Migne Patrologia Latina Tomus 78
Ordo Romanus VI (Auctor incertus), J. P. Migne
Ordo Romanus VI (0989B)Ordo Processionis, si quando episcopus festivis diebus Missam celebrare voluerit, ita ut ab antiquis Patribus occidentalium institutione est constitutus, hic adesse cernitur scriptus. 70
1. Postquam prima hora celebrata fuerit in conventu fratrum, qui apud quosdam capitulum nuncupatur, a decano vel cantore singuli ad Missam ministeria acturi destinandi sunt. Et cum tintinnabulum ad tertiam sonuerit, omnes simul fratres in chorum ordinatim convenire debent, humeralibus et albis, apud quosdam autem casulis induti. Sed Processionem coram episcopo acturis a custode ecclesiae in sacrario ornamenta praebenda sunt, presbyteris duobus, qui episcopum ducturi sunt, cappae, diaconibus stolae, et dalmaticae, subdiaconibus vero sibi congruae vestes, quae apud quosdam subdiaconales (0989C)nominantur; et mappulae in sinistra manu ferendae, acolythis candelabra, et thuribula portaturis casulae. His cum induti fuerint, acolytis candelabra portantibus, subdiaconus archidiacono Evangelium fert, in medio stanti extra sacrarium, sive intra, ubi se pontifex parat, retro acolythis ordinatim standum est. Duo autem presbyteri ita, ut ad Missam, excepto quod cappis induti sunt, vestiti, una cum septem diaconibus coram episcopo stantes ministrent ei, cantantes cum illo septem Psalmos cum litania.
- 2.
Tertia vero a fratribus impleta, procedunt diaconi de sacrario, dividentes se in duas partes, quatuor ad dexteram, 71 tres ad sinistram: et tunc procedat episcopus, stetque ex choro sic prope adeo, (0989D)ut cantori manu innuere valeat. Cui etiam silendum est, usquequo episcopus cantare jusserit. Dehinc innuente episcopo cantetur Introitus. Et pontifex a custode ecclesiae, qui alba indutus esse debet, incensum accipiens, ponat in thuribulum, et archisubdiacono apportante Evangelium complicatum, osculetur; quo tamen a plerisque revoluto, illud Evangelium (0990B)quod illo die legendum est osculatur. His expletis, cum Psalmus cantatur, innuente episcopo praecedant acolythi cum candelabris, primum unus, tum duo et duo, et subdiaconi similiter. Protinus diaconi secuturi. Et sic procedat sacerdos in chorum, ducentibus eum duobus presbyteris, quos cappis jam ante praediximus esse indutos, sive, ut alii volunt, diaconibus. Apud quosdam autem in hac processione aliis subdiaconibus praecedentibus, ille qui lectionem lecturus est cum Evangelio retro diaconos episcopum praecedit, coram quem duo acolythi cum candelabris, unusque cum thuribulo antecedant. Quibus utique in hoc consentiendum esse volumus.
- 3.
Igitur ut omnis processio in chorum venerit, acolythi cum candelabris se dividunt: quatuor scilicet (0990C)in dexteram, et tres in sinistram, similique modo diaconi faciant. Subdiaconi autem, protinus ut in chorum venerint, quasi quaedam linea porrecti usque ad altare progredientes, simul se inclinent coram eo, atque Evangelio superposito, quatuor in dextro ejus cornu, et tres in sinistro consistant. Pontifex vero postquam in medietatem perducitur, presbyteris, qui eum ducebant, sive diaconibus manus ejus osculantibus, propriaque repetentibus loca, inclinans se Deum pro peccatis suis deprecetur. Tunc erectus primum presbyteris duobus, deinde diaconibus per ordinem omnibus pacis oscula dabit. In quibusdam enim locis usus est et consuetudo, ut his finitis minister cum thuribulo subdiaconum Evangelium portantem antecedat ad altare, coram illo incensum (0990D)ponens; et subdiaconus desuper Evangelium deponens revertatur. In aliis vero non incensum ad altare portatur, antequam oblationes altari superponantur. 72
- 4.
Igitur his peractis, cum Gloria innuente episcopo cantabitur, a saepe dictis presbyteris in superiorem ducendus est gradum, non omnino ad (0991A)altare. In quo etiam loco gressus figendus est, usquequo presbyteri primum, et tunc duo et duo diaconi altaris cornua osculentur, et novissime archidiaconus solus. Sed continuo ut episcopus in altiora scandere incoeperit, subdiaconus qui prius juxta altare stabat, choro Gloria Patri canente, ad propria loca revertendum est, et quatuor in dextro choro, tribus in sinistro standum erit. Quibus ita finitis, item versus a choro cantandus est, et pontifex usque in medietatem altaris ducendus est; ubi se altari inclinans, Evangelium osculetur; et sic demum dextro cornu altaris, ubi etiam sedes sibi parata est, osculum ferat. Tunc alius presbyter proprium repetat locum, alius autem librum episcopo porrigat atque revolvat, et diaconi quatuor in dextro, tres in sinistro altaris cornu consistant.
- 5.
(0991B)Peracto itaque Introitu, innuente episcopo, cantandum est Kyrie eleison, sine cujus insinuatione cantorem nihil canere licebit. Et tunc acolythi candelabra in inferiori gradu, quasi quodam filo, per rectam lineam ponant, vel, ut quidam volunt, in modum crucis. Igitur cum Gloria in excelsis percantabitur,et pontifex se ad populum, Pax vobiscum dicturus, convertit, diaconi simul cum eo se conversuri sunt. Cumque collectam finierit, lectio legatur. Et sedente episcopo, accedat archidiaconus, et genu flexo ante eum regat vestimenta illius, et praebens se ad pedem, revertatur. Finita vero lectione, illis, qui Gradualem et Alleluia cantaturi sunt juxta pulpitum in inferiori gradu standum est.
(0991C)
- 6.
Cum autem omnia usque ad Evangelium impleta fuerint, accedat princeps ecclesiae ad episcopum, pyxidem in qua thus habetur manu ferens, sequente acolytho, qui thuribulum portat, et imposito in illud incenso ab episcopo, et subdiacono in dextra parte altaris diaconum praestolante, accedat diaconus ad altare. Dominum his verbis adoraturus, Domine, labia mea aperies, et os meum annuntiabit laudem tuam. Et adorato altari, genua flectens ante episcopum, accipiat ab eo Benedictionem, et praebens se ad pedes ejus, adhibente manum episcopo, osculetur eam; et protinus ad altare progrediens, sumat Evangelium continuo lecturus. Candelabra autem ferentes infra pulpitum contra diaconum 73 stare debent. Sed ille qui thuribulum tenet juxta eum stet in (0991D)sinistra parte, usquequo Evangelium perlegatur. Ut autem diaconus legere incoeperit, duo acolythi involuti in sacrario a custode ecclesiae sacra vasa accepturi sunt, et ea in chorum portaturi; et alter cum calice corporali cooperto, et vino cum aqua mista infuso, in dextera parte, alterque cum patena in sinistra parte erit.
- 7.
Itaque perlecto Evangelio, accipiat subdiaconus pulvinar et Evangelium a diacono, eumque praecedat, coram quo etiam unus cum thuribulo, et septem acolythi (0992A)cum candelabris usque ad altare antecedant. Quo cum pervenerit, episcopus, accepto odore incensi et Evangelio deosculato, ad praedicationem per manus presbyteri et archidiaconi perducendus est Et interim dum sermonem facit ad populum, sub diaconus circumeundo fratribus Evangelium apportet, ab omnibus ordinatim deosculandum; sin autem episcopus praedicare noluerit, alta voce incipiat canere Credo in unum Deum, et ita omnis chorus incipiens Patrem omnipotentem, ad finem usque perducat. Diaconus vero statim ut a pulpito gradum ad altare ascenderit, accipiens corporale ab acolytho, alio se adjuvante diacono super altare distendat. Quod utique linteum ex puro lino contextum esse debet, quia sindone munda corpus Domini legitur (0992B)involutum in sepulcro; et tantae quantitatis esse debet, ut totam altaris superficiem capiat.
- 8.
Archisubdiaconus quippe ut Evangelium ab omnibus clericis deosculatum super altare deposuerit, accipiens calicem ab acolytho, archidiacono apportet vinum, per colam, quam in sinistra manu Romanus Ordo archisubdiaconum auriculari digito ferre jubet, purgandum. Quod utique vas in id opus ex aliquo metallo formatum, in medio sui plurima quasi acus foramina ad excolandum vinum ostendit, et illud archisubdiaconus per totum Missae officium in sinistra manu illo quo praediximus digito annulo suspensum portaturus est.
- 9.
Quibus ita peractis, et Symbolo finito, dicat pontifex (0992C)ad populum, una cum illo diaconis, ut praefati sumus, conversis, 74 Dominus vobiscum, et Oremus. Et tunc illo innuente Offertorium cantetur a choro: et ille a presbytero et archidiacono ad locum ubi oblationes a fidelibus laicis sive viris, sive feminis, offeruntur, easdem accepturus, ducatur, praecedentibus coram eo subdiacono cum calice, et acolytho cum patena. Quo cum pervenerit, diaconus a subdiacono calicem accipiens, omnibus qui oblationes obtulerunt, eisdem ab eo acceptis et in patenam impositis, manum suam cum calice ad osculandum praebeat, et illum iterum subdiacono det ad portandum; ille autem cum presbytero episcopum ad altare reducat similiter ut ante, praecedentibus ipsis cum calice et patena. Ubi cum ventum fuerit, et episcopus sedem petierit, antecedant duo acolythi cum (0992D)manutergio, et genu flexo ante eum totum illi sinum de eodem cooperiant, ne lavans manus aqua casulam spargat. Tertius autem acolythus, aquam illi ministraturus, in medio duorum genuflectat cum eo. Quod ideo ab antiquis Patribus decretum fertur, ut pontifex qui coelestem panem accepturus est, a terreno pane, quem jam a laicis accepit, manus lavando expurget. Lotis autem manibus surgat episcopus, ut accipiat oblationes a duobus presbyteris, (0993A)et diaconibus, et ab omnibus clericis, quas non tam Patrum instituta jubent, quam proprium arbitrium immolare suadet. Quas cum acceperit atque altari superposuerit, apportante sibi archidiacono oblatas in patena a nullo immolatas, accipiat ex illis quantum sibi sufficere videatur, et alias archidiacono restituat, quas ille custodi ecclesiae ad observandum committat.
- 10.
Igitur oblatione altari superposita, accipiens diaconus calicem ab archidiacono, super altare continuo ponat. Tunc episcopus benedicens Hostias, et dicens, Veni, sanctificator omnipotens aeterne Deus, benedic hoc sacrificium tibi praeparatum, qui vivis et regnas in saecula saeculorum, convertat se et sumat incensum a custode ecclesiae, ponensque in thuribulum (0993B)offerat illud altari, detque archidiacono. Ille vero postquam hoc commendaverit acolytho, eat in locum suum, scilicet in medio diaconorum, qui omnes coram altari retro episcopum per rectam lineam stare debent. Tunc episcopus dicat, ad populum conversus, Orate pro me. Hoc cum dixerit, 75 subdiaconi eant retro altare, et ibi stantes, cantaturi sunt quindecim grad. et diaconi coram altari similiter. Apud quosdam usus obtinuit subdiaconos in choro stare, usquedum Sanctus canatur, et hoc finito, eos coram altari retro diaconos aliquot gradibus infra consistere, et tunc retro subdiaconos acolythum patenam et fistulam habentem inferius stare.
- 11.
Ergo cum dictum fuerit Sanctus, veniant tres acolythi aquam diaconibus ministraturi; qui cum (0993C)loti fuerint, et archidiaconus cum episcopo calicem levaverit, et ille dixerit Per omnia saecula saeculorum, in aliquibus locis subdiaconibus in priorem locum euntibus diaconi ibi persistunt usquedum Pater noster cantabitur, et sic demum omnes revertuntur. Cumque episcopus Pater noster finierit, accipiens archisubdiaconus patenam ab acolytho, offerat eam archidiacono. Ille autem, ut episcopus dicit Da propitius pacem, patenam illi accommodans, humerum ejus osculetur. Statimque episcopo dicente Per omnia saecula saeculorum, accipiat benedictionalem librum; et conversus ad populum dicat Humiliate vos (0994A)ad Benedictionem, et clero respondente Deo gratias, porrigat episcopo librum.
- 12.
Expleta autem Benedictione veniens presbyter accipiat pacem ab episcopo, eamdem caeteris oblaturus. Diaconus vero sumens calicem et patenam ab altari, subdiacono patenam porrigat, quam ille acolytho ad tenendum praebeat. Ipse autem diaconus tenens calicem et fistulam stet ante episcopum, usquedum ex sanguine et corpore Christi, quantum voluerit, sumat, et sic calicem et fistulam subdiacono commendet. Quo protinus in sinistrum cornu altaris pergente, acolythus ibi cum patena coram episcopo consistat. Presbyteri vero et diaconi osculando episcopum, corpus Christi ab eo manibus accipiant, in sinistra parte altaris communicaturi. Subdiaconi autem (0994B)osculando manum episcopi, ore accipiant corpus Christi ab eo. Postquam vero diaconi in sinistro cornu altaris de sanguine Christi communicent, venientes subdiaconi ordinatim accipiant sanguinem ab archidiacono, manum ejus osculantes. Et eidem archidiacono nimis caute 76 procurandum est ne quid in calice aut patena sanguinis vel corporis Christi remaneat.
- 13.
His ita peractis, duo diaconi complicantes corporale ponant super calicem, fistula adhuc in eo remanente. Interim autem cantetur Agnus Dei, et quae tunc canenda sunt. Dehinc omnes cum jam communicaverint, acolythus qui patenam portat in sinistram altaris partem pergens cum subdiacono consistat. Sedente vero episcopo secundum praedictum ordinem, (0994C)tres acolythi genu flexo ante eum aquam manibus ministrant. Lotis autem manibus, surgente episcopo, convertente se ad populum, et dicente Dominus vobiscum, subdiaconus cum calice, et acolythus cum patena una cum diaconibus se conversuri sunt. Cumque episcopus collectam finierit, et diaconus Ite Missa est, et clerus Deo gratias dixerit, duo diaconi accipientes manus episcopi, et subdiaconus cum calice, et acolythus cum patena eum antecedentes, ut praediximus intrantem, ita exeuntem cum omni processione ad sacrarium reducant.