Jump to content

Ora Maritima/X

Unchecked
E Wikisource
 IX. Pax violata XI. Naves Romanae 
Castra Romana
Castra Romana
Castra Romana.
X. Certamina varia.
[3rd Declension continued: nouns like flūmen, tempus.]

30. “Britannī certamen vītāvērunt, et in silvīs sē occultāvērunt, ubi locus erat prope flūmen, ēgregiē et nātūrā et opere firmātus. Itaque ‘oppidum’ Britannicum erat. Dē nōmine flūminis nihil constat. Oppidum iam ante domesticī bellī causā praeparāverant, et crebrīs arboribus vallīsque firmāverant. Multa et varia certāmina fuērunt: Britannī ex silvīs cum equitibus essedīsque suīs contrā Rōmānōs prōvolābant; Rōmānīs perīculōsum erat intrā mūnītiōnēs Britannōrum intrāre. Sed post aliquantum temporis mīlitēs septimae legiōnis aggere et testūdine locum oppugnāvērunt. Tandem Britannōs ex silvīs prōpulsāvērunt. Pauca erant vulnera Rōmānōrum: nam Rōmānī Britannōs pondere armōrum et scientiā pugnandī multum superābant; magnitūdine et rōbore corporis Britannī Rōmānōs superābant. Sed Romanī quoque hominēs rōbustō corpore erant.”

Essedum Britannicum
Essedum Britannicum
Essedum Britannicum.

31. “Victōria Caesarī non multum prōfuit: nam Britannīs fugātīs instāre nōn poterat, quia nātūram locī ignōrābat. Praetereā praefectus castrōrum, nōmine Quintus Ātrius, magnum incommodum nuntiāverat: tempestās nāvigia in lītore afflictāverat. Tempus perīculōsum erat; nam Caesarī necesse erat ā flūmine ad lītus maritimum properāre, et legiōnēs suās ab insectātiōne Britannōrum revocāre. Multa ex nāvigiīs in vadīs afflictāta erant; cētera novīs armīs ornanda erant. Opus magnī labōris erat, et aliquantum temporis postulābat. Sed nautārum atque mīlitum virtūs magnō opere laudanda erat. Nōn solum per diurna sed etiam per nocturna tempora labōrāvērunt. Interea Caesar nova nāvigia in Galliā aedificat: sine nāvigiīs nōn poterat cōpiās suās in Galliam reportāre; ūnō tempore necesse erat et nāvigia reparāre et contrā Britannōs bellāre.”

 IX. Pax violata XI. Naves Romanae