Jump to content

Oratio in funere Johannis Strozze

Checked
E Wikisource


 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Oratio in funere Johannis Strozze
Saeculo XV
editio: incognita
fons: incognitus

O r a t i o i n f u n e r e J o h a n n i s S t r o z z e

E x c e r p t u m

______________________________________


Nam quid ego de litteris studiisque nunc dicam in qua una re maxima quidem ac luculentissima principatus concessu omnium civitati nostre tribuitur? Nec ego nunc de vulgaribus istis mercenariis-que, quamquam in illis quoque nostri excellunt, sed de politioribus illis divinioribusque studiis, quorum excellentia maior et gloria sempiterna immortalisque habetur, et loquor et sentio.

Quis enim vel nostra vel superiori etate poetam aliquem nominare potest nisi florentinum? Quis hanc peritiam dicendi iam plane amissam in lucem atque in usum vitamque revocavit preter cives nostros? Quis latinas litteras prius abiectas atque prostratas et fere demortuas agnovit, erexit, restituit, ab interitu vendicavit nisi civitas nostra?

Quare si Camillus recte conditor urbis romane dictus est, non quia condiderit eam ab initio, sed quod amissam occupatamque restituerit, cur non eadem ratione civitas hec nostra latine parens lingue merito nuncupetur, quam perditam dudum ac profligatam in suum nitorem dignitatemque restituit?

Atque ut Triptolemo triticum exhibenti quicquid postea natum est attribuimus, ita civitati nostre quicquid litterarum politiorisque discipline ubique coaluit ferri debet acceptum.

Iam vero grecarum litterarum cognitio, que septingentis amplius annis per Italiam obsoleverat, a civitate nostra revocata est atque reducta, ut et summos philosophos et admirabiles oratores ceterosque prestantissimos disciplina homines, non per enigmata interpretationum ineptarum, sed de facie ad faciem intueri valeremus.

Denique studia ipsa humanitatis, prestantissima quidem atque optima, generis humani maxime propria, privatim et publice ad vitam necessaria, ornata litterarum eruditione ingenua, a civitate nostra profecta, per Italiam coaluerunt.