Oratio pro martyribus

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
EPUB silk icon.svg EPUB  Mobi icon.svg MOBI  Pdf by mimooh.svg PDF  Farm-Fresh file extension rtf.png RTF  Text-txt.svg TXT
Oratio pro martyribus
Saeculo III

editio: Migne 1850
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 4



CypAnt.OrPrMa 4 Cyprianus Antiochenus Parisiis J. P. Migne 1844 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin

Oratio pro martyribus

HAGIOS, hagios, hagios, sancte sanctorum, Pater patrum nostrorum, Deus Abraham, Deus Isaac, Deus Jacob, Deus Apostolorum, Deus Prophetarum, Deus Virginum, Deus bene viventium, Deus credentium, Deus et Pater Domini nostri Jesu Christi filii tui: te invocamus supplices, pariter et deprecamur, Fili unigenite, qui ex ore Altissimi procreatus es ante mundi dispositionem, et ex Mariae sanctae virginis utero per mysterium editus, orantibus nobis, sancti desiderii spiritale incrementum et integritatem cordis praestare dignare, ut lavacro salutari recreatum pectus a delictis carnalibus incolume persistat. Petimus fide illibata, mente incorrupta, devotione robusta, operatione seu dilectione continua, ut in Ecclesia sancta tua nos florere permittas: quoniam tibi flectimus genua et curvamus cervices, cui Angeli et Archangeli, millia millium Martyrum, chorus Apostolorum et Prophetarum gloria exsultant, cui omnes aves canunt laudes, linguae confitentur coelestium, terrestrium et infernorum: tibi omnes aquae in coelo et sub coelo confitentur; te insensibilia sentiunt: tu es solus, et praeter te et extra te nemo. Te quaesumus, Domine, Pater omnipotens, qui soli filio conspicabilis es, cujus Angeli et Archangeli obtemperant tibi, Domine Pater: te oramus ut tribuas nobis mentem integram, innocentiam puram, sinceritatem devotam, conscientiam sanctam, puram, sobriam, castam, contra omnes insidias saeculi gloriosa fide degentem, contra diaboli minas et carnales illecebras munitum pectus concedas, ne violenti et cruenti hostis lethalibus laqueis implicemur, ut signum salutis aeternae incolume perferamus. Pelle a nobis omnem saeculi illuviem omnemque diaboli persuasionem. Laqueetur, concidat, et superetur a nobis, et amoveatur, sicut a Sarra famula tua Asmodeus, daemon nequissimus, exstinctus per angelum tuum sanctum Raphael. Et sicut Tobiae affuisti, ita mihi adesse digneris. Et ut tribus pueris in camino, et Danieli misericordiam praestitisti, sic circa nos famulos tuos facere digneris. Qui mortuos suscitasti, caecos illuminasti, surdis auditum, mutis eloquia, claudis gressum, leprosis sanitatem dedisti, ita et da famulis tuis, qui te tota virtute mentis credimus natum, passum, venturum judicare vivos et mortuos. Assiste nobis, sicut Apostolis in vinculis, Theclae in ignibus, Paulo in persecutionibus, Petro in fluctibus. Qui sedes super septem thronos ad dexteram Patris, respice nos et libera nos de aeternae mortis interitu: unus in uno, Pater et Filio, Filius in Patre, Spiritus sanctus, per quem et cum quo est tibi in sancta Ecclesia honor, virtus, claritas, majestas, potestas, benedictio, immortalitas, et nunc et in aeternum, semper et in omnia saecula saeculorum. Amen.