Migne Patrologia Latina Tomus 78
Ordo Romanus VII (Auctor incertus), J. P. Migne
- Ordo Romanus VII
(0993C)Denuntiatio scrutinii, quod tertia hebdomada in Quadragesima, secunda feria, initiatur. 77
1. « Scrutinii diem, dilectissimi fratres, quo (0994C)electi nostri divinitus instruantur, imminere cognoscite; ideoque sollicita devotione succedente sequenti quarta feria, circa horam tertiam [ All., diei sextam] (0995A)convenire dignemini, ut coeleste mysterium, quo diabolus cum sua pompa destruitur, et janua regni coelestis aperitur, inculpabile Deo juvante ministerio peragere valeamus. Per. » Ut autem ad ecclesiam venerint, sicut diximus, quarta feria, hora tertia, scribantur nomina infantium, vel eorum qui ipsos suscepturi sunt ab acolytho, et vocentur ipsi infantes ab acolytho in ecclesia per nomina, vel ordine sicut scripti sunt, ita dicendo: Ille puer, et sic per singulos. Et statuuntur masculi seorsum ad dexteram partem, feminae ad sinistram. Et tunc inprimitus faciat presbyter in singulorum frontibus crucem cum pollice dicendo: In nomine Patris et Filii et Spiritus sancti. Et imponens manum super capita eorum, dicit hanc Orationem: Omnipotens sempiterne Deus, Pater Domini (0995B)nostri Jesu Christi. Item super feminas faciat similiter. Et postea benedicet sal hoc modo: Exorcizo te, creatura salis. Et mittit in ore infantium de ipso sale per singulos ita dicendo: Accipe, ill., sal sapientiae propitiatus in vitam aeternam. Et dicat post datum sal hanc Benedictionem: Deus patrum nostrorum, Deus universae conditor veritatis.
- 2.
Inde vero exeant foris ecclesiam, exspectantes horam 78 quando revocentur. Tunc incipiat clerus Antiphonam ad Introitum, Dum sanctificatus fuero in vobis; qua finita ascendit sacerdos ad altare, et dicit Orationem: Oremus. Da, quaesumus, Domine, electis nostris. Et postea sedet in sede sua, et vocentur infantes a diacono dicente: Catechumeni procedant. Et vocantur infantes ab acolytho per nomina, vel ordine (0995C)ut scripti sunt, et statuuntur ut prius, masculi ad dexteram, feminae ad sinistram; et postmodum commonentur a diacono ita: Orate, electi, flectite genua. Et postquam oraverint, dicit Levate. Complete Orationem vestram in unum, et dicite Amen. Et respondent omnes Amen. Item dicit diaconus: Signate illos, accedite ad Benedictionem. Et signent illos infantes in frontibus eorum patrini vel matrinae de pollicibus suis, dicentes In nomine Patris et Filii et Spiritus sancti. Tunc venit acolythus iterum faciens crucem in frontibus singulorum, dicendo In nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti. Et imponit manum super eos, dans Orationem super eos excelsa voce, his verbis, Deus Abraham. Qua expleta, vertit se ad feminas, et faciens crucem in frontibus singularum, dicendo: Deus coeli, (0995D)Deus terrae. Et annuntiat diaconus dicens: Orate, electae, et reliqua, sicut superius. Et signant patrini ut prius. Et sequitur alius acolythus, super masculos faciens crucem, sicut primus fecit; et imponet manum super eos, dicens: Audi, maledicte, Satanas. Item super feminas similiter faciens crucem, et imponens manus super eas, dicendo: Deus Abraham, Deus Isaac. Item dicit diaconus ut orent electi et reliqua, ut prius, et signant patrini, sicut prius. Inde tertius acolythus facit crucem in frontibus puerorum, sicut anterior fecit, et imponet manum super capita puerorum, dicendo: Exorcizo te, immunde spiritus. Item super feminas (0996A)faciens crucem ut prius, et imponet manum super capita ipsarum dicendo, Exorcizo te, immunde spiritus. Iterum admonet diaconus, Orate, electae, et reliqua sicut antea; et signent patrini, sicut prius. Et tunc presbyter accedit faciens crucem in singulorum frontibus, sicut prius, et imponet manum super capita ipsorum, dicens Orationem hanc: Aeternam ac justissimam pietatem tuam. Idem ipse facit super feminas, similiter dicens ipsam Orationem. Ista omnia consummata, iterum admonentur a diacono ita: Orate, electi, flectite genua. Et post paululum dicit: 79 Levate. Complete Orationem vestram in unum, et dicite Amen. Iterum dicit: Signate illos, state cum disciplina et cum silentio. Et signant patrini, ut prius.
- 3.
Inde revertit sacerdos ad sedem suam, et legitur (0996B)lectio Ezechiel prophetae: Haec dicit Dominus: Effundam super vos aquam mundam, usque et salvabo vos ex universis inquinamentis vestris. Sequitur Gradale [ All., Responsorium], Aspiciam vos, et crescere faciam. Postea admonentur a diacono ita: Catechumeni recedant. Si quis catechumenus est, recedat. Omnes catechumeni exeant foras. Et egrediuntur ipsi electi, exspectantes pro foribus, usquedum completa fuerint Missarum solemnia. Deinde legitur Evangelium secundum Matthaeum: In illo tempore, respondens Jesus dixit: Confitebor tibi, Pater coeli, usque Jugum enim meum suave est, et onus meum leve. Et offeruntur oblationes a parentibus, vel ab his qui ipsos suscepturi sunt, et ponit ipsas sacerdos super altare, et dicit Orationem secreto: Miseratio tua, Deus, ad haec (0996C)percipienda mysteria. Ubi dicit Memento, Domine, famulorum famularumque tuarum, recitantur nomina virorum ac mulierum qui ipsos infantes suscepturi sunt. Item infra Actionem, Hanc igitur; expleta autem recitentur nomina electorum. Postquam recitata fuerint, dicit: Hos, Domine, fonte baptismatis innovandos. Finita vero Missarum solemnia, communicent omnes praeter ipsos infantes. Deinde annuntiat presbyter ut in ipsa hebdomada revertantur ad scrutinium, ita dicendo: Die Sabbati venite, collegite vos temporius ad ecclesiam ill. vel ill.
- 4.
Venientes autem omnes ad ipsum diem, sicut eis denuntiatum fuit, et faciunt ipsum scrutinium, et Missam per omnem ordinem, sicut superius scriptum est. Iterum annuntiat presbyter qualem diem voluerit (0996D)in sequenti hebdomada, quae ab initio Quadragesimae est quarta, ita dicendo: Illa feria veniente, collegite vos temporius ad ecclesiam illam, qualem ipse denuntiaverit. Et ut venerint ad ecclesiam die quo eis fuerit annuntiatum, clamat diaconus dicens: Catechumeni procedant; et vocantur infantes ab acolytho per nomina, vel ordine sicut prius, et faciunt scrutinium per omnia, sicut illos priores fecerunt, usque ad ubi dicit: Signate illos, state cum disciplina et cum silentio. Et tunc leguntur duae lectiones in aurium apertionem. Lectio Isaiae prophetae: Haec dicit Dominus: Audite audientes me, et comedite bonum, (0997A)80 usque Ad Dominum Deum nostrum, quoniam multus est ad ignoscendum. Sequitur Gradale Venite, filii. Item alia lectio ad Colossenses: Fratres, exspoliantes vos veterem hominem cum actibus suis, usque Et quidem in omnem terram exivit sonus eorum, et in fines orbis terrae verba eorum. Sequitur Gradale Beata gens.
- 5.
Inde vero procedunt quatuor diacones de sacrario cum quatuor libris Evangeliorum, praecedentibus eos duobus candelabris cum thuribulo et incenso, et ponunt ipsa Evangelia in quatuor angulos altaris, et antequam aliquis eorum legat, tractet presbyter his verbis: Aperituri vobis, filii carissimi, Evangelia, id est gesta divina, et reliqua. His expletis, annuntiet diaconus, dicens, State cum silentio, audientes intente. Et tunc accipiens unus diaconus desuper angulo (0997B)primo altaris sinistro librum Evangelii, praecedentibus ante eum duobus candelabris cum thuribulo, ascendit ad legendum, et legit, Initium sancti Evangelii secundum Matthaeum, usque ipse enim salvum faciet populum suum a peccatis eorum. Et postquam legerit, suscipit de eo subdiaconus ipsum Evangelium super linteum, et portet in sacrario, et tractet presbyter his verbis: Filii carissimi, ne diutius vos teneamus. Ipsa expleta, item annuntiat diaconus, State cum silentio, audientes intente. Iterum accipit diaconus desuper alio sinistro angulo altaris alium librum Evangelii, praecedentibus cereis et thuribulo, sicut superius. Iterum dicit: Initium sancti Evangelii secundum Marcum, usque Ego baptizo vos in aqua, ipse vos baptizabit Spiritu sancto. Et postmodum sequitur (0997C)presbyter his verbis: Marcus evangelista leonis gerens figuram. Ipsa expleta, item annuntiat diaconus: State cum silentio, audientes intente. Et accipit diaconus desuper tertio angulo dextro altaris tertium librum Evangelii secundum Lucam, usque Parare Domino plebem perfectam. Et tractet presbyter his verbis: Lucas evangelista, etc. Ipsa expleta, iterum annuntiet diaconus ut supra. Et accipit diaconus desuper quarto angulo dextro altaris quartum librum Evangelii secundum Joannem: In principio erat Verbum, usque Plenum gratia et veritate. Iterum prosequitur presbyter his verbis: Joannes evangelista, etc.
- 6.
Deinde dicit praefationem symboli, Dilectissimi nobis, accepturi sacramenta Baptismatis. Ipsa expleta, tenens acolythus 81 unum ex ipsis infantibus masculum (0997D)in sinistro brachio, et interroget ei presbyter, dicens: Qua lingua confitentur Dominum nostrum Jesum Christum? Respondet, Graece. Annuntia fidem ipsorum qualiter credant. Et dicit acolythus Symbolum Graece, decantando his verbis, Πιστεύω εἰς ἕνα. Hoc expletum, vertit se ad feminas, et facit similiter. Iterum acolythus alter accipiens ex Latinis infantibus unum in sinistro brachio, ponens manum dextram super caput ipsius, et interroget ei presbyter: Qua lingua confitentur? sicut prius, et respondet, Latine. Dicit ei presbyter: Credo in unum Deum, Patrem omnipotentem, visibilium. Hoc expletum, vertit se ad feminas, et facit similiter. Deinde sequitur presbyter his verbis: Haec summa est fidei nostrae, dilectissimi (0998A)nobis. Ipsa expleta, annuntiat diaconus dicens: State cum silentio, audientes intente. Inde subsequitur sacerdos hanc praefationem dominicae Orationis: Dominus et Salvator noster. Ipsa expleta, admonentur a diacono: State cum silentio, audientes intente. Et dicit presbyter: Audistis, dilectissimi, Dominicae Orationis. Ipsa expleta, annuntiat diaconus: Catechumeni recedant. Si quis catechumenus est, recedat. Omnes catechumeni exeant foras.
- 7.
Egressi vero parentes cum infantibus eorum, foris relinquant ipsos infantes in custodia; et iterum ingrediuntur in ecclesiam, tam parentes quam illi qui ipsos infantes suscepturi sunt, cum oblationibus eorum, et offeruntur pro ipsis. Ipsi vero infantes pro foribus exspectant, donec consummentur Missarum (0998B)solemnia. Expleta vero Missa, communicent omnes, praeter ipsos infantes
- 8.
Iterum annuntiat presbyter qualem diem voluerit sequenti hebdomada, quae est ab initio Quadragesimae, ut revertantur ad scrutinium. Et ut venerint, celebratur ipsum scrutinium per omnem ordinem, sicut illi duo priores ante auris apertionem fuerunt. Et postea annuntiat presbyter, ut ipsa hebdomada, qualem diem vel ad qualem ecclesiam voluerit, ut revertantur ad scrutinium quartum. Et ut venerint, facit ipsum scrutinium per omnem modum, sicut anterius fecit. Hoc expletum, iterum annuntiat eis, sicut superius, ut revertantur ad scrutinium sextum, in sequente hebdomada ultima ante Pascha, qualem diem vel ad qualem ecclesiam voluerit, et complet (0998C)ipsum scrutinium vel ipsa omnia, sicut anterius fecit. Ita tamen agendum est, ut a primo scrutinio, 82 qui incipit tertia hebdomada in Quadragesimum, usque in Sabbato sancto vigilia Paschae, septem scrutinia esse debeant secundum formam septem donis Spiritus sancti, ut dum septem septenario numero implebuntur, detur illis gratia septiformis Spiritus sancti.
- 9.
Item annuntiat presbyter ut in ipso sancto Sabbato, hora tertia, revertantur ad ecclesiam, et tunc catechizantur, et reddunt Symbolum, et baptizantur, et complebuntur septem oblationes eorum. Ordo vero qualiter catechizantur ita est. Post tertiam horam Sabbati procedant ad ecclesiam, et ordinentur per ordinem, sicut scripti sunt, masculi in dexteram, (0998D)feminae in sinistram; et faciens crucem sacerdos in frontibus singulorum, postea imposita manu super capita singulorum dicat: Nec te latet Satanas. Ipsa expleta, tanget presbyter singulorum nares et aures de sputo oris sui, et dicit uniuscujusque ad aurem, Effeta, quod est adaperire, in odore suavitatis, et reliqua. Hac expleta, ambulat in circuitu imposita manu super capita eorum, decantando excelsa voce Credo in unum Deum, et reliqua. Vertitque se ad feminas, et facit similiter. Postea dicitur eis ab archidiacono: Orate, electi, et flectite genua. Et post paululum dicit: Levate. Complete Orationem vestrum in unum, et dicite Amen. Et respondent omnes Amen. Iterum admonentur ab archidiacono his verbis: Catechumeni (0999A)secedant. Si quis catechumenus est, secedat. Omnes catechumeni exeant foras, exspectantes horam, qua possit circa vos Dei gratia baptismum operari. Postea impletur Benedictio. Inde sequuntur lectiones per ordinem cum canticis ad ipsum diem pertinentes.
- 10.
Hoc expleto, procedit pontifex de ecclesia cum omni ordine [ornatu] sacerdotum, litaniam cantantes, hoc est Kyrie eleison, usquedum veniunt ad fontes, praecedentibus ante eum notariis cum duobus cereos ardentes staturam hominis in altum habentes, cum tyrabulis et thymiamateriis; et incipiunt litaniam, quam subsequitur Christe audi nos, et reliqua. Ipsa expleta in circuitu fontis, astante clero omni vel cuncto populo cum multis luminibus, facto silentio dicit pontifex Dominus vobiscum, respondentibus (0999B)cunctis Et cum spirituo tuo; et dicit Oremus, et dat Benedictionem: Omnipotens sempiterne Deus. Item alia, Deus qui invisibili potentia tua, et reliqua. Item alia: Haec nobis praecepta servantibus. Haec omnia expleta, 83 fundit chrisma de vasculo aureo intro in fontes super ipsam aquam in modum crucis, et cum manu sua miscitat ipsum chrisma cum aqua, et aspergit super omnem fontem vel populum circumstantem. Hoc facto, omnis populus, qui voluerit, accipiet Benedictionem unusquisque in vasis suis de ipsa aqua, antequam ibi baptizentur parvuli, ad spargendum in domibus eorum, vel in vineis, campis, vel fructibus eorum.
- 11.
Deinde pontifex baptizat unum, aut duos, vel quantos ei placuerit de ipsis infantibus, caeterique a (0999C)diacono, cui ipse jusserit, baptizantur. Levantes (1000A)autem ipsos infantes in manibus suis, offerunt eos uni presbytero. Ipse vero presbyter faciens de chrisma crucem cum pollice in vertice eorum, ita dicendo, Deus omnipotens pater Domini nostri Jesu Christi, et reliqua. Et sint parati qui eos suscepturi sunt cum linteis in manibus eorum, et accipiant eos a pontifice vel diaconibus qui eos baptizarunt. Pontifex vero egreditur de fonte, habens compositam sedem in ecclesia, ubi voluerit, sedens in eam, et deportantur ipsi infantes ante eum, et dat singulis stolam, casulam et chrismale, et decem siclos, et vestiuntur.
- 12.
Induti vero ordinantur per ordinem, sicut scripti sunt, in circuitu: et dat Orationem pontifex super eos, confirmans eos cum invocatione septiformis (1000B)gratiae Spiritus sancti. Oratione expleta, facit crucem cum pollice et chrisma in singulorum frontibus, ita dicendo: In nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti, pax tibi. Et respondet Amen. Et hoc omnino praecavendum est ut hoc non negligatur, quia tunc omne baptismum legitimum christianitatis nomine confirmatur. Post hoc ingrediuntur ad Missas, et communicant omnes ipsos infantes; illud providentes, ut postquam baptizati fuerint, 84 nullum cibum accipiant, nec allactentur, antequam communicent. Et postea per totam hebdomadam Paschae omnibus diebus ad Missam debent venire, et parentes eorum pro ipsis offerre. Hoc autem supra scripto ordine baptismum, sicut in Sabbato sancto Paschae, sic et Sabbato Pentecosten omnimodis celebretur.