Orationes (Julianus)

E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Orationes
Auctor incertus
Saeculo VII

editio: Migne 1849
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 96


Orationes (Julianus Toletanus), J. P. Migne

INLATIO. (0757)

Dignum et justum est, nos tibi gratias agere, Domine sancte, Pater aeterne, omnipotens Deus, per Jesum (0758)Christum Filium tuum Dominum nostrum. Cujus divinitatis immensitas sic ineffabiliter circumplectitur omnia, ut in singulis creaturis permaneat tota, (0759A)et in omnibus habitet universa. Non minoratur in minimis, non augetur in magnis. Non concluditur tempore, non astringitur quantitate. Non initio coepta, non termino finienda. A quo totus homo et creatus est ad justitiam sine peccato, et reparatus est post ruinam sacrificio ejusdem Christi mundissimo. Per ipsum quem in unitate trinae virtutis conlaudant coelestia pariter et terrena, hymnum dulci modulatione proclamantia, atque ita dicentia. Sanctus, etc.

AD ORATIONEM DOMINICAM.

Accepturi, fratres charissimi, intra mortalia viscera coeleste sacrificium, et intra cubiculum humani pectoris hospitem Deum; mundemus conscientias nostras ab omni labe vitiorum, ut nihil sit in nobis subdolum vel superbum; sed in humilitatis studium, (0759B)et charitatis assensum per escam et sanguinem Domini corporis fraternitas cuncta copuletur, ut cum (0760A)fiducia dicere mereamur e terris: Pater noster qui es, etc.

ORATIO In missa Mozarabica post manuum lotionem recitanda

Accedam ad te in humilitate spiritus mei, loquar ad te, quia multam spem in fortitudine dedisti me. Tu ergo, Fili David, qui revelato mysterio ad nos in carnem venisti, clave crucis tuae secreta cordis mei adaperi, mittens unum de seraphim, qui candenti carbone illo qui de altari tuo sublatus est, sordentia labia mea emundet, mentem enubilet, docendique materiam subministret, ut lingua, quae proximorum utilitati per charitatem servit, nec erroris insonet casum, sed veritatis resultet sine fine praeconium. Per te, Deus meus, qui vivis et regnas in saecula saeculorum. (0760B)Amen.