Jump to content

Ordo Romanus X

Checked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Ordo Romanus X
Saeculo VI

editio: Migne 1849
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 78

Ordo Romanus X (Auctor incertus), J. P. Migne 97 Qualiter agendum sit quinta feria in Coena Domini.--Statio ad sanctum Joannem ad Lateranum. (1009A)

1.

Hac die sacrificium sacri corporis et sanguinis ab ipso Domino nostro Jesu Christo celebrationis sumpsit initium. Hac die in toto orbe sanctum chrisma conficitur. Hac etiam die poenitentibus pro indulgentia subvenitur. Mane hujus diei primo mansionarii praeparent omnia, quae necessaria sunt ad consecrationem chrismatis, tres ampullas oleo mundissimo plenas, maximam vero ampullam, quae ad chrisma debet fieri de panno serico albo, alias autem de alio serico coopertas. Sit autem pannus adeo subtilis, quod ampullae possint videri per eum. Hora vero tertia vel sexta sonetur signum, et veniant omnes ad (1009B)ecclesiam, in qua chrisma consecrari debet. Tunc egrediantur poenitentes de loco in quo poenitentiam fecerunt, ut gremio ecclesiae praesententur a pontifice, qui sedere debet prae foribus ecclesiae, et reconciliare eos cum Antiphonis et Orationibus, quas require. Quibus finitis, pulsentur campanae, sicut mos est in solemnibus diebus, et ex tunc sileant campanae usque ad diem Sabbati.

2.

Antequam domnus papa exeat de camera, dicit Tertiam. Hora vero sexta exit domnus papa de palatio cum episcopis et cardinalibus, et cum toto apparatu curiae veniens ad palatium majus, ubi solet esse hospitium episcopi Albanensis, stans ibi in loco eminenti sermocinatur ad populum, ut moris est, et postea recitantur sententiae; et facta confessione per (1009C)diaconum cardinalem, et absolutione per papam, datur populo indulgentia. 98 Peractis iis omnibus, descendit ad ecclesiam Lateranensem, et intrat ecclesiam sancti Thomae, et dicit cum capellanis suis Nonam. Sed si est ad ecclesiam sancti Petri, descendit ad praefatam ecclesiam, veniens ante secretarium ad capellam sancti Gregorii, et dicit ibi Nonam.

3.

Deinde tam pontifex quam episcopi, presbyteri, diaconi, et alii clerici, quisque induatur ornatu sui (1010A)ordinis. Pontifex induit vestimenta alba, episcopi pluvialia, presbyteri planetas, diaconi dalmaticas pro reverentia chrismatis. Pontifex vero jam indutus dalmatica, habens manum ad collum, sedeat in sede sua; cui praesentetur ampulla, quae major est, cum oleo ab acolythis, et balsamum; et ipse pontifex balsamum cum oleo commisceat et conficiat, circumvolvendo cum palmis baculum immissum in ampullam. Omnes vero ampullae remaneant ibi, et diligenter custodiantur, quousque ad altare portentur.

4.

Postmodum autem pontifex, lotis manibus, indutus planeta, procedit cum episcopis, presbyteris, diaconibus, et subdiaconibus et acolythis, et omnibus ordinibus; et habeant in processione crucem, Evangelium, septem candelabra, thuribulum cum incenso; (1010B)et sic processionaliter pergant ad altare cum ampulla; et facta confessione et reverentia, ascendit sedem suam. Interim autem decantetur a cantoribus Introitus sine Gloria Patri; et finito versu primo, repetatur Introitus. Deinde pontifex dicit excelsa voce Gloria in excelsis Deo. Dicta Oratione, lecta Epistola et Evangelio, factoque sermone ad populum, si voluerit, et Credo in unum Deum decantato, prosequatur Missa ordine suo [ et conficiat duas Hostias, unam scilicet sumendam, alteram reservandam in crastinum, ac tot, quot necessariae fuerint pro iis, qui hodie sunt communicaturi.]

5.

Postquam domnus papa intrat ad sacrificandum, tunc acolythus conducit juniorem diaconum cardinalem, et cum eo plures subdiaconi. Unus autem ex eis (1010C)subdiaconis portet crucem, acolytho antecedente cum thuribulo et thure. Et sic processionaliter vadunt ad ecclesiam sancti Thomae vel sancti Gregorii, ubi ampullae cum chrismate et oleo conservantur. 99 Cardinalis diaconus accipit illam ampullam, quae est chrismatis; duo alii subdiaconi accipiunt illas duas olei exorcizati et olei infirmorum, portantes eas super brachium sinistrum, et eo modo quo iverunt revertantur. Venientes autem ad altare, antequam domnus (1011A)papa dicat Per quem haec omnia, subdiaconus qui bajulat ampullam olei infirmorum, repraesentet eam summo pontifici ad benedicendum. Pontifex vero et omnes episcopi et presbyteri cardinales, et alii exsistentes, dicant plana voce: Exorcizo te, immundissime spiritus, etc., et per nomen dilectissimi filii ejus Domini nostri Jesu Christi, qui venturus est judicare vivos et mortuos et saeculum per ignem. Benedictio olei infirmorum. Emitte, quaesumus, Domine, etc., permanens in visceribus nostris, in nomine Domini nostri Jesu Christi, qui venturus est.

6.

His Benedictionibus peractis, revertatur ad altare, et dicat Per quem haec omnia, etc., usque Per omnia saecula saeculorum. Amen. Oremus: Praeceptis salutaribus moniti, etc., usque Pax Domini sit semper (1011B)vobiscum. Agnus Dei non cantatur, pax non datur.

7.

Verumtamen scire nos convenit quod si fuerit pontifex Laterani, decantato Credo in unum Deum, et antequam intret ad sacrificandum, a diaconibus et subdiaconibus levatur mensa de altari palliis desuper complicatis, et cum reverentia et omni devotione ab eisdem reportetur in capella sancti Pancratii juxta claustrum canonicorum, quia ibi est locus reservationis, et cum omni cautela usque in diem Sabbati custoditur.

8.

Deinde pontifex venit ad altare, accipiens ampullam vitream, quae intus se continet quoddam vasculum aureum, et in illo vasculo est lapis pretiosus concavus, et in illa concavitate lapidis est diligenter pretiosus Christi sanguis inclusus, qui annualiter (1011C)extrahitur, et reponitur in concavitate arcae; et tunc levatur a pontifice, et ostenditur, ut tota turba populi valeat cum timore et reverentia et omni devotione eum videre. Postea traditur custodienda priori et canonicis ejusdem ecclesiae usque in diem Sabbati. Tunc pontifex ad sacrificandum intrat solus infra arcam, ut significetur 100 quod in Veteri Testamento scriptum est, quia solus pontifex intrabat semel in anno in sancta sanctorum, tantum cum cruce et linteamine suppositis, episcopo vel cardinali cum capellano sacerdote ministrante sibi.

9.

Confecto itaque sacrificio, pontifex solus communicat super altare sine ministris; et non cum calamo, sed cum calice tantum se confirmet illo die, et sexta feria, et ponit illam quartam partem in calice. (1011D)Postquam autem communicavit, ponit calicem super altare, et patenam juxta eum cum corpore Domini reservato, quia sexta feria de ipso sacrificio resumit, et cooperitur utrumque sindone munda.

10.

Percepto itaque corpore et sanguine Domini nostri Jesu Christi, pontifex ascendit ad sedem ligneam, et continuo duo acolythi deferunt ampullas involutas cum sindone alba serica in sinistro brachio, ita ut videri possit a medio; et diaconus qui assistit domno papae accipit ampullam unam mistam cum balsamo, et repraesentat eam summo pontifici, tenens eam in sinistro brachio involutam. Tunc pontifex (1012A)halet ter in illam; halent etiam in ipsam omnes episcopi qui assistunt ibi, et presbyteri cardinales, et dicant sine cantu et sine Dominus vobiscum, Exorcizo te, creatura olei, etc., ut fias omnibus qui ex te ungendi sunt in adoptionem filiorum per Spiritum + sanctum, in nomine Dei Patris omnipotentis, et Jesu Christi Filii ejus Domini nostri, qui cum eo regnat et vivit Deus in unitate ejusdem Spiritus sancti. Deinde dicit excelsa voce, episcopi et presbyteri dicant submisse, Per omnia saecula saeculorum. Amen. Dominus vobiscum. Et cum spiritu tuo. Sursum corda. Resp. Habemus ad Dominum. Gratias agamus Domino Deo nostro. Resp. Dignum et justum est. Vere dignum et justum est, aequum et salutare, nos tibi semper et ubique gratias agere, Domine (1012B)sancte, Pater omnipotens, aeterne Deus, qui in principio inter caetera bonitatis, etc., ut sit iis qui renati fuerint ex aqua et Spiritu sancto chrisma salutis, eosque aeternae vitae participes et coelestis regni facias esse consortes, per eumdem, etc.

11.

Tunc episcopus salutet chrisma nudum, et caeteri omnes. Quo expleto, benedicat ampullam olei delatam eo ordine quo supra; et similiter halet pontifex ter in ipsam, sed tacite; et praeter ipsum omnes episcopi et presbyteri cardinales et alii episcopi halent ter in ipsam. Et tunc dicit sine 101 cantu et sine Dominus vobiscum, Exorcizo te, creatura olei, in nomine, etc., ad omnem gratiam spiritualem accipiendam sanctificata, per eumdem, etc. Et dicit pontifex Dominus vobiscum. Et cum spiritu tuo. Oremus. Oratio. (1012C)Deus incrementorum et profectuum spiritualium remunerator, etc., in sacramento sunt baptismatis adepturi, per eumdem Dominum nostrum, etc. Post Benedictionem vero istam omnes episcopi, et presbyteri cardinales, et alii episcopi salutent sanctum chrisma, et oleum, ter pro quolibet, et in salutando inclinent capita dicentes, Ave, sanctum chrisma, ter pro quolibet; et deosculentur ampullam semel tantum, et deferatur a subdiacono ampulla olei; et summus pontifex salutet oleum, et deosculando ampullam, sicut fecit de chrismate, et caeteri omnes salutent per ordinem ampullam in deosculando. Postea reportentur ampullae processionaliter, sicut fuerunt adductae, ad sacrarium, vel locum ubi sedere debent; et inde distribuatur unicuique, sicut decet et fuerit opportunum. (1012D)Pontifex vero in sede sua communicat illos qui communicare volunt. Reserventur tamen oblatae integrae de corpore Domini in die Parasceve; sanguis vero Domini penitus assumatur. Pacis osculum non datur. Agnus Dei dicatur, et communio Dominus Jesus Christus.

12.

Sed antequam pontifex revertatur ad altare ad complendam Missam, junior presbyterorum cardinalium portet corpus Domini positum in pyxide ad locum praeparatum, praecedentibus cum cruce et luminaribus, et papilione desuper. Tunc pontifex revertitur ad altare, et dicit hanc Orationem: Refecti (1013A)vitalibus alimentis; qua expleta, diaconus dicit Ite, Missa est. Missa igitur solemniter peracta, indutus pontifex ascendit palatium, comitantibus eum tam episcopis quam presbyteris et diaconibus, omnibus paratis secundum ordinem suum. Pontifex vero ingreditur basilicam sancti Laurentii, et sine planeta residens in sede, facit mandatum duodecim subdiaconorum. Interim cantores cantant Vesperas ante eum, ut mos est. Finitis omnibus parati accedunt ad mensam. 102 Feria sexta Parasceve.

13.

Hora sexta conveniant omnes ad Lateranensem ecclesiam, vel ad aliam ecclesiam, et dicant septem Psalmos. Tunc dominus papa induat se ornatu suo quadragesimali tantum, episcopi pluvialibus, presbyteri, diaconi, subdiaconi planetis. Tunc junior (1013B)presbyterorum cardinalium ferat adornatum capsidem cum dominico corpore hesterna die reservato; et sic subdiaconus cum papali cruce Processionem praecedente, omnes discalceati sine cantu psallendo ad ecclesiam sanctae Crucis, quae est Jerusalem, ubi statio fieri debet. ordinate tamen, procedant, quando dominus papa est Laterani. Cum autem illuc pervenerint, ingrediuntur ecclesiam sine cantu, et prostrati in medio ecclesiae diutius orent. Presbyter, qui portat corpus Christi in secretario ponat illud, dum dominus papa praeparat se. Illo praeparato, reportet illud ante dominum papam in Processione ad altare. Surgentes ab Oratione, dominus papa cum clero intret secretarium, et, abstracta planeta cum pallio, sedeat in sede sua, et lotis pedibus ministri (1013C)calcient eum quotidiana calciamenta. Veniens ad faldistorium, dicit Nonam; et post paululum reindutus planeta et pallio, praeeunte eum cruce et Evangelio, sine luminaribus et incenso, cum silentio ordinate ad altare procedant, et tunc omnes prostrati diutius orent.

14.

Interim autem ministri unam tantum tualeam extendant super altare nudatum. Completa vero Oratione nihil aliud dicat, nec confessionem faciat. Pontifex deosculato altari ascendat sedem more solito, non tamen in sede ornata et solemni, sed in faldistorio ad dextrum altaris, quasi ante ad gradus, ubi stat subdiaconus in Missa; et subdiaconus statim procedat ad legendum, et sine titulo sic incipiat: Haec dicit Dominus: In tribulatione sua. In tono lectionis (1013D)legantur lectiones sine reverentia et osculo pedum. Finita lectione cantatur Tractus Domine audivi auditum tuum. Finito Tractu, dicat pontifex Oremus, et diaconus Flectamus genua. Resp. Levate. Et dicat Orationem, Deus, a quo et Judas. Qua finita, subdiaconus legat similiter sine titulo: In diebus illis dicit Dominus ad Moysen. Tractus Eripe me Domine; quo finito, diaconus, facta reverentia, sine Benedictione, procedit cum Evangelio, 103 sine faculis et sine incenso, et ascendens nudum pulpitum similiter incipit: Passio Domini nostri Jesu Christi secundum Joannem. Ei nullo respondente legat: In illo tempore, egressus Jesus trans torrentem. (1014A)Qua finita, dicit Orationes: Oremus, dilectissimi. Alius a domino papa dicit has Orationes super altare. Quibus finitis, adorat crucem. Deinde repraesentat eam populo, cantans Antiphonam Ecce lignum crucis. Adorata cruce, diaconus expandat corporale super altare; super quo posito corpore Domini, et calice cum vino et aqua, dicat pontifex plena voce, ut mos est, sine Per omnia saecula saeculorum, Amen: Oremus. Praeceptis salutaribus moniti, etc., Pater noster. Similiter in eadem voce, Libera nos. Oremus. Quaesumus, Domine. Finita vero Oratione, Pax Domini non dicatur. Agnus Dei non cantatur, nec pacis osculum datur, nec postcommunio cantatur.

15.

Communicat autem solus pontifex sine ministris, non ad sedem solemniter, sed ibi tantum eo die (1014B)ante altare, ob humilitatem reverentiae Dei et passionem Christi. Et feria sexta praecedenti [ Forte praesenti], et quando celebratur pro defunctis, perfusionem facit in calice, et ipse sumit, et postea lavat cum aqua in bacilibus. Deinde rediens ad sedem exuat se, et cum clericis suis dicat Vesperas praeteriti diei, non cantando, sed recitando. In Sabbato sancto.

16.

Hora sexta conveniunt omnes ad ecclesiam, excusso novo igne de crystallo, sive de lapide, unde cereus debet a diacono accendi. Benedictio quae debet fieri a juniore presbytero cardinali. Oratio: Deus qui per Filium tuum, angularem scilicet lapidem, etc., valeamus festa pertingere, per eumdem, etc. Alia Oratio: Domine Deus, Pater omnipotens, lumen indeficiens, (1014C)etc., ut ad vitam et lucem aeternam pervenire mereamur. Per. Alia Oratio: Domine sancte Pater omnipotens, etc., et adjuva nos, qui vivis et regnas cum eodem Unigenito tuo et Spiritu sancto Deus, per omnia saecula saeculorum. Amen. Benedictio incensi: Veniat, quaesumus, omnipotens Deus, etc., virtus tuae Majestatis assistat. Per. Benedicto igne, aspergatur aqua benedicta, et adoleatur incenso. Deinde procedatur ad Benedictionem cerei.

17.

Interim dum cereus benedicitur, pontifex cum cardinalibus 104 et caeteris scholis procedit ad altare, et, facta reverentia, ascendit ad ornatam sedem. Subdiaconus vero, finita Benedictione cerei, ascendens ambonem incipit legere sine titulo: In principio Deus creavit coelum et terram. Eo vero completo, si (1014D)dominus papa velit, Graecus subdiaconus eamdem lectionem Graece relegit; qua expleta, dicit pontifex Oremus, diaconus Flectamus genua, et, post paululum, Levate. Et vicissim dicant diaconi, si plures sunt, Flectamus genua, et Levate. Deinde sequitur Oratio, et sic per ordinem XII Latine, et XII Graece, sicut domino papae placet, vicissim leguntur. Cum autem ventum fuerit ad lectionem qua legitur Nabuchodonosor, ad illam Orationem quae sequitur dicitur Oremus, et non Flectamus genua, eo quod rex ille omnem populum sub ditione coegerat flectere genua ante statuam auream quam erexerat; quod Ecclesia reputans factum in contemptum Dei omnipotentis, (1015A)post illam lectionem non flectuntur genua.

18.

Sed inter haec, dum lectiones leguntur, septem subdiaconi crucem portantes, praecedentibus eos acolythis, reverenter descendunt ad Benedictionem fontium, et faciunt ibi litaniam septenam, quinam et trinam. Et unus sacerdotum canonicorum in competenti loco catechizat repraesentatos sibi infantes, et faciens crucem cum pollice in frontibus singulorum, dicit: In nomine Patris + et Filii + et Spiritus + sancti. Amen. Postea posita manu super capita eorum dicit hanc Orationem: Non te lateat, Satana, etc., per aquam regenerationis, etc., in nomine Domini nostri Jesu Christi, qui venturus est.

19.

Post haec tangit nares et aures singulorum de sputo, et dicit: Effeta, quod est adaperire, in odorem (1015B)suavitatis. Tu autem effugare, diabole, appropinquavit enim judicium Dei. Tunc invocato nomine uniuscujusque dicit: Abrenuntias Satanae? Resp. Abrenuntio. Et omnibus operibus ejus? Resp. Abrenuntio. Et omnibus pompis ejus? Resp. Abrenuntio. Postea tangit de oleo sancto pectus et inter scapulas, faciendo crucem cum pollice, et dicit: Et ego te linio oleo salutis in Christo Jesu Domino nostro in vitam aeternam, amen. Tunc imposita manu iterum super capita eorum, dicat Orationem dominicam et Symbolum.

20.

Infantibus vero catechizatis, et finitis lectionibus, et Orationibus 105 et canticis decantatis, pontifex cum omni schola clericorum descendit ad benedicendos fontes, praecedentibus subdiaconibus cum cruce et facula, et alia necessaria ad Benedictionem (1015C)fontium, primicerio et cantoribus decantante Tractum Sicut cervus desiderat ad fontes aquarum, subdiacono vero et reliquis de clero litaniam facientibus. Sed antequam intret ad Benedictionem, dicit hanc Orationem juxta fontem: Omnipotens sempiterne Deus, etc., animam corpusque sanctificet. Per. Deinde ascendit gradus, astantibus ministris hinc inde cum faculis, factoque silentio dicit Dominus vobiscum. Resp. Et cum spiritu tuo. Oremus. Omnipotens sempiterne Deus, adesto, etc., tuae virtutis impleatur effectu. Per Dominum.

21.

Praefatio. Per omnia saecula saeculorum. Amen. Dominus vobiscum. Resp. Et cum spiritu tuo. Sursum corda. Resp. Habemus ad Dominum. Gratias agamus Domino Deo nostro. Resp. Dignum et justum (1015D)est. Vere dignum et justum est, etc., omnipotens aeterne Deus, qui invisibili potentia, etc., aures tuae pietatis inclina. Deus, cujus spiritus super aquas, etc., aquarum natura conciperet. Deus qui nocentis mundi, etc., gratiam de Spiritu sancto. Hic cum manu dividat aquam in modum crucis: Qui hanc aquam, etc., inficiendo corrumpat. Hic aqua manu tangat: Sit haec sancta et innocens creatura, etc., indulgentiam consequantur. Hic faciat crucem super fontem, Unde bene + dico te, etc., cujus spiritus super te ferebatur. Hic dividat aquam in quatuor partes, dicens: Qui te de paradisi fonte, etc., et sitienti populo de petra produxit. Hic iterum crucem faciat, Bene + dico te per Jesum Christum, etc., baptizantes eos in nomine (1016A)Patris, et Filii et Spiritus sancti. Amen. Hic mutet vocem, quasi lectionem legens: Haec nobis praecepta, etc., et purificandis mentibus efficaces. Per Dominum nostrum Jesum. Hic ponit cereos in aquam, et dicat secundum pristinum tonum: Descendat in hanc plenitudinem fontis virtus Spiritus sancti. Hic sufflet in aquam tribus vicibus in hunc modum: Totamque hujus aquae substantiam regenerandi fecundet officium. Hic tollantur cerei: Hic omnium peccatorum maculae deleantur, etc., novam infantiam renascatur. Per Dominum nostrum, etc. Hic tollatur de aqua benedicta ad spargendum in omni loco, ubicunque voluerit. Postea infundat chrisma in fontem in modum crucis super ipsam aquam, dicens: 106 Sancti + ficetur, fecundetur fons iste in nomine (1016B)+ Patris et + Filii et Spiritus + sancti. Amen. Tunc misceat ipsum chrisma cum eadem aqua, et spargat cum manu per totum fontem.

22.

Benedictione completa, secedit paululum ibi in secretario juxta fontes; et abstracta planeta et pallio, acolythi praeparant eum, sicut consuetudo est. Praeparatus vero regreditur ad fontes, et praesentatis sibi infantibus, Joanne scilicet, sive Petro et Maria, interroget offerentem: Quis vocaris? Resp. Joannes. Inculcat et dicit, Joannes, credis in Deum Patrem omnipotentem, creatorem coeli et terrae? Resp. Credo. Interrog. Credis et in Jesum Christum, Filium ejus unicum, Dominum nostrum natum et passum? Resp. Credo. Interrog. Credis et in Spiritum sanctum, sanctam Ecclesiam catholicam, sanctorum communionem, (1016C)remissionem omnium peccatorum, carnis resurrectionem, vitam aeternam? Resp. Credo. Interrog. et dicit: Joannes, vis baptizari? Resp. Volo. Tunc baptizat eum sub trina immersione, sanctam Trinitatem semel tantum invocando sic, Et ego te baptizo in nomine Patris, et immergat semel; et Filii, et immergat secundo; et Spiritus sancti, et immergat tertio, ut habeas vitam aeternam. Resp. Amen. Similiter Petrum et Mariam. His vero tribus baptizatis, immantatus manto supra dalmaticam pontifex vadit ad chrismarium, juniore diaconorum cardinalium et sacerdotibus canonicis baptizantibus reliquos parvulos. Baptizatos autem sacerdos sacro chrismate in vertice eos perungit dicens: Pax tecum. Resp. Et cum spiritu tuo. Oratio: Deus omnipotens, etc., (1016D)ipse te linivit chrismate salutis in Christo Jesu Domino nostro in vitam aeternam. Resp. Amen.

23.

Deinde vestitur infans vestimentis, dicente sacerdote: Accipe vestem sanctam candidam et immaculatam, quam perferas ante tribunal Domini nostri Jesu Christi, ut habeas vitam aeternam. Pesp. Amen. Postea dat ei candelam dicens: Accipe lampadem irreprehensibilem; custodi baptismum tuum, ut cum Dominus venerit ad nuptias, possis occurrere in aulae coelesti. Resp. Amen. Ordo ad consignandum pueros sive infantes.

24.

Hic cum infantes in dextris brachiis tenentur, majores vero pedem ponunt super pedem patrini sui, per ordinem 107 dispositis ante pontificem, ipse (1017A)pontifex imposita manu super capita singulorum, dicat Orationem super eos cum invocatione septiformis gratiae Spiritus sancti, sic dicens: Dominus vobiscum. Resp. Et cum spiritu tuo. Oremus. Omnipotens sempiterne Deus, qui regenerare, etc., sanctum Paracletum de coelis. Resp. Amen. Spiritum sapientiae et intellectus. Resp. Amen. Spiritum consilii et fortitudinis. Resp. Amen. Spiritum scientiae et pietatis. Resp. Amen. Adimple eos spiritu timoris tui, et consigna eos signo crucis Christi in vitam propitiatus aeternam. Per . . . . in unitate ejusdem. Tunc pontifex, intincto pollice in chrismate, et interrogato uniuscujusque nomine, faciat crucem in frontibus singulorum, sic dicens: Joannes, vel alio quovis nomine invocans eos, Signo te signo + crucis, et confirmo (1017B)te chrismate salutis in nomine + Patris, et +Filii et Spiritus + sancti. Pax tecum. Resp. Et cum spiritu tuo. Consignatis omnibus dicat hos Versus: Ecce sic benedicetur omnis homo, qui timet Dominum. Benedicat vos Dominus Deus ex Sion, et videatis bona Jerusalem omnibus diebus vitae vestrae. Gloria Patri, etc. Pax tecum. Resp. Et cum spiritu tuo. Oremus. Deus qui apostolis tuis, etc., inhabitando perficiat. Qui cum Deo Patre. Deinde faciat crucem super eos, dicens: + Benedicat vos omnipotens Deus, Pater + et Filius et + Spiritus sanctus. Resp. Amen. Ordo ad dandam Poenitentiam.

25.

Quando peccata sua vult aliquis confiteri; sacerdos dicat apud se hanc Orationem: Domine Deus omnipotens, qui non vis mortem peccatoris, sed ut convertatur (1017C)et vivat, propitius esto mihi peccatori, et suscipe orationem meam, quam fundo ante conspectum clementiae tuae, quo et me pariter, et hunc a peccatis omnibus exuas, et peccare de caetero caveamus efficias. Per Dominum.

26.

Ad hoc interroget poenitentem dicens: Frater, pro qua causa venisti ad istam ecclesiam? Peccator respondet: Ego veni agere poenitentiam de peccatis meis. Tunc peccator mittat manus suas inter manus sacerdotis, et dicat ad Deum tribus vicibus: In manus tuas, Domine, commendo spiritum meum. Deinde dicat sacerdos, Suscepimus, Deus, misericordiam tuam in medio templi tui. Psal. Magnus Dominus, et laudabilis nimis. Gloria. Vers. Sicut audivimus. Kyrie. (1017D)Pater noster: et capitula 108 ut superius scripta sunt, et dicat Dominus vobiscum. Resp. Et cum spiritu tuo. Oremus. Deus, cui proprium est misereri semper et parcere, suscipe deprecationem nostram, et famulum tuum ad confessionem et poenitentiam veramque emendationem, et veniam tuae pietatis inspiratione compunctum, quem delictorum catena constringit, miseratio tuae pietatis absolvat. Per. Alia oratio. Deus misericors, Deus clemens, Deus indulgentiae, Deus pietatis et pacis, qui pro amore hominum in cruce manus expandisti, qui Chananaeam et publicanum vocasti ad poenitentiam, convertere dignare famulum tuum, qui ante tuum sanctum altare suum confitetur reatum, et (1018A)humilem se recognoscit, et facinorum omnium sibi veniam petit; et praesta misericors ei poenitendi spatium, dignos poenitentiae fructus et finem poenitentialiter fructuosum. Per. Alia Oratio. Deus sub cujus oculis omne cor trepidat, et conscientiae cunctae pavescunt, propitiare famuli tui N. gemitibus, et cunctorum ejus omniumque moderare languoribus ut sicut nemo liber est a culpa, ita nemo sit alienus a venia. Per.

27.

His actis, interroget diligenter eum, si recte credit, et ne forte alicui iram vel odium teneat; et si vult parcere illis qui in se peccaverunt, et si vult abstinere a peccatis quae hactenus gessit, et emendare si quid abstulit. Et cum promiserit haec omnia se facturum, continuo moneat eum se confiteri Deo et sibi peccata. Confessum vero interroget, quale ministerium (1018B)facit. Et si est comes, aut judex, dicat illi ut non accipiat praemia, nec judicet injuste; si est escarius, non teneat annonam familiae; si monetarius aut negotians, non gravet aliquem in negotio, et in contracambio; si habet patrem, aut matrem, honoret eos, et det illis necessaria; si animalia pascit, non damnum aliis; si est massarius, non sit fraudulentus seniori de labore suo; si habet viduam aut orphanos, faciat cum eis misericordiam; si servus est, sit fidelis domino suo, et laboret in quantum potest; et qui malefaciunt, emendet eos; si habet uxorem, non concumbat cum ea festivis diebus, nec in Quadragesima usque ad octavas Paschae; si est monachus, aut monacha, aut presbyter, aut diaconus, aut clericus, servent quod promiserunt. Deinde consideret si est (1018C)dives aut pauper, si dominus aut servus, si sanus aut infirmus, si sit conjugatus aut non, si sit 109 juvenis aut puer. Omnia consideret, et secundum quod potuerit agere imponat illi poenitentiam; et cui non potest imponere jejunium, imponat eleemosynam, vel orationem; et ut flectat genua per diem ac noctem. Sed antequam imponat poenitentiam, debet ostendere quam grande est illud malum, et quot annis debeat poenitere. Debet tamen eum admonere ut non desperet, quia Dominus misericors est, et ei omnia peccata dimittet, tamen si emendaverit.

28.

Tunc sacerdos ei dicat, quibus annis, temporibus et diebus debet poenitentiam observare. Isti sunt dies qui non computantur in poenitentia: Nativitas Domini usque in Epiphaniam, a Pascha usque ad Pentecosten, (1018D)Nativitas sancti Joannis Baptistae, sancti Laurentii, Assumptio sanctae Mariae, festivitas duodecim apostolorum, festivitas omnium sanctorum, et omnes Dominici dies, vel illorum sanctorum quorum reliquiae possident festivitates. Poenitentiales vero dies sunt Quadragesima major, Sabbatum Pentecostes, quatuor tempora, vigilia sancti Joannis Baptistae, vigilia apostolorum, vigilia sancti Laurentii, vigilia sanctae Mariae, vigilia omnium sanctorum, et aliis diebus, id est feria secunda, feria tertia, et feria sexta, quibus Dominus dederit ad certamen adjutorium jejunandi.

29.

Tunc sacerdos faciat ei confessionem. Deinde (1019A)dicat Orationem: Exaudi, Domine, quaesumus, supplicum preces, et confitentium tibi parce peccatis, ut quos conscientiae suae reatus accusat, indulgentia tuae miserationis absolvat. Per. Alia Oratio. Deus omnipotens, qui dedit potestatem beato Petro apostolo, et caeteris apostolis, deinde episcopis et sacerdotibus, ligandi atque solvendi, ipse te a tuis peccatis omnibus absolvat, et liberet. Per. Absolutio. Absolvimus te vice beati Petri apostoli, cui potestas ligandi atque solvendi a Deo concessa est, cujus vicem, quamvis indigni, nomine tamen, non autem merito, gerimus, et oramus ut quoad tua meretur accusatio, et ad nos pertinet culpae remissio, omnipotens Deus omnium tuorum peccaminum sit pius indultor. Qui vivit. Alia Oratio. Ex auctoritate omnipotentis Dei beatus Petrus, (1019B)coelestis regni claviger, qui habet potestatem in coelo et in terra ligandi atque solvendi, cujus, quamvis immeriti, divina tamen suffragante gratia vicem gerimus, ipse te absolvat ab omnibus peccatis tuis. Per Dominum nostrum Jesum Christum Filium. 110 Ordo ad reconciliandum Poenitentem.

30.

Dicit sacerdos capitula: Averte faciem tuam a peccatis meis. Resp. Et omnes iniquitates meas dele. Vers. Cor mundum crea in me, Deus. Resp. Et spiritum rectum innova in visceribus meis. Vers. Domine exaudi orationem meam. Resp. Et clamor meus ad te veniat. Oratio. Majestatem tuam, Domine, supplices deprecamur, ut huic famulo tuo N. longo squalore poenitentiae macerato, miserationis tuae veniam largiri digneris, ut, nuptiali veste recepta, ad regalem mensam, unde ejectus (1019C)fuerat, mereatur intrare. Alia Oratio. Omnipotens de Deo Deus, qui habet potestatem peccata dimittendi, et qui latroni jam in cruce suspenso peccata remisit, et eum ad paradisi delicias perduxit, et sancto Petro, cui dedit potestatem ligandi atque solvendi in coelo et in terra, et ad alios discipulos dixit: Quorum remiseritis peccata remittuntur eis, et quorum retinueritis retenta erunt; ipse te secundum magnam misericordiam suam absolvat ab omnibus peccatis tuis, et faciat te peragere veram poenitentiam, et sic ad finem perseverare in bonis operibus, ut dicat tibi: Jam non te condemnabo, vade, et amplius noli peccare. Qui cum Patre et Spiritu sancto, etc. Sequitur Benedictio. + Benedicat te Dominus, et custodiat semper. Ostendat Dominus faciem suam tibi, et misereatur tui. Convertat Dominus vultum (1019D)suum ad te, et veram det tibi pacem, qui vivit. Alia Benedictio. + Benedicat te omnipotens Deus, et per abundantiam Spiritus sancti cor tuum corroboret, mentem tuam sanctificet, vitam tuam amplificet, castimoniam decoret, atque sensum tuum in omnibus operibus confirmet; prospera tibi tribuat, pacem concedat, salutem conferat, quietem tribuat; charitate muniat, et ab omnibus diabolicis et humanis insidiis sua te semper protectione et virtute defendat; et quaecunque postulaveris juste, clementer concedat. Auferat omnia mala quae gessisti; tribuat tibi gratiam quam semper rogasti, ipso adjuvante, et praecedente nos ad regna coelorum, qui cum Patre. Alia Benedictio. + Benedicat te Deus Pater, +custodiat te Dei Filius, et +illuminet te Spiritus (1020A)sanctus, corpus tuum custodiat, animam tuam salvet, et ad perpetuam vitam te perducat Christus Dei Filius, qui tecum vivit, etc. 111 Ordo ad visitandum infirmum.

31.

Sacerdos sit indutus sacris vestibus, et ministri accipiant oleum sanctum pro infirmo, et aquam benedictam, et crucem, et cinerem sanctum vitis, et duo candelabra; et pergant ad domum infirmi, cantantes hunc Psalmum: Miserere mei, Deus: et intrans domum dicat sacerdos: Pax huic domui. Resp. Adjutorium nostrum in nomine Domini. Mox ait sacerdos Dominus vobiscum. Resp. Et cum spiritu tuo. Oratio. Introeat domum hanc, Domine Jesu Christe, sub nostrae humilitatis ingressu aeterna felicitas, divino prosperitas, serena laetitia, charitas fructuosa, sanitas (1020B)sempiterna. Effugiat ex hoc loco accessus daemonum; adsint angeli pacis, domumque hanc deserat effugata discordia. Magnifica super nos, Domine, nomen tuum, et +benedic nostrae conversationi; sanctifica nostrae humilitatis ingressum, qui sanctus et pius es, et permanes cum Patre et Spiritu sancto in saecula saeculorum. Oratio. Oremus et deprecemur Dominum nostrum Jesum Christum, ut benedicendo +benedicat hoc tabernaculum, et omnes habitantes in eo, et det eis angelum bonum custodem, et faciat eos servire sibi ad considerandum mirabilia de lege sua. Avertat ab eis omnes contrarias potestates, eripiat eos ab omni perturbatione, ac sanos in hoc habitaculo custodire dignetur. Qui vivis. Alia Oratio. Exaudi nos, Domine sancte, Pater omnipotens, aeterne Deus, et mittere digneris sanctum (1020C)angelum tuum de coelis, qui custodiat, foveat, protegat, visitet et defendat omnes habitantes in hoc habitaculo. Per Christum. Alia Oratio. Omnipotens et misericors Deus, qui immensam pietatem tuam . . . . . , ut ad preces humilitatis nostrae salutifere visitare digneris hunc famulum tuum N., sicut visitasti Tobiam, Saram, socrum Petri, puerum Centurionis; quo, pristina corporis et animae sanitate recepta, et Majestati tuae debitas in ecclesia laudes exsolvat. Per. Alia Oratio. Deus qui famulo tuo regi Ezechiae ter quinos annos potenter ad vitam donasti, quaesumus ut hunc famulum tuum a lecto aegritudinis misericorditer erigas ad salutem. Per Dominum. Alia Oratio. Deus qui beatum Petrum Apostolum ad Tabitam famulam tuam misisti, quatenus ejus precibus suscitaretur ad vitam, exaudi nos, quaesumus, (1020D)et huic famulo tuo N., quem in nomine tuo visitat nostra fragilitas, desiderata clementiae tuae medela subveniat. 112 Oramus te, Domine Jesu Christe, et cum omni supplicatione rogamus, ut hunc famulum tuum per angelum sanctum tuum visitare, laetificare, et confortare, atque liberare et sanare digneris, qui vivis et regnas.

32.

Deinde sacerdos cum aqua benedicta faciat crucem super infirmum, et aspergat per totam domum aquam, dicendo Asperges me, Domine, hyssopo et mundabor, cum Miserere mei Deus. Deinde dicat: Ad quid me vocasti, frater? Respondet infirmus: Ut confitear Deo et tibi peccata mea, et ut vice Dei tu illa mihi condones, et des mihi poenitentiam, et infundas sancti Spiritus unctionem. Sacerdos respondet: Condonet (1021A)tibi Dominus Jesus Christus omnia peccata tua, et salutiferam tibi tribuat unctionem. Tamen si te Deus respexit et sanaverit Dominus, custodies illam? Respondet Custodiam. Tunc sacerdos supra pectus faciat crucem cum aqua et cinere, superimponens cilicium ita dicens: Apud Dominum misericordia est, et copiosa apud eum redemptio. Ita enim lapsis hominibus subvenit, ut non solum per baptismi et confirmationis gratiam, sed etiam per poenitentiae et unctionis medicinam spiritus humanus vitae reparetur aeternae. Respondet infirmus Deo gratias. Tunc, suscepta confessione, et indicta poenitentia, sequantur septem Psalmi poenitentiales et litania. Deinde dicitur Kyrie, Christe, eleison, Kyrie; Pater noster. Vers. Et ne nos inducas. Resp. Sed libera nos. Vers. Salvum fac servum tuum. (1021B)Resp. Deus meus. Vers. Mitte ei, Domine, auxilium. Resp. Et de Sion. Vers. Esto ei, Domine, turris. Resp. A facie. Vers. Nihil proficiat inimicus. Resp. Et filius. Vers. Domine, exaudi Orationem meam. Resp. Et clamor. Oratio. Omnipotens sempiterne Deus, qui per beatum Jacobum apostolum tuum inducere presbyteros Ecclesiae et ungere oleo infirmos praecepisti, praesta, quaesumus, ut digneris per manus nostras hunc famulum tuum infirmum de oleo sanctificato ungere, et +benedicere; et quod fideliter postulantes exterius amplectimur, hoc interius spiritualiter divina tua virtus invisibiliter operetur. Alia Oratio. Domine Deus, qui per apostolum tuum locutus es: Infirmatur quis in vobis, inducat presbyteros Ecclesiae, et orent super eum, ungentes eum oleo sancto in nomine Domini, et oratio (1021C)fidei salvabit infirmum, et alleviabit eum Dominus, et si in peccatis sit, dimittentur ei; cura, quaesumus, Redemptor noster, gratia Spiritus sancti languores istius infirmi, et sua sana vulnera, ejusque dimitte peccata, atque dolores cunctos cordis et corporis ab eo expelle, plenamque ei interius exteriusque 113 sanitatem misericorditer redde ut ope misericordiae tuae restitutus, ad pristina reparetur officia. Per. Ordo compendiosus et consequens ad ungendum infirmum. 33. Intincto namque pollice in oleo infirmorum, sacerdos in aegri corpore signum crucis faciat in septem, vel in aliquantis locis, ita dicens, ad caput: In nomine + Patris et Filii + et Spiritus sancti + exstinguatur in te omnis virtus diaboli per impositionem (1021D)manuum nostrarum, imo per invocationem omnium sanctorum angelorum, archangelorum, patriarcharum, prophetarum, apostolorum, martyrum, confessorum, virginum, atque omnium simul sanctorum. Resp. Amen. Alia Oratio. Per istam sanctam unctionem et suam piissimam misericordiam parcat tibi Dominus quidquid oculorum vitio deliquisti. Resp. Amen. Ad aures: Per istam sanctam unctionem et suam piissimam misericordiam parcat tibi Dominus quidquid aurium vitio deliquisti. Resp. Amen. Ad nares: Per istum sanctam unctionem et suam piissimam misericordiam (1022A)parcat tibi Dominus quidquid narium vitio deliquisti. Resp. Amen. Ad os: Per istam sanctam unctionem et suam piissimam misericordiam parcat tibi Dominus quidquid linguae, vel oris vitio deliquisti. Resp. Amen. Ad manus: Per istam sanctam unctionem et suam piissimam misericordiam parcat tibi Dominus quidquid tactus, vel incessus, aut lumborum, seu carnis vitio deliquisti. Resp. Amen. Post haec dicat sacerdos: Respice, quaesumus, Domine famulum tuum infirmitate sui corporis fatiscentem, et animam refove quam creasti, ut, castigationibus emendatus, se sentiat tua medicina salvatum. Per. Alia Oratio. Domine sancte, Pater omnipotens, aeterne Deus, qui, benedictionis tuae gratiam aegris infundendo corporibus, facturam tuam multiplici pietate custodis, ad invocationem (1022B)tui nominis benignus assiste, ut famulum tuum ab aegritudine liberatum, et sanitati donatum, dextera tuo erigas, virtute confirmes, potestate tuearis, ecclesiae tuae sanctisque tuis altaribus cum omni desiderata prosperitate restituas. Per. Alia Oratio. Dominus Jesus Christus apud te sit, ut te defendat; intra te sit, ut te reficiat; circa te sit, ut te conservet; ante te sit, ut te deducat; post te sit, ut te custodiat; super te sit, ut te +benedicat, qui in Trinitate. 114 Ordo ad communicandum infirmum. 34. Lavat sacerdos manus suas, et lavaturam projicit in piscinam, vel ignem, et tunc facit aegrum adorare et osculari crucem, et ait: Dominus Jesus Christus, qui dixit discipulis suis: Quaecunque ligaveritis super terram erunt ligata, et quaecunque solveritis (1022C)super terram, erunt soluta et in coelis, de quorum numero, quamvis indignos, nos esse voluit, ipse te absolvat per ministerium nostrum, et ab omnibus peccatis tuis quaecunque cogitatione, locutione, operatione, negligenter egisti, et a nexibus peccatorum absolutum perducere dignetur ad regna coelorum, qui cum Patre, etc. Tunc tradat ei sacerdos Eucharistiam dominici corporis intincti vino, et vinum tali intinctione sanctificatum in Christi sanguinem transmutatum, dicens: Accipe, frater, viaticum corporis et sanguinis Domini nostri Jesus Christi, qui te custodiat ab hoste maligno, et perducat te ad vitam aeternam. Post communionem dicitur Oratio: Domine sancte, Pater omnipotens, aeterne Deus, te fideliter deprecamur, ut accipienti fratri nostro sanctum corpus et (1022D)sanguinem Domini nostri Jesu Christi Filii tui, tam corpori, quam animae, prosit ad remedium sempiternum. Per eumdem Dominum.

Benedictio cilicii. Omnipotens, et misericors Deus, qui peccatoribus pietatis tuae misericordiam quaerentibus hoc indumento vestitis misericordiam et veniam tribuisti, oramus clementiam tuam, ut hoc indumentum, quod vocatur cilicium, +benedicere, et +sanctificare digneris, ut quicunque eo pro peccatis suis indutus fuerit, et misericordiam imploraverit, veniam et indulgentiam tuae misericordiae consequatur. Per.

(1023A)Benedictio cineris. Deus pietatis, Deus indulgentiae et misericordiae, qui Ninivitis cinere et cilicio indutis, et misericordiam tuam clamantibus subvenisti, exaudi nos propitius, ut hanc creaturam cineris, quo peccatores indulgentiam tuae misericordiae implorantes utuntur, +benedicere, et +sanctificationis tuae gratiam super eum infundere digneris, ut quisquis illius aspersus pulvere fuerit, indulgentiam et remissionem cunctorum a te pio Domino 115 percipere mereatur delictorum. Per.

35. Tunc extendatur in terra cilicium, et de cinere benedicto super illud a sacerdote fiat crux, et aquae benedictae aspersio; et super illud ponatur infirmus; et similiter fiat crux et aspersio super pectus illius, et dicat ei sic: Recordare quia cinis es, et in cinerem reverteris. Ait rursus ei sacerdos: Placent (1023B)tibi cinis, et cilicium ad testimonium poenitentiae tuae ante Dominum in die judicii? Resp. Placent. Ordo sepeliendi clericos Romanae fraternitatis. 36. In primis annuntiatio nocte fit a nuntiis per omnes ecclesias Romanae urbis ex mandato rectorum. Mane autem facto, post pulsatas campanas, clerici congregantur ex omnibus ecclesiis secundum dispositionem praelatorum in ecclesia, ubi clericus defunctus est sepeliendus; et quisque sacerdos cum suis clericis cantet vigiliam IX lectionum. Interim episcopus vel cardinalis, seu quilibet magnus de archipresbyteris, nisi dies Dominica instet, jussu rectorum Missam celebrat pro defuncto. Finita vero Missa, clerici omnes congregantur circa feretrum in modum rotae, et de mandato rectorum cantant clerici (1023C)illius ecclesiae, cui a rectoribus injungitur, responsorium Subvenite. Vers. Suscipiat. Finito Responsorio, unus ex rectoribus dicat Orate omnes, et omnes sub silentio cantent Pater noster. Tunc praedictus rector praecipit alicui de majoribus ut absolvat; ille vero dicit: Et ne nos. Vers. In memoria aeterna. Vers. A porta inferi. Vers. Requiescat. Vers. Domine, exaudi. Vers. Dominus vobiscum. Oratio. Absolve, ut supra. 37. Finita vero Oratione, praedictus rector praecipit alicui ecclesiae ut cantet Antiphonam Requiem aeternam. Psal. Te decet. Postea praecipit alicui ecclesiae ut cantet Antiphonam Sitivit. Psal. Sicut cervus. Antiphona finita, cantent Kyrie, Christe, eleison, Kyrie, eleison, Pater noster. Istis cantantibus, (1023D)interim quatuor episcopi vel presbyteri cardinales, vel archipresbyteri, induti sacris vestibus cum pluvialibus, et cum quatuor thuribulis, ascendant ad altare, et incensent illud. Postea unus qui major est ex istis quatuor, alta voce absolvat, et dicat: Et ne nos. Resp. Sed libera. Capitula, ut supra. Capitula non dicit nisi primus. Orationes dicuntur in tono 116 Orationum Missae. Oratio. Non intres in judicium, etc. signaculo sanctae Trinitatis. Qui vivis et regnas per omnia. Finita Oratione reincipiat eamdem ille qui est contradictorie positus, dicens Vers. Dominus vobiscum. Resp. Et cum spiritu (1024A)tuo. Oratio. Non intres in judicium. Post ille qui oppositus est illi subalterne eodem modo repetat praedictam Orationem. Postea quartus. Finita vero Oratione, ad mandatum praedicti incipiat cantare collegium alicujus ecclesiae Responsorium Adesto dolori. Vers. Versa est in luctum. Dum cantatur Responsorium, illi quatuor ascendunt ad altare, ut supra dictum est, et faciunt ut supra dictum est. Tamen ille qui primus est in dicendo Orationem sequentem primus debet incensare. Cum vero reversi ad feretrum fuerint, ille qui fuit ultimus in praedicta Oratione incipiat Dominus vobiscum, sine capitulis. Oratio. Deus, cui omnia vivunt, etc., abluas indulgendo. Per Christum Dominum. Et faciant de ista Oratione sicut de prima. Finita Oratione, de mandato (1024B)praedicti rectoris collegium alterius ecclesiae incipiat Responsorium Ne recorderis. Vers. Ne intres; repetenda Requiem. Et dum Responsorium cantatur, illi vero quatuor cum incenso ascendant ad altare, et faciant sicut primus; et ille qui fuit secundus in prima Oratione debet primo incensare, et incipere Dominus vobiscum. Resp. Et cum. Oratio. Fac, quaesumus, Domine, etc., societ angelicis choris. Per Dominum nostrum Jesum Christum. Et quater ista dicantur, sicut prima et secunda. 38. Postea de mandato praedicti rectoris Pater spiritualis veniat in medium, et reddat testimonium pro defuncto, si fuerit unctus, si confessus, et de vita sua. Audito testimonio, saepe dictus rector quaerit a toto clero, dicens: Placet vobis ut absolvatur (1024C)frater iste defunctus? Resp. Placet. Tunc rector rogat de voluntate omnium eum qui major est inter eos, vel qui fuit primus in Oratione, ut ipse absolvat. Ille vero cui injungitur dicit: Orate omnes. Pater noster. Vers. Et ne nos. Resp. Sed libera. Vers. In memoria, ut supra. Oratio. Absolve. Finita Oratione, jam dictus rector praecipit subdiacono et diacono ut accipiant feretrum. Illi accipientes deportant eum ad tumulum, cantantes Antiphonam Chorus angelorum, et 117 dicatur Oratio: Deus, qui fundasti terram, etc., cum sanctis omnibus vera resuscitatio praestante eodem Domino nostro Jesu Christo, etc. 39. His actis, in persona defuncti, dicatur Ant. Aperite mihi portas, et mox aperiatur sepultura. Psal. Confitemini Domino. Item in persona ejusdem dicatur (1024D)Antiphona Ingrediar in locum, et sepelitur. Psal. Sicut cervus; et sepulto, item in persona ejusdem dicatur Ant. Haec requies mea in saeculum saeculi. Psalm. Memento, Domine, David. Ant. De terra plasmasti me, Domine, et carne induisti me, Redemptor meus, suscita me in novissimo die. Psalm. Domine, probasti me. Antiph. Non intres in judicium. Psalm. Domine, exaudi, 2. Antiph. Omnis spiritus laudet Dominum. Psalm. Laudate Dominum de coelis. Antiph. Ego sum. Psalm. Benedictus. Oratio. Oremus, fratres charissimi, pro spiritu fratris nostri, etc., resuscitari faciat. Per Christum Dominum nostrum. Resp. Amen. Oratio. Deus, (1025A)cui omnia vivunt, etc., quam praeparasti diligentibus te. Per Dominum nostrum. Amen. Oratio. Temeritatis quidem est, Domine, etc., in parte dextra coronandus. Per Christum Dominum. Oratio. Opus est misericordiae, Domine, sancte, etc., in sinum Abrahae transferatur. Per Christum Dominum. Resp. Amen. Alia Oratio. Debitum humani corporis, etc., et perenni felicitate perfrui mereatur. Per Christum. Oratio. Omnipotens sempiterne Deus, qui humano corpori, etc., aeternis sedibus praecipias sociari. Per Dominum nostrum. 40. Item ad absolvendum, postquam sepultus fuerit cum aqua sancta aspergitur antequam populus recedat, et dicat sacerdos: Pater noster. Vers. Et ne nos. Vers. (1025B)Non intres in judicium. Resp. Quia non. Vers. A porta (1026A)inferi. Vers. Erue, Domine. Vers. Domine, exaudi. Resp. Et clamor. Vers. Dominus vobiscum. Resp. Et cum. Oratio. Tibi, Domine, commendamus, etc., misericordissimae pietatis absterge. Per Dominum, etc. Pro coemeterio Psalm. Miserere mei, Deus. Pater noster. Vers. Et ne nos. Vers. Requiem aeternam. Vers. A porta inferi. Vers. Domine, exaudi. Resp. Et clamor meus. Vers. Dominus vobiscum. Resp. Et cum. Oratio. Deus, cujus miseratione, etc., tecum sine fine laetentur. Per Dominum. Postremo dicatur Oratio: Absolve, Domine. Et subjungatur, Anima ejus et omnium fidelium defunctorum requiescant in pace. Amen. Deinde redeant in ecclesiam, cantando septem Psalmos poenitentiales (1026B)cum Oratione Absolve. (no apparatus)