Jump to content

Oratio contra insidias diaboli

Checked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Sine Nomine
Oratio contra insidias diaboli
saeculo VIII

editio: Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 83

Oratio contra insidias diaboli

1. (1273D)Tu, Domine, verus doctor et praestitor, qui creator es et redemptor, largitor et munitor, advocatus ac judex terribilis et clemens, qui caecis mentibus (1274D)donas aspectum, qui infirmis possibile esse facis quod praecipis; qui sic pius es, ut assidue rogari velis; sic munificus, ut neminem desperare (1275A)permittas; indulge mihi peccata omnia, ac universos errores, et tua gratuita bonitate, bone Jesu, perduc me ad illam contemplationem desiderabilem, ubi jam errare non possim. Per quanta enim vitia corrui, tu scis, qui occultorum es cognitor. Quam misera et prona est mea fragilitas, tu nosti, quali hoste incessanter affligar et premar agnoscis. Te, Christe Deus, bellator fortissime et triumphator semper victoriosissime, quaerit impar certamen, te (1276A)expetit mortalis infirmitas, majestatis enim tuae gloria est, si leo rugiens ab infirma ove superetur, si spiritus violentissimus a debilissima carne vincatur, et si saltem illius dominationem, permittente tuo justo judicio, ad tempus patimur, nequaquam 374 illius insatiabilibus faucibus sorbeamur. Fac illum, amator hominum, tristem de humana laetitia, qui de nostra offensione exsultat.