Jump to content

Orationes/Pro Romanis legibus

Unchecked
E Wikisource
 De canone interiore De foedere pietatis et doctrinae 
Pro romanis legibus
1701-1704

editio: ex Scritti critici e teorici, Laterza, Pisa, 1973; Amedeo Quondam recensuit
fons: librum vide

PRO ROMANIS LEGIBUS


Ad magnum Moschorum Imperatorem


Quos honores heroibus olim suis ingentium beneficiorum praemio tribuerat antiquitas, uberius tu, si religio sineret, potentissime Moschorum Imperator, suscepisses a populis tuis, quibus juvandis et natura ipsa locorum et mores gentium earum et mortalium ceterorum opinio, in dies a te, incredibili felicitate, superantur. Si enim vera e falsis evolvero, et e vetustis monumentis excitavero tecumque commisero, non fabulosos illos deos, sed vera et nativa exempla praestantissimorum virorum, unde suorum nomina umbrasque deorum ad insanos populorum cultus poëtae perduxerunt, certe benefactis illorum tua longo intervallo tum difficultate rerum, tum immensitate regionum, tum denique infinitate populorum antistare judicabuntur.

Heroum enim et commenticiorum numinum germina seminaque fabularum surrexerunt ex rebus admirabilibus inter Afros potissimum gestis, apud quos fertur Uranus primus contemplator syderum cultorque populorum ac parens numerosissimae prolis, quae Titanum soboles, a matre Titaea nuncupatur. Ex quibus Atlas paternorum studiorum celebrior aemulator ac septem filiarum genitor fuit, inter quas Maja ex Jove, Saturni filio, Mercurium peperit utilissimarum artium inventorem. Aliae vero alias deorum generationes ediderunt et filiorum virtute meruerunt ut syderibus plejadum omnes nomine a posteris insererentur. Ast Atlantis frater alter Saturnus procul Africa paternas artes et beneficentiam trahens, ad Siciliam se atque Italiam excolendam nostrosque mores emendandos contulit, atque turres extruere urbesque munire docuit, suscepitque de conjugio Rheae sororis Jovem, qui terrarum peragrans orbem et gentes in quas incideret ad humaniorem vitam usumque utiliorum artium traducens, eam beneficiorum segetem protulit ut pater ubique locorum appellatus non modo gratia populorum et opibus fretus patri regnum eripuerit, sed post mortem in coelo a stupore hominum locatus, imperium in ceteros, opinione mortalium, occuparit. Osiris porro aegyptius et soror Isis, unde Bacchum suum et Cererem Graeci abstulerunt, agrorum cultum et vini usum et frumentorum sationem et jungendorum armentorum artem, tum finitimis tum remotis etiam populis, Indos ad usque pandentes et ipsi locum inter deos invenerunt. Neque alia ratione reliqua Saturni Jovisque progenies mortalitatem superavit, nisi quod vel armorum usum, ut Mars, vel nuptiarum ritus, ut Juno, vel, ut Venus, amatorios lusus, vel venationem, ut Diana, vel, ut Minerva, lanificium, vel, ut Vulcanus, aeris ferrique cudendi metallorumque solvendorum peritiam, vel melodiam et poesim et medicinam, ut Apollo, aperuerint; vel demum, quod longinquis peregrinationibus expeditionibusque susceptis, immanitatem e moribus hominum evellerint, suisque laboribus locorum et animorum asperitatem edomuerint, ut monstrorum sive vitiorum debellator Hercules, Afer et ipse: qui regionis illius in ora columnis impositis, terras, quas obierat omnes, oceano disterminavit. Hujus imitatores morum, Graeci duo rebus quidem gestis et virtute minores, verum ob recentiorem facinorum memoriam, graecorumque poëtarum studia notiores, illius et nomen sibi et laudes usurparunt: quorum alter, bellica virtute florens, ludos instituit olympicos; alter imperio Eurystei, pluribus discriminibus superatis, Lybici Herculis exemplo, columnis extremum Europae definivit.

Tu vero, quovis Hercule valentior, ferocissimos inter Sarmatas, utcumque ante te recentioris disciplinae rudes, a praecipuis et antiquioribus vastissimae ditionis auctoribus exortus, cum vixdum in tuam tutelam venisses, populorum tutor creatus, imperium suscepisti discriminis inter Asiam et Europam ignarum, impatiensque terrestrium et maritimorum finium. Qua in fortuna aetatem prudentia, ingenio rerum usum antevertens vincendo dimicare per caedes et strages hostium didicisti, atque in Assofii expugnatione sub germanis ducibus ad tua signa venientibus inter Cimmerias Maeoticasque pugnas, interque triumphos palmasque tuas, novae militiae tyrocinia populis exhibuisti. Talibus clarus praeliis non modo circumfusis ditioni tuae Scythis, a quibus Moschorum imperium graviter premebatur, quorumque incursionibus lacerabatur et rapinis, praedarum licentiam eripuisti, sed eosdem agro multatos ac suprema dominatione spoliatos adeo contrivisti ut regna illa, quae Moschos civilibus discordiis fractos vectigales fundos fore sibi sperabant, ad ingentia tributa compuleris. Illis vero imperio adjectis et omnibus jam ad nominis tui terrorem terga vertentibus, per ignotos Europae Asiaeque septentrionales tractus victrix, potentia tua, libere vagatur; neque alia potentia coërcetur, nisi elementorum et naturae, quae, absumtis jam humanis viribus, nihil armis tuis invenire potuit opponendum, nisi glacialem oceanum et divinam ipsam voluntatem, quae non patitur universitatem rerum a mortali potestate superari.

Neque contentus armis debellare feritatem, victorias omnes victarum etiam ad gentium commodum convertens, eam, pacis artibus, conaris extinguere. Quamobrem si quos memoravimus dii delirantium antiquorum, quod per se invenerant aut natali e solo traxerant, vel ampliarunt inter cives, vel exteris contribuerunt, tu non solum partam tuopte ingenio humanitatem, proprioque Marte suborientem aequitatem, seruisti primus inter tuos, sed supra majorum ausus contraque mortalium omnium fidem, perrupisti solus regni leges inhospitales ac diruisti munimentum barbariae, murumque illum dejecisti qui civilis status felicitatem a tuis populis procul arcebat. Postquam autem, disclusis tenebris, lumen urbanitatis in tot nationes intromisisti, omnium stupore, invicta constantia, nihil veritus in absentia tua perfidorum insidias, quae te celerius in regnum revocarunt, ut bona populorum aliorum duceres ad tuos; nullo adhuc Moschorum regum exemplo, longinquam adeo, latamque peregrinationem suscepisti, ut per Germaniam, Bataviam, Brittanniam, extremamque Italiam pervagatus, opes ac thesauros omnes sive militaris artis, sive doctrinae syderum ac ventorum, sive scientiae naturalis, sive medicinae, sive moralis doctrinae, sive linguarum et graecae latinaeque antiquitatis et eloquentiae; ac tandem quidquid in via tibi elegantius occurreret, aut fando tuam ad notitiam perveniret, in regnum tuum transferres per peritiores doctrinarum artiumque praeceptores et rerum artifices: quos ingentibus praemiis conductos ad cultum populorum et imperii tui gloriam tecum avexisti, tamquam publicae felicitatis ministros, brevi tecum triumphaturos de ignorantia, quae populis tuis pacis fructus et prosperos bellorum exitus intercipiebat; adeo ut monstra tanto plura tu sustuleris, ac meliora pepereris, quam Osiris aliquis, aut Hercules, aut Saturnus, aut ipse Juppiter; quanto latiora et munitiora erant in istarum vastitate regionum ignorantiae ac barbariei latibula et cubilia vitiorum non in privatis tantummodo moribus, verum et in ipsis regni legibus, publicisque ritibus turpiter ad aetatem usque tuam haerentium.

Quamobrem, quae olim ditiones ab ipsa creatione rerum omni litterarum et bonarum artium, communisque commercii utilitate carebant, continuo te ad imperium veniente ac de celeberrima peregrinatione brevi redeunte, susceperunt quidquid praeclarius ediderat Aegyptus, alueratque Graecia, posteaque suis sub signis propagavere Romani, ac reliqui mortales ab imperio Romanorum edocti ad hanc usque diem excoluerunt. Unde populi olim naturali tantum fortitudine ferocientes, praecipitique fervore ingenii aestuantes, arte vero utriusque regendi, communibusque aliorum populorum commodis usque ab initio carentes, ope sibi tua aetatum et omnium gentium bona brevi corripuerunt, ut voce una immutata, imperium tuum jure sibi tibique illud elegantissimi poëtae possit attribuere:

Hic Petrus posuit quidquid ubique fuit[1].

O si vitalem sensum tui, Naso, cineres reciperent; minus certe flebiliter exilium tuum doleres, ubi per hunc aliquando non immanes illos inter aetatis tuae Scythas, sed plures inter Anacharses locatum te invenires! Tuque, Iphigenia, tam cupide fugam a Tauris hoc fortasse tempore non molireris, cum non humanis victimis immolandis, sed clementissimi principis virtutibus in poëtarum et oratorum coetu consecrandis te brevi praefuturam, atque ad mite regnum Thoantis tyrannidem nobiscum una perventuram sperares!

Atque hac una, praequam ex omnibus, Petre, causis, naturae ipsius consilio ac ministerio princeps videre creatus, quod non solum invenire propria, sed convertere ad te noveris aliena, tamque praeclara optione magistratuum, delectuque peritiorum in militari ac civili facultate hominum, per alios optime praestes quaecumque princeps edere per se ipsum a regnandi occupatione prohibetur. Cum enim respublica ducibus, magistratibus et morum artiumque rectoribus, rerumque arbitris plurimis indigeat, singulorum quidem perfunctio munerum privatis, eorum vero congrua conveniensque attributio et cretio atque usus idoneorum hominum, illi unice seorsum a muneribus aliis convenit cui regimen traditur universorum, ne si princeps magistratibus et muneribus aliis obeundis distrahatur, reipublicae regimen a civibus ipso in rectore desideretur.

Cum autem regium animum natura indueris, tanta clementia exundas, ut eam deflectere nequeas ab his populis, inter quos nihil principi et populis ipsis clementia periculosius. Siquidem ii sunt ut nisi poenarum terrore conservarentur, in propriam ultro perniciem ruerent. Hinc regnandi sors, omnium opinione felicissima, tibi tamen eo nomine accidit acerba, quod nequeas absque universorum detrimento placere singulis, ut cum olim homicidae cujusdam vitae pepercisses, isque novum ob homicidium carnifici traderetur, debueris tu publice propriam indulgentiam accusare, quae luce damnato reddenda, illius postea manu innocentem perdidisset: ideoque humanae naturae vitiis ingemiscebas, quod insontibus vitam nonnisi sontium caede largiatur. Quae tamen communis naturae pravitas bonitatem frustra superare conatur tuae. Nani inde post paullo cuidam ex nostratibus, dum ad supplicium raperetur poenam non modo naturalis, verum et civilis mortis condonasti, utque animi ejus morbo medereris, hoc sibi ceterisque salubre monitum adjecisti dum ei gladium redderes: «Recipe — inquiens — gladium hunc, ut eo non in subjectos meos posthac, sed in hostes utaris».

At si clementiam deponere cogeris in ulciscendis injuriis alienis, omnem tamen eam large adhibes in remittendis tuis, utpote qui morsus lividorum cura scientiaque principis indignos judices et magnifice toleres, rideasque maledicentiam poëtarum, quorum, ais, proprium esse vana jactare atque invenire falsa. Sed quid miramur in te calumniarum tolerantiam, qui et insidias conjunctorum non semel, praecipue dum abesses, contra salutem tuam in perpetuam populorum calamitatem conspirantium tanta magnitudine animi contemseris, ut vix patefacta conjuratione oblivionem injuriarum nunciaveris, illique abs te timere desierint, cum adhuc ab eis timendum tibi superesset. His tu virtutibus tanto supra tuum imperium sublatus quanto illud regna supergreditur aliorum, jure damnas inanium ornamentorum et gemmarum fastum: solumque regum ornamentum et nitorem ducis egregiorum gloriam laudemque facinorum. Ideoque regias indutus vestes, ridere soles amentiam eorum qui te ab illis magis admirantur, quasi augendis rebus externis proprium quidquam hominis augeretur. Nec raro eas tibi exuens adstantibus largiris, ut non tam oculi fulgore illarum, quam animi virtutum tuarum adspectu percellantur, exemploque tuo doceantur proceres divitiarum usum atque intelligant eas non esse utiles, nisi ad utilitatem deducantur aliorum, cum videant quaecumque ad voluptatem vulgo referuntur, aut ad stultorum admirationem: revocari abs te ad cultum exercitiumque liberalitatis: quo tantum nomine a sapientibus opum bonorumque abundantia toleratur. Res nimirum homines non illarum officio atque usu, sed sua ipsorum opinione atque affectione propria aestimantes et fortunam in laudem suam stulte conferentes, non animadvertunt quo superbius ex opulentia et potentia efferuntur, eo vilius demittere semetipsos, quando naturam humanam, qua nihil sub coelo sublimius, rebus submittunt insensilibus et caducis, quibus vilissimus quisque hominum, divino judicio antecellit.

Ideo tu, qui res creatas non communi aestimatione metiris, sed latitudine atque sublimitate animi tui, qui omnia expendit ab infinitate, non mirum si maximus cum sis, cognatum tamen Moschorum imperio magni cognomentum averseris, eo ceteris major magnique cognomine dignior, quod magnitudinem Deo tantum convenire profitearis. Unde tot gentium te victorem non tam victoriis tuis admiramur, quam quod a tanta vastitate imperii minime vincaris, neque in opibus et fortuna, verum in earum contemtu praestantiam hominis positam arbitreris. Ecqua vero umquam in te animi elatio ab opum bonorumque affluentia, si nihil tuum judicas, nisi quod quotidianus vitae usus ad publicae majestatis alimentum absumit, cetera vero non tibi, sed populis ac publicis privatisque necessitatibus a divina providentia in manu tua fuisse deposita palam edicas, neque modo vigiliarum atque curarum censum, sed et regiarum opum vectigal amplissimum, voluntaria lege, populis tuis perpetuo pendas?

Hinc ex te praeclara illa vox quando in militaribus ludis ducem agens, ac stipendium tui muneris accipiens, ajebas, eam unice pecuniam dominio tuo cedere, quae propriis laboribus pararetur: nam publicam, cura tantum et custodia teneri tua, usu vero et mancipio esse populorum. O miram in tanta potentia aequitatem! O incredibilem continentiam in tam aetatis nostrae libero more imperiorum! O sententiam quo minus familiarem regibus, eo magis necessariam et regiis animis digniorem, quae regibus populos, non regum, sed populorum ipsorum causa subjectos docet: ut si neque genus te, neque praeclara facinora extulissent, multitudinem tamen istam regnorum ex hac unice sententia meruisses! Quamobrem qui summam teneas regnandi artem in contemplatione solius publicae utilitatis, cultuque justitiae consistentem, neque tam ab humano ingenio, quam a divino instituto prodeuntem, a cujus tantummodo usu oritur salus, incrementum et tranquillitas populorum, non abs re Aristotelis civilia praecepta et Politicorum libros a te in manibus familiaris tui nobilissimi ac doctissimi hominis inventos, inutiles autumabas ad reipublicae regimen iis, quorum animis alte insideret, privatos quidem beate vivendi, recteque obtemperandi causa industriam et fidem a Deo accepisse, principes autem beate utiliterque regnandi artificem unice habere opem divinam ad rectum virium et copiarum usum.

Juvenali vero, qui et apud eumdem erat, maxime plaudebas, dum inde inter plures, quibus delectaris, ea tibi sententia promebatur:

Curandum est ut sit mens sana in corpore sano.
Fortem posce animum[2].

Quem tu poëtam et graecos praesertim sapientiae magistros una cum veteribus Ecclesiae Patribus in vestram linguam convertendos assidue curas, ut illhinc virtus, flammae instar prodiens ac noxiam segetem vorans per omne tuum imperium absumendis vitiis late vulgetur, et inter haec adolescens inclytus filius tuus unicus universae sapientiae praeclarus alumnus, concentu suorum populorum omnium et consensu publico alacrius ad studia feratur, atque inflammetur ad tutelam et propagationem litterarum, quas infans adhuc et paene ab ubere nutricis exhausit, quasque omnibus in suis regnis inter scholas, tuo jussu, institutas, ipse secum adolescere jucunde videt. Juvenis excelse, ac certe non tam copia ditionum quam educatione paterna beatissime, per quam educationem non a regnorum tuorum titulis regiam scientiam didicisti, sed a praeconiis litterarum, non induendo, sed calcando veterum regum fastu, magnificentiam animo vere regiam extruxisti, neque fulgore gemmarum, quo involveris, et auro, quo regia vestra coruscat, sed egregiae indolis laude clarescere consuesti, per quam denique non aestimatione, vanaque opinione mortalis potentiae, sed cognitione rerum immortalium fuisti ad summam potentiam institutus, rectum illius usum arripiens a parentis vita, quae comperta tibi quotidie sapientum documenta, perpetuis reddit exemplis. Felix profecto juvenis et felicia tecum regna, quae patrem rebus gestis et aetate florentem diu retinebunt, et imaginem corporis animique paterni, páternamque gloriam per filium longo inde tempore conservabunt, eamque auctam in dies plurimum videbunt bonarum artium incrementis ac triumphorum numero et nova semper prolatione terminorum.

Quod sane imperii tui, magne Moschorum rex, incrementum, unice Moschis pridem optandum, nunc, ut in proximum Hellespontum incumbat bonis et humanioribus omnibus est expetendum, qui Graeciam doctrinarum nutricem non sine frequenti profusione lachrymarum hodie omni luce literarum orbatam et immortalibus ab se partis opibus jamdiu spoliatam atque in tenebras, unde alios extraxerat, alte demersam intuentur. Eo si tuis armis recludetur iter literis et patriis inventis illinc jamdiu exulantibus, Graecia bonas ad artes ibi restituendas, novum ad se missum Orpheum admirabitur, eisdem ex Getarum finibus, unde vetus ille ad eas inter Graecos instituendas concesserat: quem propterea Thracem communi tum forsan arcticarum regionum nomine appellarunt.

Quid igitur, tua Petre, virtute gloriosius, per quam effeceris ut Moscho de solo, unde immanitatem populi alii formidabant, nunc humanitas ab ipsis humanitatis auctoribus expectetur, et vetus gloria colle ab Heliconio tamdiu aberrans, aetate nostra in Riphaeis montibus conspiciatur. Hanc autem praeclaram spem, nulla quae Graecis dominatur armata barbaries, nobis eripuerit. Oritur enim ea spes a te, cujus irritatur a difficultate fortitudo: quae non modo conjuratos domesticorum et exterorum furores et insidias toties pressit atque refregit, verum et ipsam ventorum violentiam, oceanique iram superavit, quando, tempestate coorta, cum navis, quae te vehebat sursum ac deorsum provoluta undarum paene voraginibus hauriretur, inter lachrymas, gemitusque tuorum procerum, postquam singulis animus concidisset et salutis desperatione clavum gubernator e manibus dimisisset, unus tu in tanta turbatione hominum et naturae immotus et in communi pallore praefulgidus, gubernaculo repente arrepto vocibus et exemplis exanimatos comites erigebas, ac dilabentes nautarum vires revocabas ridebasque timorem eorum, qui nescirent cujus fortunam secum haberent: donec mare, veluti constantia tua domitum, cederet, relinqueretque tibi victoriam frementium et indignantium procellarum. Hac eadem te constantia, tempestatem illam perdomiturum speramus, quae proprio avertit e fonte literas, victoriisque tuis confidimus Graeciae clavum, de manu barbariae ad sapientiam rediturum. Minus vero mirabimur fore ut illorum frena populorum e potestate crudelissimi dominatoris a te transferas aliquando, si eorum ingenia cum institutionibus tuis, tyrannique illius ignaviam, cum tua militari dignaque rege vita componamus. Ingeniis ille imperat volubilibus et acutis, neque formidine ulla diu, sed praesenti sola, quoad incubuerit ignorantia coërcendis. Hanc ille sibi tyrannidis arcem condidit inter inventores et praeceptores doctrinarum populos. Hac violentiam tuetur, hac munit libidinem. Hanc adhibet administram ad obtundendos animos et extinguendum sensum impositae servitutis, quam vi olim subiit, nunc vero nescia sui ipsius quatuor jam saecula, solo stupore tolerat natio illa, quae Persarum ac totius Orientis vires in se irruentes, exiguis militum copiis ast animis ingentibus, classeque modica sed audacia prorsus admirabili repressit primo, deinde dissolvit, postremo sub Macedonum signis dominatu suo per Assyrios, Medos, Persas, Chaldaeos, Aegyptios, Affricaeque partem, totamque Asiam effuso, ita contrivit ut non imperia tantum, sed et nomina et linguas nationum deleverit aliarum. His non multitudine, sed robore; non opulentia, sed ingeniorum praestantia tam olim late dominantibus, barbarus direptor non dominaretur, nisi sublato prorsus litterarum et mentis usu, eos obbrutescere coëgisset, ac lucem eripuisset, qua civilem vitam a captivitate, regem a praedone, servitútem a libertate distinguerent. Neque alia ratione poterant conjunctim turpiter servire uni, quorum singulae civitates et oppida per se regnabant et opes atque vitam suorum contra potentioris regnum opponebant. Quo literarum exilio Graeciae depopulator, utcumque muniatur contra suos, injuriis tamen exponitur exterorum, utpote illis exarmatus artibus, quibus, ut poetarum documentis utamur, Martem perpetuo Minerva superat, quibusque superatus ipse toties nostris temporibus, et fusus terra marique a Germanis, Polonis et Venetis, regna integra et exercitus numerosissimos et rei militaris gloriam prorsus amisit.

Atque adeo ille immanitate sua obstupuit, ut non intelligat poenas quibus toto regno suo persequitur litteras expetere in caput ipsius: non solum ex dissolutione militaris et civilis disciplinae, quae sapientia et cognitione rerum continetur, sed etiam quia, nisi alumna studiorum ratio ad privatae publicaeque vitae regimen admoveatur, ac virtute rationis ministra voluptatibus resistatur, inter muliebres et enervatos populos, mulierosissimus et enervatissimus princeps, regni oblitus et sui, levi negotio de imperii ac vitae possessione deciderit; quod atrocissimus humanitatis hostis, nisi vellet consulto desipere, satis edoceretur a vicissitudine ac fato imperii sui, cujus prope cum luna tyranni mutantur: quasi ad hoc triste auspicium illud sibi stemma susceperint. Nani ex corruptissimo populo gravioris cujusque studii prorsus oblito, inque sola crapula et lascivia exercitato, quando non crebri ex desidia et egestate machinatores rerum novarum veterisque principis insidiatores, ut novi regis largitionibus expleant cupiditatem et libidinem illam, in quam prioris domini beneficia jamdiu absumserunt. Quis vero non magis inflammetur spe recentioris commodi, quam timore cohibeatur illius quem semper vidit e gynaeceo prodeuntem, atque hinc cinaedo, illinc muliercula nixum castra invisentem, spadonumque agmen ducentem ante milites, bellaque sua meretricum in gremio gerentem et inter impudicos complexus, aliorum pericula ex arce spectantem? Hunc ante in cubili suo a libidinibus, quam in acie ab hostibus profligatum atque a propriis vitiis praedae aliorum objectum, quem nos Latini adhuc nullo juris praesidio, nulla virtutis opinione, sed populorum errore, nostrisque discordiis tam late regnare patimur: an diutius patiere tu, qui finibus illius terra marique immines et voluptates pariter atque hostes debellare assuetus, contrariisque studiis educatus, regem te praebes non affluentia deliciarum, sed curarum gravitate, praestantiaque operum atque consiliorum; quique, ne, ut ille, imperator esses antequam miles, neve in pace omnibus imperans, in bello vel imperiis pareres alienis, vel ea praeciperes aliis, quae ipse ignorares, non es veritus majestatem ipsam ab ineunte aetate subiicere militari servitio? Cum nihil dignius existimaveris pueritia dominatoris tantarum gentium, quam armatum tyrocinium et militiae gradus, ut ad regnum quidem haereditaria lege, ac desiderio populorum ad imperium vero et armorum arbitrium, commilitonis nomine, ipsius jure cinguli, raroque fortitudini experimento pervenires. His tuis ex viribus ingenti suorum clade huic latroni exploratis, quando proximis misit opem Scythis, quanto magis cum cohorruisse putemus, ubi te accepit in bellis Polonorum civilibus munitissimas hostibus urbes ac fertiliorem agri partem ademisse, tuoque vel ductu vel auspicio, moschos milites tot in praeliis aut pugnando superasse, aut ante vita quam loco cessisse, dum consererent manus cum nationibus ipsi diu quondam nomini romano gravibus, postquam nostris in castris militarem disciplinam nostrum in exitium arripuerunt; et nunc ubique adeo formidandis, ut inter tot certantium populorum potentissimos exercitus, quo se signa illorum verterint, eo allatura victoriam videantur? Quarum nationum quo antiquior est clariorque fama, eo altius laus tua, rex, attollitur, qui adversus gloriae competitores adeo polles eminesque virtute, ut liceat, audiente ipso te, sine fraude atque iniuria, immo lucro cum tuo laudare inimicos.

Qualem te igitur fugam injecturum putamus imbelli Asiae praedatori, quando tantas copias talesque milites, talibus in praeliis exercitatos in eum commoveris, eodemque una coëgeris tuarum gloriam et pondera victoriarum, contraque illius arma terrorem direxeris nominis tui, cujus vel solus rumor ganeonem illum impurissimum in concubinarum ulnis exanimaverit? Qui vero concursus ad te fiet earum nationum, postquam tuus armorum fulgor solverit veternum illum, quo per tot saecula misere occupantur? Quo plausu effundentur ad te, postquam tuis e castris, per nostrates eruditionis graecae praeceptores, libros et praeconia majorum extulerint? Quo fremitu et luctu praesentem Graeciae calamitatem execrabuntur, quando post agnitionem parentum et suiipsorum, veterem ejus nationis dominationem, cum hodierno servitio, atque antiquorum cognitionem et acumen, cum horum caligine comparaverint? Non talis Jason cum aurei velleris praeda rediit ad illos, qualis eodem insperato adveneris tu cum longe majoris precii vellere, nempe cum thesauro sapientiae, qui possessoribus suis vitam eam beatam tribuit, eamque libertatem, quas stulti dum ex auro petunt, cum longis usque miseriis, cumque servitute ac periculis, immo et saepe cum morte commutant. Nec tanta Theseum gloria interemto Minotauro in patriam comitabatur, quanta Graeciam per omnem sequetur circumfundetque te, qui monstrum longe voracius longeque immanius e tot populorum visceribus avelleris, ac tyrannum sustuleris plurimo Europae atque Asiae Affricaeque sanguine ac tabo manantem. Eoque tu beneficentior eris Graeciae liberator, quam Titus olim noster Quinctius, quo turpiori graviorique jugo eam subtraxeris, ut nos oporteat nomina tibi quaerere majora, neque liberatorem tantum Graeciae te, sed instauratorem et parentem appellare: quandoquidem tuas per victorias ad majorum artes Graeci redeuntes et ingeniorum libertatem recuperantes, vetere quoque gloria et virtute illico reflorerent, non aliter ac salubres et foecundi colles post frigus nivemque diu toleratam, eamque vere novo resolutam, laetius opinione revirescunt et segetem fundunt uberiorem. Itaque natio Graecorum, quorum in ingeniis optima quaeque semina conduntur, novos quos regigneret ac redderet Lycurgos, Solones, Pericles, Themistocles, Homeros, Pythagoras, Democritos; tibi deberet uni, qui foetus eos contra objectam servitutem animorum frustra enitentes, depulsa violentia, immissaque nativarum et cognatarum iis gentibus artium luce ad ortum exciveris, excelsamque mentium prolem vocibus nostratium eruditorum suis velut e folliculis excluseris. Quantoscumque vero illi fructus ingeniorum longa ignorantia plurium aetatum amisissent, eos idem pensares tu foenore ingenti quod illhuc adduceres novorum inventorum apud nos in dies prodeuntium: quibus cogitata veterum Graecorum, plurimaque sagaci ab eis ratione provisa, scriptisque praenunciata, hodie rerum experimentis et sensuum testimoniis comprobantur, adeo ut non modo tu veterum illis bonorum assertor, sed et novorum viderere procreator.

Verum bona haec omnia et utilitates sive militares sive civiles, ut ad alios e regno tuo deriventur, oportet eodem antea in regno coaluerint, non moribus tantum, qui tempore sensim relaxantur et hominum interitu dilabuntur, sed etiam legibus, quibus hominum et aetatum variationibus occurratur. Nani fateor sane nullarum esse virium leges, nisi praesumantur animis populorum et praeparentur usu atque comitentur mores, quibus longe altius ac firmius quam edictis et poenis in pectoribus hominum inseruuntur. Sed aquarum instar fluxi fuerint mores et caduci, nisi contineantur atque pangantur legibus, quae actus instabiles et opiniones variabiles ad certam justitiae formam et communis utilitatis rationem revocantes, confusosque sensus et vagos certos in privatae vitae modos, publicique regiminis regulas conferentes, juris notam et majestatem publicam imprimant virtutibus, armentque sapientiam voce ac potestate populari, per quam ad voluntariam bonorum operum consuetudinem, vis civilis et legitima necessitas adjungatur, legibusque perpetuetur, quidquid morum antea volubilitate ferebatur, atque ita leges moribus fundentur et mores legibus muniantur. Prudentissime namque fabularum structores eidem numini frugum et legum inventionem attribuerunt ad significandum naturalis et civilis vitae nexum; quarum illam frugibus, hanc legibus alendam docuerunt. Certam vero justitiae formam a natura insculptam animis nostris, atque ab affectione prava occupatam, extulerunt praeceptis quidem suis graeci philosophi, et eorum legislatores populis proposuerunt atque concluserunt legibus iis, quas ad se simul cum civili omni Graecorum sapientia Romani coëgerunt. Sed quemadmodum omnia humanam ad utilitatem a Graecis inventa, in melius Romani converterunt, ita et radicem ejusdem utilitatis justitiam et legislationem universam longe prudentius et illustrius ac felicius ab eis excultam invenimus. Etenim in graecis civitatibus cum ipsis primis illis latoribus legum, sapientia civilis interibat, neque alia superabat nisi quae inter acutas, nullius tamen usus, controversias in philosophorum scholis otiabatur. Et si quid emergeret incertum an publica lege contineretur, id agitabatur subtilitate atque interpretatione dissidentium inter se oratorum, leges utrinque trahentium ad causam suam; quod postea, judicum prudentia, ita definiebatur, ut adhuc tamen, si quid simile oriretur, in controversiam venire oporteret: quia judicia singularum causarum non communes juris regulae sunt, sed peculiares justitiae opiniones; quae nullam pariunt generalem definitionem in ulla controversia, neque ad simile judicium jure suo pertinent, nisi nova judicis voluntate recipiantur. Cum igitur negotia legibus generaliter comprehenderentur, multaque in dies e re nata offerrentur non provisa majoribus, quae vagabantur extra legem, eveniebat ut plurima paterent affectionibus humanis et sub magistratuum et judicum libidinem caderent.

Praeterea leges, pariter atque humana omnia, longa die languent et propter corruptae naturae repugnantiam, ususque raritatem saepe squallescunt, velut ager qui non exerceatur: ideo mortua cum legislatore ipso legum cura, sensus earum aut astutia turbabatur et praestigiis oratorum, aut ab ipsa vetustate absumebatur. Hinc Romani, Graecis longe prudentiores, assiduos cultores dederunt legibus, radices earum nutrituros ac sapientia sua irrigaturos, ut latius effunderentur. Hos appellarunt jurisconsultos, quod illorum oracula de re quisque sua consulerent. Quorum consiliis propter opinionem sapientiae atque alienationem eorum a privatis studiis auctoritatem a lege secundam attribuit, antea quidem populus diu, postea etiam imperator: qui judices ipsos et magistratus responsis addixit jurisconsultorum, quos a germano sensu legis eruendo publiceque promendo, neque promissa ulla merces, neque partium plerumque ignotarum amor aut odium deflectebat, sed potius ad solius veritatis et aequi bonique pronunciationem hortabatur cura propriae dignitatis, expectatioque honorum, qui a sola integritatis opinione illis offerebantur, ut non mirum si auctoritate fideque, vel summis praestiterint oratoribus et propter merita explicatae traditaeque justitiae ipsos etiam exercituum duces et hostium victores vicerint apud cives in petitione consulatus. Hi autem leges in fidem custodiamque suam accipientes, ac se diuturno doctrinae atque integritatis experimento ministros et sacerdotes earum populo praebentes, quidquid in Graecorum scholis et in disputationibus philosophorum ex usu justitiae ac romanae civitatis invenirent, patriis judiciis adplicandum auferebant, ut ubi causa deficeretur verbis legis, eo vel dialectica ratione, vel moralis doctrinae praeceptis occurreretur, ubi vero lex observaretur asperior, ibi regulis temperaretur aequitatis.

Itaque scriptum jus quando vel deesset, vel ex eventu publice noceret, a jurisconsultis aut ex philosophia supplebatur, aut leniebatur utilitate communi. Vetustatis vero injuriam, quae obscurandis verbis et obliterandis moribus leges abduxisset ab intelligentia populari, notitia discrimineque temporum avertebant et peritia formularum et nativa proprietate verborum: quibus opibus aluerunt leges artemque instituerunt, quae sensum eis perennem vitamque clariorem redderet, quam jurisprudentiam appellarunt; quamque seorsum a nationibus aliis primi solique invenere Romani: qui ut alias artes ac doctrinas a Graecis acceperint, hanc certe ipsi unice protulerunt, sibique habuere praecipuam et peculiarem, quae utilitate atque dignitate adeo antecellit, ut ceterae civili commercio eatenus dignentur, quatenus jurisprudentiae paruerint. Quae utpote interpres legum et lingua justitiae jure suo imperat scientiis et civilibus cunctis artibus, quarum sine congruo modo a jurisprudentia statuendo et singulis personis ac rebus aptando, nulla in publica re foret utilitas. Quae divina profecto ars tranquillitatem et concordiam creat cum in populo universo, dum publico justitiae adspectu perfruimur, tum in singulis civium animis: qui nulla opinione injuriarum exulcerantur, quando jurisprudentiae ministerio naturalia et civilia justitiae foedera, nempe leges, apte adhibentur ad causas, convenienterque personis et negotiis advolvuntur.

Justitiae namque solius est pacare animos et componere discordes affectiones: quae sicuti suscitantur injuriis, ita justis responsis compescuntur et allatis honestis causis omnino sedantur. Quod a solis legibus, utpote generalibus et abductis a singulis rebus, personis et casibus minime assequeremur, nisi a jurisprudentia jus omne humanum exculptum exemplis, confirmatum argumentis, conclusum regulis, distinctum exceptionibus ac definitionibus expressum haberemus; atque ab eadem singulas conventionum et voluntatum humanarum civiliumque factorum species legibus prudentiaque digestas et longis meditationibus excoctas acciperemus, ut quicumque affectionibus expers acuta ratione ac debita aequitate civilia et forensia negocia perpenderit, propter inditam cuique justitiae notionem, suo Marte feratur in sententiam jurisconsultorum, qui pro causis et negociis omnium aetatum et gentium judicia protulerunt, dum affectione omni vacarent et jura posterorum puris animis dirimerent atque librarent. Ideo longe tutius de rebus praesentibus mente aliena quam propria judicabimus, eorum si scripta in consilium vocare ac potius mortuos quam vivos audire.

Nec minorem illi justitiam in verbis, quam in rebus adhibuerunt apte vocibus utentes, nativasque sedes illis attribuentes, diisque ipsis dignum orationis genus usurpantes. Quo solo scribendi genere non modo jurisconsulti praestant Latinis ceteris, verum et Latini antecellunt Graecis, qui ut omnia eloquentiae genera et invenerint et ad summum perduxerint, jurisconsultorum tamen romanorum sicuti scientia, ita et stylo caruerunt. Habuerunt enim nostri majestatem sine luxu, fastum sine pompa, supercilium sine rusticitate, splendorem sine fuco, sine horrore vetustatem, parsimoniam sine macie, sine caligine brevitatem: ac prae ceteris melius elegantiam cum simplicitate, cum decore proprietatem et oraculorum sanctimoniam blanda cum perspicuitate conjunxerunt. Quamobrem haec ars una graecorum legislatorum scientiam, romanorumque prudentiam et gravitatem, praetereaque moralium philosophorum honestatem, physicorum soliditatem, dialecticorum acumen, grammaticorum eruditionem et meliorum scriptorum elegantiam comprehendit. Hac sola ex arte auxilia civibus monita praetoribus, mandata praesidibus, consilia principibus proferebantur, ut merito quaecumque vel ipsi jurisconsulti respondissent, vel edixissent magistratus, vel privatis etiam in petitionibus rescripsissent imperatores, transierint in assiduam jurisdictionem, ac vim acceperint parem primoribus legibus. Deducebantur enim nativo e fonte justitiae ac moribus et auctoritate propagabantur illius populi, qui suam in civitatem ac nomen populos traduxerat universos. Cujus triumphi non tam victoribus, quam ipsis devictis gentibus profuerunt.

Etenim Romani ut imperium justis praeliis partum aequitate conservarent aeternoque tempore retinerent, non tam sua quam aliarum gentium causa imperarunt. Quippe qui non modo virtutum suarum commercio et rerum gestarum admiratione ac nativa Italorum gravitate, animos aliorum composuerint, Graecorum levitatem, Afrorum perfidiam, Syrorum ignaviam corrigentes, perque humaniores literas arcticarum regionum barbariem auferentes, verum et leges et magistratus et linguam et imperium et ipsam denique patriam cum omni humano genere communicarint. Quapropter sicuti multiplices ciborum species valentem stomachum ingredientes, salubres in humores ad totius corporis alimentum convertuntur, ita et varia dissimilium locorum et nationum ingenia sub hoc coelo et sub illa institutione civilibus et militaribus rebus attemperata, exemplisque nostris veluti complanata in romanos mores ad terrarum regimen transferebantur. Itaque ab hac civilis vitae ac divini humanique juris communione societatem omnium gentium conflaverunt, ut romanum esset quodcumque oculi viderent et civitatem homines non a latino solo acciperent, sed a morum ac legum professione romanarum. Quo nomine majores nostri imperium crearunt omnium uti maximum, ita et justissimum solaque violentia fortunae, nullo vero, nec dissentientium populorum, neque contrariorum foederum, neque temporis aut oblivionis jure interiturum: quippe promiscuum, nec Romanis modo, sed universis gentibus paratum et utile, ut e re omnium fuerit manere perpetuo, quod ceterorum commodo haberetur institutum.

Quis enim populus, utcumque remotissimus, non imperabat in ea urbe, ubi senatus et jurisdictio et ipse denique principatus, patebant nationibus cunctis, quandocumque aut homines egregios, aut praestantissimum civili et militari virtute ducem latinis populis obtulissent? Quales romanum tulit imperium plurimos. Etsi enim inter milites, ubi praecipue senatus langueret auctoritas, ratio viribus obtemperaret, raro tamen quis ad imperium attollebatur, nisi aut omnibus virtutibus, ut Nerva, Trajanus, Titus, Pertinax, Pius, Marcus, Alexander, Probus, Constantinus; aut fortitudine militari, ut Commodus, Caracalla, Maximinus, Decius; aut rerum gestarum tali gloria, qua vitia obruerentur, ut Vespasianus, Adrianus, Severus, Aurelianus, Diocletianus, Julianus, aliique ceteris mortalibus praestitissent Et qui partim suis sceleribus, partim offensione scriptorum inter monstra hominum referuntur, aliqua tamen virtute adeo excelluerunt, ut ejus laudem etiam apud posteros in tanta vitiorum infamia conservarint. Quis enim Tiberio doctior? Quis Nerone cultior? Quis Cajo eloquentior? Quis Domitiano ingeniosior? Quorum alter oratores, alter poëtas omnes aevi sui superavit. Nam quid dicam de horum quatuor et similium sagacitate, magnificentia, liberalitate? Adeo ut Romanorum imperatores in priscorum, quorum etiam facta vicerunt, heroum virtutes et vitia successisse videantur. Cum enim non hereditario jure, sed voluntate plerumque ac motu legionum ascenderent ad regimen orbis terrarum, nemo tantam ambitionis et consiliorum immensitatem concepisset, nisi habuisset animum infinitae dominationi aequalem, ideoque summarum pariter virtutum capacem et vitiorum. Nullus vero maximus animus, etsi vitiosissimus, absque rerum optimarum seminibus, quae inter opes et delicias corrumpuntur, quaeque aliquando ex ipsa corruptione per operas emicantia, perstringunt aciem popularium ingeniorum, arbitria rerum tumultuario plerumque judicio et inconsulta caecaque admiratione tribuentium. Tanti ergo ad imperii gubernaculum sicuti mentes congruas motibus omnibus rerum humanarum, ita et leges universorum populorum rationibus convenientes oportuit adhibere, quae scilicet naturae communi hominum consentirent et civilibus negotiis quadrarent omnium regionum ac temporum. Unde non mirum si populi, qui abrupto communi hoc vinculo, sibi proprios reges crearunt, romanas tamen minime dimiserint leges, ne amitterent humanitatem et regulas rationabilis vitae.

Quo magis iisdem legibus, magne Moschorum imperator, tibi receptis est opus ad pacandos mores tot ac talium populorum, qui, si bene indolem illorum didici, scientias facultatesque alias per te nuper sibi patefactas in publicam et privatam fortasse perniciem traxerint, nisi beneficio quoque tuo romanas leges, quae rectum bonorum doceant usura, aliquando accipiant et complectantur jurisprudentiam nostram, quae in civitatibus non opes modo regit et jura cujusque tuetur, sed imperat singulis ordinibus civium et professoribus doctrinarum et magistratibus, assidetque principibus, inter quos una et subjectos alit concordiam, dum officia praefinit ac statuit modos dominiorum, animisque imprimit et commerciorum fidem et contractuum auctoritatem et magistratuum jurisdictionem et principum praecipue majestatem. Quo si studio ingenia teneantur, et inter boni et aequi assiduo praecepta versentur, sensim amittent feritatem eam, quam e moribus hominum nulla vis, nullus carnifex excusserit, nisi per jurisprudentiam cognitio juris ac justitiae persuasio metum poenarum antevenerit. Operum enim pravitatem poenae auferunt non animorum, qui nisi ratione regenerentur, statim noxias ad operas erumpent, quandocumque crimina vel celare fraudolenter vel violenter munire licuerit.

Tuum vero, Petre, regnum scimus quam varios discordesque mores complectatur, in tanto numero regionum et volubilium ac seditiosarum gentium, quae antequam in hanc imperii formam tua et majorum tuorum prudentia coalescerent, se invicem diu discerpserant, mutuis cladibus prorsus periturae, nisi dilaceratas provincias et membra divulsa collegissent, corpusque de illis integrum composuissent arcessiti e Vareghis populis finitimis reipublicae constituendae triumviri, quorum in auctoritatem et fidem ultro se dimicantes populi suarum irarum et voluntariarum cladium pertaesi tradiderunt, ut salutem, quam a se invicem impetrare non poterant, a potestate atque arbitrio acciperent alieno. Talium tu ingeniorum furorem atque mobilitatem, nulla melius exercitatione continueris, quam studio legum romanarum, quibus ab impetu deducentur ad rationem, atque a rixis ad judicia transferentur: quae majores nostri praeliorum loco substituerunt, ut res quae antea non sine frequenti caede publicoque cum periculo per vim repetebantur, in posterum non in acie sed in jure manu conserta reposcerentur, ac verum praelium in imaginarium aliud festucarum conflictu imitatum converteretur. Legibus itaque romanis in imperio tuo receptis eveniet ut cives, vel in scholis de justo et injusto inter innumerabiles controversias, vel in foro de jure quisque suo per quotidianas diuturnasque lites disputantes, dum utilissimis quaestionibus implicabuntur, a cogitationibus rerum novarum et motibus civilibus abstrahentur, perque hanc ingeniorum salubrem longamque occupationem principi securitas et civibus tranquillitas procreabitur.

Et quoniam romanus civis non a natalibus, verum a legibus et moribus constituitur, ideo cum jure nostro romanam etiam civitatem per omne tuum imperium propagabis, nosque de Schythia, unde Radagaisos et Attilas extimuimus, novos Stilichones et Aëtios expectabimus. Quid vero tuis, Caesar, laudibus istiusque imperii amplitudine dignius, quam ad regimen publicarum et privatarum rerum in consilium tibi ac tuis adhibere Solones, Numas, Crassos, Brutos, Papinianos, Scaevolas, Justinianos, totque alios sive de graecorum sapientum sive de romanorum regum, imperatorum et consulum numero? Quorum animus adhuc nostris loquitur in legibus, quibus illi pari aequitate, parique omnium gentium admiratione ac felicitate, tuum quoque regnum administrarent, quibusque propriam tu justitiam atque prudentiam ad posteros transmitteres. Hac autem legum aequitate Romani longe amplius quam triumphis ac praeliis profecerunt. His enim innumerabiles quidem ex universo terrarum orbe palmas, caducas tamen et fragiles, collegerunt, illis vero praemium a Deo optimo maximo immortale sibi meruerunt et infinitum, religionis videlicet auctoritatem et veritatem aeternam concreditam fidei, sapientiae ac probitati Romanorum: ut coelestis hic thesaurus in eorum animis velut in sacrario receptus et a fallaciis munitus latissima illorum dominatione populis traderetur universis, qui civilium negociorum causa Romani convenientes, animorum salutem apud nos inveniebant, eamque ad suos redeuntes adducebant, adeo ut romanis armis et legibus omnium nationum conventus divinitus videatur institutus: quo sicut humor e capite artus per omnes, ita Christiana religio ex una urbe rerum humanarum et divinarum domina facilius et celerius in reliquum imperii corpus ad cunctos populos diffunderetur.

Hinc nexus communis imperii, quo universorum hominum societas continebatur, duplicatus mirabiliter fuit communione religionis, quae cum profanam in sacram auctoritatem convertisset, eam inermi Romae tribuit immortalitatem, quam vana sibi spe veteres ab armorum potentia pollicebantur. Habent enim Romae sacro ex hoc foedere populi communia munera, communes dignitates et ipsam supremam sacrorum potestatem communem. Habent et civiles leges jure pontificio munitas et explicatas, ut quidquid praeclari contineret imperium, in Ecclesiam videamus esse translatum. Habent in conspicuo rerum divinarum arbitro judicii securitatem ad controversias dirimendas ac tranquillandas animas frustra pacem in privata sua, vel alterius auctoritate quaerentes, et ad cohibendos civiles tumultus, quibus ex varietate religionum regna quassantur atque ad incertum vel popularem statum revolvuntur, statim ut unicus et summus religionis interpres contemnatur. Habent postremo romanae auctoritatis cultores praeter divina, quibus omnia subjacent, humana etiam bona, quorum ad culmen nihil profecto deesset, nisi deesses tu, cum quo desunt plurima. Etenim per unum hominem terrarum novum imperium et Constantinum alterum acciperemus, si nobis complectendum dares te, non modo votis, verum et lachrymis omnium nostrum vehementer expetitum, postquam tuo de beneficentiae fonte haurire coepimus, tuoque munere sacris nostris in ditione tua locum et iter ad Sinas impetravimus. Quibus etiam sacris tu, si, Deo coeptis adspirante, sublimen in excelso animo tuo sedem praebueris, qualem sparseris laetitiam inter coelites, qui virtutibus tuis plaudentes et clam nostris oculis in occursum amplexumque tuum descendentes, floribusque sternentes humum tibi calcandam, ad matrem communem animarum, novum filium cum tot regnorum comitatu venientem deducerent, praeirentque in posterum legiones turmasque tuas Africam et Asiam sanctis et felicibus auspiciis nostris ab impiae dominationis et aeternae damnationis calamitatibus liberaturas. Indeque te Trajano meliorem et feliciorem Augusto praedicaremus. Quod o nostris et Ecclesiae universae precibus annuas. Deus!

Scripsi sex ab hinc annos circiter.



  1. Lapsus in citando: Invalid <ref> tag; no text was provided for refs named or24
  2. Lapsus in citando: Invalid <ref> tag; no text was provided for refs named or25