Jump to content

Opusculum II (Concilium Carpentoractense)

Checked
E Wikisource


 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Opusculum II
Saeculo VI

editio: Migne 1848
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 67

Opusculum II

Opusculum II (Concilium Carpentoractense), J. P. Migne 67.1290A

CONSTITUTIO SANCTORUM EPISCOPORUM Concilii Carpentoractensis, sub die VIII Idus Novembres, Mavortio V. C. Consule, id est, anno Christi 527, Felicis IV papae 2, Athalarici Italiae regis 2, tempore Liberii praefecti.

CANON UNICUS. De eo quod parochiis fuerit a Christianis collatum, quantum aut qualiter ab episcopo praesumatur. 67.1287A|

Licet omnia quae ecclesiastica regula praecepit observari, in multis canonibus contineantur inserta, nascuntur tamen causae pro quibus necesse habent sacerdotes Domini, quod ad justitiam pertinet, secundum disciplinam ecclesiasticam ordinare. Et ideo quia Carpentoracte convenientes hujusmodi ad nos querela pervenit, quod ea quae a quibuscunque fidelibus parochiis conferuntur, ita ab aliquibus episcopis praesumantur, ut aut parum, aut prope nihil ecclesiis quibus collata fuerant, relinquatur: hoc nobis justum et rationabile visum est, ut si ecclesia civitatis ejus cui episcopus praeest, ita est idonea ut Christo 67.1287B| propitio nihil indigeat, quidquid parochiis fuerit derelictum, clericis qui ipsis parochiis deserviunt vel 67.1288A| reparationibus ecclesiarum rationabiliter dispensetur. Si vero episcopum multas expensas, et minorem substantiam habere constiterit, parochiis quibus largior fuerit collata substantia, hoc tantum quod clericis vel sartis tectis rationabiliter sufficiat, reservetur: quod autem amplius fuerit, propter majores expensas episcopus ad se debeat revocare: ita tamen ut nihil de facultatula ipsa, vel de ministerio, clerici loci ipsius licentiam habeant minuendi. Hoc etiam placuit custodiri, ut sequenti anno in vico Vasensi octavo idus Novembres debeat concilium congregari.

Subscriptiones episcoporum.

Caesarius in Christi nomine episcopus constitutionem 67.1288B| nostram relegi et subscripsi. Not. sub die VIII Idus Novemb. Mavortio V. C. consule.

Prosper.
Julianus.
67.1289A| Contumeliosus consensi et subscripsi.
Eucherius peccator consensi et subscripsi.
Lupercianus peccator consensi et subscripsi.
Constantius peccator consensi et subscripsi.
Alethius peccator consensi et subscripsi.
67.1289C| consensi et subscripsi. 67.1289C| peccator consensi et subscripsi.
Vindemialis consensi et subscripsi.
Porcianus peccator consensi et subscripsi.
Heraclius peccator consensi et subscripsi.
Philagrius peccator consensi et subscripsi.
Uranius peccator consensi et subscripsi.
Cyprianus peccator consensi et subscripsi.
Principius peccator consensi et subscripsi.

EPISTOLA SYNODI CARPENTORACTENSIS AD AGROECIUM EPISCOPUM ANTIPOLITANUM. 67.1289B|

Suspenditur anni spatio a missarum celebratione episcopus, qui ordinationem quamdam contra canones fecerat.

Domino sancto ac venerabili fratri Agroecio episcopo, Caesarius episcopus et caeteri episcopi in Carpentoractensi synodo congregati.

Licet ad synodum aut per vos aut per personam vicariam debueritis adesse, ut ordinationis tuae quam fecisse diceris, in synodali conventu redderes rationem, ut si recte feceras, absolutus cum charitate Deo propitio remeares; sin certe transgressorem te canonum esse constaret, praesenti denuntiatione cognoscereris, ut Deo medio prolata sententia, aut percelleret reum, aut absolveret supplicantem: quia licet 67.1289C| sacerdotibus canones ignorare non liceat, tamen 67.1290A| pene levior error fuerat, si per ignorantiam deliquisses, quam ut eorum quibus tua vel vicarii tui manus subscripserat, canonum transgressor existeres. At nunc vero duplici reatu teneris astrictus, cum non solum contra venerabilium Patrum, sed etiam contra tua venisse decreta temere comprobaris. Quapropter hoc communi in Christo deliberatione sanximus, ut quia filium nostrum Protadium statuta canonibus per vos inserta, et vos simili sententia constringunt, usque emenso anno missas facere non praesumas, quia aequum est ut quod apud antistites Deo medio statuitur, inviolabiliter Deo propitio conservetur. Quae enim observationis reverentia a posteris exhibebitur, si ab iis primum lex, a quibus constituta est, violatur?

67.1290B| Caesarius episcopus subscripsi.
Cyprianus episcopus subscripsi.
Constantinus episcopus subscripsi.
Porcianus episcopus subscripsi.
Gallicanus episcopus subscripsi.
Alethius episcopus subscripsi.
Heraclius episcopus subscripsi.
Principius episcopus subscripsi.
Contumeliosus episcopus subscripsi.
Julianus episcopus subscripsi.
Philagrius episcopus subscripsi.
Eucherius [ms., Euchirius ] episcopus subscripsi.
Prosper episcopus subscripsi.
Uranius [ms., Oranius ] episcopus subscripsi.
Luperianus episcopus subscripsi.67.1290C|
Vindemialis [ms., Vindimius ] episcopus subscripsi.