17. Cogitate cum animis vetris: si quid vos per laborem recte feceritis, labor ille a vobis cito recedet, bene factum vobis, dum vivitis, non abscedet; sed si quae per voluptatem nequiter feceritis, voluptas cito abibit, nequiter factum illud apud vos smeper manebit. (Gell. 16.1.1)
18. Maiores seorsum atque divorsum pretium paravere bonis atque strenuis, decurionatus, optionatus, hastas donaticas, aliosque honores. (Fest. p. 200, 9)
II. De Triumpho ad Populum (194 B.C.)
19. Asperirime atque arduissimo aditu. (Prisc. GL II p. 87, 15)
III. Apud Athenienses (191 B.C.)
20. Antiochus epistulis bellum gerit, calamo et atramento militat. (Iul. Rufin. RhL p. 40, 7)
IV. Dierum Dictarum de Consulatu Suo (191/190 B.C.)
21. Egoque iam pridem cognovi atque intellexi atque arbitror rem publicam curare industrie summum periculum esse. (Char. p. 263, 5)
22. Atque quamquam multa nova miracula fecere inimici mei, tamen nequeo desinere mirari eorum audaciam atque confidentiam. (Char. p. 297, 11)
23. Ei rei dant operam, ut mihi falso maledicatur. (Char. p. 259, 24)
24. Re[movendi maledictores]. (Fest. p. 140, 29)
25. Secus aetatem agerem quam illi egissent. (Char. p. 285, 1)
26. Videtote quanto secus ego fecerim. (Char. p. 279, 28)
27. Omnia ab integro paranda erant. (Serv. ad buc. 4, 5)
28. Laudant me maximis laudibus, tantum navium, tantum exercitum, tantum [com]meatum non opinatum esse quemquam hominem comparare potuisse; id me tam maturrime comparavisse. (Char. p. 266, 24)
29. Deinde postquam Massillam praeterimus, inde omem classem ventus auster lenis fert; mare velis florere videres. Ultra angulum Gallicum ad Illiberim atque Rucinonem deferimur: inde nocte aura profecti sumus. (Char. p. 269, 8)
30. Ita nos fert ventus ad primorem Pyrenaeum, quo proicit in altum. (Gell. 4.17.15)
31. Mihi atque classi obviam fiunt. (Char. p. 271, 1)
32. Omnia tumultus plena, simul hostium copiae magnae contra me sedebant; usquequaque lacessebamur. (Char. p. 287, 13)
33. Eas res non posse sustineri nisi eo praesidia magna frumentumque [mittantur]. Nam ita dicunt palam necessum esse obcuratum. (Char. p. 270, 16)
34. Interea ad socios nostros sedulo dispertieram, alio frumentum, allo legatos, alio litteras, allo praesidim usquequaque. (Char. p. 287, 13)
35. Interea unamquamque turmam manipulum cohortem temptabam quid facere possent; proeliis levibus spectabam cuiusmodi quisque esset; si quis strenue fecerat, donabam honeste, ut alii idem vellent facere, atque in contione verbis multis laudabam. Interea aliquo [p]au[ca] castra feci. Sed ubi anni tempus venit, castra hiberna . . . (Fronto p. 123, 2)
36. Postquam auspicavi atque exercitum adduxi pone [versus] castra hostium. (Char. p. 277, 24)
37. Nostros pone versus hosteis esse ab dextra parte. (Char. p. 277, 27)
38. Iam apud vallum nostri satis agebant. (Char. p. 281, 24)
39. Me sollicitum atque exercitum habitum esse atque porro fore. (Char. p. 275, 18)
40. Itaque porro in Turtam proficiscor servatum illos. (Char. p. 275, 18)
41. Inde pergo porro ire in Turtam. (Char. p. 275, 18)
42. Si cuperent hostes fieri, temere fieri nunc possent. (Char. p. 285, 27)
43. Ridibundum magistratum gerere, pauculos homines mediocriculum exercitum obvium duci. (Fest. p. 142, 17)
44. Id ego primo minus animadverti; veniunt iterum atque tertium tumultuosius. (Char. p. 286, 23)
45. Eam ego viam pedetemptim temptabam. (Char. p. 277, 1)
46. Qui maximis vicibus ac vicissim. (Char. p. 288, 29)
47. Recto fronte ceteros sequi si norit. (Fest. p. 364, 1)
48. Ego mihi haec monimenta sempiterno posui quae cepi. (Char. p. 282, 14)
49. Item ubi ab Thermopuleis atque ex Asia maximo tumultus maturissime disieci atque consedavi. (Char. p. 266, 16)
50. Censores qui posthac fiunt, formidulosius atque segnius atque timidius pro re publica nitentur. (Char. p. 286, 23)
51. Cato nihi oppertus ut alii de se praedicarent, ipse in oratione sua scriptum reliquit cum in Hispaniam consul proficisceretur, tris servos solos ex urbe duxisse; quoniam ad villam publicam venerat, parum visum qui uteretur, iussisse duos pueros in foro de mensa emi, eos quinque in Hispaniam duxisse. (Apul. apol. 17.9)
52. Navitae . . . vinum atque oleum, uer . . . (Fest. p. 170, 22)
53. Idem Cato cum in Hispaniam navigaret, unde cum triumpho rediit, non aliud vinum bibit quam remiges. (Plin. N.H. 14.91)
V. Dissuasio Legis Iuniae de Feneratione (191 or 190 B.C.)
56. Camerini cives nostri oppidum pulchrum habuere, agrum optimum atque pulcherrimum, rem fortunatissimam. Cum Romam veniebant, prorsus devertebantur pro hospitibus ad amicos suos. (Fest. p. 268, 7)
57. Tertio autem pedato item ex fenore discordia excrescebat. (Non. p. 89, 18)
VI. In Q. Minucium Thermum de Falsis Pugnis (190 B.C.)
58. Dixit a decemviris parum bene sibi cibaria curata esse. iussit vestimenta detrahi atque flagro caedi. Decemviros Bruttiani verberavere, videre multi mortales. Quis hanc contumaliam, quis hoc imperium, quis hanc servitutem ferre potest? Nemo hoc rex ausus est facere: eane fieri bonis, bono genere gnatis, boni consultis? Ubi societas? Ubi fides maiorum? Insignitas iniurias, plagas, verbera, vibices, eos dolores atque carnificinas per dedecus atque maximam contumeliam, inspectantibus popularibus suis atque multis mortalibus, te facere ausum esse? Set quantum luctum, quantum gemitum, quid lacrimarum, quantum fletum factum audivi! Servi iniurias nimis aegre ferunt: quid illos, bono genere gnatos, magna virtute praeditos, opinamini animi habuisse atque habituros, dum vivent? (Gell. 10,3.14)
VII. In Q. Minucium Thermum de Decem Hominibus (190 B.C.)
59. Tuum nefarium facinus peiore facinore operire postulas, succidias humanas facis, tantam trucidationem facis, decem funera facis, decem capita libera interficis, decem hominibus vitam eripis indicta causa, iniudicatis, incondemnatis. (Gell. 13.25.12)
60. Rumorem, famam flocci fecit [inter]cutibus stupris obstinatus, insignibus flagitiis. (Fest. p. 209, 29)
61. [Neque fidem, neque iusiurandum,] neque pud[icitiam multifacit] . . . (Fest. p. 140, 17)
62. . . . erant, ne mala . . . t, scelera nefaria fie . . . [sacrame]nto traderetur lege est . . . (Fest. p. 466, 2)
63. Ut solent, . . . [son]ivios, nisi qui sempiterni sunt, quos . . . . . . rant, ne[c] spiciunt neque ratos [existimant]. (Fest. p. 466, 14)
Orationum in Q. Minucium Thermum Reliquiae Incertae Sedis
64. Erga rem publicam multa beneficii ratissima atque gratissima. (Fest. p. 364, 17)
65. Postquam diutius fitur. (Prisc. GL II p. 377, 10)
VIII. In M.' Acilium Glabrionem (190 B.C.)
66. Postquam navitas ex navibus eduxi, non ex militibus atque nautis piscatores penatores feci, sed arma dedi. (Fest. p. 268, 22)
IX. De Pecunia Regis Antiochi (187 B.C.)
67. M. Cato suasit rogationem (sc. Petilliorum) exstat oratio eius de pecunia regis Antiochi: et Mummios tribunos auctoritate deterruit, ne adversarentur rogationi. (Liv. 38.54.11)
X. De Coniuratione
68. precem.
XI. In L. Quinctium Flamininum
69. censores M. Porcius et L. Valerius metu mixta exspectatione senatum legerunt; septem moverunt senatu, ex quibus unum insignem et nobilitate et honoribus, L. Quinctium Flamininum consularem. patrum memoria institutum fertur, ut censores motis senatu adscriberent notas. Catonis et aliae quidem acerbae orationes exstant in eos, quos aut senatorio loco movit aut quibus equos ademit: longe gravissima in L. Quinctium oratio est, qua si accusator ante notam, non censor post notam usus esset, retinere L. Quinctium in senatu ne frater quidem T. Quinctius, si tum censor esset, potuisset. inter cetera obiecit ei Philippum Poenum, carum ac nobile scortum, ab Roma in Galliam provinciam spe ingentium donorum perductum. eum puerum, <per> lasciviam cum cavillaretur, exprobrare consuli [per]saepe solitum, quod sub ipsum spectaculum gladiatorium abductus ab Roma esset, ut obsequium amatori venditaret. forte epulantibus iis, cum iam vino incaluissent, nuntiatum in convivio esse nobilem Boium cum liberis transfugam venisse; convenire consulem velle, ut ab eo fidem praesens acciperet. introductum in tabernaculum per interpretem adloqui consulem coepisse. inter cuius sermonem Quinctius scorto 'vis tu', inquit 'quoniam gladiatorium spectaculum reliquisti, iam hunc Gallum morientem videre?' et cum is vixdum serio adnuisset, ad nutum scorti consulem stricto gladio, qui super caput pendebat, loquenti Gallo caput primum percussisse, deinde, fugienti fidemque populi Romani atque eorum, qui aderant, imploranti latus transfodisse. (Liv. 39.42.5-12)
70. in extrema oratione Catonis condicio Quinctio fertur, ut si id factum negaret ceteraque, quae obiecisset, sponsione defenderet sese: sin fateretur, ignominiane sua quemquam doliturum censeret, cum ipse vino et venere amens sanguine hominis in convivio lusisset? (Liv. 39.43.5)
71. aliud est, Philippe, amor, longe aliud est cupido. accesit ilico alter, ubi alter recissit; alter bonus, alter malus.