Quotiescunque stupenda naturaeopera animo perpendo, Auditores, ea semper opinione ducor, quod nullum eorum tam horribile, nullum tam infestum et nocens sit, quod non utilitatem, non voluptatem etiam pariat. Ita enini jucundis adversa divino consilio juncta esse videntur, ut adversi contemplatione acceptior jucundi usus redderetur. Horremus aestuantis aequoris fluctus; sed venti, qui id exasperant, onustas opibus naves ad optata devehunt littora. Intolerabilis plerisque est hiemis nostrae rigor; nobisque ipsis non raro gravis; verum eodem pestiferi halitus, succique et morsus virulenti cohibentur. Quamvis autem latent nos saepius profecta ex adversis commoda, quibus in vita fruimur; nihilo minus tamen vera et magna sunt. Sic per tot saecula terrorem duntaxat incutiebant mortalibus fulmina, nec aliter quam flagella irati Numinis timebantur. Verum beata novis naturalium arcanorum revelationibus aetas nostra hoc solatii nobis nuper attulit, ut plus clementiae, quam irae coelestis inde effundi scientiae naturalis opera sit intellectum. Starent nudi montes et campi, sine arborum et herbarum honore, sine florum splendore, sine fructuum ubertate; non flava Ceres nutantibus aristis plena sperare horrea sollicitum juberet colonum; omnia haec commodis defuissent, nisi fulminea electricitate gravidae nubes tardam plantarum germinationem frugifera pluvia et geniali quadam aura animarent.
Rei veritatem, quae antiquitus, paulum quidem, senibus agricolis jam suboluerat, artificialis electricitatis efficacia, solertium naturae scrutatorum manu excitata, per maturationem vegetationis plantarum, ita explanatam atque demonstratam nobis dedit, ut nullus supersit dubitandi locus.
Cum itaque ex reseratis naturae arcanis tantum oboriatur lumen, magno solatio et gaudio nostro; praesertim ubi antea latente jucundi origine, sola adversi obversaretur imago: idcirco fructuosissimum fore existimo, ut novo argumento, quantum in me situm est, novum addam veritati momentum.
Hunc autem in finem nullam rem magis accommodatam inveni, quam terrae motum; qui, quamvis lugubris et atrox est, quoque nuper eversas urbes, desolatas regiones, extinctos fere populos congemuimus; verum tamen non ad commoda solum nostra, sed etiam ad luxum maxime conducit, producendo, praeter alia emolumenta plurima, utilissima infinitos ad usus metalla. Id quod praesenti oratione Vobis ob oculos ponere pro virili allaborabo. Qua in primis praemissa brevi terrae motuum delineatione et variorum in superficie telluris inde effectuum, illorum causam materiamque, item locos, ubi reperiuntur metalla, ultimo genesin eorum ostendam.
Quatuor autem modis terribile hoc et violentum in rerum natura phaenomenon se exserit. Primo, quando creberrimis succussionibus orto tremore quatitur terra, cum aedium crepitu, parum damnoso. Secundo, cum intumescit assurgens, alternoque et perpendiculari motu residet; ubi aedificia semper eodem situ utcunque tuta sunt. Tertio, fluctuum instar mota superficies terrae adeo infesta est: diducta quippe nutantibus tectis et palantibus hominibus inhiat, et saepe cuncta absorbet. Quarto denique, quando secundum horizontem motus vis integra se impellit. Hic enim subductum tectis subito solum, ea in aere quasi suspensa deserit, et laxato compaginum nexu, ad ruinam urget. Varii hi terrae motus non semper simplices contingunt; sed tremor cum validis vibrationibus saepe incidit, interea comitantur aut etiam praecedunt hoc phaenomenon semper subterranei mugitus, murmura, atque clamori humano non absimiles, fragorique armorum soni. Fontes, imo flumina e gremio laborantis terrae aliquando erumpere; furni, favillae atque flammae individuo comitatu mortalium terrorem augere solent.
Atque ejusmodi creberrimae vicissitudines docent, terrarum orbem diversam prorsus faciem, ab ea, quam nunc spectamus, antiquis temporibus habuisse. Non raro quippe evenit, ut montes excelsi terrae tremore quassati collabantur, et vasto fissae terrae hiatu desidant; quem locum vel aquae e gremio terrae scaturientes tandem occupant, vel infusum inundat mare. At contra in campis novi exsurgunt montes, et fundum maris superas prospiciens in auras novas format insulas. Haec ab omni aevo naturam operatam fuisse antiquorum scriptorum fide constat. Notissima sunt eorum testlmonia de mutationibus faciei terrae, quae apud Plinium in compendium redacta leguntur. *
Antiquas vero narrationes recentiora confirmant exempla: videmus enim novas insulas hoc saeculo in mari natas, quarum clarissima est, quae inter Cyclades, anno 1707 die 23 Martii, in vicinia insulae Santoriniae dictae, terrae motu emersa est mari, primo tanquam scopulus; per quatuor autem sequentes annos ad aliquot milliaria crevit.
Non hic vero prolixus et disertus esse volo in deplorando Peruani regni capite, celeberrima urbe Lima; non in fato durissimo inclytae Olisipoonis in animis vestris repraesentando. Quid enim urbium ruinas terrae motibus eversarum memorem; cum plena sit evidentissimorum documentorum facies totius terrarum orbis. Ubicunque enim petreos montes ruptos vides; vestigia ibi terrae motus existere non dubita, eo atrocioris, quo asperioribus horret rupibus.
Ad tantos effectus perpetrandos sufficientem causam quaerendo tutius philosophari videntur mihi ii, qui eam in ipsa terra investigantur, missis Babyloniorum placitis, qui omnia haec vi siderum fieri existimarunt. Et quamvis Plinius non pauca in eorum favorem videatur commemorasse; atque ea, quae ex nutatione centri gravium (siqua a reciproca coelestium corporum actione proficiscitur) hariolari possumus de terrae motu, prorsus negligenda non sint {fieri enim posse videtur, ut turbata alicubi subito linea directionis gravium res ponderosae ad novum punctum tendendo vibrentur validissime), nihilo minus tamen ea sunt in omni disquisitione caeteris praeferenda, quae rem ipsam antecedunt, comitantur, sequuntur, semper arctissime juncta. Quam ob rem veram et universalem causam terrae motuum, cum plerisque fere omnibus antiquis et novis Philosophis agnosco ignem subterraneum.
Hic igitur naturae animus ante omnia se contemplandus offert, qui ex imis terrae recessibus ubique fere effectus suos in superficiem telluris, imo in atmosphaeram usque exserit non rara ipse ejusdem comes. Quippe tot spiraculis evolvitur, quot Vulcanii montes atque flammifera chasmata hiant. Non autem ardore torridi climatis nimium incitatur; neque rigore gelidarum ad polos vergentium regionum prorsus coercetur hic intestinus aestus; sed passim operatur, et foras hic inde viam sibi recludit. Testes sunt circa aequatorem et intra tropicos ignivomi montes, ut sunt Peruani, et qui Indiam orientalem atque promontorii Viridis insulas celebrant. In temperatis Aetna, Vesuvius et Lipara, nec non Cyclades, quae quamvis non continuo aestu, saepe tamen missis flammis ex fundo quoque maris, clarissime indicant, Tyrrhaenum et Aegaeum mare igni subterraneo incumbere. Taceo Caspii maris littora, occulto igne incolarum usibus inservientia, qui etiam inter lares suos, remoto desuper strato humi, focos ad cibos coquendum paratos eosque continuo ardentes inveniunt. Denique ad polares circulos primo celebris est Hecla Istlandiae; deinde, quae proxime elapsis seculis innotuit, insula Mayen dicta. Utroque loco inter aeternam glaciem ingentes flammae favillae, igniti lapides erumpere solent. Nec multum a frigidis recedunt Zonis Vulcanii montes Kamtschadici, et qui ab australi America interventu freti Magellanici avulsi sunt, nomenque terrae imposuerunt igneae. Omnes quidem ignivomi naturae isti camini luculentissime subterranei ignis vim declarant; effectus tamen ejus id maxime et fere universim adstruunt. Etenim non solum calidi et medicati fontes, puteique profundissimi, ad aquas hauriendas et metalla rimanda improbo hominum labore effossi; imo vero etiam maria vastissima, atque adeo immensus ipse Oceanus caloris interni indubius est index. Ubique enim non in locis duntaxat vadosis, verum in profundissimis quoque gurgitibus ingens piscium multitudo deprehenditur vel ex circumstantiis cognoscitur. Quascunque enim aquas balenae aut pisces caetacei minores celebrant, eas adhuc minoribus vesci piscibus, has autem plantis submarinis, aut limo vitam sustentare non est ambiguum. At plantarum vegetatio et limi mollities calorem fundi marini requirunt. Ad hunc autem per tot saecula conservandum subterraneus passim ignis est necessarius. Nam solis radii calorifico motu vix aliquid in profundo efficere posse verosimillimum est. Insuper Oceanus septentrionalis jugiter glacie tectus amphibiis diversi generis, quae piscibus vescuntur, abundat, eoque fundum suum, remota solis actione, calidum satis esse a subterraneo igne ostendit.
Considerando tantam illius vastitatem, statim ad cognoscendam materiam, qua fovetur, convertitur animus, eamque ad ignem concipiendum promptissimam, concepti tenacissimam, eis praesertim in locis, ubi libero aeri accessus est difficilor, denique in toto globo terrae copiosissimam expostulat. Quid autem sulphure ad ignem excitandum est promtius, quid ad eundem alendum et conservandum magis pertinax; cum etiam ubi extinctum videatur, admisso aere libero et ipso liquescente rursus accendatur, tanto furiosius, quanto densiores in occluso vapores ejus fuerint collecti? Quae materia inflammabilis illo copiosior ex visceribus terrae prodit? Nam non solum montium Vulcaniorum caminis eructatur atque ad fontes calidos et sicca subterranei ignis spiracula quotidie accumulatur; verum etiam nullum genus minerae aut lapidis fere invenies, quod frictione odorem sulphuris non edat, eoque praesentiam illius non arguat.
Mirabitur quis sulphureum subterranei ignis alimentum per tot saecula, quibus tam multi hiatus flammas excitant, non esse consumptum? At ex quantitate sulphuris e terrae gremio exacti judicare facile potest, quam ingens apparatus intus recondatur, ad cujus copiam consumpti ab omni aevo per montium incendia quantitas adeo exiguam habet rationem.
Hoc tam copiosum subterranei aestus alimentum, jure meritoque primas in regno minerali obtinet. Etenim nil ad essentiam suam necessarium vegetabilibus aut animalibus acceptum ferre debet; nec ullum metallum sine ipso gigni claris indiciis colligitur.
Videtis jam, Auditores, intestini caloris in sinu terrae fomentum universale, ubique terrarum praesens; et jure jam expectatis, ut Vobis ostendam ipsam causam, cujus vi tanta sulphurei alimenti exuberantia flammam concipere cogatur. Ad haec respondeo, intestino motu insensibilium partium in corporibus, adeoque in sulphure etiam, majorem produci frictionem, propter validam incumbentium corporum pressionem, quae eo major, quo profundior est situs corporis pressi. Frictione calorem et ignem excitari potissimum in sulpliure necesse est; tamque diu perdurare, quam diu continuatur ipsa pressio.
Qui ignis pro varia partium terrae, ad superdciem propius accedentis, indole plus aut minus viget; et copiosiore pabulo nutritus foras prorumpit, aut eo consumpto emortuus exstinguitur, vel contraria vi repressus cohibetur; donec novo sulphuris fomento ex imis subterraneis anfractibus subministrato (quod per sublimationem sulphuris facile fieri potest) rursus vires resumit et superas in auras flammas et terrorem emittit.
Calorem igitur atque ignem in gremio terrae vigere continuo affatim intelleximus. Videndum porro incumbit, utrum ibidem contrarium frigus atque gelu habeat locum. Equidem vastissimi Sibiriae tractus, qui glacialem praesertim Oceanum spectant; aeque ac illi amplissimi campi, montis altissimi constituentes fastigium, quo Chinarum Imperium a Sibiria separatur, infra duos tresve pedes regelati, media aestate, in ipsa superficie humi, continuo intus rigent constricti gelu. Licet autem a majore vi hiberni frigoris, quod aestivi solis exsuperat actionem, id potissimum sit derivandum, quod haec loca ob viciniam gelidae regionis atmosphaerae, illa propter frigidum clima, coeli clementia frustrentur; verum tamen ex ratione plus simplici suspicor, latere quibusdam in locis internam causam subterranei frigoris, quod ad aquam in glaciem convertendam in ipsa fere superficie telluris sufflciat. Quippe primo celebre illud antrum ad Vesuntionem (quod etiamnum plerisque inter monstra naturae numeratur, quibusdam ad vagabundam illam calorificam materiam demonstrandam arripitur) nobis hic indicat actionem cujusdam subterraneae causae, quae ingentem copiam glaciei ministrat aestivo praesertim tempore. Cum enim contra communem opinionem Coissignius observationibus thermometricis institutis certo affirmaverit, temperiem in illo specu esse constantem semper, nempe aliquod gradus intra congelationis terminum. Idcirco ratione duce assequuntur, aestivo tempore aquam pluviam per fornicem specus stillare et in fundo illius in pyramides glaciales concrescere; contra vero hyberna tempestate per congelatam terram nullum aquae stillicidium fieri, nullam glaciem nasci. Effectus isti cum nulli externi aeris actioni tribui queant: subterraneae cuidam virtuti frigorificae adscribendi sunt. Analogum quiddam huic phaenomeno accepi nuper a navigatore aliquo, qui multos per annos littora Novae Zemlae et insulas Spitzbergas frequentavit. Is inter alia memoratu digna mihi retulit, ibi ripas quorundam fluentorum hoc modo differre, ut aestivo tempore altera herbis virescat, altera jugi tecta glacie aut nive indurata rigeat; caeteris circumstantiis utrinque paribus, ut phaenomenon diversae solis actioni imputari non possit. Unde non vana conjectura colligitur, internum riparum solum caloris et frigoris subterranei intensitate differre.
His phaenomenis congrue videtur respondere sequens meditatio, quam ad causam subterranei frigoris reddendam sufficere autumo. Vidimus superius non solum urbes aut insulas, sed integras regiones motae hiatibus terrae absorberi. Quid igitur mirum, si quassatis eis locis, qui aut polari circulo subjecti, aut montium arduo supercilio supra terminum gelidae regionis in .atmosphaera elevati, perpetua glacie constringuntur, tanta illius moles in sinum fissae terrae olim fuerit recepta; et superingestis terrae tractibus sepulta a solis fervore prorsus remota? Docuit etiam vulgus experientia, glaciem in cellis clausam per totam aestatera conservari. Quae cum viginti orgyas cubicas raro excedat; quantum itaque temporis requiretur ut liquescat in sinu terrae glaciei multitudo, quae aliquot myriades cubicarum orgyarum efficit? Saecula equidem multa elabi oportet, antequam excessum frigoris sui contiguo sibi solo communicaverit, ipso congelato; tandem vero fecerit aequilibrium, subterraneo calori cesserit, ultimo in aquam resoluta fuerit. Quam longum adhuc naturae laborem requiritur aevum! Non hominum duntaxat generationes numerari, sed gentes integras oriri et intercidere interea possunt. Haec quamvis ita fieri adeo verosimile sit; calorem tamen subterraneum multo potentiorem esse frigore nemo ibit inficias; cum hoc adventitium a terrae superficie, et frigidi aeris tantum soboles sit; ille autem indigena, inque suo regno latissime dominetur.
Post copiosum et inflammabile sulphur offerunt se jam illae materiae, quae ex vegetabili et animali regno ortae, cum mineralibus inierunt consortium, postquam gremio terrae fuerint clausae. Ex eorum autem numero primum locum meretur sal fossilis, qui quamvis inter mineralia numerari solet; verum tamen vegetabitis atque animalis regni potissimum est progenies. Quod, ut hic breviter ostendam, primo omnem salem fossilem esse salem marinum, deinde salem marinum ex vegetabilium et animalium destructione nasci, debeo pro virili demonstrare.
Ad haec accedenti occurrit, in sale fossili animalia marina reperiri, manifesto indicio, salem illum ante fuisse fluidum, nempe in copiosa aqua solutum ita, ut illa ab animalibus coli potuisset. Porro sal fossilis constat plerumque ex crystallis diversae magnitudinis, figurae cubicae, uti marinus solet per crystallisationem parari. Quibus, omni remoto dubio, adstruitur, salem fossilem ex aqua salsa, absumpto humore superfluo, esse concretum in crystallos, quae eo esse solent majores et solidiores, quo major copia liquoris salsi et leniore calore fuerit evaporationi exposita. Ejusmodi chymica naturae operatio per terrae motus facile accidere potest. Etenim surgat ex fundo maris, ut saepe fit, insula, cum valle arenosa in medio concava, quam plenam aquae marinae secum evehat, et alte supra libellam oceani constituat. Quo facto quis dubitabit, aqua dulcis partim per arenam transmissa, partim per auras dissipata, salem condensari, in solidam formam redigi, et tandem deflua a circumsitis montibus arena aut humo, vel ejecta ex ignivomis montibus glarea et cineribus operiri posse. Nec id cum veritate pugnat, in hiatus ruptae terrae, in fundo maris patentes, salsam infundi aquam, igne interno excoqui, denique motu elevari, et propiorem superficiei terrae fossilem salem reperiri. Cum itaque salsedinem maris non a sale fossili, ut plerique crediderunt; sed potius vice versa hunc ab illa proficisci magis probabile sit; alia quaerenda est equidem origo, cui mare salem suum debet.
Labori, quem in ea quaerenda impenderunt complures, supersedere jubet in mixtionem salis communis chymica analysis. Constat enim illum non secus atque fossilem mixtum esse ex alcali et acido. Alcali salis communis nihil aliud est quam sal ex cineribus elutus, et pauca terra calcaria, aut cretacea inquinatus. Acidum autem constat ex acido universali, arsenicale principium adepto in consortium. Ex his totum, quantus est, salem, terra marique reperiundum successive commixtum esse, multisque saeculis in tantum crevisse contendo. At hic quaestionem mihi imminere jam sentio: unde scilicet tanta copia salis alcalini, unde acidi salini sit depromenda, quae ad tantam salis marini multitudinem constituendam sufficiat? Verum ego versa vice eodem jure quaero: quorsum tanta vis salis alcalini, quorsum tanta copia salini acidi spiritus, quae singula immensa quantitate quotidie generantur, quorsum inquam deponeretur, nisi immensa maria vastissimo sinu reciperent? Etenim si recte calculum ponere possemus, quantum ex combustis in. usum totius generis humani per totam terram lignis, ex incensis silvis, aridis solitudinibus, vicis et urbibus, quotannis, seu potius quotidie cinerum prodeat, ex cineribus vero salis alcalini pluvia eluatur, et amnibus ad maria deferatur; fatendum nobis esset, maria in alcalinum lixivium jam esse conversa. Verum tamen. Divino consilio corrosiva haec materia obtunditur, altera in consortium admissa, unde ad usus nostros fit aptior. Etenim ad saturandum illud alcali et salem componendum sufficit acidum ex fermentatione tot herbarum et foliorum per totum terrarum orbem, arsenicale vero principium ex putrefactione animalium productum. Praetereo id, quantum ex innumerorum viventium excreraentis meri salis prodeat. Illa omnia pluviis eluta ex aere; et superficie terrae ad maria deportentur necesse est.
Secundum locum inter absorpta obtinent bituminosa corpora, ut sunt ardesia, lythantrax, pix judaica, petroleum, naphtha, et varia succinorum genera. Haec omnia ex vegetabili potissimum regno prodiisse, ex sequentibus patet. Enim vero ardesia nihil aliud est quam humus, quae olim ex campis fertilibus et sylvis pluvia devecta ad fundum lacuum subsedit. Quibus exsiccatis et arena adimpletis, longissimo aevo inveterata lapideam prope duritiem induit. Mirum igitur non est in ardesia vestigia plantarum et ossamenta lacustrium et fluviatilium piscium petrefacta reperiri, Carbones fossiles semiustis lignis saepe sibi intermistis, et post combustionem relictis cineribus et alcalino sale, datoque per destillationem oleo empyreumatico, vegetabilem suam originem manifesto indicant. Bitumina ipsa vegetabilis regni esse, eorum gravitas specifica, amaritudo picea non obscure produnt. Genesis ipsorum facile ex carbonibus fossilibus ostendi potest, qui ex vastissimis suis stratis calore subterraneo urgente exsudant, pro diversitate materiae circumsitae, diversa olea, spissa, ut asphaltum, liquida, ut petroleum; quod tantum ad vegetabile productum, nempe oleum terebinthinae accedit, ut non raro unum pro altero per errorem sumatur, aut alterum altero adulteretur.
Quo ad succinum spectat, mirari satis non possum, viros eruditos, magni meriti et nominis, contendisse, illud mineralis regni esse, nulla ratione habita tot insectorum, quae sylvas incolere solent, foliorumque diversarum plantarum succino inclusarum, quae singula viva quasi voce opinioni eorum reclamant atque evidentissime ostendunt, piceae arborum substantiae, cum liquida esset, insecta et folia adhaesisse et successivo ejusdem tenacissimi liquoris fluxu obruta et clausa fuisse. Quo autem modo in gremium terrae pervenerint, quis non assequitur, qui motu terrae tantas mutationes, ut supra vidimus, non raro contingere novit? Insuper succinum in Borussia reperitur inter caetera sub strato ligni putridi: nempe illo vetustate corroso, pinguis picea materia putredini cum inclusis animalculis restitit, et accersito minerali succo majorem soliditatem obtinuit.
Haec de praecipuis bituminosis sufficiant, et ultimo prodeant in scenam animalia petrefacta, quae plerosque ita attonitos reddunt ut sibi persuadere non possint, vera animalia unquam illa fuisse, sed luxuriantis naturae lusu esse conformata. At qui naturam tam ludicram non esse autumant, ut exclament,
... Crudelis tu quoque falsis Ludis imaginibus...
sed certissimo criterio animalis regni, empyreumatico oleo, per destillationem ex petrefactis elicito convicti, vera animalia haec e fundo maris praecipue terrae motu elevata, obruta, lapideo deinde succo penetrata induruisse fatentur.
Jam ea habemus, quae ad metallorum genesin explicandam sufficiant. Eum autem in finem originem illorum demonstrare volui, ut appareat, quantum animalium et vegetabilium mixta ad metallorum productionem conferant. Incumbit porro jam nobis, ut locos ipsos, ubi metalla inveniri et fodi solent, perlustremus; quorum quatuor praecipua genera numerantur. Primas obtinent venae metallicae, quae sunt nil aliud, quam fissus montium, metallis et aliis mineralibus referti. Situs eorum est fere in infinitum varius, pro diversa mundi plaga, proque varia ad horizontem inclinatione. Secundo loco censentur strata montium metallifera, horizonti propemodum parallela. Ad tertium genus spectant in montibus minerarum cumuli. Quartum denique genus constituunt minerae subdio reperiundae, ut sunt arenae auriferae, minera stanni Anglicana, minera ferri campestris, palustris et lacustris, quibus Patria nostra, nec non Suecia et Finnia abundant. Omnia ista locorum genera quomodo terrae motu fiant, ratio est reddenda. Ante haec autem videndum est potissimum, quomodo sint comparata illa horizontalia strata et venae metalliferae, quaque ratione oriantur.
Quando putei ad aquam hauriendam effodiuntur, diversa strata occurrere solent. Exempla habemus, quod dolendum est, pauca litteris consignata, quamvis persaepe accidant. Idcirco convertite, Auditores, animos vestros ad ripas amplissimomm amnium, quibus praesertim vastissimum hoc imperium irrigatur, ubi repraesentabunt se Vobis, inter alia attentione digna, illa praecipitia, quae eluvio aquarum sunt effecta. Quam vario stratorum sibi incumbentium conspectu oculos detinent! Hinc colores ludunt varietate terrestris materiae, inde diversa spectatur corporum soliditas; hinc obrutorum lignorum imo sylvarum, strata constituentium, ex medio monte prominent vestigia; illinc animalium ossamenta et hominum opera e terrae gremio prospiciunt. Quae omnia ita sunt consti-tuta, ut nullibi magis natura subterranea adyta quam hic aperire videatur. Inter ejusmodi stratorum genera ad rem nostram ea magis faciunt, quae ex lapide arenoso, calcario, item ardesia, lythantrace et ligno petrefacto constant, et in iis mineras variorum metallorum recondunt. Hujusmodi strata dantur quam plurima in montibus metallicis. Celebre prae reliquis in Germania est, quod in Hassia ad Frankenbergarn cuprum et argentum exhibet. Hic enim jucundissimo spectaculo vidi non solum ligna, sed etiam mergites petrefactas, cupri vena divites et spicis quibusdam defaecato argento obductis. Sunt autem alias pleraque ejusmodi strata, quibus venae metallicae, montes interscindentes solidos, abruptae in profundo desinant. Quamvis autem omnes a superficie terrae variis ad inferos tendant directionibus; singulae tamen amplius patent deorsum, ad superiora angustiores, ita ut quam plurimum ad superficiem claudatitur, atque adeo humo superincumbente lateant; et haec est constans eorum et praecipua forma. Ejusmodi venae metalliferae montibus sensim declivibus plerumque conditae reperiuntur. Nimium autem alti et praerupti montes rarissime has divitias possident, quasqus forte fortuna exserunt, eae tamen sunt semper inconstantes, nec montem solidum continuo pervadunt; sed abruptae scrutatores frustrare solent spe lucri. Quantum ad materiam spectat, ex qua venae constant, praeter metalla primas obtinent lapides, a caetera montis massa discreti, ut sunt quartzum, silex, spatum, blenda et pleraque alia.
Haec omnia terrae motu parta et producta esse demonstrant ea, quae proxime sequuntur. Et primo pro magnitudine motuum variat montium moles et facies. Etenim quo potentior est causa, quoque minor superincumbentis soli resistentia, eo vastiores fiunt motus, validiores comitantur effectus. Sic enim accensa ingens sulphuris copia in gremio telluris, vaporibus gravem aera in cavis recessibus expandendo, urgendoque terram superincurnbentem impellit, et pro varia directione motusque quantitate variis illam concutit motibus; atque primo eo loco foras erumpit, quo minorem resistentiam offenderit. Rescissae superficiei partes, quae leviores sunt, in auras ejaculantur, et circumjacentes tractus deciduae occupant; quas vero ob ingentem molem impar ponderi flamma tollere non poterat, collapsae montem formant. Quippe conquassatae vi tanta pristinum situm non obtinent, sed incomposita ruina accumulatae cava intus relinquunt spatia. Hinc eminent immanes acervi supra reliquam terrae faciem, partim fumos, favillam imo lapides ignitos patulo vertice eructantes; partim suffocato jam olim aestu cavis recessibus sonori. Quamdiu vero flamma intus viget et jugi aut interrupto incendio flagrant montium viscera; quanta interim copia diversae materiae inde egeratur, de hoc multorum scriptorum literis consignata habemus testimonia, quibus arenosae et lapideae inundationes memoriae sunt proditae. In primis audienda est Ciceronis traditio,* quin cogitemus, inquit, tenebras tantas, quantae quondam eruptione Aetnaeorum ignium finitimas regiones obscurasse dicuntur, ut per biduum nemo hominem homo agnosceret". Tam atrae atque densae arenae et cinerum nubes, delapsae in terram quantam vegetabilium fecerunt ruinam! Ut eae quoque, de quibus Borellus narrat. “Praedicta arena postea per tres solidos menses continuo pluit tanta copia, ut omnes campos per XV milliaria occuparet,. et tanta altitudine, ut vineta et arbusta omnino tegeret", quod factum est A. 1669. Longum esset enumerare flammeas omnes inundationes, quibus non solum Aetna et Vesuvius, sed et novi etiam montes, ut est, qui anno 1538 flammas et arenam emittendo excrevit ad Puteolos, saepe numero vicinos obruerant agros. Satis igitur et abunde persuasura habemus, hisce densis, siccis. imbribus subterraneis innumera operiri corpora, alias superficiem terrae ornantia. Sepeliuntur equidem sylvae inlegrae prius ignitis lapidibus accensae ut ait Severus:
Nam quando ruptis excanduit Aetna cavernis,
Ardebant arvis segetes et mollia culta
Jugera cum dominis, sylvae, collesque virentes.
Quid igitur mirum est, quod strata in gremio terrae occurrant, quae vegetabilia mineralibus non solum sociata, verum etiam ipsa quoque lapideam soliditatem adepta contineant. Quippe sub monte superingesto, qui longissimo tempore ex arena, cineribus et sulphureis materiis, e visceribus terrae per ignivomi montis chasma ejectis, petream duritiem acquisivit, penetrata humore lapidifero, mineras illas gignunt, atque extinctas arbores et segetes partim in forma carbonum fossilium, partim petrefactas et metallis refertas in se condunt. Aqua enim pluvia, cum montes penetrat, subtilissimas partes terrestres, ex qiribus lapides coalescunt, solvere assolet, indeque vim acquirit, alia corpora petrefaciendi, relictis in eorum poris particulis, quas antea in monte hauserat. Demonstrant id antra plurima et putei atque cuniculi metallici, ubi lapis stalactites ex lapidea concrescit substantia, quam aqua ex monte stillans aut sudans sensim deserit.
Videtis jam formam, materiam et genesim stratorum horizontalium, mineras et alia fossilia gerentium, atque satis intellexistis ad ea producenda terrae motus violentiores ac eruptionem flammae subterraneae cum variis internis corporibus requiri; accedamus nunc porro ad venarum metalliferarum productionem.
Postquam prostratae et arena, cineribus atque aliis e terra egestis corporibus obrutae sylvae nec non etiam campi extinguuntur; tum decursu longissimi temporls gliscens in occolto ignis flammas aliquando resuscitare nititur, aera subito expandit, sub novo strato; unde terra leviter mtumescente et subsedente motu quatitur. Tandem emisso turgido halitu, gravetn spirante odorem, et flammis aliquando exardescente, contrahitur in minus spatium; in strato exesa igne materies deprimitur; superincumbens campus in factam labitur cavitatem. Hinc valles et montes exigua declivitate exsurgunt, fissuris varia directione interrupti, quarum praecipuae a terrae superficie ad stratum usque horizontale pertingunt; reliquis minoribus abruptis, vel sensim evanescentibus. Quae ubi ita fiunt, subsidentium tractuum pars inferior, quae convexa esse debet, amplior aperiatur necesse est, superiore superficie concava angustioribus rimis patente. Unde apparet, cur venae metallorum telluris centrum versus vastiores, ad superiora strictiores existant, ita, ut raro sub dio appareant. Interea temporis aqua, quae per montis intestina percolatur et mineralia soluta secum vehit, in fissus illius penetrat, in iisque petream substantiam stillando vel exundando ea quantitate relinquit, ut aliquo temporis spatio omnes illas cavitates occupet. Demonstrantur haec constante experientia fossorum, qui in puteis, e quibus minerae jam exhaustae erant, novos lapides saepissime offendunt, quibus non solum ruptae minerae, in acervum congestae, conglutinantur; verum etiam evacuatae vetustae fodinae denuo oppletae clauduntur.
Praeter soli depressionem supra memoratam a leni terrae motu profectam, qua fissurae montium ad venas metalliferas producendas aperiuntur, fiunt quoque montium depressiones et elevationes insensibilis decursu temporis. Id autem non in superficie telluris tantum deprehenditur; verum etiam in gremio terrae, in fodinis per observationes detegitur. Quippe scissurae vacuae, quibus venae disruptae ad latera detorquentur; item intercapedines, quae venam a montis massa disjungunt, diversae ab utriusque natura materiae intercessu, ob oculos ponunt ipsas post ortum venarum extitisse atque adeo majore diductione fissurarum profundioreque soli depressione successu temporis partas fuisse.
Descripta locorum metalliferorum genera sine dubio a motibus terrae proficisci intelleximus. Tertium genus ad eandem causam referri debere nequit esse dubium. Equidem cumulata minerarum fragmenta in montibus attento animo perlustrata ipsa cohaerentibus montis, quo inclusa erant, frustis ope solitarum intercapedinum non obscure declarant, se ex venis, terrae motu destructis, accumulata, tam indigestum acervum constituisse. Quartum vero genus constituentes loci, ubi metalla sub dio reperiri solent, utrum terrae niotibus debeant suam originem, quanquam disceptationi subjectam esse non eo inficias; verum tamen documenta afferre possum, quibus dubia solvantur necesse est. Etenim omne aurum, quod minutis granis sub dio reperitur, ex arena pura, vel cum terra mista, elui solet. Arenam ex lapidibus comminutis extitisse apud Physicos est in confesso. Hinc auri grana ex vena aurea cum lapidibus vi aliqua naturae abrupta et arenae interspersa reperiri nemo absonum esse judicabit. Huic autem argumento vim et pondus addunt fragmenta lapidis quarzi, granis auri adhaerentia, manifesto indicio defaecatum aurum illud in venis natum fuisse: venae enim, quae aurum defaecatum ferunt,. quarzo potissimum fere ubique constant. Quod stanni Anglicani originem attinet, de eo non secus ac de ferri lacustris et palustris minera judicandum est: nempe ex montibus, quorum viscera his metallis abunde impraegnata sunt, penetrantibus aquis ipsa devehi in planicies, ubi sensibus nostris facilius se produnt. Cum vero venae et montes a terrae motu oriantur, ex his vero minerae auri arenosae, stanni et ferri palustres proficiscantur: patet ergo generationis metallorum terrae motum principalem esse causam.
His quantum ordo requirebat explicatis restat, ut exponam, quomodo metalla in stratis et venis nascantur, quidque terrae motus ad genesin eorura conferat. Ad hoc autem accedenti statim occurrit quaestio, utrum metalla continuo etiam nunc nascantur; aut potius a mundo condito cum reliquis rebus creata eadem quantitate persistant, et tantum in venas et strata ex montium gremio, ubi disseminata sunt, confluant? Multa pro utraque parte argumenta habemus; iis tamen disceptatio satis solvi non potest, priusquam chymicorum solertia ex corporibus non metallicis. notabilis quantitas alicujus metalli producatur; aut unum metallum in alterum, sine omai subreptionis vitio, transmutaium evidentissime ostendatur. Exstant qnidem dignorum fide virorum testi-monia, quibus affirmant argentum per repetitam multities fusionem totum in aurum converti posse, nec non alia hujusmodi, quae assensum priori opinioni extorquerent; si facili enchiresi pro lubitu ostendi possent. Artificialis enim metailorum transmutatio argueret etiam naturalem, quae per prolixam et interruptam in visceribus terrae fusionem effici posset. Quam ob rem missis his disputationlbus, quae in abditos alchimistarum anfractus abdacere solent, unius analogiae valido argumento contentus me illa a parte stare fateor, quae etiamnum metalla gigni affirmat. Quippe ex plurimis
experimentis metalla corpora mixta esse ostenditur; miscibilia vero eorum prius separatim extitisse, quam mixtio fieret, dubium non est. Ea vero omnia in metallorum productionein ipsa creatione factam consumpta fuisse, ut etiam seriori tempori ad eadem opera producenda nihil restitisset, quis credat? Idcirco metalla ab aliis mixtis eo solum differre, quod non tam facile in miscibilia resolvi possint, ex quibus ante composita sunt, perspicimus. At videamus ipsam genesin nietallorum in venis et fodinis; ipsa signis forte aliquibus nobis innuet, cui sententiae magis adhaerere debeamus.
In primis autem ex communi fossorum consensu et fide accepimus apparere saepius in puteis et cuniculis halitus quodam, sulphureo et arsenicali odore graves, iisque exsudatam e monte lapideam substantiam, Sinter et Gur dictam, impraegnari, ita ut splendidam metallicam formam nacta minerae nomine salutetur. Haec denique e fodina delata in ustrinam igneque excocta vapores emittit, qui caminis vel vasis capti in sulphur aut arsenicum coalescunt. Pars fixa igne fortissimo urgente metalla edit varia. Non raro vero contingit, ut minerae emisso vapore imo et flamma fulminis instar exiliente in pulverem collabantur; qui tandem igne tostus nil metalli exhibet. Haec loca postquam industria sua fossores recluserint, mortuo, ut vocant, metallo conspecto, se tarde venisse quaeruntur.
Hujusmodi phaenomena considerando, duas inter opiniones dubius haeret animus, nescius, utrum metalla jam in statu suae mixtionis, an disjunctis adhuc miscibilibus, per cavos terrae recessus peregrinentur. Prius equidem asserere non esset absonum, si hae mutationes fierent in ea profunditate, ubi aer pressione superioris in spatium duplo aut multiplo minus coerceretur, quo fixa corpora volatilia forte redderet; atque simul caloris aut ignis potius gradus daretur, quo metalla sulphuri et arsenico juncta per densum aera evehi possent. Quoniam autem haec non tam alte depressis contingunt in locis, nec etiam ignis gradus sufficiens tali effectui praesens observatur; ad soluta miscibilia animi consensuns trahitur. Notum enim est, quam tarde sulphur, ut et arsenicum igne urgente eleventur; quid, si metalli pondus secum evehere deberent? Subtiliores ergo multo vapores sint necesse est, qui per montium cava migrant, quam sulphur et arsenicum. Ipsorum potius miscibilia sunt, quae communia cum metallicis ex facili per fusionem unione et plerisque aliis chymicis experimentis agnoscuntur. Quam volatilis sit acidus sulphuris spiritus et phlogiston, ex vaporibus incensi sulphuris judicare licet. Arsenicum ex acido salis et terra per id volatili reddita constare analogia cum mefcurio sublimato nos docet. Dictum autem acidum phlogisto unitum quam (volatile et ad flammam in libero aere concipiendam idoneum sit, ex phosphori natura colligere licet.
Sed haec jam fusius olim dedimus explicata in dissertatione de tincturis metallorum; accedamus ad genericas minerarum formas, quibus ex fodinis depromuntur. Inprimis autem prodeunt metalla cum aliis mineralibus juncta in minerarum forma; vel prorsus ab omni alienae materiae admixtione libera: adeoque obryzia seu defaecata audiunt. Minerae Metallorum duplici facie conspiciuntur; quarum altera, praecipuam partem venarum constituens, est massa mixta, nullius certae figurae tenax; altera certam aliquam figuram repraesentare solet. Priori classe comprehenduntur praesertim pyrites aquei dicti, minerae argenti albae atque rubrae et aliae pleraeque; posteriorem constituunt, quae crystallorum figuram imitantur; cujus modi sunt marcasitae cubicae; pyritae globosi; item metalla defaecata, quae quidein rarissime occurrunt; videre tamen mihi contigit aurum purum, item cuprum obryzium in forma crystallina, aliis mineralibus adnata, ita, ut concretae cupreae crystalli adliaerentibus aliis crystallis virentis fluoris, ut vocant, circumsitae essent.
Horum autem sequentes sunt rationes. Metalla in mineranim forma existentia ob in aequalem quantitatem miscibilium superflua ex sua mixtione generationis tempore exclusisse, indeque sulphur, arsenicum aut aliud minerale resultasse. Obryzia per praecipitationem, naturae chymistae opera, prodiisse inde apparet, quod ea tatitum metalla reperiantur pura, quae chymicorum artificio ex solutionibus in specie naturali praecipitari solent. Nimirum aurum et argentum ex sulphure, ope cupri et ferri, accedente gradu ignis requisito, secernuntur. Mercurius et cuprum ad hanc operationem exposcunt ferrum. Praeter haec nec metalla, nec semimetalla pura reperiuntur obryzia: pariter nec arte quoque praecipitata fuisse in sua forma constat. Ab arsenico defaecatur argentum potissime et cuprum certo gradu ignis; hoc in ustrinis capillari forma ductile non raro spectatur, variis ludens coloribus, exacti nempe argentei vestigiis; illud diuturna digestione et perseverante Chymici patientia, gradu ignis, qui ad arsenicum leviter abigendum exposcitur, in filamenla trahi solet sequax. Mira hic artis cum natura concordia: cum caetera metalla vix unquam praeter argentunim et cuprum in ejusmodi fila ducta reperiantur. Differunt ab his lenibus evaporationibus eae, quibus minerae, ut supra ostendimus, prorsus destruuntur relicto inani pulvere. Non autem, ut quidam volunt, accessu volantis arsenici, aut sulphuris, haec fit destructio; sed eorum potius miscibilibus, quae temperatissimo etiam gradu caloris in halitus expansa angustissimos poros penetrant, mixtorum homogenea sibi miscibilia movent, sejungunt et secuni rapiunt.
Unde autem volatilia illa miscibilia, aut si mavis principia, in cryptas terrae delata, haec, quae dicta sunt, operentur? De subtilissimo phlogisto et acido dubium non est ex resoluto per subterraneum ignem sulphure ipsa resultare; de arsenicali principio quaestio exoritur, quod terrae unitum venenosa semimetalla gignit, de quibus etiam perfecta nietalla participant. Statim autem dubium solvltur, quam primum salis fossilis sub terra ingentem copiam reconditam ubique latere consideramus. Etenim ubi subterraneo igne coquitur; ab alcalina fixa materia, quae admixtas sali argillaceas vel lapideas particulas adoritur, spiritus acidus liber dimittitur; arsenicale principium in venas defert.
Hic jam apparet, quantum antmalia et vegetabilia in metailis gignendis per salem conferant. Confirmatur hoc eo, quod conchilia, petrefacta plerumque pyrite, eoque arsenicali infarta reperiantur, ob salis marini forte spiritum, arsenico analogum. Item venae metallicae sunt plerumque in mediocri profunditate metallo, argento praesertim divites. Quo autem altius tendunt in gremium terrae, eo sunt pauperiores: quasi in vicinia superficiei terrestris plus animalis ac vegetabilis balitus offenderent. Hanc autem rem a dubiis vindicat metallorum reductio, quae ex vitrescentibus cineribus admistione carbonis animalis atque vegetabilis illa restituit, et splendidam ipsorum formam reddit. Praesertim vero metalla, arsenicalis principii consortia, animalem carbonem ad reductionem exposcunt: nempe luna cornua et calces nudam stanni sine saponaceo carbone formam metallicam tergiversantur recipere.
Vastissimus adhuc restat campus, ubi regnum minerale in telluris visceribus innumera consideranda sistit, quae sigillatim persequi non ad scopum nostrum pertinet. Sufficiet ergo, Auditores, ut ea, quae integra oratione proposita sunt, compendio in conspectum Vestrum producantur; quo brevi appareat, quantum laborantis motibus intestinis terrae debeant generationem suam metalla.
Vidimus copiosissimum in illius gremio sulphur, ubique praesens, quod ad immensum ignem subterraneum perpetuo fovendum, ad terrae motus, locorum metalliferorum productores, excitandum et ad ipsa metalla mixtione constituenda sufficiat. Secundo didicimus, salem fossilem, ex vegetabilibus et animalibus ortum, mari collectum, terra mota absorberi, ut igne subterraneo coactus spiritum suum acidum arsenicali metallorum miscibili producendo sufficiat. Tertio denique intellexistis praeter plurima commoda alia, quae a terrae motu proficiscuntur, pretiosissima metalla ad infinitos usus nobis impertiri. At inter horum repraesentationem occurrit animis Vestris, Auditores, horrida quassatae facies terrae. Avertite, avertite animos ab illa Vestros et super metallorum munera montes ipsos contemplamini, fontibus irriguos, medelam et refrigerium praebentibus, qui tandem in rivos et amnesconfluunt, oostramet servorum nobis animantium sitim levant; atque adeo generis humani commoda mutuo commmiicatu magis reddunt utilia. Perlustrate cogitationibus communem nostram Patriam beatissimam, ubi cum aliis comparatis regionibus videtis moderatos naturae effectus, mitiore intestino igne productos. Non Alpibus, aut praeruptis Pyrinaeis cacuminibus ad aeternam brumam, in frigida regione Atmosphaecae dominantem, elevantur; non profundis vallibus in paludes et uligines deprimuntur regiones nostrae; sed acclivitates atque declivitates fertilium camporum, modica obliquitate explicantur, usibus nostris aptissimae; nec metallorum inopes. Non hiatibus, venenosos vapores exhalantibus, lacera; sed virentibus agris et sylvis ornata terrarurn amplitudo salubribus perflatur auris. Non fluctuamus crebris terrae motibus, qui vix unquam nobis sentiuntur; sed cum terrae quieto gremio, tum Reipublicae totius pace fruimur. Quam beata est his praerogativis Rossia! At centuplo facta est beatior non imitandis virtutibus maternae Elisabetae! Etenim auspicatissimo illius imperio non solum inclyta in re militari ac civili facta novaque inventa divino favente Numine optimis successibus patriae felicitatem augent, et orbem terrarum rapiunt in admirationem; verum etiam natura ipsa optimis illius animi dotibus respondere videtur cumulando nos suis muneribus. Nam praeter reclusos in sinu terrae illius thesauros jactat Rossia frugum exuberantiam, et post redditas summo Opifici gratias felicitati autocratoris suae totum hoc tribuit. Praesertim vero hac solemnitate celebrat consonum nomini illius suum statum; et respiciens per Europam belli flammas, communi subditorum voce profatur: ultra mea vota sollicita es de secundis rebus meis, maxima imperatrix. Locuples, ornata, praeclara, undique tuta oblector. Ego securitatis plena audio fragorem victricium armorum tuorum. Jam ille arrogantiae plenus hostis, foederatos tuos ex improviso adortus, retrocedere cogitur, invictas vires tuas expertus. Coeli favore, tua auctoritate, potentia, legitimo consilio et ancillante tibi fortuna eris voti compos. Ac post inclytas super inimicos victorias tuas is, qui terrarum orbem aquis muniit, horribilemque aestum in eo coercuit, mundi Conditor, domabit belli incendia pluvia coelestis gratiae et universum suurn pacabit tuo armato ad pacem restituendam exercitu.