ORATIO POGII FLORENTINI IN LAUDEM REIPUBLICAE VENETORUM.
SINGULAREM reipublicae Venetorum in omni virtutum genere praestantiam quibus possem laudibus prosequi cupientem, tum plurime ad hanc diem a scribendi studio atque ab rebus domesticis occupationes ab ea cura averterunt, tum timor quidam ne possem rerum dignitati parem dicendi facundiam praestare. Nunc vero maiori fretus ocio et simul animo versans fortes a fortuna adiuvari solitos, quod antea mente conceperam explicare litteris decrevi, ut et tam praeclara civitas meritis a nobis laudibus celebretur, et reliquae ad imitandas tam bene moratae reipublicae institutiones ex illarum memoria et laude incitentur. Nam si qua fuit usquam ullo unquam tempore respublica laude et gloria digna, si qua unquam iustitiae praecepta coluit, si qua bonis usa moribus gravitatem ac dignitatem tum in privatis tum in publicis negociis servavit, si qua extitit in qua communis utilitas privato commodo sit praelata, haec est una profecto, quae omnium quae sunt, quae fuerunt, quaeve sint futurae merito gloriam antecellat.
2. Variae sunt politiarum species, prout Aristoteli placet, quarum duas praefert caeteris, regnum scilicit et aristocratiam, quam nostri optimatum appellant, et eam Cicero in libris De Legibus optimam esse ait, quam viri optimi, ut ei placet, gubernant, laudi et gloriae servientes, conservatores patriae et reipublicae amatores. Talem profecto nunquam apud Venetos fuisse verissime affirmarim, apud quos soli optimates civitatem regunt, obtemperantes legibus intentique omnes ad publici status utilitatem, omni rei privatae cura posthabita. Hanc aristocratiam nusquam vidit neque fuisse legit Aristoteles. Nam si eam uspiam inspicere potuisset, in qua princeps tanquam caput reliquis dignitate praeest, legibus et ipse parens, optimates deinde, tanquam membra capiti haerentia, iustitiam veluti certum aurigam in agendis sequuntur, hanc procul dubio caeteris omnibus praetulisset. Nam in ea tanquam regis imaginem et optimates deinceps uno animo, una voce, in unam eandem conspirantes sententiam conspexisset, regnumque et aristocratiam in eadem republica contineri. Ex quo necesse est eam optimam omnium rempublicam arbitremur. Ipsemet fatetur Aristoteles satius esse a multis bonis quam ab uno regi. Itaque tanto videtur esse satius regnum ab optimatum republica superari, quanto maior, copiosior, amplior, uberior est, et usu melior multorum quam unius virtus, quantoque magis diffunduntur inter mortales plurium beneficia quam unius, pluraque commoda importat secum multorum quam singularis viri probitas et sapientia. Haec etiam Lampridii in Vita Alexandri Severi est sententia. Ait enim: Notum est illud pietati tuae, quod in Mario Maximo legisti, meliorem esse rempublicam et prope tutiorem, in qua princeps malus est, ea in qua amici principis mali. Siquidem unus malus potest a pluribus bonis corrigi, multi autem mali non possunt ab uno quamvis bono ulla ratione superari. Qualis ergo ea respublica est dicenda, quae bono principi addit optimos consultores et multorum virtutem in unam contrahit voluntatem? Beatissima profecto atque omnium praestantissima existimanda est, et quam nusquam Aristoteles novit. Platonem quoque existimo, si hanc egregiam regendae civitatis formam perspicere potuisset, nullam aliam in sui operis exemplar fuisse positurum. Optimum enim statum reipublicae quaerebat, cuius fundamentum iustitiam designavit, ea cum praemio contineatur et poena ut boni viri virtutis praemio ad laudem incitentur, mali vero proposito facinorum supplicio a maleficiis deterreantur. Necesse est hanc illam esse quam philosophi quaesiverunt, quorum praeceptis ea respublica est constituta, in qua iustitia dominetur omnibus, per quam boni honorentur pro meritis, reprobi debita animadversione afficiantur.
3. Verum ut aliorum comparatione magis elucescat huius reipublicae in administranda iustitia virtus, priscorum veteres politias et eorum mores consideremus. Laudantur maxime Lacedemonii, qui septingentos ferme, ut aiunt, annos unicis legibus et nunquam mutatis moribus vixisse perhibentur. At in eis varia semper regendi conditio, et nunquam diutius in eodem statu pertinens civitas, et nunc regibus, nunc tyrannis subdita, nunc variis lacerata factionibus, nunc intestinis discordiis quassata, plane ostendit non beatam sed infelicissimam, non quietam sed turbulentam, non publicis commodis, sed privatis odiis deditam fuisse, et tandem post multas clades Romanorum subiit servitutem.
4. Atheniensium civitas quali republica usa fuerit Graecae testantur historiae. Plebis iudicium de singulis rebus erat, quodque scito plebis fiebat, ratum firmumque habebatur. Huius decretis concitato multitudinis impetu optimi prestantissimique viri urbe eiciebantur. Cives egregii plebis iudicio capite damnabantur. Summi imperatores aut extorres patria exilio aut carcere mulctabantur. Nunc regibus serviens, nunc tyrannorum crudelitati, nunc agitata plebis temeritate, ingratissima profecto civitas, quae suos bellorum duces pro rerum bene gestarum mercede variis affecit calamitatibus, semper aut domesticis seditionibus aut externis bellis exagitata. Improbi praeferebantur bonis, mali ad reipublicae munera accessebantur. Itaque cita eorum libertas periit.
5. Thebanorum civitas simili pernitie defecit. Nunc potentioribus civibus nunc tyrannis obtemperans, nunc domesticis factionibus vexata, ut non rempublicam in ea sed contentionum temeritatem dicas fuisse.
6. Magnam Carthaginensium ac praepotentem rempublicam ferunt, ut quae annos ferme quadraginta cum populo Romano de imperio certarit. At legimus quam varie, quam crudeliter, quam barbare, quam truculenter fuerit administrata: suos certe imperatores excellentissimos viros aut crudelissima morte affecit, aut proscripsit, ut potius superba atque impotens tyrannis sit quam respublica nominanda.
7. Maxima omnium quae unquam fuerunt Romana respublica fuit summisque laudibus celebrata. Eloquentia et dicendi copia vel vicit vel equavit omnes. Virtute bellica superavit. Multi in ea in omni laudis genere viri optimi praeclarissimique floruerunt. Sed quis nescit quot quantique in ea civitate ab ipso libertatis initio novi motus, quantae rerum varietates, quantae turbines, quantae dissentiones, discidia, seditiones in mobili populo viguerunt quot quantaque patriae et plebis certamina sunt excitata, quae patrum et consulum cum tribunis plebis concertationes ? redscidia, odia, bella plusquam civilia, furta, rapinae, proscriptiones civium, optimorum virorum exilia, turbulentiae demum innumerabilis exortae, ceu cum tempestuosum mare continuis fluctibus agitaretur. Non recenseo consulum, praetorum, caeterorumque magistratuum spolia, sacrilegia, stupra, caedes, urbium desolationes, militum libidinem et avaritiam. Praetermitto pessimam in subditos tyrannidem, nefaria scelera in provinciis maiorum infanda libidine patrata. Cicero ipse testatur plures sociorum civitates hibernis militum, quam eorum armis hostium urbes fuisse deletas. Taceo varias coniurationes contra rempublicam excitatas et orbem terrarum Romanorum avaritiae concessum. Quid referam Verres, Clodios, Catilinas, aliosque conspirantes in provinciarum et urbis perniciem procreatos? Illud verissime videor posse dicere: multis seculis non rempublicam sed nefarium latrocinium saevissimamque tyrannidem appellari potuisse, cum neque leges, neque mores et instituta maiorum, neque iudicia valerent, sed vis, ferrum, cedes in foro et deorum templis tribunorum conspiratione versarentur. Ipse Cicero queritur nullam esse rempublicam, nulla iudicia, nullum senatum, sed Pompeii nutu omnia in contrarium agi. Fuit apud priscos Romanos aliquando tempus quo respublica dici mereretur, sed tunc quoque plebis secessio, decemvirum libido, Coriolani Cammilique exilia recenseri possunt.
8. At vero Venetorum respublica longe a superiorum consuetudine remota, omnibus his caruit vitiis ac flagitiis, quibus caeterae civitates et respublicae conciderunt. Nullae inter ipsos in administranda republica discordiae, nulla dissensio, nullae civium contentiones, nullae factiones, nullae simultates, nulla aperta odia. Idem sentiunt singuli unoque omnes animo ad reipublicae salutem concurrunt. Ad hanc mentem dirigunt, in ea tuenda totis viribus incumbunt. Id quaerunt, id appetunt, ut eorum respublica sit quam beatissima. Hoc quamvis arduum in civitate tanta existimetur, nequaquam tamen mirum cuipiam debet videri, si modum regendae urbis recognoscant. Sunt enim familiae perantiquae ac nobiles permultae, in quibus reipublicae gubernatio continetur. Nulli plebeo aditus aut locus datur ad munia civitatis. Sole nobilitati et ex ea viris praestantioribus publica demandantur officia, quo fit ut singuli, velut unius eiusdemque corporis membra ad illius salutem ac valitudinem unica voluntate concurrant, et tanquam propriam matrem sibi fovendam ac nutriendam putent. Merito igitur hanc rempublicam caeteris longo intervallo virtute anteire putandum est, cuius rei ut maximum id est argumentum, quod ultra septingentesimum annum, quod nulla alia in republica contigit, eisdem duce, magistratibus, legibus, institutis, moribus ad hanc diem perseveravit.
9. Sed in tam amplae, tam magnificae civitatis laudibus, primum, quod multum existimo ad laudem et gloriam urbis conferre, situs eius occurit, de quibus dicendum esse videatur. Edificata est eo loci civitas, ut quamvis nullis cincta moenibus, nullis propungnaculis munita tamen sit omnium tutissima, nullas machinas, nulla instrumenta bellica expavescat, nullos subitos impetus, nullos improvisos incursus hostium reformidet. Mari undequaque cincta externo vacat metu. Nam et ab continenti quinque distat miliaribus, quibus veluti fossa aggere circumdata navigant, ut nihil sit ab ea parte extimescendum. Et unico tam en ornata est portu, quo maioribus navibus, si sint onustae, non datur accessus, et triremibus caeterisque navigiis omnem hostilem classem parvo labore aditu arcere quaeat. Nam reliquis in locis stagnantes et veluti palustres aquae haud magnis sunt navibus perviae. Ita nullae equitum excursiones, nullae sunt hostiles classes pertimescendae. Murus est praeterea ex congestis lapidibus latissimus xx milium passuum, defixis ingentibus palis stabilis, qui vim maris fluentis arceat a civitate et loca stagnantia dat tranquilliora.
10. Quod vero mirabile est dictu et civitati praecipuum decus praebet atque ornamentum, navalia existunt amplissima ac magnifico apparatu, quibus caetera orbis longe sunt postponenda, ad quorum conservationem certa sunt vectigalia instituta. In iis amplius centum triremes ociosae, suis armamentis paratae, ut de his quae in usu sunt mercaturae sileatur, et onerariae naves permultae, ut infra mensem si opus sit, centum quinquaginta maiorum navium paratam classem atque instructam educere extra portum quaeant. Nam reliquarum minorum infinita paene est multitudo. Maximus est enim numerus earum, quae ad vehendum usui necessaria sunt accommodata. Omnia quippe ad victum oportuna tantae urbi alendae mari abunde deferuntur, ut semper ibi sit rerum omnium copia, neque ulla inopia timeatur. Pulcherrimum praebent spectaculum naves permultae aut venientes aut abeuntes, tum quae ad propriora pergunt loca, tum quae in Pontum et Meotidasnavigant paludes caeterosque infidelium portus, tum quae Hispaniam, Galliam, Britanniam, et Morinos petunt mercaturae gratia. Hae omnes variis rebus oneratae cum eunt maximum spectaculum urbi praebent. Inde ad Mediterranea loca ad alias regiones, alias provincias curribus, omnis generis mercatura defertur.
11. Quid referam pulcherrimas domos, magnifica palatia, templa magno sumptu aedificata, plateas et publica loca ac civitatem variis artificibus referctam? Quid recenseam adolescentum modestiam, auctoritatem senum, gravitatem virorum, senatus dignitatem, qui verissime ex regibus, ut olim Cineas de Romanis dixit, videtur constare? Quid civium omnium dignitatem quandam prae se ferentium ornatum vestium? Quid variam mundamque supellectilem, in cuius ornamentum plurimam impendunt curam? Adde quod urbs omnis tum stratis viis tum canalibus est pervia, quae magna est et haud parvi commoditas facienda. Singula enim quae ad victum spectant domum usque naviculis deferuntur. In quo vero plurimum extollendi sunt, amplitudo est decorque ecclesiarum, quas variis rebus exornant ad cultum religionis. Sed haec cum multis aliis communia existunt. In quo vero caeteros excedunt, opulentia est et thesaurus templi Sancti Marci, quod quidem ipsum est ornatissimum et aspectu mirabile: magna vis est auri atque argenti, margaritarum quoque et eorum quos lapides vulgus appellat praetiosos, quos et exquisitos et plurimi pretii affirmant.
12. Quoniam vero ordine et ratione singula reguntur et perficiuntur, quae mihi secundo loco proposui dicenda, ordo ipse magistratuum, quibus commissa est reipublicae gubernandae cura, ab ipsius urbis initio institutis paucis recensebo. Ducem in urbis principio sibi crearunt cives, qui tanquam caput praeesset omnibus ac publicae consuleret utilitati, et ipse legibus subditus, ut cum fit superior dignitate, legibus obtemperandis par reliquis existat. Neque enim si deliquerit poenam subterfugit, sed a magistratu punitur ex legum institutis. Huic soli nulla potestas concessa. Ita praeest caeteris ut nihil solus possit decernere quod ad rempublicam pertineat, non litteras scribere, non reserare allatas, non audire quemquam, non respondere nisi de voluntate sex virorum, quorum consilio haerere debet. Horum suprema potestas est et legibus subdita. Hic eligitur suffragio senatus, eiusdemque iudicio, siquando opus fuerit, amovetur, sed ferme omnes in ea dignitate moriuntur. Iudicio tamen subest, siquid commiserit quod graviori egeat censura. Ut autem constet quantum insita sit mentibus singulorum aequi bonique cultus, quanta modestia duces vixerint, nemo dicitur in tot seculorum curriculis ad tyrannidem aspirasse praeter unum qui et temeritatis suae poenas dedit, quod hercle mirandum videtur, cum tam potens morbus in hominibus sit ambitio, tanta cupiditas dominandi. Sed patriae caritas omnes apud eos exuperat animi passiones. Omnes expellit insanas cupiditates. Sciunt praeterea se legum custodes esse, non dominos. Sciunt curam regendae civitatis una cum reliquis, non imperium demandatum.
13. Id praecipue maxima laude extollendum, quod eorum leges firmae sunt, stabiles longaevaeque quoad reipublicae utilitas ferat, neque pro voluntate cuiusquam abrogantur, neque variantur in diem, sed perpetua sanctione custodiuntur. Sunt praeter hos, quos recensui, decem viri in annum creati ex primariis civitatis, quibus sontes scelestosque ex quavis causa pro qualitate facinorum puniendi proscribendique potestas est attributa , a quorum sententia nulla datur provocatio neque quod egerint retractare fas est. Iuri reddendo suus est magistratus, a quo aguntur civium ac peregrinorum causae, non libellis tabellionum, non iurisconsultorum callida interpretatione, sed aequitate, modestia, ratione, in quibus parva tum impensa, tum iactura temporis consumitur. Neque vero in iure reddendo aut iustitia quovismodo administranda ullo externo utuntur ministro, sed ipsimet ex ordine magistratuum ius dicunt ea moderatione ut aut nullae aut rarae querelae ex eorum iudiciis fiant.
14. Adduntur his templi Sancti Marci, ut appellant, procuratores, viri electi ex omnibus, dignitate et auctoritate graves, quorum munus est tueri thesaurum templi dispensareque in pios usus quod superest ab illius religionis cultu et ornatu. Sunt quoque et officiales, ut dicunt, noctis, quibus cura imminet minora delicta pro eorum qualitate castigandi, et ea praesertim quae nocturno tempore committuntur.
15. Est praeterea minor senatus ducentorum hominum institutus, quem vocant rogatos, in quem omnes conveniunt, quos supra retuli magistratus. In hoc conventu dux praeest excelsiori sedens loco, postque eum reliqui sequuntur pro singulorum dignitate. Ibi quae ad statum civitatis quaeve ad bellum aut pacem pertinent, discussis sententiis decernuntur. Adiicitur cum causa postulat alter senatus numeri amplioris, cum singulis nobilibus, modo vigesimum excedant annum, datur interesse. Horum suffragiis singuli creantur praetores caeterique officiales, quibus exteriores provinciae, civitates, oppida regenda impartiuntur, aut aliquod imponitur speciale munus. Est omnibus huius coetus, quibus id forte contigit, quos velint pro arbitrio eligendi nominandique libera facultas. Qui ex nominatis per senatus suffragium eligitur, dat certam, ut leges iubent, mercedem ei qui se nominavit. Qua ex re duo virtutis praemia oriuntur: primum eius qui dignum magistratu virum nominat, tum vero nominati, si fuerit designatus. Ita virtutis contentio est atque aemulatio inter cives, non odii aut temeritatis. Quilibet enim nititur ut talis evadat moribus ad hominum famam et opinionem, ut suffragiis caeteros antecellat. Ea neque precibus impediuntur neque ambitione, quo fit ut optimo cuique aditus pateat ad dignitates. Singuli enim laudem sibi peperisse putant si talem nominarint, qui dignus ea dignitate senatus iudicio existimetur.
16. Memini quosdam magna poena mulctatos, qui in dendis suffragiis pro amico intercessisse precibus dicebantur. Volunt enim liberas esse hominum voluntates in rebuspublicis, non pretio aut precibus emptas. Quapropter raro deputantur ad imperandum aliis nisi quorum virtutem cognitam et perspectam habent. Quodsi qui in subditos aut avarius aut crudelius quam lege liceat se gerant, severe puniuntur. Audiuntur enim oppressorum querelae et ab iniuriis vindicantur. Ideo manus continent ab iniuriis puras, et tantum agunt quantum leges sinant, quae omnes spectant ad iustitiae cultum.
17. Hoc vivendi instituto, his moribus, hoc ordine, nullo unquam tempore posteaquam coepit intermissio, adeo iuste sancteque gubernatur civitas, adeo aequa omnibus in suo gradu potestas, adeo par viris honorumque distributio, ut non humanis consiliis sed divino quodam nutu, non terrena sed aliqua celesti monarchia tanta civitas, tam concordi civium voluntate regi et conservari videatur. Id enim cogitant, id quaerunt, ad id attendunt singuli, quod arbitrantur reipublicae profuturum. Quod siquando, ut accidit, cum aut de bello aut de pace agendum est, variae fuerint civium sententiae et inter se diversae, quod maior pars decreverit id reliqui comprobant et sequuntur, opinionemque suam, etiam si secus senserint, in alterius sententiam traducunt. Nulla perstat voluntatum obstinatio, nullum odium, nulla simultas rempublicam labefactat. Facile se vinci in sua sententia patiuntur. Ita diversitas opinionum in concordiam redacta. Nulla pactione aut conspiratione civium retractatur.
18. Hoc pacto unam omnium mentem, unam voluntatem, unum animum, unicum consilium diceres extitisse. Nulla domus privata in qua sit pater familias non insulsus, nulli fratres, nulli affines tam communi, tam concordi animo privatum commodum quaerunt, quanto Veneti suae urbis statum et dignitatem. Nemo de sua re in consulendo cogitat, sed communem ante oculos utilitatem propositam intuetur. Id vero praecipue summa laus ducenda: si qui pro commisso maleficio sint damnandi, e vestigio si fuerint comprehensi scelerum poenas luunt. Nulla datur intercessio, nulla remissio, nullum subterfugium, nullius interventu cursus iustitiae impeditur. Rarissime revocantur exules nisi exacta poena. Et cum sint severi iustitiae exactores, tamen ea est admirabilis civium prudentia. Nam si quis suo merito reipublicae muneribus privetur, aut ex urbe eiciatur, aut puniatur capite. Eius solius qui deliquerit poena contenti. Caeteros eiusdem stirpis sive domus, aut filios, aut cognatos ut innoxios sinunt eligi ad magistratus, adesse consiliis, venire in senatum, reipublicae munera exercere. Relegatur persaepe pater, priorem in urbe statum locumque filio conservante, ut, secundum propheticam sententiam, anima quae peccaverit, ipsa moriatur. Soli ibi sontes plectantur; caeteris status integer republica preservatur.
19. Neque vero licet cuiquam alterius exprobare errata aut verbis insectari, si quis quid deliquerit, ne detur occasio ad iurgia vel odia inter cives ferenda. Fidem datam colunt sanctissime inque promissis perstant, turpissimum ducentes fidem in perfidiam verti. Una vero et ea exquisita virtus, in qua caeteris antecellant: tacituritas videlicet eorum, quae in senatu tractantur. Sunt eorum consilia secretissima, cum de statu agitur civitatis. Tanto enim silentio eorum decreta teguntur, ut tum denique appareant, cum executio fiat rerum, quas antea decrevere. Octo fere mensibus est in senatu de tollendo duce belli Carminiola agitatum, id nunquam scitum est priusquam is captus erroris poenas dedit.
20. Quid dicam illorum miram in bene merentes de republica gratitudinem? Nullus, si beneficium praestitit, qui non fuerit amplissima beneficia assecutus? Quot ob eorum egregia erga patriam facinora ad optimatum familias traduxerunt? Quot nobilium numero asciverunt? Haec una caeteras urbes quae sunt quaeve fuere sola superat. Haec sola principatum obtinet. Haec, virtutum specimen, merita diu praebet. Haec gratitudinis exemplar et ad virtutes aculeus. Quid loquar de moribus honestissimis, quos omnis aetas integros servat atque incorruptos? Verborum honestas viget maxima. Nullae dicaces contumeliae, nulla turpia convicia, nulla verborum obscenitas, nullae odiosae in colloquendo concertationes. Honestas oris et corporis habetur in pretio. Nullis invicem contumeliis agitantur.
21. Decorum illud inter eos viget, a Cicerone maxime laudatum. Senectuti vero magna adhibetur reverentia, Lacedemoniorum more, qui est apud eos optimus, ut seniores honore praecedant, ut iis dignior tribuatur locus, qui aetate antecesserint. Adolescentes optima vitae institutione erudiuntur, ita ut a primis annis educati, ut ad modestiam et honestatem procreati esse videantur. Nullus ludus ei conceditur aetati praeterquam litterarum aut privatorum negociorum curam. Magnam in perorandis causis operam praestant inque his plurimum exercentur. Superiores aetate reverentur praecipue, cedentes maioribus et vitae quandam gravitatem prae se ferentes. Hoc ineuntis aetatis ordine, ex bene acta adolescentia meliores emergunt viri, inde optimi modestique evadunt senes. Nulla est enim difficultas, nullus labor virtutem colere ei, qui sit a teneris annis ad honesti viam traductus. Multum conferre scribit Aristoteles ad reliquum vitae cursum qua eruditione, quibus moribus fuerit adolescentiae iter institutum. Raro enim prior aetas, malis imbuta moribus, malis enutrita artibus in virum bonum aut probum civem evadere consuevit.
22. Iam vero nostra religio quanta apud eos vigeat, quanto colatur honore, ornatus templorum ostendit, ecclesiarum cultus. Religiosorum loca sunt permulta, ad quae cives adeunt orandi causa, gratia plurima in usum pauperum distribuentes. Pietatem maxime colunt, eamque praecipue adhibent in conservandis civibus, si qui a fortuna asperius iactati rem suam amisere, quos non deprimunt aut in carcerem trudunt, ut pluribus in locis consuevit, sed sublevant ac sustentant hortanturque ad spem fortunae melioris. Minui enim vires civitatis putant, si deseratur a civibus aliqua tempestate fortuita calamitosis. Mirum est etiam cernere quanta cura atque diligentia alliciant plebem ad habitandum in urbe, quam variis exercitiis nutriunt ac provident rei frumentariae, ne quid popularibus desit, quo minus in civitate esse commode possint. Nullo tributo vexantur tenuiores, nulla iniuria afficiuntur aut calamitate, quibus rebus civitas est semper populosissima. Quod vero est civium summum concordiae vinculum et urbis conservatio, est tributi conferendi diligens, aequa et modesta ratio, cum non ex libidine aut arbitrio potentiorum, sed pro modo facultatum ex censu optimates omnes tributa conferant. Iis enim solis sunt civitatis onera subeunda, quae quo plures ferunt, eo videntur esse singulis leviora. Illud enim pondus facilius fertur, ad quod omnes aequis viribus incumbunt.
23. Itaque sive terra sive mari bellum sit gerendum, in promptu sunt pecuniae, neque earum inopia ulla bene administrandae rei occasio tardius quam utilitas postulat differtur. Qua in distributione sumptuum, non solum Italiae sed omnes orbis nationibus excellunt. More siquidem priscorum Romanorum census fit et civium et eorum omnium fortunarum, qui mos nunquam intermissus salutem continet civitatis. Non enim unus exinanitur alter ditatur belli tempore, prout alibi fieri videmus, sed aequa omnium tanquam unius patrimonii fit iactura. Ea re in decernendis bellis summam adhibent diligentiam, consultant enim saepius quam decernunt, suntque ad deliberandum impensarum et periculi metu tardiores rerum eventa maturius pensitantes.
24. Praecipua vero Venetorum est laus, quod superum mare tutum a piratis praestant, neque sinunt, si qui cives a maritimis praedonibus spolientur, id facinus inultum esse, sed armata classe illos quocumque iverint, quoad capti afficiantur poena vel rapta restituantur.
25. Neque vero maior imminet eis cura praedones et piratas persequendi quam continendi in officio cives et in sontes animadvertendi. Filium pater, patrem filius dum est in magistratu pro errati qualitate castigat. Non intercessioni, non precibus, non amicitiae locus deprecandi est ullus. Leges dominantur, quas nemo transgitur. Nemo novas solvit leges aut in suum sensum interpretatur. Si quis aut aerarium expilarit, aut communes fortunas exhauserit aut quicquam occulte subripuerit ex publico aut in privatam rem fraude aliqua converterit, e vestigio damnatus acri poena afficitur. Id vero magno dedecori est, quod annis singulis ad perpetuam ignominiam publice in senatu recensentur eorum nomina, ut tantae infamiae nota caeteii a maleficio deterreantur.
26. His duce, magistratibus, legibus, moribus, institutis et regendi norma, ultra septingentos annos Veneti eorum rempublicam non conservarunt solum, sed indies eorum imperium terra marique auxerunt, ut per universum orbem illorum fama virtusque celebretur. Caroli siquidem Magni imperatoris tempore, Mauritius dux erat Venetorum, cuius filius a Desiderio Longobardorum rege captus opera Caroli liber restituitur patri. Non negaverim, immo certus sum, et ante Mauritium plures fuisse Venetorum duces. Sed satis magna laus et gloria est unam et eandem regendae civitatis formam tot iugiter annos, quod nulli unquam antea civitati contigit, perdurasse. Huius tam longaevi tamque diuturni reipublicae status causas consideranti mihi illa occurrit potissima iustitiam quam scribit Aristoteles rerumpublicarum certissimum fundamentum in ea urbe prae caeteris viguisse, neque homines sed leges in ea imperasse. Ea sola virtus ad hanc diem firmam, stabilem, perpetuam praestitit rempublicam Venetorum. Nulla enim unquam fuit civitas, nullum regnum, nulla respublica ubi diutius, severius, sincerius fuerit versata, ubi par honor tanto tempore iustitiae fuerit habitus et impensus, ubi magis fuerit legibus publicis obtemperatum. Sperandum quoque est, si quid diu in humanis rebus esse potest, hanc rempublicam ita moratam, ita institutam, factiones tantummodo absint, cum aeternitate esse certaturam.
Finis