Jump to content

Oratio in honorem Iohannis R.R. Tolkien habita

Unchecked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Oratio in honorem Iohannis R.R. Tolkien
1972 habita
editio: incognita
fons: Vox Latina 57


CLXVII esse mundos dixit Plutarchus quid sibi voluerit licet nesciam, at certe censeam poetarum ficta vel factis esse potiora et nomine digna mundi, qualia sunt Odyssia Comoedia Glorianeis Alicia Oxoniensis. Hic autem mythographiam qualem sibi toga gens Graia per multa saecula elaboravit unus novam explicuit, tria per aeva regum successionibus perpetuam, sua regionum, sua linguarum diversitate multifariam, varia rationabilium et bestiarum beluarumque progenie locupletem. Terra vero huius media, ut quae Aquiloniis e radicibus creverit, Mediterraneo ab orbe adeo distat ut Latine vix possit enarrari. Quomodo enim animal illud unde coeperat, sive semihominem sive fovearum habitatorem, rationale loquax erectum vestitum sine cauda in cuniculis commodis immo opiparis rure degere solitum, cununculum (nisi quod semel cuniculina estur) dicam an homiculum? Scripturam autem Runicam (sive arcanam) quam tam pulcre exarat, a Punica confitendum est longius per Venetos Raetosve derivatam, nec non fortasse (pace dixerim Caroli Onions, olim collegae) unum monstrorum genus nomine a Graeco detorso nuncupari κοβάλους.

Tu cum Horatio ‘nocturnos lemures portentaque Nordica’ et Orcos rides? At venerantur plurimi, praesertim ultra Oceanum, Terram sine deorum cultu Providentia tamen Dei ita rectam, ut potentia brava nisu ingenti demum deturbetur. Nempe fibulam cum fabula sibi adnectunt ‘vivit archimagus’ inscriptam, et, ut vel ego etymologiam temptem, insane quam acriter excolunt, Tolkienalia et acta trimestria agunt. Quin Academia quaedam omnia huius opera epistulas reliquias undique corradit ita ut perpessus esse videatur non dicam apotheosin sed certe apodiphilosin vel apophidiosin. Hanc autem ad Academiam Anulorum Dominus quid attinet? Nempe solidiora doctrinae argumenta a Professore per annos XX linguae Anglo-Saxonicae, per XIV insuper litterarum Anglicarum Mertonensi poscimus et possidemus; nam ante annos I dialectum Mediae Angliae ad occasum vergentis scrutatus in forma vocabularii edidit docuitque insuper qui ipsius praeclara reperta divulgarent; poesis quoque illas difficiles, de Gavanio equitem viridem obeunte, de Margarita mortua, nec non Regulam Inclusarum edidit explicuit Anglice reddidit. Iudicia etiam edixit pauca quidem sed aurea, sed magni ponderis. Quos libros omnes ut in capsis patentibus vel ter notatas prope reperies, postulare tamen debes quos tot studiosi adripiunt. Philologus Galfridum Philologum illustravit; mox grande epos nostrum defendit, arma contra criticos pro monstris sumpsit ut mox sua fingeret; deinde principem de proelio Maldonensi ita reduxit ut normam militis perfecti sive regis sive propugnatoris acu pungeret. Reducem nunc ipsum e latebris quibus flabella ista vel flagella eludebat, decimo post anno quam amici libro natalicio ornant, iam octogenarium laeti salutamus, in votis habemus ut in senectute tam viridi ‘in via prorsus ducente’ multa tam in philologia quam in fabulis sit deprompturus.

Praesento vobis Ronaldum Tolkien, olim manuballistarium, mox professorem nostrum per annos XXXIII duabus in cathedris, collegii Exoniensis nec non Pembrocensis socium honoris causa, Litterarum Doctorem compluries alibi creatum, in Thule insula Litteratorum Consortii socium, Doctorem Fabularem, ut admittatur ad gradum Doctoris in Litteris honoris causa.