I.
[recensere]In primis, quod non illi sed diaconibus procedunt cum cereostata vel turibulo.
II.
[recensere]Secundum namque quod non sedit in sede post altare.
III.
[recensere]Tercio, non dicit orationem post altare, sed in dextro latere altaris.
IV.
[recensere]Quartum, non ipse episcopus sed diaconus in eo loco, ubi consuetudo est, cinnat.
V.
[recensere]Quinto loco, ubi dicitur post finitum canonem ubi dicit: Per quem hæc omnia, domine, non levatur calix ab archidiacono.
VI.
[recensere]Sexto loco, quando dici debet: Pax domini sit semper vobiscum, deportatur a subdiacono oblationario particula fermenti, quod ab apostolico consecratum est et datur archidiacono. Ille vero porrigit episcopo. At ille, consignando tribus vicibus et dicendo: Pax domini sit semper vobiscum, mittit in calice.
VII.
[recensere]Nam et hoc dissimiliter facit, quod apostolicus non confrangit; ipse vero super pallam, quæ corporalis dicitur, in altare confrangit.
VIII.
[recensere]Deinde communicant omnes præter episcopum tantum, quod non sua manu communicat; si in ipsius manu mittit partem et ipse se communicat cum propria manu. Similiter facit presbiter presbitero et diaconus diacono; nam reliqua omnia similiter ut summus pontifex facit.
IX.
[recensere]Similiter etiam et a presbitero agitur, quando in statione facit missas, preter Gloria in excelsis Deo, quia a presbitero non dicitur nisi in pascha.
X.
[recensere]Episcopi, qui civitatibus præsedent, ut summus pontifex ita omnia peragunt.