari non potest, sic et forte mentirentur, non ab Alexandrino vel Constantinopolitano episcopis id sibi missum quod abscondi posse crediderant, quod tamen a papa Coelestino sibi transmissum, quia ad eumdem res agebatur, negare nequiverant.
Et ne de hac appellatione solummodo sibi apostolicae sedis antistites testentur, etiam episcoporum ipsius Africanae provinciae testimonium adhibeatur. Scripsit enim Stephanus archiepiscopus cum tribus 124.1050B| conciliis sic (inter epist. Damas.): « Domino beatissimo ac apostolico culmine sublimato, sancto patri Patrum Damaso papae, et summo omnium praesulum pontifici, Stephanus archiepiscopus concilii Mauritaniae, et universi episcopi de tribus conciliis Africanae provinciae. Notum vestrae facimus beatitudini, quod quidam fratres in confinio nobis positi, quosdam fratres nostros, venerabiles videlicet episcopos, vobis inconsultis a proprio dejicere moliuntur gradu, cum vestrae sedi episcoporum judicia, et summorum finem ecclesiasticorum negotiorum, in honore beatissimi Petri, Patrum decreta omnium cunctam reservare sententiam inquirendi reverentia de Dei rebus, quas omni cura et sollicitudine observare debemus. Maxime vero juste debent 124.1050C| ab ipso praesulum examinari vertice apostolico, cujus vetusta sollicitudo est tam mala damnare, quam relevare laudanda. Antiquis enim regulis censitum est, ut quidquid horum quamvis in remotis vel in longinquo positis ageretur provinciis, non prius tractandum vel accipiendum sit, nisi ad notitiam almae sedis vestrae fuisset deductum, ut ejus auctoritate juxta quod fuisset pronuntiatum firmaretur, et reliqua multoties talia, et his similia, quae super his constituta sunt. Quibus, si illicite factum est, ut semper vestrae sedi consuetudo fuit festinanter occurrite, et pro his viriliter ut pater pro filiis certantes state, sicut bene ad Jesum filium Sirac dictum est, usque ad mortem certa pro veritate, et semper Dominus Deus tuus pugnabit pro te (Eccli. 124.1050D| IV). » Ecce, domine pater, quoniam isti Africanae provinciae episcopi testantur, quia antiquis regulis censitum est, quod illi alii se non invenisse in ulla synodo constitutum dixerunt. Majus enim est, non prius tractandum, vel accipiendum de summis quiddam ecclesiasticis negotiis, quamvis agantur in remotis vel in longinquo positis provinciis, nisi ad notitiam almae sedis Romanae prius deducatur, ut ejus auctoritate quod pronuntiatur firmetur, quam de judiciis episcoporum ab appellante episcopo contradictis retractare apostolicam, cui sollicitudo omnium Ecclesiarum commissa est, prosecutionem. Nec iste archiepiscopus, nec haec concilia, ad sui honoris detrimentum putarunt, sed imo ad salutis augmentum 124.1051A| prospexerunt hoc potiri privilegio Romanae sedis antistitem. Quorum fateor unanimitati participem vestram perambio fieri paternitatem. Quibus et idem Damasus papa ex sua ita ad locum rescripsit epistola (epist. 4, in princ.): « Scitis, fratres charissimi, simi, firmamentum a Deo fixum et immobile, atque titulum lucidissimum suorum sacerdotum, id est, omnium episcoporum, apostolicam sedem esse constitutam, et verticem Ecclesiarum. Tu es enim, sicut divinum pronuntiat verbum veraciter, Petrus, et super firmamentum tuum Ecclesiae columnae, quae episcopi intelliguntur, confirmatae sunt; et: Tibi claves regni coelorum commisi, atque ligare et solvere potestatem, quae in coelis sunt, et quae in terris promulgavi (Matth. XVI). Tu 124.1051B| profanatorum hominum, et membrorum meorum maximeque meorum discipulorum existis ut princeps et doctor orthodoxae et immaculutae fidei, cujus vice hodie gratia Dei legatione pro Christo fungimur, et omnes hujus sanctae sedis praesules vicem gesserunt, gerunt et gerent. Ideo omnia quae innotuistis non licere mandarem, nisi vos tam pleniter instructos esse scirem, quod cuncta super quibus consulitis, illicita esse non dubitetis. Discutere namque episcopos, et summorum ecclesiasticorum causas negotiorum metropolitano una cum omnibus suis comprovincialibus, ita ut nemo ex eis desit, et omnes in singulorum concordent negotiis, licet. Sed diffinire eorum, atque ecclesiasticarum summas querelas causarum, vel damnare episcopos, absque 124.1051C| hujus sedis auctoritate minime licet, quam omnes appellare si necesse fuerit, et ejus fulciri auxilio oportet. Nam, ut nostis, synodum sine ejus auctoritate fieri non est catholicum: nec episcopus, nisi in legitima synodo, et suo tempore apostolica vocatione congregata, diffinite damnari potest: neque ulla unquam concilia rata leguntur, quae non sunt fulta apostolica auctoritate. »
Hic animadverto quod in quaternionibus vestris scripsistis ita, « Epistola vero Felicis ex epistola Julii pendet: hic enim est mos apostolicae sedis pontificibus, ut verba decessorum suorum quasi propria in suis ponant epistolis, sicut qui legit intelligit. » Omnino verissimum est, quia ille mos est apostolicae sedis pontificibus, ut verba decessorum suorum, 124.1051D| quasi propria in suis ponant epistolis. Et idcirco magis et penitus consonae sibi, et minus ac nihil dissonae inveniuntur apostolicae sedis epistolae, nec constitutiones eorum in aliquo in sese adversae, scribente ex hoc eadem Symmacho papa ad Aeonium episcopum (epist. 1). Quanta enim vicariis beatissimi Petri apostoli judicabitur esse reverentia, si quae in sacerdotio praecipiunt, eisdem transeuntibus dissolvantur: quia ad ipsam sacrosanctam religionem credimus pertinere, cujus omnis potestas infringitur, nisi universa perpetua sint quae semel a Domini sacerdotibus statuuntur: quod ita contingere poterit, si successoris actibus non tribuerit firmitatem et roborando quae 124.1052A| gesta sunt faciat rata esse quae gesserit. » Et ideo, domine pater, quia immobile est istorum fundamentum, ac inconcussum inconcutiendumque, indiscutiendum quoque permanet aedificium, in quibus est spiritus unus, et una fides, cor unum et anima una. Nolite attentare, quia non poteritis stabilire, ut ea quae isti suis sanxerunt decretis, vestris moliamini resistere repagulis. Ordinata est enim charitas, potimini in ea et per eam auctoritate achiepiscopali, sicut apostolicae sedis decreta, et canones eorum astipulatione roborati praefigunt, ut vestris apta coepiscopis forma simpliciter sitis. Episcopalis dignitas in diebus vestris vestra sapientia non vilescat, singularis et universalis apostolicae sedis potestas nulli comparetur, nec moleste ferat quisquam sibi eam esse praelatam, 124.1052B| qui a suis obedientiam subditis requirit: sed patientiam, quam a suis exspectat, eam singularem a Domino non ab alio praelato quisquam expendat, a nullo detrahatur de cujus munere venit ut quisque quod habet acceperit; a nullo de suis judiciis judicetur, quae de omni Ecclesia fas habet judicandi, et cujus judicium a nullo mortalium licet retractari. Unus est omnipotens, qui eam speciali suo reservavit judicio. Itaque, domine pater, dignemini sinceriter animadvertere cur talia vobis dico. Primo quia minatur Dominus, Qui amat patrem plus quam me, non est me dignus (Matth. X). Ergo unum corpus sumus in Christo, alter alterius membra. Sed et caput nostrum Christus est, et pater noster Christus est, et magister noster idem et unus est Christus, qui ordinat charitatem, 124.1052C| et ipse ordinavit eam in beato Petro, dicens ei: Tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam (Matth. XVI), ut aedificationis nostrae institutor ipse in ipso nostrum esset fundamentum et caput, a quo non opportet dissidere; et quodcunque membrum aliquem contra hoc caput senserit insilire, non potest, nec debet, tam pro se quam pro confessione paterna non condolere.
Secundo cogor obnoxius visceralis filio litati affectionis, cum debita fidelitate, paternitatis vestrae devotioni, quod timeo vobis accidere posse, etiam mutus blatterare. Verum vobis dico, necdum coepi quaterniones vestros in Attiniaco mihi a vobis datos per singula percurrere, in aliis mihi admodum necessariis praeoccupatus. Sed aliqua prospiciens inveni 124.1052D| de his quae praemisi contra apostolicae auctoritatis autonomiam vos disputasse: sed et contra ea quae vobis et nobis a venerabili papa Nicolao scripta sunt, mordaciter perplura protulisse, et quae nobis, videlicet omnibus Gallicanis episcopis inculcavit retinenda, refragabiliter refutasse, de quibus in rotula quam vobis Attiniaco dedi summatim scripsi. Cum tamen memorandus idem papa Nicolaus nil de suo quasi nova statuens, sed ex beati Leonis papae auctoritate, ac Gelasii institutione, quorum et vos decreta inter vestra saepe ponitis scripta quaeque explicuit prosecutus sit. Ponam igitur hic ipsam ejus epistolam nobis directam, et ad hoc pertinentem negotium, quam cunctis sicut ipse constituit 124.1053A| tenendam ac observandam non cunctor, licet dicatis eum invenisse quid diceret. Invenit enim et rite dignum dictu, invenit quid diceret, et quod dixit ab omnibus custodiri debet. Et quoniam nobis Gallicanis omnibus generaliter transmissa est episcopis, increpans nos ac de increpatis instruens, et ego illam per vos nec audire nec accipere merui, velut nec ullam ex authentico in has partes destinatam, sicut eam ab aliis obtinui, vobis occasione pro re non ab re accepta, hic ex integro descripsi, quatenus cognoscatis me ipsius probitatem penitus debita devotione assecutam amplecti, ac etsi eam aliter habetis efflagito, vel pax illud nunc mihi a vobis patefieri. Textus enim ipsius iste habetur indefatigabiliter tenendus.
Epistola generalis ad omnes archiepiscopos et episcopos Galliarum directa. 124.1053B| Nicolaus, servus servorum Dei, etc. Vide hanc epistolam sub num. 76 inter scripta Nicolai I, Patrologiae tomo CXIX.
Porro sicut scripsistis mos est apostolicae sedis pontificibus, ut verba decessorum suorum quasi propria in suis ponant epistolis, quatenus, sicut Symmachus papa ait, « roborando quae gesta sunt faciant rata esse quae gesserunt. » Quocirca firmiter teneo, si quaterniones vestri ad apostolicae sedis pervenerint notitiam, qui contra apostolicorum decreta obloquuntur, nullius momenti subsistent, quia quae domnus venerabilis papa Nicolaus, suorum exempla praedecessorum imitans, prosequendo constituit, domnus aeque venerandus papa successor 124.1053C| ipsa Adrianus quae ab eo gesta sunt roborabit, ut faciat restare quae gesserit, et sicut scripsistis, juxta morem apostolicae sedis pontificum, etiam verba hujus praedecessoris sui quasi propria in suis ponet epistolis, contra omnes quos senserit adversus illa quae ab eo promulgata sunt adniti. Etenim apostolicae sedi obvias manus inferre periculosum est, quod nullus unquam fecit sicut melius nostis, qui de se voluit judicari. Enimvero quia in eisdem quaternionibus vestris multa utilia habentur, ex multorum auctorum sententiis, tanquam ex latissimis pratis vivis fontibus irrigatis deflorata, videtur mihi ut ex illis botrus carperetur, et spina caveretur. At de his quae de me in ipsis scripta adhuc relegi, perfacilis quidem patet responsio, sed verbositatis ac loquacitatis absque 124.1053D| salis lepore perplurima indiget prolixitate. Quocirca valde vereor, quia talis a calice mihi taliter propinato derivabitur rescriptio, sicut de quodam scribitur, qualem et vos et me pudeat legere, et graves viros taedeat etiam audire. Quapropter si possem, et vobis etiam placeret, oppido eam devitare optarem. Nam de causis generalibus ibidem positis, decretalia Romanae sedis satis abundeque respondent, contra quae nullas propositionum ambages, nullas novas adinventiones, aut tergiversales interpretationes quisquam quiddam sani sapiens suscipiet. Quoniam haec est via directa, in qua nec stultus errabit, et qua tam intentative in Attiniaco de excommunicatione a me in parochia mea facta interrogatus 124.1054A| sum. Tantummodo hoc interea pando, eo quod vos inauditam illam, ac contra apostolicam doctrinam, et contra ecclesiasticam veritatem fuisse asseveratis factam, non aliam illam, quam a vestra vivae vocis doctrina faciendam didici, et vos ea quae jure destruxistis ab re reaedificare non debetis, imo et quam in Romana sede apostolica auctoritate cognovi praeinditam, et de qua eamdem mihi sedem reclamo fore auctricem, cujus interest et de illa a me facta excommunicatione judicare, et de vestra resolutione decernere, cum ob eam mihi rescribitis sic, « Quod ergo de tua parochia, quasi ego ad aliquid in ea diffiniendum illam adire non possim, ex verbis Callisti, et aliis tuis compilationibus tecum non facientibus affirmare conaris, prave intelligis. Sed his et 124.1054B| aliis regularum constitutionibus invenies hoc observare unumquemque metropolitanum in provincia alterius metropolitani, quod tu tibi perverse arrogas de tua parochia metropolitanae sedi Rhemorum subjecta. Forsan fuerunt aliqui metropolitanorum, qui jam haec hujusmodi attentaverint. »
Unde et idem fatus Callistus papa ad omnes Galliarum urbium episcopos rescripsit, in qua rescriptione penitus intelligentiae amphibologiam praecavit. Nam, inquit (epist. 11 ad episc. Gal.), « Nullus primas vel metropolitanus dioecesiani ecclesiam vel parochianum vel aliquid ejus parochiae praesumat excommunicare, vel judicare, aliquidve agere, absque ejus consilio vel judicio. Sed hoc observent, quod ab apostolis ac Patribus et praedecessoribus nostris 124.1054C| est statutum, et a nobis confirmatum, id est, Si quis metropolitanus episcopus, nisi quod ad suam solummodo propriam pertinet parochiam, sine consilio et voluntate omnium comprovincialium episcoporum extra aliquid agere tentaverit, gradus sui periculo subjacebit, et quod egerit irritum habeatur et vacuum. Sed quidquid de provincialium coepiscoporum causis, eorumque ecclesiarum et clericorum atque saecularium necessitatibus, agere aut disponere necesse fuerit, hoc cum omnium consensu comprovincialium agatur pontificum, non aliquo dominationis fastu, sed humillima et concordi administratione, sicut Dominus ait, Non veni ministrari, sed ministrare (Matth. XX). Et alibi: Qui major est vestrum, erit minister vester (Marc. X), » et reliqua. Nempe ponens, 124.1054D| nullus primas, nullus metropolitanus, dioecesiani ecclesiam vel parochianum, vel aliquid ejus parochiae praesumat excommunicare, aliquidve agere, absque ejus consilio vel judicio, non videtur hic primatibus de comprimatibus, vel metropolitanis de commetropolitanis id inculcasse, cum expunxit dioecesiani ecclesiam vel parochianum, vel aliquid ejus parochiae: sed ibi absque ambiguitate intelligendum est, quod non licet agere primati, multominus etiam metropolitano, ut dioecesiani ecclesiam vel parochianum, vel aliquid ejus parochiae praesumat excommunicare vel judicare. Nec minus ibi patet, quia non licet metropolitano in parochia sui metropolitani hoc usurpare, quod neque in dioecesiani sibi conceditur attentare. 124.1055A| Sed ostenditur in eodem capitulo quid illi liceat ac expediat, ubi annectitur sic, sed quidquid de provincialium episcoporum causis, eorumque ecclesiarum et clericorum atque saecularium necessitatibus agere aut disponere necesse fuerit, hoc cum omnium consensu comprovincialium agatur pontificum. Nec tacuit etiam actionis modum dicens, « Non aliquo dominationis fastu, sed humillima et concordi administratione, sicut Dominus ait: Non veni ministrari, sed ministrare (Matth. XX); et alibi: Qui major est vestrum, erit minister vester (Marc. X). » Ubi non aliquis dominationis fastus intelligi poterat, qui se soli inter se aut vicissim judicarent, aut vicissim spernerent, essetque ordo confusus. Et quod in eodem continetur capitulo intueamur: « Sed hoc 124.1055B| observent quod ab apostolis ac Patribus ex praedecessoribus nostris est statutum, et a nobis confirmatum, id est, Si quis metropolitanus episcopus, nisi quod ad suam solummodo propriam pertinet parochiam, sine consilio et voluntate omnium comprovincialium episcoporum, extra aliquid agere tentaverit, gradus sui periculo subjacebit, et quod egerit irritum habeatur et vaccum. » Si hoc metropolitanis observandum cum commetropolitanis, non cum dioecesianis esset statutum, non praefigeretur, Si quis metropolitanus episcopus, nisi quod ad suam solummodo propriam pertinet parochiam: sed consequenter connecteretur, nisi quod ad suam solummodo propriam pertinet parochiam et dioecesim. Et quod sequitur, sine consilio et voluntate omnium 124.1055C| comprovincialium episcoporum extra aliquid agere tentaverit, si archiepiscopi hoc de archiepiscopis observandum tenuerint, illud canon cadet quod accepto fertis, perfectum concilium est, ubi metropolitanus cum suis suffraganeis fuerit: quia nullus archiepiscopus de coepiscoporum causis sine consilio et voluntate omnium comprovincialium ut secundum vos loquar, coarchiepiscoporum tractare vel diffinire potuerit: quia si extra aliquid agere tentaverit, gradus sui periculo subjacebit, et quod egerit irritum habebitur et vacuum. Ecce magis hic perdit vestra archiepiscopalis dignitas quam acquirit; quoniam istud minus est, si nihil nisi quod solummodo ad vestram propriam pertinet parochiam agere possitis sine consilio ac voluntate omnium 124.1055D| comprovincialium archiepiscoporum, et illud multo majoris est potestatis, sicut a sanctis Patribus institutum est, ut cum consilio vestrorum comprovincialium coepiscoporum quidquid ex ipsorum causis, eorumque ecclesiarum et clericorum atque saecularium necessitatibus, agere aut disponere necesse fuerit, si nihil contradictionis emerserit, unde appelletur, tractetis ac perfecte diffiniatis, et de his tantum quae ratio et necessitas exposcit consensum comprovincialium coarchiepiscoporum requiratis.
Scripsit etiam praefatus papa Callistus in alio capitulo de hac eadem re ad locum sic (Ibid.): « Nullus primas, nullus metropolitanus, nullusque reliquorum episcoporum, alterius adeat civitatem, aut 124.1056A| ad possessionem accedat, quae ad eum non pertinet, et alterius episcopi est parochiae, super cujusquam dispositione, nisi vocatus ab eo cujus juris esse dignoscitur, ut quiddam ibi disponat, vel ordinet aut judicet, si sui gradus honore potiri voluerit. Sin aliter praesumpserit, damnabitur, et non solum ille, sed cooperantes atque consentientes: quia sicut ordinatio, ita eis judicatio et aliarum rerum dispositio prohibetur. Nam qui ordinare non poterit qualiter judicabit? nullatenus procul dubio judicabit, aut judicare poterit. Quoniam sicut alterius uxor nec adulterari ab aliquo vel judicari aut disponi, nisi a proprio viro eo vivente permittitur: sic nec uxor episcopi, quae ejus Ecclesia vel parochia indubitanter intelligitur, eo vivente absque ejus judicio et 124.1056B| voluntate alteri judicare aut disponere, aut ejus concubitu frui, id est, ordinatione ullatenus conceditur. Unde ait Apostolus: Alligata est uxor legi quandiu vir ejus vivit: eo vero defuncto, soluta est a lege viri (Rom. VII). Similiter et sponsa episcopi, quia sponsa uxorque ejus dicitur Ecclesia, illo vivente ei est alligata, eo vero defuncto soluta est, cui voluerit nubat, tantum in Domino, id est regulariter. Si enim eo vivente alteri nupserit, adultera judicabitur. Similiter et ille si alteram sponte duxerit, adulter aestimabitur, et communione privabitur. » Quod si solummodo inter primates et inter metropolitanos, nisi adderetur nullusque reliquorum episcoporum, diceretis fore observandum in parochiis coepiscoporum vestrorum auctoritate archiepiscopali presbyteros 124.1056C| ac diacones ordinare eos, ac de eis eorumque causis, sine voluntate ipsorum, solus praeter synodum judicia terminaretis, ac aliarum rerum dispositiones vobis vindicaretis: quod nulla invenimus Patrum synodo constitutum; nec ad episcopum, si archiepiscopus non sit, pertinere poterit quod in hoc capitulo habetur, quoniam sicut alterius uxor nec adulterari ab aliquo, vel judicari, aut disponi, nisi a proprio viro eo vivente permittitur: sic nec uxor episcopi, quae ejus Ecclesia vel parochia indubitanter intelligitur, eo vivente absque ejus judicio et voluntate, alteri judicare, vel disponere, aut ejus concubitu frui, id est ordinatione, nullatenus conceditur.
Lucius quoque papa, quem vos recepisse cognovi, haec eadem sic promulgat ( epist. unic. sub init. ): 124.1056D| « Si quis metropolitanus episcopus, nisi quod ad suam solummodo propriam pertinet parochiam, sine consilio et voluntate omnium comprovincialium episcoporum, extra aliquid agere tentaverit, gradus sui periculo subjacebit, et quod egerit irritum habeatur et vacuum. Similiter autem auctoritate fulti apostolica praecipimus, ut nullus metropolitanus, absque caeterorum omnium comprovincialium episcoporum instantia, aliquorum audiat causas, quia irritae erunt, et ipse causam pro facto dabit. » Ecce quia iste archiepiscopos etiam audire causas queritantium sine praesentia comprovincialium prohibuit.
Et quia in capitulo vestro quod praeposui, habetur sic, « Sed his scilicet verbis Callisti, et aliis regularum 124.1057A| constitutionibus, invenies hoc observare debere unumquemque metropolitanum in provincia alterius metropolitani, » accedat praedecessor istorum, Romanae sedis aeque antistes Anicius, et si haec non sufficiunt, omnem amphibologiam hujus intelligentiae omnimodis procul removeat. Inquit enim sic (Anic. epist. unic.): « Ipse autem archiepiscopus nihil de coepiscoporum causis, aut aliis communibus, juxta statuta apostolorum, absque cunctorum illorum agat consilio, nec illi nisi quantum ad proprias parochias pertinet sine suo: quoniam tali gaudet ex concordia Altissimus, et gloriatur in membris suis. Reliqui vero qui alias metropolitanas sedes adepti sunt, non primates, sed metropolitani nominentur. Si autem aliquis metropolitanorum inflatus 124.1057B| fuerit, et sine omnium comprovincialium praesentiali consilio episcoporum, aut eorum aut alias causas, nisi eas tantum quae ad propriam suam pertinent parochiam, agere aut eos gravare voluerit, ab omnibus districte corrigatur, ne talia deinceps praesumere audeat. Si vero incorrigibilis eisque inobediens apparuerit, ad hanc apostolicam sedem, cui omnia episcoporum judicia terminari praecepta sunt, ejus contumacia referatur, ut vindicta de eo fiat, et caeteri timorem habeant. Si autem propter nimiam longinquitatem, aut temporis incommoditatem, vel itineris asperitatem, grave ad hanc sedem ejus causam deferre fuerit, tunc ad ejus primatem causa deferatur, et penes ipsum hujus sanctae sedis auctoritate judicetur. Similiter, si aliquis episcoporum 124.1057C| proprium metropolitanum suspectum habuerit, apud primatem dioeceseos, aut apud hanc apostolicam sedem audiatur: Qui major est vestrum, secundum jussionem, sit vester minister (Matth. XX); et: Quanto major es, in omnibus humilia teipsum (Eccli. III). Charissimi, nolite inter vos contendere, nec quaerat aliquis major esse, sed, juxta Apostolum, diligite vos invicem, quoniam charitas ex Deo est, et omnis qui diligit ex Deo natus est, et cognoscit Deum. Qui non diligit, non novit Deum, quoniam Deus charitas est (I Joan. IV). » Enimvero dicens, « Ipse vero autem archiepiscopus nihil de coepiscoporum causis, aut aliis communibus, juxta statuta apostolorum, absque cunctorum illorum agat consilio, » distinguendo nihil de coepiscoporum causis, 124.1057D| non de coarchiepiscoporum permittit interpretari. Subdendo quoque, « absque cunctorum illorum agat consilio, » illorum, quod est pronomen relativum ac demonstrativum, ad personas respicit coepiscoporum, nec sinit subaudiri coarchiepiscoporum.
Trium istorum sic posuisse sufficiat testimonia, quibus reliqui apostolicae sedis pontifices astipulando attestantur. Et clarere credo, quia ea quae de Callisti papae caeterorumque suorum praedecessorum ac successorum constitutionibus collegi, non prave, sed plane intellexi. Decernit enim Antiochenum ita concilium (can. 9): « Per singulas regiones episcopos convenit nosse, metropolitanum episcopum sollicitudinem totius provinciae gerere: propter 124.1058A| quod et ad metropolim omnes undique qui negotia videntur habere concurrant. Unde placuit eum honore praecellere, et nihil amplius praeter eum caeteros episcopos agere, secundum antiquam a patribus nostris regulam constitutam, nisi ea tantum quae ad suam dioecesim pertinent, possessionesque subjectas. Unusquisque enim episcopus habet suae parochiae potestatem, ut regat juxta reverentiam singulis competentem, et providentiam gerat omnis possessionis quae sub ejus est potestate. Ita ut presbyteros et diaconos ordinet, et singula suo judicio comprehendat: amplius autem nihil agere tentet praeter antistitem metropolitanum, nec metropolitanus, sine caeterorum gerat consilio sacerdotum. » Ecce ostenditur quia sollicitudinem gerere debet 124.1058B| totius provinciae metropolitanus, et quod ad metropolim eos qui negotia habere videntur, concurrere oporteat. Quid tamen inde exsequendum metropolitani sit sollicitudini, non in hoc capitulo evidenter exprimitur, quia hic omnia comprehendi non potuerunt praeter hoc quod dicitur, « nec metropolitanus sine caeterorum gerat consilio sacerdotum. »
Sed inde apertius Africanum decernit concilium: « Item placuit ut presbyteri, diaconi, vel caeteri clerici inferiores, in causis quas habuerint, si de judiciis episcoporum suorum questi fuerint, vicini episcopi eos cum consensu sui episcopi audiant, et inter eos diffiniant adhibiti ab eis episcopi. Quod si et ab eis provocandum putaverint, provocent ad primates suarum provinciarum, sicut et de episcopis constitutum 124.1058C| est. »
Et in Sardicensi ita adhuc latius habetur concilio: Osius episcopus dixit (can. 16): Hoc quoque omnibus placet, ut si diaconus, sive presbyter, sive quis clericorum, ab episcopo suo communione fuerit privatus, et ad alterum perrexerit episcopum, et sciens ad quem confugerit, eum ab episcopo suo fuisse abjectum, non oportet ut ei communionem indulgeat. Quod si fecerit, sciat se convocatis episcopis causas esse dicturum. Universi dixerunt: « Hoc statutum et pacem servabit, et concordiam custodiet. » Et ne dici possit hoc archiepiscopis non praejudicare capitulum, in eo quod inquit, « ut sive diaconus, sive presbyter, sive quis clericorum, ab episcopo suo communione fuerit privatus, et ad alterum perrexerit 124.1058D| episcopum, » quia non admisit, aut ad archiepiscopum, sequens de hac eadem re diligentius ejusdem concilii perscrutatur capitulum. Osius Episcopus dixit (can. 17): « Quod me adhuc movet reticere non debeo. Si episcopus quis forte iracundus, quod esse non debet, cito et aspere commovetur adversus presbyterum sive diaconum suum, et exterminare eum voluerit de ecclesia, providendum est ne innocens damnetur, aut perdat communionem; et ideo habeat potestatem is qui abjectus est, ut episcopos finitimos interpellet, et causa ejus audiatur, ac diligentius tractetur, quia non oportet ei negari audientiam roganti. Et ille episcopus, qui juste aut injuste eum abjecit, patienter accipiat ut negotium discutiatur, 124.1059A| ut vel probetur sententia ejus a plurimis, vel emendetur. Tamen priusquam omnia diligenter et fideliter examinentur, eum qui fuerit a communione separatus, ante cognitionem nullus debet praesumere ut eum communioni societ. Hi vero qui conveniunt ad audiendum, si viderint clericorum esse fastidium et superbiam, quia jam non decet ut episcopus injuriam vel contumeliam patiatur, severioribus eos verbis castigent, ut obediant honesta praecipienti episcopo: quia sicut ille clericis sincerum exhibere debet amorem charitatis, ita quoque vicissim ministri infucata debent episcopo suo exhibere obsequia. » Quod dicitur hic, « habeat potestatem is qui abjectus est ut episcopos finitimos interpellet, et causa ejus audiatur ac diligentius tractetur, quia non oportet ei negati 124.1059B| audientiam roganti, » patet quia dum ad metropolim uti Antiochenum dicit concilium concurrerit, ac audientiam ab episcopo rogaverit qui sollicitudinem provinciae gerit, ille qui abjectus est potestatem habens, finitimos episcopos ad hoc debere congregari, qui negotium discutientes, aut probabunt sententiam episcopi aut emendabunt: quae a plurimis est mutanda, non solius archiepiscopi deliberatione destruenda, quia quod subditur: « Tamen priusquam omnia diligenter et fideliter examinentur, eum qui fuerat a communione separatus, ante cognitionem nullus debet praesumere ut eum communioni societ, » non excepit archiepiscopum: quia ubi dicitur nullus, non supersedet ullus.
Nicaenum quoque quid ex hoc decernat concilium 124.1059C| attendamus, quo ait (can. 5): De his qui communione privantur, seu ex clero, seu ex laico ordine, ab episcopis per unamquamque provinciam, sententia regularis obtineat, ut hi qui abjiciuntur ab aliis non recipiantur, requiratur autem ne pusillanimitate aut contentione vel aliquolibet episcopi vitio videatur a congregatione seclusus. Ut hoc ergo decentius inquiratur, bene placuit annis singulis per unamquamque provinciam bis in anno concilia celebrari, ut communiter omnibus simul episcopis congregatis provinciae, discutiantur hujusmodi quaestiones, et sic qui suo peccaverunt evidenter episcopo, excommunicati rationabiliter ab omnibus aestimentur, usquequo vel in communi, vel episcopo placeat humaniorem pro talibus ferre sententiam. » Ergo communiter 124.1059D| omnibus simul episcopis congregatis provinciae hae quaestiones discuti jubentur, ac excommunicatos ab omnibus rationabiliter aestimari, usquequo vel in communi vel episcopo placeat humaniorem pro talibus ferre sententiam. Nulli archiepiscoporum potestas datur, ut sua sola auctoritate coepiscopi sententia evacuetur. Soli debetur hoc privilegium Romanae sedis pontifici, utpote qui de omni Ecclesia fas habet judicandi.
Docet quidem papa Alexander in fine suae epistolae quod « non tantum attendenda sunt quae fiunt, quantum quo animo fiunt (epist. 1). » Nempe cum hoc examussim, tam in vobis quam in me fuerit perscrutatum, patebit illico inde aequitatis emolumentum, 124.1060A| Dicam tamen pro multis quae suo loco exsequenda erunt paucula. Domino dicente primo parenti nostro, in quocunque die ex ligno sibi vetito comederet, quod morte moreretur (Gen. II), non ideo dixit ut ipse comederet et morte moreretur, scilicet corpore et anima: sed ideo illud intulit, ne comederet, et non morte moreretur, sed vita viveret. Suadente autem diabolo, ut si ex ligno vetito comederent sicut dii essent futuri, scilicet parentes nostri, non ideo persuasit ut fierent quod praetendebat, sed ut amitterent esse quod fiendi erant si non comedissent. Ecce quia interdictio Domini ad hoc praecedebat, ut mors evaderetur, resolutio diaboli ad hoc inducta, ut vita evacuaretur. Et quia secundum illud papae Alexandri statutum, « non tantum attendenda 124.1060B| sunt quae fiunt quantum quo animo fiunt, » cum ex ordine suo loco et tempore cujus est meam audierit interdictionem, judicabit quo animo, qua intentione eam fecerim, utrum quo ex ea aliquod malum subsequeretur, aut alicujus periculum procederet, aut locus violandi apostolicae sedis decreta aperiretur, aut, ut ita dicam, delinquendi contra omnes leges tam divinas quam humanas facultas daretur: nam lex propter transgressores posita est; an ut haec ne fierent satagere maluerim nihilominus ponderabit.
Revolventur ab initio apostolicae sedis decreta, et considerabitur in ipsis cur excommunicatio facienda sit, et quibus ac a quibus, quin et a quibus exeundum ac separandum sit, cum quibus nec cibum sumi, 124.1060C| quanto minus nec missam oporteat celebrari. Certe si qui non corrigit resecanda committit, ac qui in talibus tacet consequenter et cohibetur, et vae propheticum illi tacenti imminet, multo magis qui ea docet, per quae haec fieri quoquomodo a quibusque praesumantur, non in hominem tantum fratrem, sed in Deum Dominum, ac per hoc in ipsam sacrosanctam religionem praevaricari convincitur. Quod non me pro me dicere reamini, quasi propria instigatum injuria: quia Deo teste pro cavendo potius ecclesiastici ordinis detrimento vobis scribo, uti scriptum est: Nolite locum dare diabolo (Ephes. IV). Nec unum, scitote, apicem ab ore meo dictatum apparere optarem vel opto, qui vestrae paternitati displiceret, vel decentiae vestrae non congrueret. Sed non possum 124.1060D| de his quibus gratis impetor, pro scire me vel tandem coactus non expedire. Forte in hyperbaton modum excessi, ad superiora suspiciam. De hoc quod scripsistis: « Nam etsi schedula a te mihi directa quiddam rationis vel auctoritatis habere videretur, hoc tamen debes discernere, quia sicuti ubi reclamatio certa suscipitur, causa ventilatur, ratio postulatur, praesumptio vel usurpationis temeritas non invenitur, sed justitia requiritur, et aequitas conservatur, censura districtionis canonicae vacat. » Si schedula quiddam rationis vel auctoritatis habet, quam superius mendacem descripsistis, bonum est ut illud observetur. Quod autem de susceptione reclamationis certae dicitis, qualiter suscepta sit eorum, 124.1061A| de quibus dicitis, reclamatio superius descripsi, et quomodo ventilata fuerit demonstravi, et ratio ipsorum cujus juris sit quam habent satis liquet, si tamen absque praesumptione ac temeritate justitia secuta est, et aequitas mihi conservata: qui sicut superius explicavi, causa rationis reddendae usque dum praenominati cognitores, sine quibus diffinitio fieri non poterat, defuerunt adfui, ut de canonum statutis sileam, ex ipsis pro re hujusmodi scriptis vestrae auctoritatis, et regi pistis ut praemisi datis, animadverti valebit: in quibus ad locum ita decernitis inferentes: « Unde constat, quia si carere debet eo quod per mendacium impetravit, cautius est ut investigetur rei veritas antequam per mendacium quiddam nisi inquisitionem impetret, dicente 124.1061B| sancto et cauto rege, Causam quam nesciebam, diligentissime investigabam (Job XXIX). Et ideo facile discerni potest, quia in istis non censura districtionis canonicae vacat, sed potius exaggeranda in eos esset ad ulciscendum qui sunt devii a ratione et auctoritate ac aequitate, et in contemptus pertinacia obdurati.
Quod mihi scripsistis, « Hortor et moneo te, frater charissime, paterna et metropolitana secundum sacras regulas auctoritate, ut non per haec commenta quae mihi misisti, praeceps, sicut mihi mandasti, sis ad proferendam sententiam, » ut secundum vos loquar, de his commentis quae modo falsitatis, modo aliquid rationis auctoritatisve habere dicitis, quia superius respondi, nunc plura omittens, ex vestra 124.1061C| synodali in eadem synodo epistola generaliter prolata, super haec praecipitatione considerandum ut mihi videtur fas est. Posuistis enim in ipsa sancti Lucii papae institutum quo ait (epist. unic. sub fin.): « Rerum ecclesiasticarum et facultatum raptores a liminibus sanctae Ecclesiae anathematizatos apostolica auctoritate pellimus et damnamus, atque sacrilegos esse judicamus, et non solum eos, sed et omnes consentientes eis, quia non solum qui faciunt rei judicantur, sed etiam qui facientibus consentiunt. Par enim poena et agentes et consentientes comprehendit. » Et sic tanti papae prosecutores attestando additis: « A qua poena consensus liberi esse non possunt illi quorum ministerium est, et qui talia possunt 124.1061D| prohibere, comprimere et emendare, et ea non student corrigere. » Ergo non est praeceps tam nefandos rerum ecclesiasticarum devastatores ac direptores a sacrilegio prohibere et comprimere, ac cum obduratis juxta apostolica decreta severius agere. Etenim quoque in quaternionibus vestris, domino regi pistis pro hujusmodi re datis, sic scripsistis ad locum: « Qui ergo stipendia ecclesiae, cujuscunque sint ordinis, loci, vel dignitatis accipiunt, si pro illius salute ac quietis honore atque defensione sollicite ac pro viribus non laborant, indigne quin et ad judicium illa sibi usurpant. » Ergo si ad judicium desides et non proficientes illa sibi usurpant, nunquidnam judicari non debent, qui res ecclesiasticas ut sacrilegi devastant, et in eas direptores 124.1062A| insiliunt? Quod dicitis, « Praesertim cum sufficientissime jam te hinc commonuerim, redarguerim, et etiam ex auctoritatibus divinis instruxerim. » Ecce quomodo hinc me tunc instruxistis. Quod autem ulli meorum contra rationem unquam fecerim, nulla a vobis redargutione sum adhuc comprobatus, sed tunc vobis libuit dicere quod licuit. Annectitis etiam, « Sed patienter interim tolera quae videntur tuae potestati contraria, qui dicere cum psalmista debes: Supra dorsum meum fabricaverunt peccatores, prolongaverunt iniquitatem suam (Psal. CXXVIII). In patientia, inquit Dominus, possidebitis animas vestras (Luc. XXI), et reliqua perplura de patientia dogmatizantes. » Certe gemens re spondeo, quia postquam Romam directum parvitatis meae legatum recepi Deo 124.1062B| propitio reversum, vobisque pro certo me ut devoveram, ac illac mandaveram, iturum velle non abscondi; nullam ex meis meaeque Ecclesiae necessitatibus aliam potui in vobis invenire consolationem: pro qua tamen re potiorem in vobis dignum erat ut sensissem veluti de patre pietatis ac dilectionis dulcedinem, atque archiepiscopalem auctoritatis vestrae suffragationem. De fabricatione vero supra dorsum meum fateor non condignam posse meis peccatis eam impleri, nec illius me esse gratiae, ut eam digne etiam modicam merear sustinere. Illud tamen Comicus forte ludens verum inquit, Facile cum valemus aegris consilia damus. Ubi et reminiscor beati Job ad suos dicentis amicos: Onerosi consolatores omnes vos (Job. XVI). Sed sanctus pius ac 124.1062C| humilis accedat Augustinus, qui se inclinare dignetur, ac me jacentem manu suae benignitatis erigere.
Ex libro uno de diversis Quaestionibus, quaest. 71 de eo quod dicit Apostolus: Invicem onera vestra portate (Gal. VI), etc. Quia Veteris Testamenti custodia timorem habebat, non potuit apertius significari Novi Testamenti donum esse charitatem, quam hoc loco ubi Apostolus ait: Invicem onera vestra portate, et sic adimplebitis legem Christi. Hanc enim legem Christi dicere intelligitur, quia ipse Dominus praecepit ut nos invicem diligamus, tantum in ea sententia praecepti pondus constituens, ut diceret: In hoc cognoscetur quoniam discipuli mei estis, si vos invicem diligatis 124.1062D| (Joan. XIII). Hujus autem dilectionis officium est, invicem onera nostra portare. Sed hoc officium non est sempiternum: perducet sane ad beatitudinem sempiternam, in qua nulla erunt onera nostra quae invicem portare jubeamur. Nunc vero cum in hac vita, id est in hac via sumus, onera nostra portemus, ut ad eam vitam quae caret omni onere perveniamus. Sicut enim de cervis nonnulli talium cognitionum studiosi scripserunt, cum fretum ad insulas transeunt pascuorum gratia, sic se ordinant, ut onera capitum suorum, quae gestant in cornibus, super invicem portent, ita ut posterior super anteriorem cervice projecta caput collocet; et quia necesse est unum esse qui caeteros praecedens, non ante se habeat 124.1063A| cui caput inclinet, vicibus dicuntur id agere, ut lassatus sui capitis onere ille qui praecedit post omnes redeat, et ei succedat cujus ferebat caput, cum ipse praeiret: ita invicem onera sua portantes fretum transeunt, donec veniant ad terrae stabilitatem (Plin. lib. VIII cap. 32). Istam cervorum naturam fortasse intenderit Salomon cum ait: Cervus amicitiae et pullus gratiarum tuarum colloquatur tecum (Prov. V, sec. LXX). Nihil enim sic probat amicum, quemadmodum oneris amici portatio.
Nec tamen invicem portaremus onera nostra, si unum tempus esset infirmitatis amborum qui onera sua sustinent, aut unum infirmitatis genus; sed diversa tempora, diversa genera infirmitatis faciunt ut onera nostra invicem portare valeamus. Verbi 124.1063B| gratia, iram fratris tunc portabis, cum tu adversus eum non irasceris, ut rursum eo tempore quo te ira praeoccupaverit, ille te lenitate et tranquillitate supportet. Hoc exemplum ad id pertinet, cum diversa sunt opera portantium onera sua, quamvis ipsa diversa non sit infirmitas: in ambobus enim ad invicem ita portatur. Ad diversum autem infirmitatis genus aliud exemplum videndum est: veluti si quis in se loquacitatem vicerit, et pertinaciam nondum vicerit alius vero adhuc loquax, sed jam pertinax non sit; debet ille hujus loquacitatem, et iste illius pertinaciam, donec illud in illo, et hoc in isto sanetur, charitate portare. Par quippe infirmitas in duobus si uno accidat tempore, tolerare se invicem non valent, cum adversum se intenditur. Nam adversus 124.1063C| aliquem tertium et duo irati sibi conveniunt, et se tolerant: quanquam nec tolerare, sed invicem consolari, sicut et tristes de re una magis se portant, et quasi incumbunt sibi, quam si unus tristis esset, alius et gauderet: si autem adversum se tristes sunt, prorsus se tolerare non possunt. Et ideo in hujusmodi affectionibus suscipienda est aliquantulum ipsa aegritudo, de qua vis per te alium liberari, et sic suscipienda, ut ad auxilium, non ad aequalitatem miseriae valeat, quemadmodum se inclinat, qui manum jacenti porrigit. Non enim se projicit, ut ambo jaceant, sed incurvat tamen, ut jacentem erigat.
Neque ulla res officiosum istum laborem ad portanda onera aliorum facit libenter impendi, nisi cum cogitamus quanta pro nobis tulerit Dominus. Hinc 124.1063D| enim admonens ait Apostolus: Hoc sentite in vobis quod et in Christo Jesu. Qui cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse se aequalem Deo, sed semetipsum exinanivit formam servi accipiens, in similitudinem hominum factus, et habitu inventus ut homo. Humiliavit semetipsum factus obediens usque ad mortem, mortem autem crucis (Philip. II). Superius autem dixerat: Non quae sua sunt unusquisque intendens, sed quae aliorum (Ibid.). Huic sententiae connexuit quod dictum est. Nam ita sequitur: Hoc enim sentite in vobis, quod et in Christo Jesu. Ad hoc duntaxat, ut quemadmodum ille in eo quod Verbum caro factum est et habitavit in nobis (Joan. I), et sine peccato cum esset, peccata nostra suscepit, non attendit 124.1064A| sua, sed nostra: ita et nos libenter ad ejus imitationem invicem onera nostra portemus
Huic cogitationi accedit etiam illa cogitatio, quia ille suscepit hominem, nos autem homines sumus: et considerare debemus quod aegritudinem sive animi, sive corporis, quam in homine alio videmus, etiam nos habere potuimus aut possumus. Hoc ergo exhibeamus ei, cujus infirmitatem portare volumus, quod ab illo nobis vellemus exhiberi, si forte nos in ea essemus, et ipse non esset. Ad hoc pertinet quod ipse Apostolus ait: Omnibus omnia factus sum, ut omnes lucrifacerem (I Cor. IX). Cogitando scilicet, in eo vitio etiam se esse potuisse, unde cupiebat alium liberari. Compatiendo enim potius id agebat, non mentiendo, sicut quidam suspicantur, et hi maxime, 124.1064B| qui mendaciis defendendis quae negare non possunt, alicujus magni exempli patrocinium requirunt.
Deinde etiam illud cogitandum, nullum esse hominem, qui non possit habere aliquod bonum, quod tu nondum habes, etsi lateat, in quo sine dubio possit te esse superior. Quae cogitatio ad contundendam et edomandam superbiam valet, ne arbitreris quoniam tua quaedam bona eminent et apparent, ideo alterum nulla habere quae lateant, et fortasse majoris ponderis bona, quibus te superat nescientem. Non enim falli nos, aut adulatione potius uti Apostolus jubet cum dicit: Nihil per contentionem, neque per inanem gloriam, sed in humilitate mentis, alter alterum existimantes superiorem sibi (Philip. II). Non hoc ita debemus existimare, ut non existimemus, sed 124.1064C| nos existimare fingamus, sed vere existimemus posse esse aliquid occultum in alio, quo sit nobis superior, etiamsi bonum nostrum, quod illo videmur superiores esse, non sit occultum. Istae cogitationes, deprimentes superbiam, et augentes charitatem, faciunt onera fraterna invicem non solum aequo animo, sed etiam libentissime sustineri. Nullo modo autem de quoquam homine incognito ferenda sententia est, et nemo nisi per amicitiam cognoscitur. Et ideo amicorum mala firmius sustinemus, quia bona eorum nos delectant et tenent.
Nullius itaque repudianda est amicitia sese ingerentis ad amicitiam copulandam, non ut statim recipiatur, sed ut recipiendus optetur, atque ita tractetur ut recipi possit. Illum enim receptum in amicitiam 124.1064D| possumus dicere, cui omnia nostra consilia refundere audemus. Et si quisquam est, qui se non audet ingerere ad amicitiam faciendam, nisi cum aliquo nostro temporali honore aut dignitate revocetur, descendendum est ad eum, et offerendum illi quadam comitate et submissione animi, quod per se ipse non audet. Sane quamvis rarius, tamen aliquoties accidit, ut ejus quem volumus in amicitiam recipere, priunobis innotescant mala quam bona, quibus offensi, et quodammodo repercussi, relinquimus eum, et ad bonorum ejus quae forte occultiora sunt indagationem non pervenimus. Admonet itaque Dominus Jesus Christus, qui nos vult effici imitatores suos, ut ejus infirma toleremus, ut ad quaedam sana, in 124.1065A| quorum delectatione acquiescamus, per charitatis tolerantiam perducamur. Ait enim: Non est opus sanis medicus, sed aegrotantibus (Matth. IX). Ideoque si propter Christi charitatem, etiam eum qui omni ex parte fortassis aegrotat repellere ab animo non debemus, quoniam sanari potest per verbum Dei, quanto minus eum, qui propter nos videri potest totus aegrotus, quia quaedam ejus saucia in primo ingressu amicitiae non potuimus sustinere, et quod est gravius, cum offensione animi de toto homine ausi sumus temerariam praejudicii ferre sententiam? non timentes quod dictum est: Nolite judicare, ne judicemini; et, Qua mensura mensi fueritis, in ea remetietur vobis (Matth. VII). Saepe autem illa quae bona sunt, prius apparent: in quibus etiam temerarium 124.1065B| benevolentiae judicium cavendum est, ne cum totum bonum putaveris, ea quae postea mala apparuerint, securum et imparatum te inveniant, et gravius offendant, ut eum quem temere dilexeras acerbius oderis, quod nefas est: quia etiamsi nulla ejus bona praecederent; et haec quae post apparuerint mala prius eminerent, toleranda tamen erant, donec omnia cum illo ageres, quibus talia sanari solent: quanto magis cum ea bona praecesserunt, quae tanquam pignora nos debent ad posteriora toleranda constringere?
Ipsa est ergo lex Christi ut invicem onera nostra portemus. Christum autem diligendo facile sustinemus infirmitatem alterius, etiam quem nondum propter sua bona diligimus. Cogitamus enim, quia ille quem diligimus, Dominus propter eum mortuus est. 124.1065C| Quam charitatem nobis apostolus Paulus ingessit cum diceret: Et peribit infirmus in tua conscientia, frater, propter quem Christus mortuus est (I Cor. XI). Ut, si illum infirmum propter vitium quo infirmus est minus diligimus, illum in eo consideremus qui mortuus est propter ipsum. Christum autem non diligere, non infirmitas, sed mors est. Quapropter ingenti cura, et implorata Dei misericordia cogitandum est ne Christum negligamus propter infirmum, cum infirmum debeamus diligere propter Christum.
Itaque, domine pater, habet hic maxima paternitas vestra virtutum copiis perfecta, quid perfecte comedat: invenit et hic parvitas mea, nullis fulta probitatum praesidiis, quid imperfecta sugat. Haec est enim apposita forma, cui magnus et parvus jure 124.1065D| imprimi possint: nec est invidiosa hujus viri persona, quam pro me agendam mediatricem introduxi qualiscunque frater. Filius enim indignus sum nominari, ne vestra peream scientia. Fateor enim quia ea quae taliter scribitis, non ex radice charitatis intelligo prodire, nec a fonte genuinae pietatis manare. Non debet pro mea stultitia vestra fucari sapientia, quia stultitia mea illa est, cui non est necesse responderi: secundum senem efficiatur respondens ei similis, quoniam sicut intelligo sic loquor. Nunquam certe ad hoc de apostolicae sedis privilegio efferendo scripsi, vel locutus fui, ut vestra in hoc minoraretur quantitas, sed imo ut vestra erga nos cresceret auctoritas: quod illud papae Leonis enucleanter demonstrat, 124.1066A| ubi ait (Epist. 93 ad episc. prov. Vien.): « Ordinationem sibi singuli metropolitani suarum provinciarum cum his qui caeteros sacerdotii antiquitate praeveniunt, restituto sibi per nos jure defendant. Alienum jus alter sibi non audeat vindicare: suis limitibus, suis terminis sit unusquisque contentus. Nam omnium Ecclesiarum statum et concordiam custodiri cupimus sacerdotum, ad unitatem vos vinculo charitatis hortantes, ut ea quae a nobis, Deo inspirante et beatissimo Petro apostolo, discussis probatisque nunc omnibus causis, decreta sunt, pro vestra pace et dignitate servetis. Certe non tam nostro quam vestro honori proficere vos talia constituisse cognoscimus. Non enim nobis ordinationes vestrarum provinciarum defendimus, sed vobis per 124.1066B| vestram sollicitudinem vindicamus, ne quid ulterius liceat novitati, nec praesumptori locus ultra jam pateat privilegia vestra cassandi. Nostrae enim gratulationi hoc solum crescere profitemur, si et apostolicae sedis reverentia apud vos illibata servetur, et per sacerdotalis disciplinae custodiam honori vestro perire quod suum est improbis usurpationibus non sinamus. »
Ecce quia magis honori metropolitanorum proficiunt ea quae hoc modo statuit sedes apostolica, quam sibi conferant. Unde et omnem cor carneum habentem illud tangere debet, quod eodem ejusdem papae tomo disseritur de quocunque qui ejus potestatem tentat infringere. Ait enim (ibid. in princ.): « Divinae cultum religionis, quem in omnes gentes, 124.1066C| omnesque nationes Dei voluit gratia coruscare, ita Dominus noster Jesus Christus, humani generis Salvator, ad omnium apostolorum officium pertinere voluit, ut in beatissimo Petro apostolorum omnium summo principaliter collocaret, et ab ipso quasi quodam capite dona sua vellet in corpus omne manare, ut exsortem se mysterii intelligeret esse divini, qui ausus fuisset a petrae soliditate recedere. Hunc enim in consortium individuae unitatis assumptum, id quod ipse erat voluit nominari dicendo: Tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam (Matth. XVI), ut aeterni templi aedificatio mirabili munere gratiae Dei, in Petri soliditate consisteret. Verum hanc petrae istius sacratissimam firmitatem, Deo ut diximus aedificante, constructam, nimis impia 124.1066D| vult praesumptione violare, quisquis ejus potestatem tentat infringere, favendo cupiditatibus suis, et id quod accepit a veteribus non sequendo, cum nulli subditum legi, nullis institutionis Dominicae credit regulis contineri, a vestro nostroque per novae usurpationis ambitum more desciscens, praesumendo illicita, et quae custodire debuit negligendo. Verum haec nos, Deo ut credimus aspirante, servata circa vos nostrae charitatis gratia, quam sanctitati vestrae apostolica semper sedes, ut meministis, impendit, nitimur consilio maturiore corrigere, et vestrarum Ecclesiarum statum communicato vobiscum labore componere: non nova instituentes, sed vetera renovantes, ut in status consuetudine, quae nobis a nostris 124.1067A| patribus est tradita, perduremus, et Deo nostro per boni operis ministerium, remotis perturbationum scandalis placeamus. » Et in status consuetudine quae a patribus est tradita perdurantes, tam iste quam omnes sui praedecessores ac successores placere delegerunt, qui archiepiscopalem praestabilitatem debito honore munerati sunt, et episcopalem dignitatem apta aedificatione composuerunt, et in structura domus Domini tanta altitudine collocarunt, ne ab improborum hominum jaculis viribus ullis possint collidi. Omne regnum in seipsum divisum, ait Dominus, desolabitur (Matth. XII). Non istud regnum debet dividi, in quibus est cor unum et anima una in uno spiritu.
Sed nunquidnam non aperiam domino meo 124.1067B| quod mea adhuc volvitur mente? Quanto major apud saeculares praedicatur apostolica potestas, tanto magis apud ipsos post illam praevalebat archiepiscopalis auctoritas. Honor enim subditi potestas est praelati: quoniam si humiliatur praelatus, quicunque ei subduntur, ex ipsius diminoratione consequenter attenuantur. Sic et episcopalis vilescit dignitas, si Archiepiscopalis non roboretur praestabilitas. Et dicam adhuc, Domine, dicam: Nunquidnam alicui archiepiscoporum erit dicendum non valere sui coepiscopi excommunicationem? Unde plura superius explicui, sed unum adjiciam. Nunquid non coepiscopi eumdem ordinant archiepiscopum? Nunquid aliorum verborum benedictio archiepiscopalis quam episcopalis componitur? Nunquid non benedictionis summa 124.1067C| episcopo munere divino largitur? An valet episcopus ab archiepiscopo solo ordinari, ut ab eo solo merito debeat de suis judiciis judicari? Nam Symmachus papa testatur (epist. 1 ad Aeon.): « Ad Trinitatis instar, cujus una est atque individua potestas, unum esse per diversos antistites sacerdotium, » nec sanctius in justo, nec minus in peccatore. Sane tamen provisum est ne omnes omnia sibi vindicarent; et ideo adsunt in singulis provinciis, quorum inter fratres habeatur prima sententia, quibus si dignitas communis non est, ordo tamen ejusdem generis est: unde et generalis est. At vos, domine pater, custos estis positus in vineis. Vineam vestram nolite non custodire, quaerentes quae vestra sunt, sed quae coepiscoporum vestrorum, memores optantis fieri 124.1067D| anathema pro fratrum salute (Rom. IX). Cur igitur, cum sim pulvis et cinis, vobis templo Dei vivi haec mutire praesumo? Certe pro debita devotione, non pro digna ad magnitudinem vestram dictione, imperitus scientia, sed de inscientia praefatus mellifluo ore me confortat Augustinus ubi ait: « Si ergo non vacat omnes paginas sanctas perscrutari, omnia volumina sermonum evolvere, omnia Scripturarum secreta penetrare, tene charitatem ubi pendent omnia: ita tenebis quod ibi didicisti. » Et item idem: « Charitas ergo est vinculum perfectionis, charitas supereminentiorem habet viam, supereminet scientiam, et super omnia praecepta est. » Et item: « Dilectio sanctos discerni a mundo facit, et unanimes 124.1068A| habitare in domo. » Et item: « Praeposuit enim Apostolus charitatem linguis hominum et angelorum, praeposuit miraculis fidei, praeposuit scientiae et prophetiae, praeposuit etiam illam magno operi misericordiae, quo sua quae possidet distribuit quisque pauperibus; et ad extremum praeposuit etiam corporis passionibus omnibus (I Cor. XIII). Tam magnis rebus praeposuit charitatem: ipsam habeto, et cuncta habebis, quia sine illa nihil proderit si quid habere poteris. » Et item: « Quale bonum est charitas ista, fratres? quid pretiosius? quid luminosius? quid firmius? quid utilius? quid securius? Multa sunt Dei dona; quae tamen habent et multi qui dicturi sunt: Domine, in nomine tuo prophetavimus, in nomine tuo daemonia ejecimus, in nomine tuo virtutes multas fecimus 124.1068B| (Matth. VII). Non respondet ille, Non fecistis: non enim in conspectu tanti judicis mentiri audebunt, aut jactare quae non fecerunt; sed quia charitatem non habuerint, respondet omnibus illis: Non novi vos. (Ibid.) Quomodo autem habet vel exiguam charitatem, qui etiam convictus non amat charitatem? » Et item: « Oportet itaque nobis qui charitatem integram custodire cupimus, ut ipsi charitati quae Deus est in nobis nullam injuriam faciamus, timentes illud quod scriptum est, Spiritus sanctus disciplinae effugiet fictum (Sap. I). » Et item: « Quam cum habere homo coeperit, Spiritum sanctum habebit: quam si non habuerit, sine Spiritu sancto erit. Et quomodo corpus tuum, sine spiritu quidem si fuerit, mortuum est: sic anima tua sine Spiritu sancto, 124.1068C| id est sine charitate si fuerit, mortua deputabitur. » Et item: « Istius ergo charitatis magnitudinem, quia nimirum divinitus per Spiritum sanctum diffunditur in cordibus nostris, qui cum patre et cum Dei adjutorio voluerit habere, sicut jam dictum est, nullum in eo vitium poterit dominari. Et revera, cum ipsa charitas Deus sit (I Joan. IV), quod malum praevalere contra hominem poterit, in quo charitas Deus habitaverit? » Et item: « Ipsa est virtus nostra, quia si in illa non fuerimus, nihil prodest quidquid aliud habuerimus. » Et item: « Excellentia namque charitatis ita est ex Deo, ut ipsa sit Deus. Nullum est isto Dei dono excellentius. Solum est quod dividit inter filios regni aeterni, et filios perditionis 124.1068D| aeternae. Dantur et alia per Spiritum munera; sed sine charitate pro nihilo sunt. Nisi ergo tantum impertiatur cuique Spiritus sanctus, ut eum Dei et proximi faciat amatorem, a sinistra non transit ad dexteram, nec Spiritus proprie dicitur donum, nisi propter dilectionem, quam qui non habuerit, si linguis hominum loquatur et angelorum, sonus aeramenti est, et cymbalum tinniens. Etsi habuerit prophetiam, et scierit omnia sacramenta, et omnem scientiam et habuerit omnem fidem, ita ut montes transferat, nihil est. Et si distribuerit omnem substantiam suam, et si tradiderit corpus suum ut ardeat, nihil ei prodest (I Cor. XII). Quantum ergo bonum est sine quo ad aeternam vitam neminem tanta bona perducunt? » et caetera.
124.1069A| Multi auctorum ex hac multa loquuntur; sed istius unius deflorationem mihi odorari suffecit. Cujus tantae probitatis viri emolumenta non ostentando flagrantiae vestrae apposui, sed mediatoris officio paternae affectionis ac filialis aeque devotionis assumpsi. Unde et ejusdem verba ad sanctum prolata Hieronymum, quae vos non spernere confido, pro me vobis suadentia pono, inquientis (epist. 73): « Cur itaque conor contra fluminis tractum, ac non potius veniam peto? Obsecro ergo te per mansuetudinem Christi, ut si laesi te, dimittas mihi, nec me vicissim laedendo malum pro malo reddas. Laedes autem me, si mihi tacueris errorem meum, quem forte inveneris in factis vel dictis meis. Nam si ea in me reprehenderis quae reprehendenda non sunt, te laedis magis quam 124.1069B| me: quod absit a moribus et sancto proposito tuo, ut hoc facias voluntate laedendi, culpans in me aliquid dente maledico, quod mente veridica scis non esse culpandum. Ac per hoc aut benevolo corde arguas, etiamsi caret delicto quod arguendum putas: aut paterno affectu mulceas quem abjicere nequeas. Potest enim fieri ut tibi aliud videatur quam veritas habet, dum tamen abs te aliud non fiat quam charitas habet. Nam et ego amicissimam reprehensionem gratissime accipiam, etiamsi reprehendi non meruit quod recte defendi potest; aut agnoscam simul et benevolentiam tuam et culpam meam, et quantum Dominus donat, in alio gratus, in alio emendatus inveniar. Quid ergo, fortasse dura, sed certe salubria verba tua, tanquam caestus 124.1069C| Entelli, pertimescam? Caedebatur ille, non curabatur: et ideo vincebatur, non sanabatur. Ego autem, si medicinalem correptionem tuam tranquillus accepero, non dolebo. Si autem infirmitas velut humana, vel mea, etiam cum veraciter arguor, non potest nisi aliquantulum contristari, melius tumor capitis dolet dum curatur, quam dum ei parcitur, nec sanatur. Hoc est enim quod acute vidit qui dixit, Utiliores esse plerumque inimicos jurgantes, quam amicos objurgare metuentes. Illi enim, dum rixantur, dicunt aliquando vera quae corrigamus: isti autem minorem quam oportet exhibent justitiae libertatem, dum amicitiae timent exasperare dulcedinem. Quapropter etsi bos, ut tibi videris, lassus senectute forte corporis, non vigore animi tamen, in area dominica fructuoso labore desudans; ecce sum, si quid perperam 124.1070A| dixi, fortius fige pedem: non mihi esse debet molestum pondus aetatis tuae, dummodo conterantur paleae culpae meae. » Et sic addit! (ibid.): « Proinde illud quod in extremo epistolae tuae posuisti, cum magni desiderii suspirio vel lego, vel recolo. Utinam, inquis, mereremur complexus tuos, et collatione mutua vel doceremus aliqua, vel disceremus! Et ego dico - Utinam merear jam jamque paternitatis vestrae optatos magis vita complexus, et collatione mutua dulcedine paternitatis delibuta perfrui! Et utinam merear a vobis mihi expedibilia discere, quem scio posse mihi omnia quaeque necessaria exerere! Nam scio nunquam me ad comparationem vestri scientia Scripturarum posse erudiri, etiamsi omnes dies vitae meae ad hoc studium vacasset ascisci. Unde * * * * * * * 124.1070B| optarem scribi, quae ad legendum forent parvitati meae utilia, ad recolendum desiderabilia, et aliis ad demonstrandum, ut vestram decet gravitatem, laudabilia: quia melius est bonum nomen, quam divitiae multae, ne de vestra magnitudine ac modicitate mea ab aliquo in postmodum scriberetur. » Quod iste sanctus mediator Augustinus in eadem sic scribit epistola: « Quis denique amicus non formidetur quasi futurus inimicus, si potuit inter Hieronymum et Rufinum hoc quod plangimus exoriri? O misera et miseranda conditio! O infida in voluntatibus amicorum scientia praesentium, ubi nulla est praescientia futurorum! Sed quid hoc alteri de altero gemendum putem, quando ipse quidem sibi homo est ignotus in posterum? Novit enim utcunque forte, nunc vix 124.1070C| qualis sit; qualis autem postea futurus sit ignorat. » Et quod in fine ejusdem ponit ita epistolae: « Verumtamen ilium habuerim aliquo modo mitiorem quam te isto modo armatiorem. » Vestra armata dignetur audire paternitas, quia mea mitis huic praecepto parere parata est parvitas, ne fiat quod addit sic: « Hoc magnum et triste miraculum est, ex amicitiis talibus ad has inimicitias pervenisse; » --sed potius prosequatur protinus quod promit: « Laetum erit et multo majus ex inimicitiis talibus ad pristinam concordiam revertisse. » Quod continuo consequetur, si scientia surripiens cesset, et charitas cohibens non cesset. Ad quod Dominus dirigat corda nostra in charitate Dei, et patientia Christi, et Deus pacis et dilectionis, qui est Trinitas et unitas, sit semper vobiscum.
ß IX. EPISTOLA EJUSDEM AD EUMDEM. De consensu in excommunicationem ab eo factam quem requirebat. 124.1069| 124.1069D| Venerabili Rhemorum archiepiscopo HINCMARO, episcoporum minimus Laudunensis Ecclesiae HINCMARUS salutis Christicolae munificentiam.
Quia adeo litteras mei consensus in excommunicatione a vobis facta requiritis, remandate litteris mihi quoque vestris, si ea in eadem addidistis etiam, 124.1070D| quae tantillitati meae videri rationi ac auctoritati congruere per Heddonem, parvitatis meae legatum, ac comministrum mihi, Ecclesiae quinetiam cui indignus praesideo praepositum, non ab re ut utique reor, vobis intimavi. Et equidem ipse demum de meo consensu, prout res deposcit, coopto tempore 124.1071A| suscepto, quod omni sub sole adjacet rei locoque prospecto nihilominus regulariter congruo, funditus et despective non detrectative tractandam pertractans, litteris dante Deo canonicis rescribendo respondere, voto compote et vita comite, cum actutum 124.1072A| tum accuratim procurabo. Alioquin reminiscor et in hoc negotio illius sapientis, cujus crebro agitis mentionem dicentis: Qui jubet impossibile, ipse se facit contemptibilem
X. RECLAMATIO ET PROCLAMATIO HINCMARI. Qui quondam praeerat Ecclesiae Laudunensi. 124.1071| 124.1071B| Domine et summe pater patrum, et rector pontificum, Joannes nomine et meritis vocate, audi vocem proclamationis meae, et exaudi vocem deprecationis meae, compassus causae calamitatis meae. A Rhemorum archiepiscopo ad synodum sum vocatus ad Duziacum villam, quam constituit hebdomada prima mensis Augusti, et monuit me de certis causis paratum esse ibidem ut responderem. Ad quam cum festinassem, violentia hostili in medio itinere segregatus sum ab ovibus meis, privatus sum et spoliatus omnibus rebus meis, perductus sum ab eisdem hostibus usque ad praefatam villam. In qua cum consisterem, jam stabat rex Carolus ante ipsum archiepiscopum meum, tenens in manu scripturam, reputans me esse perjurum, quia Romam sine sua voluntate 124.1071C| miserim, et imputans quod eum accusaverim. Ad quae idem archiepiscopus me respondere jussit. Cui ego respondi, quia pro his, de quibus me admonuerat in eadem synodo esse paratum ut responderem, paratus eram scriptis respondere: quae scripta prae manibus tenui, sed ipse non permisit ut synodus scripta mea susciperet, quia sibi dari jubebat, sed ego suspecto dare nolebam. De clerico autem meo, nomine Bertario, quem subito requisivit, sed requisitus non adfuit, respondi quia ipsi homines mecum veniebant, qui eum comprobaturi essent, si eis venire licuisset; sed idem archiepiscopus de his nihil me postea appellavit, sed ad accusationem regis me respondere iterum atque iterum praecipiebat. Et ego reclamavi, quia non docebat canonica auctoritas, 124.1071D| nudatum et suis rebus spoliatum, insuper et ab hostibus detentum, respondere ullatenus debere. Sed et addidi, quia non solum suspectum, sed manifestissime illum infestum habebam. Unde et apostolicam sedem appellavi pro amore Dei et honore sancti Petri, tam de ipsa accusatione regis, quam de praejudicio 124.1072B| quod ab ipso patiebar archiepiscopo. Legi manibus tenens auctoritates Julii papae, et Felicis papae, videlicet ea quae ipsi in eis praefigunt de appellationibus episcoporum: quae mihi servari appellando sedem apostolicam prostrato corpore expetii, sed nihil horum mea petitio obtinuit. Sed neque litterae apostolicae, quas mihi praesentialiter dederat, quoniam me vocabant, ut procrastinando venire non differrem, si status mei jacturam sustinere non vellem, quidquam praevaluerunt. Judicium praefatus archiepiscopus super me imposuit, ut ab episcopali removendus essem officio. Sed alii gemebant flebantque, inter quos nullum merebar pati inimicum. Scripta quidem ab eodem archiepiscopo ipsis imposita manibus tenentes, sed ore proferre nolentes, 124.1072C| inviti vix verba singultiebant, aditum tamen ad sedem apostolicam minime sperantes mihi posse denegari. Unde, salvo per omnia sedis apostolicae judicio, ipsi finem lectionis terminavere. Post haec transmissus sum in exsilium, in quo per duos annos sanus, sed aliquanto tempore ferro vinctus custoditus sum. Duobus annis ferme peractis, insuper caecatus sum, et usque modo retentus, ad vos, et ad vestrae piissimae serenitatis praesentiam, mox ut venire dimissus potui protinus accessi. Nunc autem, vestram clementiam suppliciter exoro a vestra summa paternitate parari de me aequitatis judicium, cui secundum canonicam institutionem, et decreta Romanorum pontificum reservatus et reservandus sum, et fueram. Quod ob amorem Dei, et venerationem 124.1072D| beati Petri, apud vestrae paternitatis pietatem obtinere efflagito, tum pro multitudine miseriae meae, tum pro magnitudine pietatis vestrae: quae accendatur clementissimi Redemptoris amore, qui me proprio acquisivit sanguine, et qualemcunque sancto suo sacravit munere.
(no apparatus)