De jurisprudentia | De repetendis fontibus doctrinarum |
editio: ex Scritti critici e teorici, Laterza, Pisa, 1973; Amedeo Quondam recensuit
fons: librum vide
DE RECTA IN JURE DISPUTANDI RATIONE
Habita in romano archigymnasio xvi kal. dec. mdcci
Doctrinae omnes atque scientiae artesque illae quae manus
ministerio non utuntur, ad duo genera ferme revocantur: quorum
alterum solam contemplationem sibi proponit, alterum vero
disputandi potius causa contemplatur. In contemplatione
potissimum versantur scientiae rerum naturalium, quae in Pythagorae,
Thaletis, Anaxagorae ac Democriti olim enatae sinu, initio in
experimentorum recessibus habitabant, ad Socratem usque ac
Platonem: a quorum praeceptis ad aulicas atque ambitiosas concessere
peripateticorum scholas, ubi, deposito veritatis amore, verborum
laudem atque popularem gratiam praeoptarunt, et quae prius
veris notionibus animos imbuebant, ambitioso post acumine
vanitatem armarunt, ut non tam soliditas rationum, quam theatralis
quaedam subtilitas et vulgarium sententiarum obstinatio in
scientiis laudaretur.
Extincta deinde cum apud Graecos tum apud Latinos eloquentia, doctrinae, quae a scholis Graecorum ad Arabas migrarunt, non solum veritatis, verum etiam sermonis ac disputationis amisere laudem et a perpetuae orationis ubertate atque cultu ad enthymematum et syllogismorum salebras transierunt.
Ad alterum genus doctrinarum ubi saepius contemplatio disputationis causa suscipitur, ipsa pertinet eloquentia, quae scientiis aliis verba suppeditat, et humaniores omnes literae, interque civiles artes nostra potissimum jurisprudentia, quae recte cogitatis et recte itidem disputatis alitur atque coalescit. Quae sane jurisprudentia, florente republica atque etiam sub imperatoribus, quando barbaries nondum scientias operuerat, cum soliditate rationum, disputandi quoque normam trahebat a scriptoribus illis veteribus, qui optime ab se inventa gravi concinnaque oratione proferebant.
Verum eadem bonarum artium ab Arabia orta lues, tandem et jurisprudentiam hausit eamque conjecit in vortices dialecticorum, qui attriverunt acuminibus veritatem et scholarum spinis lumen rerum atque perspicuitatem sententiarum praetexuerunt.
Atque hanc a naturalibus quidem scientiis pestem rixarumque vecordiam philosophorum nostris temporibus in Italia, Gallia, Britannia praestantissimi averruncarunt ac pristinam revocavere studiorum severitatem sacrumque illud repetiere silentium novorum inventorum aetate nostra feracissimum.
Verum quanta dialectica ipsiusque mentis humanae corruptores in scientiis naturalibus peccent, quibusve contumeliis philosophiam afficiant, nihil sane refert mea. Illud tamen tacitum a me certe non tulerint, ne inutiliter sim docendae atque custodiendae jurisprudentiae susceptus, quod hunc disputandi morbum in legum doctrinam per dimissos ab se invexere discipulos, qui pro graecis et latinis literis notitiaque historiarum, captiones et conclusiunculas ad studium juris civilis afferentes, perinde argutantur in legibus atque ab ineunte aetate in scientiis aliis consuevere. Quae sterilis atque perversa disserendi ratio, cum ubique sit noxia, nusquam tamen exitiosior est quam in divino humanoque jure. In illis enim scientiis, quae sola contemplatione absolvuntur, falsa ratio suum non egreditur orbem, at error a mente in divino humanoque jure conceptus, plerumque opiniones parit, quae vel animos vel patrimonia pessundant. Unde nihil magis jurisconsulto necessarium quam recta et sana minimeque fallax norma disserendi: pro qua si perplexandi morem arripuerit, sua falsitate judicii, civilem quoque statum et opes atque fortunas aliorum evertet. Assuetus enim falsis rationibus, etsi alterius irretiendi maxime calleat artem, desuetudine tamen veritatis viam numquam noverit explicandi sui: nec nisi fortuito justi atque injusti discrimen invenerit, ut ei tota vita sit inter larvas in umbrarum praelio conflictandum.
Hos ego justitiae scopulos et offendicula rationis humanae quantum contendere voce atque ingenio possum, conabor abrumpere, indicata breviter honesta illa et verecunda minimeque pervicaci norma disputandi, qua majores olim nostri ante Arabas utebantur; quae sicuti contra falsitatem ingenium exacuit, ita illud subiicit imperio veritatis: contra quam dicacula illa et argutatrix dialectica vulgaris, totos dies impudentissime latrat ipsa et latrare doctrinas alias docet. Quae mentes adolescentium eo foedius corrumpit, quod non solum falsis rationibus, sed etiam injustis laudibus eos ad superbiam adducit atque jactantiam, ingeneratque animis una cum contemtu severioris atque modestioris doctrinae amorem popularis aurae, quam a teneris annis in corona sophistarum singulis diebus aucupantur.
Vos vero qui ad justitiae studium convenistis, adolescentes, nullam illius cognoscendae spem habetote, nisi allatas huc forte muscipulas dialecticorum abjeceritis, eamque disputandi rationem institeritis, quae sicuti numquam retegenda et proculcanda falsitate defatigatur, ita confestim jubet cedere veris, ne temere contendendo, mentem veritati oppositam induatis. Unde disputationibus locus erit, quoad apta et congruenti exagitatione sententiarum, certa ex incertis exiliant et altercationibus veritas excutiatur: qua in lucem exeunte, vestri judicii atque candoris erit abire statim a jurgiis, ne, dum justitiam addiscitis, parentem justitiae veritatem oppugnetis ac bonum et aequum, cujus notitiam quaeritis, a vestris mentibus arceatis.
Et quoniam homines ad perspectam veritatem natura ipsa ferimur, ideo nihil de arguendi forma laborandum, dummodo veritati propugnandae falsitatique confutandae idonea sit atque apta sensibus rebusque conveniens. Etenim conclusiones verae non e formis illis puerilibus argumentorum exoriuntur, sed ex ipsius veritate materiae, quae quibuscumque verborum formulis eluceat, suapte vi mentibus dominatur. An enim si fueris forte probaturus Sempronium filium a Titio patre exheredari non posse, minus rem demonstraveris cum dixeris: «Non licere Titio exheredare Sempronium filium, quia filius exheredari sine causa non potest»; quam si dialecticus vitiligator effectus, hunc syllogismum intorseris: «Filii a patre sine causa exheredari nequeunt. Sempronius Titio est filius. Ergo Sempronius nequit a Titio sine causa exheredari».
O frigidam et stomachosam, o vanam importunamque verborum circuitionem: si tribus perspicuis vocibus communi more compositis rem simplicius expedisses! At fortasse dubiae res atque ancipites forma dialecticorum certae redduntur. Itane? Quasi ex argumentorum forma, quae venit extrinsecus, non ex interna facilitate hominis res ipsas permeante certum de incerto eruatur: nempe ope sensuum et experimentorum et notionum aeternarum, quas ab ortu suo secum animi attulerunt. Quod nisi veritatem hisce instrumentis adipiscaris, frustra syllogismi adhibueris opem: non enim ante syllogismum umquam extruxeris, quam veritatem in syllogismum conferendam assequare. Veritas enim haudquaquam per tria illa syllogismi enunciata distrahitur, sed tota continetur in primo. Unde ante veritatem cognoscimus, quam syllogismum concluserimus. Qui enim probat Stichum esse servum hoc syllogismo: «Omnes bello capti sunt servi. Stichus est bello captus. Ergo Stichus est servus», oportet animadvertisse Stichum inter bello captos in prima enunciatione ab inductione orta, ubi comprehendit omnes, antequam ad extremum syllogismi perveniret.
Quorsum igitur tua haec, felix dialectice, mira formarum inventio, nisi ut plausu et lucro cum tuo adolescentium ingenia miserrime torqueas atque a contemplatione rerum abstrahas ad sterilium examen studiumque formularum, unde assuescant rationum veritatem ac falsitatem, non propria cognitione sed ex verborum sono ac vocabulorum textura discernere? Unde non mirum si praeclara omnia philosophorum reperta prodiere, antequam sophistae nostri suam explicarent enthymematum et syllogismorum aciem rectae rationis diu victricem. Cujus ductores, postquam tendiculis illis homines ad se converterunt, adeo arefecerunt ingenia, ut nonnisi hoc abjecto praestigiarum studio, ad spem novorum inventorum redierimus.
Auferte igitur hinc procul a legum sanctitate circulatoriam artem, quamque alii operam nectendis laqueis ponunt, vos in rebus locate inveniundis atque simpliciter exponendis: contentique potius estote loquendi more ilio communi et humano, ut non furere sed sapere, non baccari sed sedate atque tranquille disserere in literariis quaestionibus assuescatis.
Ac si vere mentium sobrietati studetis, illud mihi etiam cavete, quod vulgo tamen palmarium ducitur, ne scilicet amplius urgeatis atque interpolatum regeratis in adversarios, quod semel recta responsione fuerit explosum, neve libeat argumentum sarcire fractum atque detritum, sed potius ad aliud convolate, quamvis diverso e fonte petendum. Nec enim pensi habetote sophistarum usum, quibus ii videntur strenui magis qui diutius in uno, quod vocant, concludendi medio frigide constiterint ac laqueum protenderint longiorem, ut non ante desistant quam digitorum percussione atque etiam clamoribus a corona comprimantur: quasi gloriosum sit perpetuare deliria et pertexere operas aranearum. Nec reputant longe rectius in aliis et solidis rationibus excogitandis, quam in una futili pertendenda conteri tempus: minimeque intelligunt utilius esse ingenio dirigendo veritatique assequendae, vel prorsus cedere sententia si veris responsionibus redarguare, vel hostem si fueris ex uno loco depulsus, aliorsum adoriri. Nolite vos igitur, si veritatem sententiarum amatis, convicti semel, insurgere denuo impudenter et gratuito eamdem incudem tundere, sed vel abscedite a praelio, laudem ferentes agnitae complexaeque veritatis, vel omnino aliquid novi tentate, ut ingenium non perplexitate, sed varietate atque firmitate rationum exacuatis.
Duplex est autem in unaquaque scientia disputandi ratio: alteram discriminis causa dissertationem appellamus, alteram altercationem. Prior utitur oratione perpetua et fusa, proposita quaestione in utramque partem, carneadeo et academico dicendi more. Atque haec scriptis mihi videtur et meditate tractanda, quo discant juvenes ad praelium parare se, datoque spatio cogitando non invenire modo, sed etiam seligere rationes, ac non solum cogitare sapienter, sed etiam exponere sensus suos eleganter: itaque ingenio et judicio maturescant.
Altera vero quae altercatio dicitur, interrupto et brevi alternoque sermone perducitur. In hoc disputationis genere, ubi voce non scriptis, ex tempore, non composito dicitur, assuescent adolescentes invicem se improviso adorti habere ingenium in promtu atque in tumultuario praelio expedire aliquid statim consiliumque in re subita capere. Unde modo ad unum, modo ad aliud genus disputandi transferentur: hac enim exercitationis vicissitudine in utraque facultate pares evaserint et ingeniorum tarditas exercitatione improvisa, celeritas vero inconsulta diuturnae meditationis usu temperabitur.
Porro quaestiones vel infinitae sunt atque a certis causis abstractae, vel finitae circumscriptaeque rebus, personis et temporibus. Illas dialectici theses, has hypotheses vocant: quas jurisconsulti cultiores facti species, rudiores vero casus appellant. In utraque illarum exerceri placet adolescentes: dummodo prius ad theses, posterius ad hypotheses adducantur, ut imbecillae adhuc mentes ex quaestionibus illis a rebus abductis notiones colligant simplices et expeditas; ubi vero firmiores aetate ingenioque fuerint, perceptas jam notiones cum rebus personisque misceant atque componant; perinde atque in ludo literario prius elementa singula, postea illorum didicere nexus.
Sed video vos, juvenes, tacitis a me cogitationibus petere ut locos aperiam unde utilius in jure argumenta ducuntur, cum dialecticorum loci, quos communes appellant, omnino sint inanes ac steriles, nisi materie tractandarum scientiarum expleantur: quae si habeatur, ipsa per se argumenta suggeret, quamvis loci dialecticorum ignorentur. Hinc non est vobis diu laborandum in vestigandis locis argumentorum in jure, si jus probe didiceritis atque abstrusiores ejus recessus penetraveritis. Patebunt enim inde atque ipsaemet occurrent oculis vestris dubitandi definiendique rationes, quibus in utramque partem disputetur. Quamobrem non tam locis argumentorum indicatis, quam ratione juris addiscendi recte demonstrata opus habetis. Quod cum alibi praestiterimus, idemque brevi typis vulgaturi simus: piget hic eandem cantilenam canere, potiusque de locis argumentorum afferemus utiliora. Et quoniam per jurisprudentiam nescio quae vagantur enunciata nullius omnino usus, ne dicam sensus, e gratuitis interpretum assertionibus, non ex ipsis profecta legibus: horum vobis nullam sive in opponendo, sive in respondendo orationem ducendam censeo: ne super otiosis aliorum commentis, rixas frustra seratis.
Igitur, si me audieritis, primae vobis et celebriores argumentorum sedes ipsae fuerint leges, vel cum proposita opinione, vel secum pugnantes, ut legibus inter se commissis collatisque utrimque interpretationibus, certiorem reddatis earum sententiam. Quarum legum in speciem dissentientium segetem vobis e sui disputationibus uberrimam protulerit in primis Ubertus Gifanius, aliique viri doctissimi, qui hoc jurisprudentiae studium navarunt egregie. Ac si legum repugnantia nulla occurrat, argumenta contra oppositam sententiam recte trahentur a generalibus regulis juris civilis: iisque deficientibus, advocanda erunt ex historiis lumina illa juris, quae nobis in digestione legum Tribonianus uti supervacua subduxit, quae si neque historiae suppeditaverint, excurrendum est ad notiones juris naturalis et mens, quae rationes exterius collectum ierat, introrsum retrahenda, ut ex innata mentibus lege promatur quod scripto constitutoque jure non fuerit expressum. Idque more jurisconsultorum veterum, qui quod in duodecim tabulis aliisque legibus et praetorum edictis frustra quaesissent, petebant e morali doctrina philosophorum: qui doctores fuerunt juris gentium ac primores communis naturalisque legis interpretes.
Ut autem tum disputando, tum definiendo, quod plurimum refert, interpretum atque auctorum delectum habeatis ac noritis, cujus in qua quaestione praecellat auctoritas, separandae sunt controversiae illae, ubi quaeritur cognitio antiqui juris et germana sententia legum, ab iis quae in forum tendunt et ab irneriana schola, communi populorum usu, ad aetatem pervenerunt usque nostram.
Etenim in sincera et germana intelligentia romani juris, omnes quorum sanum sit sinciput quosque pudeat alienae ignorantiae blandiri, primas tribuerint Alciato, Cujacio, Donello, Duareno, totique interpretum eruditiorum scholae, qui graeca et latina eruditione abditos vulgo recudere sensus. In foro autem jure imperaverit Accursius et Bartolus, eorumque numerosa et foecunda ac perbeata familia, quorum receptiores opiniones, etiam si ex eruditorum expositione veterumque legum testimoniis atque antiquitatis fide manifesto erroris coarguantur, tamen in quaestionibus ad forum redundantibus merito palmam tulerint, si repetitis exemplis in tribunalia manarint, inque communem transierint contrahendi et judicandi morem. Quam enim firmitatem a juris ratione non habent, eam accipiunt a temporis auctoritate populique uniuscujusque consensu: qui sicut sciens prudens mutare sibi potuit legem, ita jure suo alienum errorem pro lege sibi constituit. At si juris ratio antea latens, posteaque interpretationibus eruditorum expressa, non publici consensus majestati, sed vulgarium interpretum turbis adversetur, tum certe perspecta sententiae veritas merito vicerit errorem, nullo examine, sed bruta et vervecea scribentium credulitate in allegationum farciminibus propagatum.
Quo magis etiam ad utilitatem publicam, nedum ad privatam eruditionem atque ad antiquitatis cognitionem sunt eruditorum interpretum exemplaria versanda; tum ut e dissentientibus inter se vulgarium auctorum sententiis ea praeferatur, cui germana juris ratio ex eruditorum libris auxilio veniat, tum ut si quis novus error in forum impendeat, verae jurisprudentiae freno atque auctoritate coërceatur.
Unde haud me poenitet ab ineunte aetate hos trivisse auctores atque in scriptis meis accursianae scholae interpretationes, ubi usus venerit, illorum luminibus adspersisse: quamvis nostra docendi ratio a cultioribus interpretibus arcessita, in hac meritoria temporum jurisprudentia tam paucos attrahat, ut me prope desperem auditores inventurum; ac jam cassa nuce inutiliorem habitum iri vererer, nisi confiderem te pro tua, eminentissime Camerari, clementia perspectaque diu in publico regimine judicii aequitate, vosque hujus Archigymnasii praesides humanissimos, utilitatem cujusque nostrum e scriptis docentium aestimaturos, non vero ex numero discentium, qui ob aetatis imbecillitatem inopiamque consilii, crebriores plerumque ad forensem versutiam confluunt, quam ad doctrinam, cujus alioqui praestantiam et ubertatem in collegis meis invenient longe majorem.
Atque illud mihi maxime adversatur, quod plerique rudiores quam venerant a studiis redeunt humanitatis: sine quibus mecum nemo certe profecerit, nisi ut illitteratis placeam, cogar dediscere meliora. Verum hanc, mehercule, mihi linguam prius excindendam dabo, quam te sancte literarius pudor prostituam impuris auribus, aut susceptam cultamque mihi diu tuam, divine Cujaci, doctrinam et institutionem propter eorum imperitiam commutem, qui lucri non juris artem arreptum veniunt; potiusque non modo munus qualecunque maximum, sed et vitam deposuero, quam rectam animi sententiam, sine qua in vita nihil mihi fuerit amabile. Procul igitur inculti omnes a me sunto, profanamque mentem alio auferunto; neque ullus bonarum artium expers ad nos ingreditor.
Atque utinam, Clemens maxime, tibi per temporum difficultates liceat celsitudinem istam animi tui divina semper et immortalia contrectantem, terrenaque omnia et humana prementem, referre tantisper ad curam literarum, tecum quidem perpetuo vigilantem, nunc vero ad tempus consultissime consopitam. Sane auctis praemiis quotidianaque docendi opera praeceptoribus omnibus imperata, hic sub oculis nostris ingenia studiis ad jurisprudentiam utilioribus educarentur: pontificiaque hujus loci majestas prae scholis aliis, non civibus modo sed finitimis et exteris celebraretur. Non enim cogerentur juvenes obire alibi cursum scientiarum et bonarum artium, quarum propter praelectionum raritatem, vix hinc licet arripere particulas, excepta medicina et jure civili, quibus post Innocentium xii tua quoque singularis providentia quotidianam paravit perennemque sedem.
At, proh dolor!, tempestas temporum et Comes bonarum artium calamitas opem interea literis eximit illius, quem ipsaemet ad commune beneficium extulere principis. Quamobrem doctrina, morae nimis fortasse impatiens, ad tuos, Clemens optime, provoluta pedes, usuram reposcit earum virtutum, quas tibi suo de sinu ad humanarum divinarumque rerum incrementum effudit. Ad te illa, pontificum benignissime, madentes attollit oculos, atque inopiam sordesque suas ostentare per dextram istam beneficentissimam obsecrat et obtestatur, ne quae tibi gloriosissime peperit imperium, servire turpiter atque subesse cogatur imperitis, quorum superbia et opulentia doctos viros veluti deditos oblatosque sibi hostes proterit atque proculcat. Hisce in angustiis te, pater beatissime, appellat repetitque sibi alumnum suum, qui privata in fortuna, privatisque opibus summos principes donis erga literas et largitionibus anteivit. Hunc orat ne tu fontem tum exarescere patiare, cum sibi sperat uberius profluxurum. Idque a te contendit alacrius, quod per bonas artes tibi ad se traditas, universa iuvatur, sibique obligatur Ecclesia, quae tuis consiliis ab exemplis antiquae disciplinae ductis, ad pristinam pietatem reflectitur atque ad veterem revocatur pontificiae vocis honorem, tot post saecula redditum, gravissimis tuis concionibus; quibus pontificia majestate latinam elegantiam attollis, eademque opera christianam pietatem illustras atque propagas in pectoribus eruditorum.
Atqui ne illud de te dicatur quod de Achille Nestor[1]: οἷος τῆς ἀρετῆς ἀπονήσεται, hujus tu divinae imitationem eloquentiae velis, pater beatissime, transmittere ad posteritatem studiis instaurando adhibendisque assiduis ac diuturnis graecae ac latinae eloquentiae cultoribus; quos unice spes aluit beneficentiae tuae, quorumque nulli melius quam tibi perspicua sunt merita et labores, qui eos ingenti studio toties pontificibus aliis commendasti. Sic transalpini tandem illudere desinent Italiae, unde ad eos tantum afferuntur ineptiae ac flagitia indoctorum, quibus fere solis opes apud nos et par opibus temeritas ad librorum editionem in italici nominis ludibrium suppetunt.
Verum quid stultius quam ex tam exigua mora sub te principe de literarum sorte dubitare? Quasi nesciamus majora quaeque coepta longiori meditatione opus habuisse.
Attollite igitur animos vos et laboribus gaudete susceptis, quotquot exemplo suo Clemens maximus ad literarum gloriam excitavit; crescit enim dum protrahitur magnum quod animo versat opus, providaque ista sua et fabiana maturitas rem literariam longe magnificentius atque felicius opinione nostra restituet.
CANONES DISPUTANDI
Sed ne superiora disputandi praecepta vobis excidant, juvenes,
placuit ea brevibus aliquot capitibus, adhibita prisca legum
scribendarum forma et antiqui sermonis majestate, comprehendere:
quod canones sive regulas disputandique leges appellamus.
I
Sophistarum captionibus abstinento, contraque perspectam
veritatem ingenium ne contendunto.
II
Verbis perspicuis communique loquendi more utuntor:
atque dum ratio patessit, de argumentorum forma,
sophistarum exemplo, ne laboranto.
III
Prius in thesibus, postea in hypothesibus exercentor.
IV
V
Argumentum satis explosum ne regerunto, neve obstinanto: ac si diutius contendere libessit, aliunde petunto.
VI
Objectionibus responsione solida renituntor: si defit honestius tacento.
VII
Contra oppositam sententiam lege aliqua repugnanto, legesque legibus committunto et in speciem dissentientes, abstrusa sententia eruenda in concordiam redigunto.
VIII
In forensibus quaestionibus agitandis accursiani, at in veris sensibus legum eruendis cujaciani praeferuntor.
IX
Si legum repugnantia nulla fuat, communes juris regulas opponunto; si nec escint, primo vetustum jus ex historiis, deinde morales rationes a graecis philosophis mutuantor.
X
Qui secus faxint blaterones habentor, doctorum coetibus excluduntor, erroribusque suis perpetuo torquentor.
- ↑ Lapsus in citando: Invalid
<ref>
tag; no text was provided for refs namedor13