Jump to content

Oratio pro correptione vitae

Checked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Oratio pro correptione vitae
Saeculo VIII

editio: Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 83

Oratio pro correptione vitae (Auctor incertus), J. P. Migne

1. (1261A)Deus omnium mirabilium auctor, misericordiarum Pater, et consolationis, in tribulatione refrigerium, cujus gratia praeventus homo sua peccata considerat, plangit, et emendat; cujus respectu et munere incipit vel bonum facere, vitare malum, et refutare, sequi justitiam, et declinare ab iniquitate, desiderare perennia, et horrescere peritura, confiteri misericordias tuas, et abnegare impietates suas; quia nihil proprium habet homo, sed conversio et profectus illius donum tuum est; nec a se quisquam potest corrigi, sed a te; dicente propheta: Scio, Domine, quia non est hominis via ejus, nec viri est ut ambulet, et dirigat gressus suos (Jerem. X, 23); et Apostolus ait: Non volentis, neque currentis, sed miserantis est Dei (Rom. IX, 16); et ipse dicis: Miserebor cui voluero, et clemens ero, qui [Vulg., in quem] mihi placuerit (Exod. XXXIII, 19).

2. Adesto igitur supplicationibus meis, intende deprecationem meam. Et quod expeto perfice propitius, (1261B)et intende placatus. Tu enim abstraxisti me de laqueis mundi, et eduxisti me de retiaculo peccatorum. Tu reserasti os meum ad confitendum tibi, cum essem peccatis omnibus obligatus; et fecisti intelligere me quomodo aut pro quibus obsecrarem te. Posuisti fiduciam in corde meo postulandi necessaria animae meae, quoniam (ut propheta dixit): Volens misericordiam reverteris, et misereris, obliviscens mala hominum, et peccata benigni ate pertransiens (Mich. VII, 18, 19); et ipse dixisti: Petite, et accipietis; quaerite, et invenietis; pulsate, et aperietur vobis (Matth. VII, 7).

3. Qui enim peti se et pulsari licentiam tribuit, dare sine dubio et aperire paratus est; nec est avarus (1262A)ad impertiendum, qui petere clamat non habentibus; ac per hoc ipse se postea poenitebit egere, qui ad dandum sibi a dispensatore congruentia remedia modo neglexerit impetrare. Ideo silere nequeo tactu gratiae supervenientis admonitus. Nam fateor, Domine, quod indignum me praevenit misericordia tua, et dum grabato multorum peccatorum saeculi hujus mortifero quodam jacerem sopore depressus, misisti gratiam tuam cum flagellorum strepitu suscitare damnabili torpentem segnitia, ut apertis oculis expergefactus, dum in me nihil victus boni operis recognoscerem, venirem ad te, vitae petiturus alimoniam, ne me egestas superveniens in novissisimo praefocaret.

4. Idcirco consurgens ad te lamentationum clamoribus prece multifaria 359 pietatis tuae pulsans auditus, per alphabetum, quod praemisi, singulas ejus litteras rigans [ Forte, rigo] flumine lacrymarum. Compulit enim me pavor judicii tui flere diutius, (1262B)et gratia tua fecit fiducialiter exorare, credens quia in te Deo meo transgrediar murum omnium iniquitatum mearum, quae circumdederunt me, atque, praereptus angustiarum mearum afflictionibus, pertranseam ad amplitudinem latissimae jucunditatis, scilicet non hujus saeculi, sed futuri. Hanc ob rem non desinam exorare te, donec miserearis mei, et salves animam meam; quae confitetur tibi hodie in convalle sita plorationis, quia introduxisti me; quia non meo merito, sed tuo dono ad arctissimae poenitentiae claustra perveni, et in fontem lacrymarum illius ingressus sum, varias nequitiae maculas lavaturus, quae nondum me petente, sed te praestante, mihi collata est, tuaque misericordia (1263A)procurante, (cum) necdum eam quaererem, inveni.

5. Ecce jam non minimo tempore in aestu afflictionis ejus desudo, sub districtionis ejus regula laboro. Cum ipsa contendens quotidiana examinatione discutior, pressura illius magnos mihi gemitus trahit, et flere me quia deliquerim, magis magisque compellit, et gratias tibi referre jugiter docet pro patientia tua magna, qua diutius sustinuisti me lascivientem, et servasti tempus correctionis, quo relicta praevaricatione converterer, ne peccatum incessanter persequens, in aeternum cum peccato perirem; et nunc misericorditer erudiens me in virga tua, operaris salutem meam, subtrahens de corruptione vitam meam, et animam de interitu, ut scirem electionem bonorum iniqua praetergredi.

6. Et hoc confidens spero, quia sicut induxisti poenitentiae tribulationes, ita et indulgentiae miserationes im ertias. Non solum autem, sed et benedico nomen sanctum tuum, quia distulisti eventum mortis, (1263B)ne in peccati torpore ad poenam sempiternam desiperem; et subvenisti mihi de longe providens remedium curationis meae, eo quod ulcere pestifero laceratam animam meam hujus poenitentiae medicaminibus tradideris sanandam. Bona enim mihi est stimulatio illius, quae offensiones praeteritas fugere docet, et futuras cavere me praemonet. Leve reputo jugum oneris ejus, quia graviores tollit cruciatus quam inferat, et dum temporaliter premit, aeternaliter redimit.

7. Amabilia sunt mihi vincula illius, quae nunc in parvo ligant, ut abs lutum in perpetuum faciant. Placitae sunt exteriores sordes illius, eo quod earumdem scabrositate interius anima piaculis emundetur. Et suavior nunc mihi est ejus amaritudo, quam dulcedo luxuriosae vitae in praeterito, quia per illam vitam anima praefocatur, per istam vero ab hujusmodi morte resurgitur. Quod illa sordidavit, ista diluit. Quod cruentavit illa, medetur et sanat haec. Si enim noxium exterius cernerem in corpore vulnus, aut aliquem intrinsecus sentirem viscerum dolorem, ocius omnino (1263C)ad medicum currerem, secandam cum doloribus ferro traderem carnem, et ignito cremandam cauterio, atque causa reparandae salutis amarissima bibere non recusarem antidota.

8. Cur ergo ista moleste feram, per quae anima de sempiterno interitu 360 saluti perpetuae restauratur? Quid retribuam tibi, Deus piissime, amator hominum et clemens justificator peccatorum, pro his quae praestitisti mihi? Calicem salutis accipiam, nomen tuum obinde cum laudibus in vocabo; in viam vitae reduxisti gressus meos, grates tibi referre non desinam. Haec est enim via per quam de inferis ad coelum recurritur, de peccato ad justitiam reditur, de offensione ad tuam gratiam revocatur; et ut in brevi concludam, omnis ruinae haec est reparatio. Haec denique, orante Publicano in templo, superat justitias Pharisaei, in hac reddit justiorem; haec Lazarum per flagella temporalia ad requiem deduxit aeternam.

9. Tibi, Domine, laus et gloria, qui percutis et sanas, (1263D)vulneras et mederis. Das dolorem transitorium, et post paululum aeterna jucunditate refrigeras, quoniam justus, et pius es: justus, quia nequaquam delinquenti parcis; pius autem, quia poenitenti misericordiam non subtrahis: item justus et pius es, quia prius hic hominem a peccatis emendas, et postea ab aeterno supplicio liberas. Peccatori enim, ut praetuli, non parcis, dum eum aut flagello temporali ad purgationem feris, aut judicio aeterno puniendum relinquis, aut ipse in se homo poenitendo punit quod male commisit, ac perinde est quod delinquenti parcere nequaquam diceris. Nullum enim peccatum impunitum relinqui potest, quoniam poenam peccata merentur; sed aut punit hoc homo, et liberas eum tu; aut si ille distulerit, punis tu, juxta quod dicit Apostolus: Si nos ipsos judicaremus, non utique judicaremur. Quasi diceret: Si nos in hoc saeculo a peccato discerneremus, poena nos peccati futura non plecteret.

10. Necesse est ergo homini punire peccatum, ut (1264A)aeternum non incurrat supplicium; nam a punitione poenitentia nomen accepit, quasi punitentia, dum ipse homo poenitendo punit quod male admisit. Nam nihil aliud agant quos veraciter poenitet, nisi ut quod male fecerint impu itum esse non sinant. Eo quippe modo sibi non parcentibus tu parcis, cujus altum justumque judicium nullus contemptor evadit. Perfecta est autem poenitentia, praeterita delere, et futura non admittere. Haec secundum similitudinem fontis est, ut si forte, impugnante diabolo, aliquod peccatum irrepserit, hujus satisfactione purgetur. Satisfactio autem est causas peccatorum et suggestiones excludere, et ultra peccatum non iterare. Ipsa autem poenitentia juxta qualitatem delictorum agenda est; nam sicut levia peccata occulta oratione delentur, ita gravia coram Ecclesia per poenitentiam et satisfactionem remittuntur.

11. Unde quia poenitentiae satisfactio judicio tuo, non humano pensatur, et occulta est indulgentiae tuae (1264B)miseratio, flere sine intermissione necesse est. Nec unquam de peccato securitatem habere poenitentem oportet, quia inimica illius haec est; parturit enim illi negligentiam, et negligentia saepe insollicitos ad vitia transacta reducit, sed tantum debet esse promptus ad poenitendum, quantum et pronus ad peccandum exstitit, tantoque sublimius per humilitatem proficere, quanto inferius per elationem noscitur prolapsisse; et non solum plangere quia malum quod 361 non debuit fecit, sed etiam quia bonum non gessit quod debuit. Cautissimum enim haec res, non inertem justificat operarium; poenitentia enim vera in omni sancto opere sollicitius anxiatur.

12. Non habet omnino risus, fabulas vanas non recipit, neque desideriis inquinatur, factisque protervis; terrena non concupiscit, coelestia desiderat, de fine suo cogitat, judicium futurum semper intendit, et qualiter coram Deo digne appareat, hoc quotidie sibi procurat; soli Deo militat, in nullis mundi negotiis involvitur. In vigiliis et orationibus frequentissima (1264C)est, in jejuniis exercitata, in cibo et potu moderata, in labore, et lectione assidua, in charitate perennis, in castitate perpetua, in sermone verissima, in juramento continens, benigna est, et patiens, invidia non succenditur, ira non superatur, cavet jactantiam, humilitatem amat, contumeliam non rependit, odit avaritiam, fugit vanam gloriam, superbiam detestatur, gaudia respuit, gemitus, suspiria, et tribulationes amplectitur, sciens quia misericordia tua non negligentibus, neque ridentibus conceditur; sed afflictis et contritis corde donatur, sicut ipse ais: Beati, qui lugent, quoniam ipsi consolabuntur (Matth. V, 5). Et iterum: Vae vobis, qui nunc ridetis, quoniam lugebitis, et flebitis (Jac. IV, 9, 10). Et Apostolus: Miseri, inquit, estote, et lugete, et plorate; risus vester in luctum convertetur [Vulg., convertatur], et gaudium in moerorem. Humiliamini ante Dominum [Vulg., in conspectu Domini], et exaltabit vos.

13. Certum sane est quod omnis culpa fletu resolvitur, (1264D)si renovata morum pravitate, transacta malitia non repetatur. Nam non sufficit a malo discedere, nisi subsequatur bonum etiam operari; sicut scriptum est: Declina a malo, et fac bonum (Psalm. XXXVI, 27). Et alibi: Quiescite agere perverse, discite benefacere (Isai. I, 16); quatenus peccato satisfactio poenitudinis opposita, simulque praeterita malitia, succedente bonitate cooperta et obvoluta, pereat, et minor inventa mortificetur. Quamobrem quia per satisfactionem fletus lapsa rursum erigitur anima, et hujuscemodi lavacro nitoris pristini recipit dignitatem, expedit mihi augere fletus, et celebres facere lacrymas super crebro repetitas iniquitates meas, quas innumerabiliter frequentavi. Non enim mihi plorasse sufficere puto juxta copiam delictorum; plangam ob hoc assidue in amaritudine delicta mea, si forte tibi placeat usquequaque mundare me ab illis. Utinam mei capitis in cruorem latices verterentur, et pro lacrymis sanguinem funderem; ut crudelia (1265A)peccata crudelibus lamentis abstergerem, quibus me olim ignava fatuitate nequiter vulneravi.

14. Immensis idcirco taediis satagens evertitur anima mea, quae etiam exaruit formidine tui furoris exterrita. Conversa est in succum absinthii vita mea, felle et aceto redundant viscera mea, doloribus profundis corrumpuntur praecordia, suspirium suspirio excipitur, et gemitus in gemitum irruit. Timore futurarum poenarum, et praesenti flagellorum aerumna incurvatus, et humiliatus sum usque in finem; nec possum onere multiplici praegravatus caput erigere. Stat mors, stant et immensa crimina coram oculis meis; et res nulla non est, unde possit esse redemptio. Ob hoc ineffabiliter conturbatus, nec regimine utor, nec consilium angustia 362 pressurae usque in desperationis perducit articulum, et velut in araneae filo consistens status mentis nutat, ut subruat, interdum timens propter austeritatem culparum, ne nolis ignoscere, interdum confidens (1265B)propter lenitatem misericordiarum, quia statuas liberare; et inter spem et metum non est parva commotio cordis mei, quia si vis perdere, incitat justitia, si autem vis salvare, invitat misericordia; et licet flagella praesentia conversum a peccatis absolvant, mens tamen ideo titubat, ne plagae meae non sufficiant ad expurganda omnia delicta mea; et tamen sapientiae tuae subtilitas ita exterius irrogat poenas, sicut interius prospicit culpas.

15. Sed quis de judicio tuo poterit esse quietus, cum apud districtionem examinis tui nec justitia justi secura sit? si etiam de otioso sermone reddenda est ratio, quomodo securus ero, qui principalia mala commisi? Non est omnino securitas in mente mea a vultu judicii tui, neque pax in conscientia mea a facie peccatorum meorum. Ideo magna est, velut mare, contritio mea, quia pessima est plaga mea. Quaero portum evasionis, et nequaquam reperio quomodo regredi (possim) de pedica deceptionis Satanae; illaquaevit pedes meos, et nullo modo praevaleo. Vociferor (1265C)dolorum multitudine superatus, et non est qui eruat. Laboro in luctu et gemitu compeditus, et desertus in angustia carceris, nec est qui consoletur. Heu me! heu miserum et infelicem! quem poenae justissimae terrent, quem ultiones dignae comminuunt, quem flagella et jurgia recte collidunt, quem variae miseriarum afflictiones opportune depopulantur, quia peccavi nequiter, deliqui crudeliter, erravi vehementer, corrui fortiter! Vae mihi, qui me tantis malis pollui, tanto malo foedavi, qui non sapui evitare, ne biberem de veneno calicis diaboli, quod necavit animam!

16. Et modo non indigerem denuo vivificari, qui circumspectissime non custodivi ne transfoderer lanceis illius, et essem modo sine vulnere, et non quaererem medicinam, qui non intellexi ut fugerem, et non irretirer laqueis ejus, ut essem modo liber, et non clamarem pro resolutione. Infelix ego homo, quis me de tantis nexibus liberabit, et de discrimine (1265D)mortis hujus, nisi gratia tua, Pater omnipotens, per Jesum Christum Dominum nostrum, quem posuisti redemptionem in salute mundi; et in cujus justitia et sanctificatione omnis deletur iniquitas, et mortis evacuatur imperium? qui factus est (ut propheta dicit) petra refugium herinaciis (Psal. CIII, 18), id est, susceptio et salvatio peccatoris, de quo et Joannes ait: Si quis peccaverit, adv catum habemus apud Patrem Jesum Christum justum, et ipse est propit atio pro peccatis nostris, non pro nostris tantum, sed etiam pro totius mundi (I Joan. II, 1); in quo omnis est a te constituta salvatio, dicente Petro Judaeis: Non est in alio aliquo salus; nec aliud nomen est sub coelo datum hominibus, in quo oporteat salvos fieri. Qui habet clavis mortis et inferi, qui reserat portas abyssi, et claudit ostia tenebrarum, aperit, et nemo claudit, claudit, et nemo aperit; cui dedisti omnem potestatem in coelo et in terra. In cujus nomine omne genu flectitur coelestium, 363 terrestrium et infernorum; qui (1266A)est vir voluntatis tuae; in cujus manu perficitur omne quod est placitum coram te. Qui cum sit splendor gloriae, et figura substantiae tuae, portans omnia verbo virtutis suae, sedens ad dexteram tuam, purgationem peccatorum faciens, et te pro peccatoribus interpellans, qui est universae rei principium et finis (Act. IV, 12; Apoc. I, 18; III, 7; Philipp. II, 10; Hebr. I, 3).

17. Quia et ante eum nulla exstiterit creatura, et per ipsum facta coepit esse universa creatura, et ipse erit consummatio omnis creaturae, cum finem mundo, et judicium dederit; quoniam ipse est vir, quem praeparasti judicare vivos et mortuos, nec judicas tu quemquam, sed omne judicium dedisti ei; qui solus habet potestatem perdere, et liberare, quia complacuit tibi in illo; exaltasti eum super omnes coelos, et super omnem principatum, et potestatem, et dominationem, dans illi gloriam et honorem, constituens eum super omnia opera manuum tuarum, et subjiciens universa sub pedibus ejus; per quem facta et (1266B)condita sunt omnia in coelis, et in terra, visibilia, et invisibilia, a quo continentur, in quo constant universa; per quem fundasti terram, stabilisti coelos, conclusisti abyssum, vallasti mare; quia sapientia, et consilium, virtus, manus, et dextera tua ipse est, concreante et convivificante, cooperante atque convivificante omnia, et quae sunt in omnibus, Spiritu sancto, qui a te et ab eodem filio tuo procedit ineffabiliter; cui et ego ab ineunte aetate fideliter credidi: cui et peccasse confiteor, et a quo veniam profunda cordis humilitate deposco.

18. Unde, Domine mi Jesu, quia multae sunt miserationes in manu tua, et non pateris perire quemquam, sed omnes vis salvos fieri, et ad agnitionem veritatis venire; quoniam exsecrando mortem non laetaris in perditione vivorum; neque vis interium hominis, sed salutem, et ob hanc causam te ipsum humilians, cum esses Deus, ut homo inveniretur, qui utique perierat, fieri homo dignatus es. Ad te mihi redeundum esse de praevaricationibus meis opportune (1266C)decrevi; suscipe me in manibus tuis revertentem cum fletibus coram te; excipe dignanter preces confessionum mearum, et salva confitentem; noli contemnere poenitentiam, Domine, poenitet me errasse, et doleo nunc stulte dudum perpetrasse nequissima; sed noli a me avertere faciem tuam, quia, si vis, potes me mundare; tibi enim mortificandi, et vivificandi, et liberandi, ligandi et solvendi potestas est; animam meam diversorum criminum tradidi nexibus illigandam, quam et scelere pessimo, sicut inspicis, vulneravi; solve, Domine, solve jam vincula colli mei, quibus ad te diu clamo multipliciter obligatus, et enudato vulneri miseratus adhibe medicinam.

19. Redde mihi pristinam sanitatem; et vivat anima mea remedio tui. Dirum siquidem arguas vulnus meum, nec ego dirum esse diffiteor, te tamen hoc medicari indubitanter posse confido; quia nihil esse tibi difficile, nihil impossibile credo; eo quod omnia (1266D)possibilia apud Dominum, te perhibente, didicerim, cum transire camelum per foramen acus facile protestaris. Deliqui, Domine, deliqui multum, et hanc ob causam, sicut ipse praecernis, tribulationes meae dilatatae sunt, nocte et die torquentes 364 cor meum. Non enim culpae meae, vel peccatorum parva congeries, ideo multi gemitus mei, et mens mea magnae perturbationis eversione moestissima; sed consideratione magnarum et innumerabilium miserationum tuarum a labe discriminis surgere paulatim renitens me direxit ad spem indulgentiae pietas tua, ut in fide nihil haesitans, petam veniam, et non moriar, sed vivam.

20. Ideo reversus ad percutientem me, et habentem potestatem super plagas meas, te scilicet, et Dominum meum, curvo tibi genua mea, et sedula oratione cum confessione poenitudinis in contritione jejunii deprecor te, dans gloriam nomini tuo in laude et benedictione frequentissima. Hoc enim docuisti (1267A)me in solitudine conclusionis meae. Nunquid non hoc modo reparabis casus ruinae meae? credo plane quod facias. Habeo igitur spem in confessione, in qua constantissime solidatus nec desperavi, nec desperabo, sed perfecta utor fiducia; qua erasa, et abolita de corde nequitia, possim, postulatione praemissa, ab omni morte criminum per te reviviscere, et omni colluvione peccatorum, interjecta confessione, purificari, quia fidelis es in verbis tuis, et quae processerunt de labiis tuis non facies irrita; non sunt enim consummatae miserationes tuae; neque praecisa est in hac vita quocunque casu ruentibus surgendi fiducia; quoniam in omnigeno peccato posuisti reditum, et servasti poenitentiam in remedio peccatoris: Nolo, dicens, mortem impii, donec revertatur, et vivat (Ezech. XXXIII, 11). Et iterum: Si dicente me ad impium, Morieris, et conversus ab impietate sua poenitentiam egerit, justitiam fecerit, in mandatis vitae ambulaverit, et reliqua, vita vivet, et (1267B)non morietur (Ibid., 14).

21. Et in Jeremia: Repente loquar adversus gentem, et adversus regnum, ut eradicem, et destruam, et disperdam illud; si poenitentiam egerit gens illa a malo suo, quod locutus sum adversus eam, agam et ego poenitentiam super malo, quod cogitavi ut facerem ei (Jerem. XVIII, 7); et caetera. Rursumque: Ecce ego fingo contra vos malum, et cogito contra vos cogitationem, revertatur unusquisque a via sua mala, et dirigite vias vestras, et studia vestra. Qui dixerit, Nequaquam, desperavimus, post cogitationes nostras ibimus, et unusquisque pravitatem cordis sui mali faciemus. Et ad Jerusalem cum promo populo omni crimine sceleratissimo aetate post idola declinante retinere dicis (Jerem. II, 23): Vide vias tuas in convalle, scito quid feceris, cursor levis explicans vias tuas; onager assuetus in solitudine animae suae attraxit ventum amoris sui, nullus avertet eam (Vide Isidoriana, loc. cit., n. 31).(1267C)

22.Vulgo dicitur: Si dimiserit vir uxorem suam, et recedens ab eo duxerit virum alterum, nunquid revertetur ultra ad eam? nunquid non polluta et contaminata erit mulier illa? Tu autem fornicata es cum amatoribus multis; tamen revertere ad me, dicit Dominus. Leva in directum oculos tuos, et vide ubinam prostrata sis; tu qui sedebas exspectans eos, quasi latro in solitudine, polluisti terram in fornicationibus tuis, et in malitiis tuis; quamobrem prohibitae sunt stillae pluviarum, et serotinus imber non fuit; frons mulieris meretricis facta est tibi, noluisti erubescere. Ergo saltem amodo voca me, pater meus, et dux virginitatis meae tu es. 365 Nunquid irasceris in perpetuum, aut perseverabis usque in finem?

23. Et iterum: Revertere, adversatrix Israel, ait Dominus, ad me, et non avertam faciem meam a vobis, quia sanctus ego sum, dicit Dominus, et non irascar in perpetuum. Convertimini revertentes, quia ego vir vester assumam vos, si abstuleris offendicula tua a facie mea, non commoveberis (Jerem. III, 12). Ipse autem per Jeremiam, (1267D)permanenti in scelere populo, nec velle [ Forte, volenti] reverti adhuc retinendo patientiam dicis: Noli subtrahere verbum, si forte audiant, et revertatur unusquisque a via sua mala, et poeniteat me, quod cogitavi facere eis propter malitiam studiorum suorum. Et in Isaia dicit: Ego sum qui loquor justitiam, et propugnator sum ad salvandum. Si revertamini, et requiescatis, salvi eritis. Et iterum: Revertere ad me, non obliviscaris me, et redimam te. Ego sum, ego sum ipse qui deleo iniquitates tuas propter me, et peccatorum tuorum non recordabor; scio enim quia praevaricans praevaricabis, et transgressorem ex ventre vocavi te; propter nomen meum longe faciam furorem meum, et laude mea infrenabo te, ne intereas.

24. Et iterum peccatoribus, ut per poenitentiam abluantur, ait: Lavamini, mundi estote, auferte malum cogitationum vestrarum ab oculis meis; quiescite agere perverse, discite bene facere; et reliqua; et si fuerint peccata vestra quasi Phoenicium, velut nix dealbabuntur, (1268A)et si fuerint rubra, quasi vermiculus, velut lana munda erunt. Et praevaricanti, ac delinquenti populo, et nolenti converti, de quo jam dixeras ut pro immanitate facinorum ira tua disperderes eum, in Osee dicis: Conversum est in me cor meum, pariter conturbata est in me poenitudo mea, non faciam in furore irae meae. Non convertam, ut disperdam te, quoniam Deus ego, et non homo, in medio tui sanctus (Ose. XI. 8). Si enim averso populo, nec poenitenti, qui, te relinquens, omnibus se abominationibus, et impudicitiis, et idolis subjecerat, tanta patientia sustinens, talem misericordiam obtulisti, quantum placabilior esse poteris super eum qui non est aversus abs te, et pro peccato suo poenitens incurvatus deprecatur te?

25. Recte idcirco alius propheta clamat: Convertimini ad Dominum, quia benignus et misericors est, patiens et multae misericordiae, et compraestabilis super malitia (Joel II. 13). David autem ait: Miserator et (1268B)misericors Dominus, patiens et multum misericors non secundum peccata nostra fecit nobis, neque secundum iniquitates nostras retribuet nobis (Psal. CII, 8). Et in Salomone: Misertus est Dominus poenitentibus (Eccli. XII, 3). Et rursum: Quoniam pius et misericors est Dominus, et remittens in tempore tribulationis peccata omnibus exquirentibus se in veritate (Eccli. II, 13). Hinc etiam cum prophetae testimonio Apostolus exhortatur, dicens: Hodie si vocem ejus audieritis, nolite obdurare corda vestra; non enim habemus pontificem, qui non possit compati infirmitatibus nostris; adeamus ergo cum fiducia ad thronum gloriae ejus, ut misericordiam consequamur, et gratiam inveniamus in auxilio opportuno (Hebr. IV, 7). Tu autem, Domine, laborantibus in iniquitate, et oneratis pondere peccatorum clamas: Venite ad me omnes qui laboratis, et onerati estis, et ego vos requiescere faciam (Matth. XI, 28). Et multa alio hujusmodi, quae de omnibus Scripturis scribere longum est.

(1268C)366 26. Tantae igitur patientiae, tantarumque misericordiarum Dominum desideranter quaeram, audacter adeam, libenter sequar, fortiter amplectar, humiliter teneam, nullatenus dimittam, fiducialiter deprecabor, in cujus miseratione, et misericordia patet mihi per poenitentiae viam ad vitam de morte regressio, ad coelum de inferno recursus, ad lucem de tenebris aditus. Hoc ergo inprimis, Domine, peto, et sic ad reliqua transeam: da mihi devotissimam ad poenitendum mentis intentionem, quae sit acceptabilis, et placita coram te; da humilitatis compunctionem, ut suspiret mens mea ex affectu tuo, et ingemiscat in vulnere suo cordis resoluta duritia. Excita omnes sensus praecordiorum meorum, ut clament ad te internae vocis fortitudine, si forte quandoquidem audias deprecantem, commoveantur suspiria pectoris mei, et sonet in auribus tuis murmurans gemitus. Relaxa oculorum meorum habenas, et largo fontis manantes flumine palpebrae meae profluant aquas, ut piacula cunctorum criminum abluantur (1268D)impetu lacrymarum, currantque sine defectu tramites venarum capitis mei, donec abstergatur omnis immunditia iniquitatis.

27. Repleatur os meum veracissimae confessionis sermonibus, quibus delectatus et parcere clementer studeas, et praestare veniam non moreris; fiatque mihi fructuosa poenitudo mea, gaudium ex luctu parturiens, ex indigentia indulgentiam afferens, et ex labore requiem adducens, quatenus augusto calle carceralium afflictionum ad vitae me perducas introitum, et catenae ferreae vinculo resolutionem facias accipere peccatorum. Ecce, Domine, tempus instat confessionis, et dies remissionis adsunt, quibus promissa venia petentibus condonatur; quid enim amplius tibi confitear, et cum omnibus iniquis me esse non denegem nequiorem, quos comparatione mea justos esse constitues? quia nullius sceleris peccatorum, nullius facinoris defuit vitium, cujus me sordibus non coinquinaverim, cujus non sim pollutus (1269A)contagio: praeceps ad libidinem, improbus ad petulantiam, frequens ad luxuriam, inverecundus ad fornicationem, crimen quotidie crimini superponens, non cessavi pessimis deteriora contingere, voluntate dirus, mente pravus, moribus inhonestus, corde pollutus, et labiis blasphemus, iracundus et contumeliosus.

28. Propter quod confundor, et erubesco nunc extollere oculos, indignum me videre coelestia sidera judicans. Sed fac propter gloriam nominis tui, Deus meus. Pone mihi confitenti tibi veniam in salutem, et indulgentiae concede remedium, ut propitius effectus, atque placabilis, deleas universa facinora peccatorum meorum, et non requiras iniquitates meas, quas juventutis, et ignorantiae meae gessit aetas lubrica, rudis, lasciva, vana, et insipiens, ad malum prona, ad bonum pigerrima, velox ad mortem, ad vitam difficilis, cui exosa sunt opera lucis, et tenebrarum amatissima, quae cadere diligit, surgere negligit; (1269B)amara est illi salus, et dulcis perditio; solve, Domine, reum inexplicabilibus nodis astrictum, et, abruptis laqueis criminum, abire facito liberatum, ut salves me in bona voluntate tua, et non peream in mea malitia, neque descendam in infernum, unde ultra non est ascensio; quia copiosior est misericordia tua, 367 quam peccatorum meorum abundantia. Et amplius tu benignissimus, quam ego nequissimus. Ego quidem malignus, et praeceps, tu autem mitis, et patiens; ego ad corruendum pronus, et fragilis, tu ad erigendum promptus, et fortis. Si retro gesta respicias, periturum illico censeas; si velle praesens et votum intendas, credo quod salvare me judices, eo quod direxeris cor meum in desideriis tuis, quibus mentem meam ardentius servire conspicis, quia sitit te anima mea, pariter et caro delectatur.

29. Redime me, Domine Deus meus, ab omnibus angustiis meis, et placeat tibi de interitu eripere me. Revoca me de janua mortis, et reduc me in via aeterna, ut curram in semitam mandatorum tuorum, et (1269C)ambulem in veritate tua. Non me tenebrarum caverna retineat, non barathrum abyssi, vel antra concludant; sed patefacito mihi, lux lucis, aditum aeternae vitae. Resera portum, quia tu es Deus, contriti cordis excipiens lacrymas, et poenitentium acceptans humiliationem. Nec enim vocaberis in non peccantibus pius, sed cum conversus fueris impio, et peccatori misertus a malo. Semper corrui in deterius, et de malis in pejora defluxi; sed valde peritus es artifex, sciens de inutili utile tibi vasculum figurare; hoc est enim ab initio opus tuum justos ex iniquis efficere, et dignos ex indignis formare; erigere rursum elisos, et labentium antiquas reparare ruinas; quoniam, ut ipse protestaris, Non est opus sanis medicus, sed male habentibus (Matth. IX, 12); haec etiam causa fecit te in hunc mundum descendere, ut peccatores salvos faceres, quorum principalior ego sum; et si tunc inimicos adversarios aversos et impios cum doloribus tuae passionis salvos facere voluisti, (1269D)amicos nunc conversos et poenitentes perdere poteris? Absit. Delectat vere te, peccatoribus, si convertantur, indulgere, qui pro peccatoribus mortem non recusasti suscipere. Nam nequaquam pro iniquis crucem ascenderes, si iniquis parcere recusares.

30. Si enim legioni daemonum impoenitenti et sine lacrymis porcorum gregem expetitum non negasti, quanto magis animae fideli te fletibus imprecanti facilius concedere peccatorum veniam promptior eris? Fidus ob hoc tibi poenitentiae meae preces et lacrymas offero, salvabis me sicut et caeteros quos deliquisse poenitet. An infecunda remanebit ex me, vel in me solum arida, et irrita fiet fiducia, et promissio pietatis et indulgentiae tuae, per quam omnes salvantur conversae cognationes terrae? Nunquid in uno poenitente fiet insufficiens multa clementia tua, quae nunquam dando potest minorari, nec alicujus egestatis effectu coarctatur? Nunquid in me solum te continebis, ne postulata largiaris misericordiae fructu (1270A)factus sterilis? Num dolebis contra me in perpetuum, propter peccatum parvi temporis, quod tua providentia disponente exsecrans et abhorrens poeniteo, cum sim ego creatura ex terra et cinere corruptibilis, et mortalis, tu autem Deus creator incorruptibilis et immortalis? Nunquid obduratus in clementia attritum et humiliatum non exaudies, aut judicabis punire confitentem tibi, aut obsecrantem te disperdere censes? Non ita credam, nec velle te suspicabor, quia hoc impium, 368 et contra naturam divinae pietatis. Ideo supplex et confidens exoro misericordiam tuam, ut petitiones meas benigna voluntate perficias.

31. Inclina, Domine, aurem tuam, et audi, aperi oculos tuos, et vide desolationem meam. Vide afflictiones multas, et miserias, quae me, sicut plaustrum paleas, conterunt, sicut laneam tineae, devorant, sicut lignum putridum [ Forte deest ignis] consumunt; et furorem mitescens, suspende flagellum. Jam miserere mei, placare, et revertere, parce animae (1270B)meae, parce peccatis meis. Non me obliviscaris in finem, non mihi in perpetuum irascaris, non me usquequaque deseras, neque periturum ullatenus derelinquas, sed restitue mihi gratiam tuam, et salvum me fac in loco periculi, quo jacet caro mea praestricta ferro, percussa plagis, fatigata poenis, fessa languoribus, humanis deserta curis, segregata consortiis, quadris obserata lapidibus, in sterquilinio, et fetoribus justo judicio dedita, in tenebris et umbris mortiferis diuturnis exposita miseriis. Quae ipse cuncta prospicis, qui sedes super cherubim, et abyssos intueris.

32. Jam antiqua facta est et vetusta contritio, et percussio mea, nec est qui memoretur pietatis tuae, neque qui compunctus corde recogitet dicens: Jam propter Dominum miserebor mortalis, mortali aeternum dedit carcerem, ferrumque perenne. Ereptionis non est mihi misericordia reservata, judicio sum irrevocabili condemnatus, quia non dictum: Revertamur impertire veniam perituro. Recordare, Domine, (1270C)misericordiarum tuarum super me, et gravem hanc atque praeduram muta sententiam, quia tu dixisti: Non affliges in aeternum proximum tuum, quia misericordiam volo, et non sacrificium, atque contra impietatem, qua licet juste morior, tu tamen, quia pius es, clementer vitae para suffragium; impende, Domine, propitius divinum, ubi humanum recessit, auxilium; unicus tantum tibi relictus sum; et adjuva me solitarium. Non sis mihi alienus in diebus angustiae, neque derelinquas in tempore tribulationis, protegens custodire me non desinas, et fovens alere ne cesses.

33. Confirma oculos tuos super me, ne peream, tuere et salvifica me; esto animae meae simul et corpori vivificator, et vita, omniumque infirmitatum mearum sanator, et sanitas, ut vivam munere beneficti tui, et collaudem te in vita mea coram fratribus meis, donec placatus inspiratione tua, et quiescat indignatio tribulantis me, quoniam tibi potestas est, (1270D)ut hic corda principum corpori placentur inflectere, et illic a futuris poenis animam liberare, cui nemo dicturus est: Quid fecisti? nec quisquam resultabit judicio tuo, neque voluntati resistet; neque vero audebit arguere tunc quispiam reum, quem tu nunc a culpis suis feceris absolutum; sed erit sine aliqua contradictione beatus, sicut scriptum est: Beati, quorum remissae sunt iniquitates, et quorum tecta sunt peccata. Beatus vir, cui non imputavit Dominus peccatum (Psal. XXXI, 1, 2); et Apostolus: Si Deus, inquit, pro nobis, quis contra nos? Deus qui justificat, quis est qui condemnet (Rom. VIII, 33)? Proba me, Domine, proba me in camino humiliationis, quo diutius indignum examinas. 369

34. Rogo tantum ne reprobes noxias peccaminum comburere rubigines; perniciosos ustula criminum squalores, ut de adulterina plumbi commistione aurum purissimum et rutilans educas; et accelera, ut eripias me sic a flagello temporali; (1271A)culparum mearum excessus resera, ut nihil in futuro quod punias, sed quod beatifices, derelinquas. Hic me, Domine Deus, ab omnibus munda criminibus, hic ab omni vitiorum colluvione deterge, hic ab omni peccatorum vinculo solve, ut aut si viventem laxaveris, purificatus abeam, aut si vocare decreveris, usquequaque mundatus assumar. Tu meam animam in corpore positam rege, tu exeuntem a corpore suscipe, tibique in aeternum adhaerere concede, ut nullatenus pereat res per multas lacrymas commendata tibi Domino Deo et creatori suo. Quod si adhuc in carne mihi prolixior vita servatur, nova praeconiorum honestate componatur. Exue me foeditate omnium vitiorum, et indue dignitatem [ Forte dignitate] cunctarum virtutum, charitatis et benignitatis, humilitatis et continentiae injiciens intersere germina. Cupiditatis autem, et avaritiae, vanitatis et arrogantiae, irae et impatientiae, caeterarumque nequitiarum putridas amputa vetustates, circumcide (1271B)superflua, inhonesta deseca, elata deprime, noxia et infecunda recide, ut malignae arboris amaritudo bonos succos generet demutata; dulces tibi post molestiarum acerbitatem parturias fructus, ut quod non habuit prius natura, offerat amodo collatum ex gratia.

35. Peccandi a me fuga occasionem, et in exercitium boni excita sollicitudinem. Rursum peccandi tolle desiderium, et omnes exclude carnales affectus. Non sit in anima mea concupiscentia foedae libidinis, sed amor inhabitet pulcherrimae castitatis. Mundi hujus ambitio longe sit a me, ut impedimento illius a recto proposito non declinem. Tui tantum timoris et amoris opto in me gratiam semper inesse, quorum in fructu ab omni vitiorum mortalitate denuo reviviscam. Nam per timorem a malo receditur, et per charitatem bonum opus peragitur. Rursumque quod operatur charitas, per amorem custodit timor, ne pereat per elationem. Item charitas festinat, Deo conjungit, et timor non dimittit ab eo separari. Ipse (1271C)est timor sanctus permanens in saeculum saeculi. Noxiae prosperitates et amicitiae hujus saeculi non mihi appropinquent; adversitates autem tempera, ut possim sustinere, quoniam prosperitas dejicit, adversitas erudit; et saepe ad peccandum prosperitas animum illicit, adversitas autem et a peccato suspendit, et praesentem odire vitam atque futuram desiderare semper provocat, et suadet. In nullis ergo mundi negotiis me ulterius permittas involvi, sed tibi soli mititem, tibi semper serviam; te incessanter adorem, tibi die noctuque psallam. Malarum cogitationum semina, rorem et incentorem inutilium desideriorum ac bonae intentioni contrariorum repelle a me, et contra omnia tentamenta illius captiosasque deceptiones auxilii tui et detensionis pone praesidium, ut ad perseverantiam bonam inflexibilem me (diabolus) praecernens confusus abscedat.

36. Omnia peccata mea flere tantum, non desiderare permittas. Fac me 370 odire quae odis, amplecti (1271D)quae diligis. Obtemperet mens mea mandatis tuis, et voluntas mea voluntati tuae concordet, ut nihil turpe, nihil injustum, nihil inhonestum, nihil indecens vel impium in conscientiae meae delectamento obortum inhaereat; sed amore tuo intentio mentis anhelans justitiae et pietatis operam assequatur. Sit autem opus mundum, et oratio, sicut praecipis, in occulto, ut non ad oculum serviam quasi hominibus placiturus, legum tuarum admonita et patrum honestissima gesta scire me permitte, et lactis implere concede. Ab omni laqueo peccati me retrahe, et ab omnium errorum labe suspende. Disciplinae tuae repagulis semper astringe, et ne ulterius decidam, firmissime tene. Trahe me post te, et duc quocunque placet, et ne dimittas ullatenus retrogradum terga rursum diverti [ Forte, divertere]; sim in tuo timore sollicitus, in amore perfectus, in fide constans, in spe nullatenus dubius, dilectione proximi ferveam, odii ardore non urar, nec invidiae livore tabescam.(1272A)

37.Sanctum semper opus inspira ut cogitem, compelle ut faciam, suade ut diligam, confirma ut teneam, custodi ne perdam. Mater et regina septem principalium vitiorum superbia non ingrediatur, nec requiescat in domicilio cordis mei, neque soboles ejus mihi adhaereat, id est, gulae concupiscentia, fornicatio, avaritia, invidia, ira, tristitia, vana gloria. Da autem mihi e contrario profundam humilitatem, qua curvetur altitudo superbiae; da mensuratam abstinentiam, qua superflua ventris refrenetur edacitas. Da castitatem, cordis munditiam, qua immunda luxuria sopiatur; da velle largifluum ad erogandum eleemosynam, quo tenax avaritia respuatur. Da perfectae dilectionis amorem, quo zelus exstinguatur invidiae. Concede tolerantiae patientiam, per quam ira superata deficiat; tribue aeterni gaudii spem, quo tristitiae amaritudo demulceatur; fac deinde sic intrinsecus in mente de bono opere gloriari in te, ut vanae gloriae foris ex me procedat jactantia.

38. (1272B)Dona etiam mihi in omnibus tenere justitiam, magnanimitatem, temperantiam; et fac me cum simplicitate esse prudentem, ut et beatam vitam sinceriter agam, et malum prudenter refugiam; atque fraudulentam et deceptoriam astutiam diaboli, ne me per speciem boni fallat ut et discernere rationabiliter valeam, et praevidere; fac me post haec mitem et benevolum, pacificum et mansuetum, modestum et verecundum, reverentem et trepidum, aequum, et sine simulatione veridicum, et sine dolo rationabilem, bonisque concordem, in vigilis, et jejuniis, et oratione constanter strenuum; da etiam in mansuetudine moderatum habere sermonem, et amico subinde frui silentio, ut loquar quod condecet, taceam quod loqui non oportet; vel quidquid ex virtutum fructibus conferre dignaberis, mortificata jactantia, patrona servet humilitas.

39. Da sine aliquo errore pravae religionis immaculatam tibi servare fidem, et juxta fidem dignum (1272C)esse operarium, ut fidem rectam opere pravo non polluam; et quem bene credendo confiteor, male vivendo non denegem; quemque strenua fide sequor, actu negligentiae non offendam; fac me in sancto conversantem proposito sequi justitiam, diligere misericordiam, 371 amare veritatem, refutare mendacium, falsum nihil meditari vel loqui, te indesinenter timere, religionem venerari, pacem cum omnibus sine dolo tenere, discordes ad concordiam revocare, charitatem insimulatam offerre, nullum scandalizare, nulli me praeferre, sed inferiorem omni infimo judicare, principibus et potestatibus in nullo resistere, in omnibus obtemperare, reverentiam et honorem exhibere senioribus, obedientiam et charitatem aequalibus offerre, gratiam opportunae dilectionis junioribus ostendere, fraterna onera, sive pericula aequanimiter sustinere, amicum velut animam meam venerari, parentem et proximum sicut meipsum diligere, cunctisque simul prodesse, non (1272D)obesse, nulli nocere, nulli adversari, nullum calumniari, nulli offendiculum ponere, nullum judicare, nulli detrahere, nullum condemnare, nulli injuriosum esse, nullius carpere vitam, nullius explorare rectam semitam, de me tantum esse sollicitum, malum pro malo nequaquam rependere, injuriarum mearum, nec memorem ullatenus esse, nec vindicem, sed omnem bonitate superare malitiam, maledicenti benedictionem parare, adversa pati, non inferre, inimicum ut amicum diligere, convicia et contumelias irascentium sustinere, non rependere, injuriae cito oblivisci, offenso me festinanter ignoscere, ad veniam concedendam semper paratum esse, aliena non concupiscere, nec occasione qualibet auferre mea vero non habentibus misericorditer erogare, debitum debitori dimittere, reformare quod inique direptum est, pignus reddere mutuanti, et nihil alienum apud me retinere, esurientem deinde reficere, sitientem potare, hospitem colligere, nudum operire, (1273A)visitare languidum, requirere carceratum, consolari tristem, afflicto et lugenti compati, non habenti praebere necessaria, victum et vestitum dividere cum egeno, amplecti indigenam, fovere domesticum, amare peregrinum, redimere captivum, suscipere advenam, tueri pupillum, et orphanum, suffragari viduae, subvenire oppresso, praestare auxilium desolato, dirumpere colligationes impietatis, confractos relinquere liberos, et omne onus dirumpere, velut quaeque praeceptorum tuorum documenta declarant, ardenter exquirere, diligenter legere, prudenter tractare, festinanter exercere, desideranter implere.

40. Averte, Domine, a vanitate oculos meos, et transgressus meos ab injustitiae semitis. Non recipiant aures meae opprobrium adversus proximum; neque relicta veritate pruriant audire fabulas vanitatis, aut verba mendacii; neque lingua mea pruriat detrahere, aut maledicere principi, aut sacerdoti, (1273B)aut cuiquam subsequenter hominum. Non sit scurrilis, nec vaniloqua, non maledica, non dolosa. Non decipiam proximum, bonam dicens viam illius, cum maligna fortasse patuerit, sed, humili compassione commotus, loquar privatim veritatem, ut avertatur ab errore, et siquidem audierit, salvetur anima illius, et meorum (sicut scriptum est) operiatur multitudo peccaminum. Sim in audiendo festinus, in respondendo moderatus. Non scientia infler, non arrogantiae tumore distendar, sed sermone, et opere bono redundans, humilis semper existam, ut surgam, non decidam, erigar, non subtuar, ascendam, non descendam. Non 372 me laudes corrumpant, non vituperationes conturbent: non adulationes decipiant, non mendacia deludant; non prosperitas elevet, non adversitas curvet; non secunda opinio extollat, non sinistra dejiciat; non jucunditas mutabilem reddat, non tristitia dissimilem faciat; sed in omnibus sit vita mea aequalis, et vultus uno modo constans.(1273C)

41.In salute collaudem, in infirmitate gratias agam, in correptione non resultem, in flagello non murmurem; de bono opere non extollar, nihil boni facti mihi ascribam, pro nulla re in me glorier, neque confidam; sed gloria, spes, virtus, laus et omnis delectatio animae meae tu ipse sis; te corde credam, te laudibus confitear, te vox mea sonet, te lingua mea jugiter praedicet; tibi, non mihi placeam, tuamque non meam faciam voluntatem, et omnis mens mea te meditetur, te delectetur, et sequatur intentio, ut memetipsum abnegans sequar te cum cruce mea, perdere pro te promptus animam meam, ut per te inveniam illam, quatenus novum tibi hominem ex inutili vetustate, cunctis vitiorum vepribus concrematis, poenitentiae caminus restituat, et morum pravitate comptissimum extrema vitae [ Forte, vita] reformet, ut in hoc, abdicatis erroribus, nihil in me suorum antiquus hostis in futuro recognoscat, vel reperiat. Nunc itaque, Domine Deus meus, cum (1273D)magna exsultatione glorifico nomen tuum sanctum, qui persistens erudisti insipientiam meam, et emolliisti duritiam per flagratores tuos, donec vel invitus audirem voces tuas, me diutius clamitantes, et conversus sequerer praeconantem mihi juxta capitulum psalmi dicentis: In freno et camo maxillas eorum constringe qui non approximant ad te (Psal. XXXI, 9). (1274A)Et ego, Domine, cognovi et intellexi sonum clamoris tui, et reprehendens me conversus sum, et egi poenitentiam coram te, sicut haec dies prebat, idcirco in laudem tuam et consolationem meam prophetica tibi verba decantem: Castiga me, Domine, quia eruditus sum, quasi juvenculus indomitus.

42. Postquam enim convertisti me, egi poenitentiam; et postquam ostendisti mihi, percussi femur meum, confusus sum, et erubui, quoniam sustinui opprobrium adolescentiae meae, et recordatus sum Deo meo, et dixi: Confitebor Domino, quoniam bonus, quoniam in saeculum misericordia ejus (Psal. CXVII, 1); in tua enim misericordia revixit anima mea, et surrexit a mortuis, quoniam segregasti me a peccatis adolescentiae meae, et a juventute mea corripuisti me, et convertisti me, et egi poenitentiam coram te. Ideo bonae spei factus sum vir, quia servasti mihi tempus conversionis, quo considerans peccata mea compunctus sum, et egi poenitentiam (1274B)coram te. Laetus jam deinde tibi nunc et semper innumeras gratias referam, te totis visceribus implorans, tibi me tota devotione commendans, quia, ut invenirer, tu quaesisti me; ut redirem, tu compulisti me; ut verberarer, tu respexisti; ut confiterer, tu es operatus; ut me recognoscens plangerem, tu dedisti mihi. Pone, Domine, lacrymas meas in conspectu tuo, et perveniat ad te in coelum deprecatio mea publicani et peccatoris. Placita tibi fiat confessio oris mei, et pro munerum 373 oblationibus, quas manu non offero, hunc contriti cordis mei fletum tibi in sacrificium submitto; et hanc poenitentiae actionem pro acceptione, si mihi fuerit denegata, suscipito, quia et actio a te injungitur, non acceptio demandatur.

43. Esto, Domine, adjutor, et protector meus in salutem, et misericordia tua subsequatur me omnibus diebus vitae meae; atque in umbris laetabilibus collocatus umbra alarum tuarum me protegens recrea. Dum vero diem vocationis induxeris, ecce, (1274C)Domine flens, dico, introibo miser, tremebundus, et pavidus viam amarissimae mortis obscurissimam, ignotam, et irremediabilem, profunda demergentem caligine. Adesto, precor, et subveni, atque in manus tuas commendatum tibi spiritum suscipe, liberans animam meam de ore draconis saevissimi, et de manu atrocissimi inferni, cum acceperis eam, et auferas me de medio umbrae mortis; imo deducas super semitam lucis nemorosam, et clarissimam regionem viventium. Colloca me, Domine, in caulis tutissimis gregum tuorum, et associatum numera cum ovibus tuis in supernarum mansionum gubernaculis, quo sancti tui Abraham, Isaac et Jacob, amoenitate fruentes lucis et refrigerii, cum universa multitudine sanctorum tuorum inhabitant, quia tu es pastor bonus, qui ducis et reducis perdita, tueris et salvas inventa, foves et sanas languentia, et tu es misericors Dominus, qui sperantes in te non confundis, requirentes te non derelinquis, (1274D)revertentes ad te non despicis, sed exsultando et laudando suscipis, amplius gaudens coram angelis tuis super unum poenitentem, et conversum errulum, quam super novem et nonaginta numeros beatorum; cui est cum Patre et Spiritu sancto una deitas, gloria, virtus, imperium, et potestas in saecula saeculorum. Amen.