. . . mae rerum no[straru]m sit u[tile . . . ]
Equidem primam omnium illam cogitationem hominum, quam | maxime primam occursuram mihi provideo, deprecor, ne | quasi novam istam rem introduci exhorrescatis, sed illa | potius cogitetis, quam multa in hac civitate novata sint, et | quidem statim ab origine urbis nostrae in quot formas | statusque res p(ublica) nostra diducta sit. |
Quondam reges hanc tenuere urbem, nec tamen domesticis succes|soribus eam tradere contigit. Supervenere alieni et quidam exter|ni, ut Numa Romulo successerit ex Sabinis veniens, vicinus qui|dem sed tunc externus ; ut Anco Marcio Priscus Tarquinius. [Is] | propter temeratum sanguinem, quod patre Demaratho C[o]|rinthio natus erat et Tarquiniensi matre generosa sed inopi, | ut quae tali marito necesse habuerit succumbere, cum domi re|pelleretur a gerendis honoribus, postquam Romam migravit, | regnum adeptus est. Huic quoque et filio nepotive eius, nam et | hoc inter auctores discrepat, insertus Servius Tullius, si nostros | sequimur, captiva natus Ocresia, si Tuscos, Caeli quondam Vi|vennae sodalis fidelissimus omnisque eius casus comes, post|quam varia fortuna exactus cum omnibus reliquis Caeliani | exercitus Etruria excessit, montem Caelium occupavit et a duce suo | Caelio ita appellitavit, mutatoque nomine, nam Tusce Mastarna | ei nomen erat, ita appellatus est, ut dixi, et regnum summa cum rei | p(ublicae) utilitate optinuit. Deinde postquam Tarquini Superbi mores in | visi civitati nostrae esse coeperunt, qua ipsius qua filiorum ei[us], nempe pertaesum est mentes regni et ad consules, annuos magis|tratus, administratio rei p(ublicae) translata est. |
Quid nunc commemorem dictaturae hoc ipso consulari impe|rium valentius repertum apud maiores nostros, quo in a[s]|perioribus bellis aut in civili motu difficiliore uterentur ? | aut in auxilium plebis creatos tribunos plebei ? Quid a consu|libus ad decemviros translatum imperium, solutoque postea | decemvirali regno ad consules rusus reditum ? quid in [pl]u|ris distributum consulare imperium tribunosque mil[itu]m | consulari imperio appellatos, qui seni et saepe octoni crearen|tur ? quid communicatos postremo cum plebe honores, non imperi | solum sed sacerdotiorum quoque ? Iam si narrem bella, a quibus | coeperint maiores nostri, et quo processerimus, vereor ne nimio | insolentior esse videar et quaesisse iactationem gloriae pro|lati imperi ultra oceanum. Sed illoc potius revertar. Civitat[em | . . . .
nonnulla interciderunt.
. . po]test. Sane | novo m[ore] et divus Aug[ustus av]onc[ulus m]eus et patruus Ti. | Caesar omnem florem ubique coloniarum ac municipiorum, bo|norum scilicet virorum et locupletium, in hac curia esse voluit. | Quid ergo ? non Italicus senator provinciali potior est ? Iam | vobis, cum hanc partem censurae meae adprobare coepero, quid | de ea re sentiam, rebus ostendam. Sed ne provinciales quidem, | si modo ornare curiam poterint, reiciendos puto. |
Ornatissima ecce colonia valentissimaque Viennensium, quam | longo iam tempore senatores huic curiae confert ! Ex qua colo|nia inter paucos equestris ordinis ornamentum L. Vestinum fa|miliarissime diligo et hodieque in rebus meis detineo, cuius libe|ri fruantur quaeso primo sacerdotiorum gradu, postmodo cum | annis promoturi dignitatis suae incrementa ; ut dirum nomen la|tronis taceam, et odi illud palaestricum prodigium, quod ante in do|mum consulatum intulit, quam colonia sua solidum civitatis Roma|nae beneficium consecuta est. Idem de fratre eius possum dicere, | miserabili quidem indignissimoque hoc casu, ut vobis utilis | senator esse non possit. |
'Tempus est iam, Ti. Caesar Germanice, detegere te patribus conscriptis, | quo tendat oratio tua ; iam enim ad extremos fines Galliae Nar|bonensis venisti'. |
Tot ecce insignes iuvenes, quot intueor, non magis sunt paenitendi | senatores, quam paenitet Persicum, nobilissimum virum, ami|cum meum, inter imagines maiorum suorum Allobrogici no|men legere. Quod si haec ita esse consentitis, quid ultra desidera|tis, quam ut vobis digito demonstrem, solum ipsum ultra fines | provinciae Narbonensis iam vobis senatores mittere, quando | ex Luguduno habere nos nostri ordinis viros non paenitet. | Timide quidem, p(atres) c(onscripti), egressus adsuetos familiaresque vobis pro|vinciarum terminos sum, sed destricte iam Comatae Galliae | causa agenda est, in qua si quis hoc intuetur, quod bello per de|cem annos exercuerunt divom Iulium, idem opponat centum | annorum immobilem fidem obsequiumque multis trepidis re|bus nostris plus quam expertum. Illi patri meo Druso Germaniam | subigenti tutam quiete sua securamque a tergo pacem praes|titerunt, et quidem cum ab census novo tum opere et inadsue|to Gallis ad bellum avocatus esset ; quod opus quam ar|duum sit nobis, nunc cum maxime, quamvis nihil ultra, quam | ut publice notae sint facultates nostrae, exquiratur, nimis | magno experimento cognoscimus.