Jump to content

Oratio de Helgo Nikitinskio

Unchecked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Oratio de Helgo Nikitinskio
saeculo XXI
editio: incognita
fons: Latinitium

Terentius hominibus doctis s. p. d.

Moscoviam ad memoriam viri, cui pares eloquentia et scientia litterarum exstiterunt paucissimi, celebrandam atque prosequendam congregati estis. Quorum a coetu etsi corpore abesse cogor, verba tamen mea per litteras allata ut patienter et animo benigno audiatis oro. Vos enim de Helgo Nikitinskio alloqui volebam, quocum sum bis dumtaxat congressus, paulo quidem saepius epistularum commercia frequentavi; cuius autem scientia et opera litteris Latinis recentioribus feliciter navata numquam fere non utor ac fruor.

De vita Helgi deque rebus ab eo gestis vix equidem sum idoneus qui dicam, utpote cui numquam fuerit talis necessitudo cum Helgo, ut multa de huiuscemodi rebus discerem. Sciebam autem virum in omni eruditionis atque humanitatis genere perfectum et perpolitum esse, et mirabar quot linguas perdocte calleret. Helgus mihi omne vitae tempus disposuisse videtur, ut numquam non aliquid doceret aut disceret.

Multo igitur facilius mihi est de operibus ab Helgo scriptis quam de eius vita disserere. At mihi tot eius scripta, unde tanta elucet eruditio, diligenter consideranti modus quidam statuendus erat. Ita equidem has litteras compositurus ut in conventu vestro apte et congruenter recitarentur, periculum esse intellegebam ne dies vos in conventum convocatos citius deficeret, quam ut omnia, quae de Helgi scriptis proferre voluissem, commode audire possetis.

Sufficiant igitur haec pauca indicia, quibus auditis utinam vobis omnibus sit perspicuum cur omnes litterarum Latinarum recentiorum studiosi tantam habeamus gratiam Helgo: qui quidem operam haud exiguam scriptoribus veteribus (velut Callimacho Persioque Flacco) dedit, sed sic in monumenta litterarum Latinarum recentissimo aevo condita incubuit ut vix ullus aequalium nostrorum alius: ita enim inquisivit in libros posteriore aevo Latine scriptos, ita opera Latina recentissima illustravit atque in nova quadam luce collocavit, ut eloquentiam Latinam hisce saeculis novissimis evanidam ac quasi moribundam fuisse (id quod iam diu docti homines opinabantur) tandem aliquando negare possimus.

Memorare igitur in primis volui, quando ita res tulit, dialogum ab Helgo compositum, qui Sergius, siue de eloquentia grammaticorum saec. XVII et XVIII inscribitur, opus omni eruditione mirabiliter refertum, cuius simile nihil est hisce fere tribus quattuorve saeculis divulgatum. Vestigiis enim Ciceronis, Taciti, Cortesii, Famiani Stradae, aliorum grammaticorum praeclarorum insistens dialogum de ipsa eloquentia scite et venuste composuit, quem qui diligenter legeret, volens nolensve quodammodo de momentis deque progressione eloquentiae Latinae recentioris omni ex parte cogitare cogeretur.

Nec uno modo de nonnullis grammaticis hominibusque doctis, quorum eloquentia Latina hoc recentiore aevo enituit, optime meritus videtur esse Helgus. Eximias quasdam orationes (velut Davidis Runhkenii) recensuit, commentariis instruxit, in lucem denuo edidit. Multas praeterea commentationes edendas curavit, quibus opera horum oratorum recentiorum innotescerent: tot huiusmodi opuscula in publicum emisit, quot tam brevi tempore (quod nobis est concessum) nequaquam possumus enumerare.

Helgus Nikitinski litteras Latinas recentissimas nobis, ut ita dicamus, aperuit ac patefecit. Effecit ut docti homines de his litteris aliter cogitarent. Effecit ut intellegeremus has quoque litteras ad patrimonium Latinum pertinere, dignissimasque esse quas homines cultus Europaei studiosi investigarent.

Gratias tibi, O Helge, ob donum maximum, quod eruditione tua ac scientia fretus nobis dedisti.